Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
[p. 28080]a qua suspicione si me neque uita acta et mores mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriae belli domique partae uindicat ut propius fastidium eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet. quae enim mihi aemulatio cum eo esse potest qui ne filio quidem meo aequalis sit?