previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. sub haec tam varia fortuna gesta L. Furius Purpurio alter consul per tribum Sapiniam in Boios venit. [2] [p. 67] iam castro Mutilo 1adpropinquabat, cum veritus, ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque, exercitum eadem via, qua adduxerat, reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit. [3] inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragraverunt. [4] ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter iuventutem, quae praedandi causa in armis erattunc in devias silvas recesserat —, in deditionem venerunt. [5] in Ligures inde traductus exercitus. Boi neglegentius coactum agmen Romanorum, quia ipsi procul abesse viderentur, inproviso aggressuros se rati per occultos saltus secuti sunt. [6] quos non adepti, Pado repente navibus traiecto Laevos Libuosque cum pervastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum. [7] proelium celerius acriusque commissum, quam si tempore locoque ad certamen destinato praeparatis animis concurrissent. [8] ibi, quantam vim ad stimulandos animos ira haberet, apparuit; nam ita caedis magis quam victoriae avidi pugnarunt Romani, ut vix nuntium cladis hosti relinquerent. [9] [p. 68] ob has res gestas consulum litteris 2 Romam adlatis supplicatio in triduum decreta est. brevi post Marcellus consul Romam venit, triumphusque ei magno consensu patrum est decretus. [10] triumphavit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphi spem collegae reliquit, quia ipsi proprie adversa pugna in ea gente evenerat, cum collega secunda. [11] multa spolia hostium captivis carpentis travecta, multa militaria signa; aeris lata trecenta viginti milia, argenti bigati ducenta triginta quattuor milia. [12] in pedites singulos dati octogeni aeris, triplex equiti centurionique.

1 a. Chr. n. 196.

2 a. u. c. 558.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.38
  • Cross-references to this page (21):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: