Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Hieronymus,
Syracusanorum rex,
cuius pater Hiero amicus
populi Romani fuerat,
ad Carthaginienses defecit et propter
crudelitatem superbiamque a suis interfectus est.
Tib.
Sempronius Gracchus proconsul prospere adversus Poenos et Hannonem
ducem ad Beneventum pugnavit servorum maxime opera,
quos
liberos esse iussit.
Claudius Marcellus consul in Sicilia,
quae
prope tota ad Poenos defecerat,
Syracusas obsedit.
Philippo,
Macedonum regi,
bellum indictum est,
qui ad Apolloniam
nocturno proelio oppressus fugatusque in Macedoniam cum prope
inermi exercitu profugit.
ad id bellum gerendum M.
Valerius
praetor missus.
res praeterea in Hispania a P.
et Cn.
Scipionibus adversus Carthaginienses gestas continet,
a quibus Syphax,
rex Numidiae,
in amicitiam adscitus,
qui a Masinissa,
Massyliorum rege,
pro Carthaginiensibus pugnante victus in Hispaniam ad Scipionem cum magna manu transiit contra Gades,
ubi angusto freto Africa et Hispania dirimuntur.
Celtiberi
quoque in amicitiam recepti sunt,
quorum auxiliis adscitis tune
primum mercennarium militem Romana castra habuerunt.