I.a. [triumphus].
I. Neutr., to make a triumphal procession, to hold or celebrate a triumph, to triumph (cf. ovo).
A. Lit.: triumphare appellatum, quod cum imperatore milites redeuntes clamitant per urbem in Capitolium eunti Io triumphe: id a θριάμβῳ Graeco Liberi cognomento potest dictum, Varr. L. L. 6, § 68 Müll.: “ex praeturā triumphare,” Cic. Mur. 7, 15: “commissi sunt iis magistratus, in quibus re bene gestā triumpharent,” id. Planc. 25, 61: “Africanus, qui de Numantinis triumpharat,” id. Phil. 11, 8, 18; “for which: ex Transalpinis gentibus triumpharunt,” id. ib. 8, 6, 18: “ex Macedoniā,” id. Pis. 23, 55; id. Mur. 5, 11: “ex Transalpinis bellis,” id. Off. 2, 8, 28: “cum triumphantem (Camillum) albi per urbem vexerant equi,” Liv. 5, 28, 1: “ut triumphanti urbem inire liceret,” id. 26, 21, 2: “quasi debellato triumphare,” id. 26, 21, 4: “neminem ad eam diem triumphasse, qui, etc.,” id. 28, 38, 4: “quid tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? at Pompeius triumphavit,” Cic. Imp. Pomp. 21, 61: “nisi meo in rem publicam beneficio ubi triumpharet esset habiturus,” id. Off. 1, 22, 78; cf. Auct. B. Afr. 22, 3: Nero ovans triumphavit, i. e. held or celebrated an ovation, Vell. 2, 96, 3. —Poet., transf.: “ut sit mulsum, qui triumphent milites,” Plaut. Bacch. 4, 9, 48: “mirum, si de me jure triumphat Amor,” Prop. 2, 8 (8, b), 40 (24): “deque cothurnato vate triumphat Amor,” Ov. Am. 2, 18, 18.— Impers. pass.: “ex eā urbe triumphari vidimus,” Cic. Off. 2, 8, 28: “aliquis est Romae, qui triumphari de Macedonibus nolit?” Liv. 45, 38, 2: “populi jussu triumphatum est,” id. 3, 63, 11: “de parvis oppidis,” Flor. 1, 11, 6: “ex civilibus bellis,” id. 3, 22, 10.—
B. Trop., to triumph, exult, be glad, rejoice exceedingly: “exsultare laetitiā, triumphare gaudio,” Cic. Clu. 5, 14; cf.: “laetaris tu in omnium gemitu et triumphas,” Cic. Verr. 2, 5, 46, § 121: “in quo exsultat et triumphat oratio mea,” id. Cat. 2, 2, 3: “triumpho, si licet me, etc.,” Ter. Heaut. 4, 2, 5: meum factum probari abs te, triumpho gaudio, Caes. ap. Cic. Att. 9, 16, 2.—
II. Act. (only poet. and in post-Aug. prose).
(α).
With a homogeneous object: “triumphavit cum imperatoribus suis triumphos novem,” Gell. 2, 11, 4.—More freq.,
(β).
With other objects, to triumph over, to lead in triumph; or, in gen., to conquer: “aliquem, Treb. XXX. Tyr. 24: hic terram triumphabit,” Lact. 6, 23 fin.: “mortem Cum suis terroribus,” id. 4, 26, 28; id. Mort. Pers. 16.—More freq. in pass.: “bisque triumphatas utroque ab litore gentes,” Verg. G. 3, 33: “triumphatis dare jura Medis,” Hor. C. 3, 3, 43: “Zenobia victa et triumphata,” Vop. Aur. 33: “triumphati magis quam victi sunt,” Tac. G. 37: “triumphata Capitolia,” Verg. A. 6, 836; cf.: “omnia superata et triumphata,” Plin. 5, 5, 5, § 36: “ne triumpharetur (Mithridates),” Tac. A. 12, 19: “Roma triumphati caput orbis,” Ov. Am. 1, 15, 26: triumphatus bos, i. e. obtained by victory, got or won as booty, id. F. 3, 732; so, “triumphatum aurum,” id. P. 2, 1, 41: “Achaeos triumphandos Mummio tradidit,” Aur. Vict. Vir. Ill. 61.—Hence, p. a.: trĭ-umphans , antis, = triumphalis, triumphal, belonging to a triumph: “equi,” Ov. P. 2, 8, 40.