previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


PHIDIPPUS. LACHES. BACCHIS.

Ph.

Nihil apud me tibi

Defieri patiar quin quod opus sit benigne praebeatur.

Sed quum tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit facito.

La.

Noster socer, video, venit: puero nutricem adduxit.

5Phidippe, Bacchis deierat persancte.

Ph.
Haecine ea est?

La.
Haec est.

Ph.

Nec pol istae metuunt Deos; neque has respicere Deos opinor.

Ba.

Ancillas dedo: quolibet cruciatu per me exquire.

Haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor

Oportet; quod si perficio, non poenitet me famae,

10Solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.

La.

Phidippe, nostras mulieres suspectas fuisse falso

Nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur:

Nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,

Missam iram faciet: sin autem est ob eam rem iratus gnatus,

15Quod peperit uxor clam, id leve est; cito ab eo haec ira abscedet.

Profecto in hac re nihil mali est quod sit discidio dignum.

Ph.

Velim quidem hercle.

La.
Exquire: adest: quod satis sit faciet ipsa.

Ph.

Quid mihi istaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti

De hac re animus meus ut sit, Laches? illis modo explete animum.

La.

20Quaeso edepol, Bacchis, mihi quod es pollicita tute ut serves.

Ba.

Ob eam rem vis ergo intro eam?

La.
I atque exple animum iis, ut credant.

Ba.

Eo; etsi scio pol iis fore meum conspectum invisum hodie;

Nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregate est.

La.

At haec amicae erunt, ubi quamobrem adveneris resciscent.

Ph.

25At easdem amicas fore tibi promitto, rem ubi cognoverint.

Nam illas errore et te simul suspicione exsolves.

Ba.

Perii: pudet Philumenae. Sequimini me huc intro ambae.

La.

Quid est quod mihi malim quam quod huic intelligo evenire,

Ut gratiam neat sine suo dispendio, et mihi prosit?

30Nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit,

Scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse,

Referetque gratiam ei, unaque nos sibi opera amicos iunget.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: