[136]
sed ut revertar ad ius publicum dedicandi1, quod ipsi pontifices
semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad
populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis
vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando
ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium
pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum
populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu
faceret, non videri eam2 posse recte3 dedicari. quid? cum
Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio
praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et
aediculam et pulvinar sub saxo dedicasset, nonne eam rem
ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor
rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio
respondit, “Qvod in loco pvblico Licinia, Gai filia, ”
“inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier.” quam
quidem rem quanta tractaverit severitate4 quantaque diligentia
senatus, ex ipso senatus consulto5 facile cognoscetis6.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 dedicandi M Muell. (§ 138) iudicandi rell.
2 eam Bait.: ea codd.
3 recte posse Hbk Klotz, improb. Zielinsk.
4 tractaverit severitate Drechsler: sustulerit post sen. consulto add. Hbk edd. R. et V., post senatus Naugerius (1) (egerit Halm, persecutus sit Lamb.): qua quidem in re ... sen. fuerit coni. Muell.
5 SENATVS CONSVLTVM. Et potest quidem excidisse littera. R. (= Recita)
6 post cognoscetis suppl. Lamb. Recita senatus consultum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.