Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Sex. Caesari exercitus Cannensis datus est: M. Ualerius Laeuinus—ei quoque enim prorogatum imperium est—classem quae ad Siciliam erat nauium septuaginta obtineret; adderet eo triginta naues quae ad Tarentum priore anno fuerant; cum ea centum nauium classe si uideretur ei praedatum in Africam traiceret.