previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. 'Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia superet: opes factionis, vostra patientia, ius nullum, ac maxume quod innocentiae plus periculi quam honoris est. [2] nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, [3] qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse. [4] sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit. [5] certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar. verum id frustra an ob rem faciam, in vostra manu situm est, Quirites.

[6] Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vostri fecere, uti contra iniurias armati eatis. nihil vi, nihil secessione opus est; necesse est suomet ipsi more praecipites eant. [7] occiso Ti. Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt; post C. Cracchi et C. Fulvi caedem item vostri ordinis multi mortales in carcere necati sunt: utriusque cladis non lex, verum lubido eorum finem fecit. [8] sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, iure factum sit. [9] superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse. tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, maistas vostra, [p. 79] divina et humana omnia hostibus tradita sunt. [10] neque eos qui ea fecere pudet aut paenitet, sed incedunt per ora vostra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes; proinde quasi ea honori, non praedae habeant. [11] servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt; vos, Quirites, in imperio nati aequo animo servitutem toleratis? [12] at qui sunt ii, qui rem publicam occupavere? homines sceleratissumi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissumi et idem superbissumi, quibus fides decus pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt. [13] pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem in vos fecisse pro munimento habent. [14] ita quam quisque pessume fecit, tam maxume tutus est. metum ab scelere suo ad ignaviam vostram transtulere, quos omnis eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit. [15] sed haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. [16] quod si tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica sicuti nunc vastaretur et beneficia vostra penes optumos, non audacissumos forent. [17] maiores vostri parandi iuris et maiestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere; vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini? atque eo vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam omnino non paravisse.

[18] Dicet aliquis 'quid igitur censes?' vindicandum in eos, qui hosti prodidere rem publicam, non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quaestionibus et indicio ipsius Iugurthae. [p. 80] [19] qui si dediticius est, profecto iussis vostris oboediens erit; sin ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maxumae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint; [20] nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, quom regna provinciae leges iura iudicia bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere. nam servitutem quidem quis vostrum recusare audebat?

[21] Atque ego tametsi viro flagitiosissumum existumo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissumis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset. [22] nam et illis, quantum importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, quom intellegetis aut serviundum esse aut per manus libertatem retinendam. [23] nam fidei quidem aut concordiae quae spes est? dominari illi volunt, vos liberi esse; facere illi iniurias, vos prohibere; postremo sociis nostris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. [24] potestne in tam divorsis mentibus pax aut amicitia esse?

[25] Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus inpunitum omittatis. non peculatus aerari factus est neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur; [p. 81] hosti acerrumo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vostrum est; domi militiaeque res publica venalis fuit. [26] quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit reliquom, nisi ut illis qui ea fecere oboedientes vivamus? nam impune quae lubet facere, id est regem esse. [27] neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis civis vostros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscundo malis bonos perditum eatis. [28] ad hoc in re publica multo praestat benefici quam malefici inmemorem esse: bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus inprobior. [29] ad hoc si iniuriae non sint, haud saepe auxili egeas.'


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
load focus Latin
hide References (82 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: