4. equidem cum C. Marcelli, viri optimi et commemorabili
pietate praediti lacrimas modo vobiscum viderem,
omnium Marcellorum meum pectus memoria offudit1, quibus
tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam
reddidisti nobilissimamque familiam iam2 ad paucos redactam
paene ab interitu vindicasti.
[11]
hunc tu3 diem tuis maximis
et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis4. haec
enim res unius est propria C.5 Caesaris; ceterae duce te
gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque
comitatu. huius autem rei tu idem dux es6 et comes: quae
quidem tanta est ut7 tropaeis et monumentis tuis adlatura
finem sit aetas—nihil est enim opere et manu factum quod
non8 conficiat et consumat vetustas—
[12]
at haec tua9 iustitia et
lenitas10 florescet11 cotidie magis. ita12 quantum operibus tuis13
diuturnitas detrahet, tantum adferet14 laudibus. et ceteros
quidem omnis victores bellorum civilium iam antea15 aequitate
et misericordia viceras: hodierno vero die te ipse16 vicisti.
vereor ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditu17
atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris,
cum ea quae erant adempta18 victis remisisti. nam cum
ipsius victoriae iure omnes19 victi occidissemus, clementiae
tuae iudicio conservati sumus. recte igitur unus
invictus es20 a quo etiam ipsius victoriae condicio visque
devicta est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 effudit Dhm (in meum pectus se memoria effudit Madvig)
6 dux es α: et dux es γ: es et dux β
8 non α, Schol. Lucani vi. 20, Lactant. Div. Inst. vi. 11. 25: non aliquando βγ
9 tua om. Lactant.
10 lenitas αa et Lactant.: lenitas animi βhm
11 florescit β (contra Lactant.)
14 adferet AHDLm: adferat BEah: adfert V
17 auditum Patricius
18 quae erant adempta Harl. 2545, Madvig: quae erant (erat AV) adepta α: quae illa erat adepta βγ
19 iure omnes scripsi: condicione iure omnes αah: condicione omnes iure m: condicione omnes β
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.