[53]
quod si iam populus
Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos
latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio
rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? quae est,
quaeso, alia vis, quae1 sententia Caeciliae legis et Didiae nisi
haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus
aut id quod nolit accipere aut id quod velit repudiare?
quid? si per vim tulisti, tamenne lex est? aut quicquam
iure gestum videri potest quod per vim gestum esse constet?
an, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si
manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque
eluviem2 civitatis sine summa vi pervenire potuisti?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.