114.
Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et M. Manlio male pugnatum.
[2]
quo metu Italia omnis contremuerat. illique et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certare.
[3]
sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus est, et ei decreta provincia Gallia, isque kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphavit.
[4]
et ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.