Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. i] [p. iii] Parentibus Carissimis

Pietatis Ergo

[p. iv] [p. v]


Editoris Praefatio

C. Valeri Flacci carmen, quod litteratis suae aetatis viris haud improbatum, quod Quintiliano etiam laude, Statio imitatione dignum erat visum, posterioribus temporibus fortunam sinistram atque immeritam passum est. neque enim lectum esse nisi a paucis iam paulo post mortem poetae videtur, neque ullus aut scriptor aut grammaticus Valerium nominat vel versus eius profert. atque quamquam non omnino desunt, qui figuras et verba ex Argonauticis mutuati esse videantur, exigua etiam ista notitiae vestigia sunt. sic exeunte antiquitate pauca carminis exemplaria exstitisse verisimile est neque vacua illa quidem, quippe neglecta a viris doctis, ab omni genere mendorum. e quibus codicibus unus Valeri memoriam ad medium quod vocant aevum servavit: unus enim certe liber litteris insularibus, ut infra demonstrare conabor, scriptus et lacunis maculisque ita adfectus, ut ne id quidem, utrum omnia, quae Valerius exaravit, nobis tradita sint necne, pro certo sciamus, fons fuit omnium quos nos novimus codicum. nam etsi alter Valeri codex in catalogo monasterii Bobiensis decimo saeculo scripto commemoratur (cf. Bekker. catalogi biblioth. antiqui XXXII 477), neque totumne carmen an partem an sententias tantum continuerit neque quo necessitudinis vinculo cum nostris codicibus coniunctus fuerit neque quo abierit cognitum habemus. e libris autem manuscriptis nobis notis tres praecipue in recensendo Valerio Flacco viri docti adhibuerunt, Vaticanum 3277 (V) etiam nunc superstitem et Sangallensem (S) Carrionisque codicem (C) ipsos quidem deperditos, tamen ut Sangallensis ex apographis satis bene possit resti- [p. vi] tui, e Carrionis autem codice hand paucae lectiones in adnotationibus editionum Plantinianarum (a. 1565 et 1566) serventur.

Quantum autem auctoritatis singulis his libris esset tribuendum, olim magnae fuerunt inter viros doctos controversiae; nunc illud inter omnes constat Vaticanum et antiquitate et bonitate ceteris praestare, hoc tantum quaeritur, utrum Sangallensis et Carrionis codex e Vaticano fluxerint an propriam memoriam praebeant.


I. De Codice Vaticano 3277 (V).

Vaticanum 3277 ad Argonautica recensenda primus adhibuisse videtur Baptista Pius, qui in praefatione editionis Bononiensis tertiae (a. 1519) hoc libro oblato non parvum adminiculum sibi praesto fuisse adfirmat. post illum, quod sciam, Heinsius, Delamalle, Thilo codicem adsciverunt. atque G. Thilo in praefatione editionis Halis Saxonum a. 1863 in lucem prolatae libri externam speciem accuratius descripsit lectionemque variam commentario critico inseruit non nimia tamen adhibita diligentia. non paucas enim lectiones V codicis aut omisit aut propriis suis erroribus inlatis pessumdedit. nuper autem J. Samuelsson toto codice Romae denuo perlustrato quas lectiones a Thilone neglectas invenerat, in Erano (t. VI p. 72 sqq.) publici iuris fecit. nihilo minus cum Sigfrido Sudhaus mandanti mihi, ut Valeri edendi munus a se incohatum subirem, tantae auctoritatis codicem iterum iterumque perquiri haud inutile videretur, ipse, ubi benignitate et liberalitate curatorum legati Schassiani Kiliensis occasio Romam proficiscendi mihi data est, totum codicem denuo contuli atque paginas eius omnes photographice effingendas curavi. sic mihi contigit, ut etiam post Samuelssonium haud spernenda excutiendo codice colligerem.

Verum quia et Eranum paucis praesto esse scio et modestiorem huius editionis apparatum erroribus Vaticani vel levissimis et a quovis Italo correctis aequo plus complere [p. vii] nolui, attamen accurata optimi codicis notitia non inutilis est, omnium locorum, ubi collatio mea ab apparatu critico Thilonis atque a correctionibus Samuelssonii discrepat, conspectum hic addam. quas lectiones ubi Thilonis commentario critico inserueris, accuratam, quae apud homines, memoriam V codicis habebis. quibus autem curae non sunt res orthographicae erroresque calami sententiam non tangentes, ex apparatu huic editioni addito, quae scire opus est, satis cognoscent. in quo quidem conspectu lectiones iam a Samuelssonio repertas nota (Sam.) significabo; exhibet igitur V:

I 5 Poebe 8 canbasa 10 habent
needschecking nubila; sua
suprascr. a V2, nunc tempore paene deletum (i suprascr. esse dicit Sam.) 13 potes (Sam.) 16 cum
needschecking genitor
; supra lineam adhuc legitur t, olim sine dubio erat tu (cf. Sangallensem) 17 neque in tyrias (Sam.) 18 magistris dilucide scriptum neque ulla litera erasa esse videtur (Sam.) 19 mittet adhuc cognoscitur tet literis tempore satis obliteratis 42 audis (Sam.) 47 g
needschecking em
needschecking entem
; f r suprascr. V2 51 si mihi que (Sam.) 55 cu- reque V1; curaeque V2 (Sam.) 56 nephelei (Sam.) 62 u
needschecking oca- bat
; ĩ (= in) suprascr. V2 66 querire V1; quaerere V2 (Sam.) 82 imbre V1; imbrĩ V2 (Sam.) 90 greces V1; greges V2 91 Accipere de V1; Accepere sede V2 (Sam.) 91 aethara (Sam.) 100 forma 119 Aux
needschecking iis
V1 149 aeson
needschecking gatus V1; aeson
needschecking y taeus V2; sub rasura y fuisse vid. 166 candi
needschecking idas V1; candus etidas olim scriptum fuisse e vestigiis literarum cognoscitur; candidus idas V2 178 eueniet
needschecking
in ras. quattuor fere literarum scr. V2, forma rasurae literis fede adaptata est 184 myn
needschecking ae; i
sscr. V2 196 cuntis agentibus (Sam.) 202 Il- li
needschecking me
needschecking tantum V1; olim scriptum fuisse Illumetu tantum e vestigiis literarum apparet; Ille meum tantum V2 (Illi mi i tan- tum V1 habere dicit Sam.) 204 libamina V1; libaminae V2 205 aescendit dilucide (
needschecking etscendit potius quam aescendit
needschecking Sam.) 213 cunti (Sam.) 252 Pariter in Paretur corr. V1 284 iussa V1; iussa V2 286 aeolidaen 289 bibula surgenti (Sam.) 308 Mitte manus (Sam.) 314 ab alto (Sam.) 317 eminet onus (Sam.) 338 conpescuit (Sam.) 374 erymanteis undan- tem (Sam.) 405 altis pro aliis, ut M[onacensis] 449 Pen- deret a V1 in Perderet corr. vid. 479 fessaque luctu 508 fas est (Sam.) 509 inuita (Sam.) 521 ultro (Sam.) 535 sae- cula (Sam.) 540 capessere (Sam.) 576 thyrrenaque (Sam.) [p. viii] 611 zepherusque (Sam.) 657 extat 667 Dii (Sam.) 668 re- gio (Sam.) 678 ubicumque (Sam.) 679 aq; ingens (Sam.) 683 celabri (Sam.) 689 Tiphy sagitta citique, ut S[angallensis] 707 uisulus satur in uisulas satur corr. V1 712 maesti 723 uulnere (Sam.) 749 hinc animam 759 subiecere (Sam.) 760 adque (Sam.) 812 cadatq; fida (Sam.)

II 26 in altu (Sam.) 31 omnes (Sam.) 81 fugae dilucide (
needschecking fuget potius quam fugae
needschecking Sam.) 133 rabidas 149 inter nec et magni litt. tib erasae sunt 160 quaerellas 186 lllic et 227 uelud Va (Sam.); uelud in uelut corr. Vb 231 Temi- neum Va (Sam.) 235 deouluunt Va, o add. m. pr. (Sam.) 237 properes et Va et Vb 238 incentha Va 239 furorem Va 239 et Vb 251 auctor etiam Vb (Sam.) 261 auroraem Va, corr. m. pr. 262 lassatas Va; lasatas Vb 268 falamuribus (Sam.) 275 fe
needschecking da tūmte
287 urebat 300 fu
needschecking it; g
add. vid. V1 310 redeunt piae (Sam.) 317 mag
needschecking xima
V1; supra a priorem olim x erat, quae nunc erasa est (
needschecking magixima; non solum g, sed et altera litera, ut vid. i, deleta est
needschecking Sam.) 318 phariise 334 aesomnes 352 que fata (Sam.) 355 ueneris (Sam.) 362 Tertor 371 educaere 372 Nec im in Nec iam corr. V1 (Sam.) 376 segni; nonnulla atramenti vestigia ex altera folii pagina per membranam penetraverunt, ut segnis falso legi facile possit (segnis Sam.) 382 dracomem (dracomen Sam.) 398 Saeuam at halama
needschecking s
V1 402 iasaona (Sam.) 408 hae- suras in haesuraque corr. V1 (Sam.) 422 I memoriter rae; post I rasura unius literae (m?) esse vid. 427 acasto repen- det (cf. Monacensem) 435 und adhuc legitur 439 amothra cadic
needschecking ám
V1 495 erymanihi 537 ul
needschecking larunt
; erasa est l 549 patrum nemos (Sam.) 605 clau
needschecking cusque
; prior u del. vid. 609 patru potius quam patrii 622 Exsuperant (Sam.) 646 ri- tus pares (Sam.)

III 99 umbra legitur (Sam.) 111 occupat 112 cotis in cotys corr. V1 137 Ora (idem Monacensis) 234 iustas anguiis (Sam.) 245 resposcunt (Sam.) 257 primo (Sam.) 272 sumus (hosp.) etiam V om. (Sam.) 285 ace
needschecking uam V1 294 Extinguine
needschecking , a
del. V1 304 q: me 416 placitis (Sam.) 469 Nu- tatabar ceratis (cf. Sangallensem) 471 eali (Sam.) 497 alba- nas tirus (cf. Sangallensem) 511 neme entot (cf. Sangallensem et Monacensem) 521 & add. V1 e forma compendii elucet 536 haemenia (Sam.) 555 pueris perfusa V1, pueri spes lusa V2 (Sam.) 587 cotigit (Sam.) 599 aeq
needschecking ) (i. e. aeque) 623 ua- riunt, u del. vid. a V1 624 urg
needschecking et
V1 (Sam.) 629 c
needschecking oetu
V1 [p. ix] (Sam.) 670 quo
needschecking qumque
V1 672 q: maxima 683 q: tali 698 q gaudia (Sam.) 706 le
needschecking nes
V1 (Sam.) 728 massi
needschecking lus
V1 730 Il
needschecking cet, i
suprascr. V1 731 sustulis in sustulit corr. V1 732 co
needschecking ticuere
V1 733 Ampythrioniades | reuirat in reuisat corr. vid. V1

IV 11 subplice (Sam.) 46 quaeritur tummentibus (Sam.) 61 Ap
needschecking pollo, p
needschecking
del. V1 (Sam.) 108
needschecking : cursant,
needschecking del. vid. 121 d
needschecking eolim
V1 125 ultra (idem Ottobonianus et Monacensis) 173 Ora (Sam.) 174 non nulla iuuenis (Sam.) 184 uulnerae V1 191 hac 223 cali
needschecking donis
V1 (Sam.) 242 Nota V recte (Sam.) 243 Tunc (Sam.) 251 petae (Sam.) 261 uolu- tar
needschecking ce,
duae litt. erasae (ta vel ca) 280 lapit has (cf. Sangallensem) 281 Cum (Sam.) 383 & arbitrio, supra ar crucem parvam posuit V1 (non signum 4) 426 urgebat (Sam.) 441 cicicus et quae in versibus 443, 444, 495, 496 a V2 in rasuris scripta esse dicit Thilo, omnia a V1 scripta sunt 469 ge- nenrisque (Sam.) 482 mediae V1 513 uocant (Sam.) 514 loeti (que om.); propioris (Sam.) 528 pippis (Sam.) 548 capescit 549 nota
needschecking ciens,
sed prior
needschecking incohata magis quam absoluta est (sciens Sam.) 554 Qem 691 Secxa 695 et mediis (e om.) 715 quau librarius scribere coeperat, quod tamen in quamuis pessum dedit 733 maryandinis (Sam.) 751 praecepta (recte igitur Heinsius) 754 cestus (Sam.)

V 71 nam prora (idem Monacensis) 84 fe
needschecking tis
V1 (Sam.) 87 liotore (Sam.) 93 quater polus 171 non credat (Sam.) 180 (cuncti et 181 (Signaque a V1 scripta sunt 196 pro- peranti V et Monacensis (Sam.) 222 artus 242 Trader in Tradere corr. vid. V2 286 fortes V1 301 Ambiguaet in Am- biguae& pessum dedit V1 310 (optat et almum) scripsit V1 373 pauore
needschecking , sub rasura
needschecking exstare vid. 385 non (cf. C et Monacensem) 407 Adixerat (Sam.); scilicet in exemplari Vaticani ordo versuum turbatus appositis literis A et B (cf. 408 Blimina) restitutus erat, quod Vaticani scriba non intellexit 429 phetonta 453 ali
needschecking , us eras. vid. 520 fremit dilucide 568 adsumptos 596 laxarten 603 (prole getae) V1 scripsit 612 exsultet (Sam.) 641 m
needschecking hi
V1 (Sam.) 673 paenitet

VI 25 nec qus (Sam.) 41 promi
needschecking te,
erasa est t 58 speti- men (Sam.) 81 futtilis (Sam.) 94 Fata, recte igitur Heinsius (Sam.) 125 mox dictus 135 Tyrsaga& satis dilucide, a et & arte ligatae sunt ('Tyrsaga procul dubio scriptum est [p. x] in V; quid sequatur incertum': Sam.) 152 omnibus ('Thilo omhibus, sed supra n literam nihil aliud est quam atramenti labecula' recte Sam.) 159 toto (Sam.) 166 limfataque 176 seminetis (Sam.) 180 atsistunt;
needschecking sonitū sonitū
suprascr. V1 181 ad- da
needschecking dilucide ('V habet non addant, sed inter a et t vestigium literae nesciocuius reperitur; fort. corr. est ex addan in addat': falso Sam.) 198 Ensibus insi
needschecking bu
needschecking s ruunt; sibus
igitur del. vid. V1 227 Cesaries (Sam.) 239 equora (Sam.) 289 peraso in peroso corr. V1 326 brahia (Sam.) 360 tellis (Sam.) 363 Hic
needschecking , c
del V1, ut vid. 370 Euryales 402 seuissima 438 cir- cumspici
needschecking s; t
suprascr. vid. V1 481 aetida (Sam.) 497 menus in nemus corr. V1 (Sam.) 504 orrent (Sam.) 507 dr
needschecking atia
V1 511
needschecking ongis, erasa est g (Sam.) 527 ut lucifer (Sam.) 529 Et non (Sam) 538 ante panis nulla litera erasa est 556 cassaridens (Sam.) 571 pa
needschecking ri
V1 ut vid. 573 unda 579 aesomnium potius quam aesoninium (aesoninium Sam.) 594 praecor 674 errati
needschecking ore
V1 (Sam.) 677 acerui (Sam.) 688 caice coniunx petit V1 (Sam.) 692 inrig
needschecking iungere tauro
693 parcae & enuere (Parcaee tenuere Sam) 695 iuuenta V et Monacensis (Sam.) 726 hic caelum (Sam.) 751 iubant (Sam.)

VII 9 pergil (Sam.) 21 iactatat oro (cf. Monac.) 28 men- tirique potius quam meritirique (meritirique Sam.) 30 aure asia (aurea siam Sam.) 58 ño cedere V1 corr. 72 ueniens (ut Monacensis) 76 admei (Sam.) 91 quo uesta uolunta
needschecking , erasa vid. t ('nt postea erasum' Sam.) 183 nec aetati me (Sam.) 201 supraemos et hic et in v. 201a exhibet V (Sam.) 208 sedem dabo (Sam.) 219 grauior, neque ex gratior correctum est, ut Sam. putat; onis per ligaturam ni litt. scriptum (Sam.) 224 iuuente (Sam.) 240 praecor 247 ipsaq ex ipsaci corr. V1 262 omnesque detinet (Sam.) 268 praecor (Sam.) 279 fratem (Sam.) 274 uideni (eadem ligatura ni litt., quae v. 219) 284 exsoluere 287 aitan; ait a voce an diiungendum esse notis additis V2 indicavit ('ain V, corr. m. pr.': falso Sam.) 294 pudora estuat (Sam.) 296 tor drepidas (tor orepidas Sam.) 297 net quos euertere (Sam.) 300 xpectat (Sam.) 311 & questu (Sam.) 316 pelean (Sam.) 379 redire, posterior e paulum obliterata est (rediri Sam.) 388 adrumpit V et Monacensis (Sam.) 390 ultus V, corr. V1 (Sam.) 392 graecibus- que (Sam.) 394 Namque tremens V et Monacensis (Sam.) 409 priorem 421 ponoenas (Sam.) 425 exemplo (Sam.) 426 perq. (Sam.) 519 mauortis marbre (Sam.) 533 mihi care (Schenkl, Sam.) 560 Sstabat (Sam.) 562 arces recte 583 flu- [p. xi] mineis (Sam.) 588
needschecking acret 596 tores (Sam.) 598 noctemq. (Sam.) 601 urget (Sam.) 603 Sustitat (Sam.) 621 obuiusi ante (Sam.) 629 clamore (Sam.) 636 exertos V et Monacensis 638 misseros V1 (Sam.) 639 ubi (Sam.)

VIII 18 Uirgeneos in Uirgineos corr. V1 (Sam.) 39 non nulla (Sam.) 72 domui q. (Sam.) 80 iubet 129 qŏq. V1 (Sam.) 200 locusque in locosque corr. V1 205 quaquam (Sam.) 211 ipse (Sam.) 218 ilbi potius quam ubi 223 fatantur in fatentur corr V1 (Sam.) 229 cydera in cythera corr. V1 itemque v. 235 ('corr. V2' Sam.) 231 stistinet 233 aetida V et Monacensis (Sam.) 239 planctu sacer (ut Monacensis) 279 caelebro datalia (Sam.) 280 de quaeso (Sam.) 289 amon- tibur (Sam.) 331 Itque reditque red rates; red del. V1 (Sam.) 336 praelia (Sam.) 337 Transferet (Sam.) 338 Colchius (Sam.) 339 mag
needschecking os
V1 (Sam.) 386 Urguent (Sam.) 394 conponere (Sam.) 396 Euroram, a ex o corr. V1; com
needschecking ittaterinis
(Sam.) 401 iura adeum (Sam.) 419 uidissime (Sam.) 426 om
needschecking es
V1 (Sam.) 436 nimia (Sam.) 448 ea
needschecking rat
V1 (Sam.) 459 durae (Sam.) 460 iuuente (Sam.) 467 Mane (Sam.)

De externa V codicis specie haec afferre satis habeo: exa- ratus est liber saeculo nono in CXXXX membranis formae quartae minoris, literis non tam nitidis quam claris. singulae paginae versus inde a novenis denis ad vicenos ternos complectuntur. quinque codicis folia continentia vv. III 146–185, VI 439–476, VII 322–359, VIII 88–125, VIII 366–385 et 136–153 exscissa sunt, postquam libri XV. saeculi nobis cogniti ex eo fluxerunt, sed antequam singulae membranae a bibliothecario quodam numeris sunt notatae. in octavo libro olim vv. 136–185 post v. 385 legebantur (nunc, quia folium omissum est, v. 154 versum 365 sequitur), qui error inde, quod in archetype quodam Vaticani unum folium quinquaginta versus complectens e sede sua motum erat, originem duxit. ceterum illud exemplar omnibus in foliis quinquagenos versus continuisse baud improbabiliter exposuit Paulus Krenkel (de codicis Valeriani Carrionis auctoritate, diss. inaug. Lips., Luckae apud Saxo-Altenburgenses 1909, p. 5). scriba enim sive Vaticani sive archetypi eius nimiae festinationi indulgens in describendo libro secundo Ar- gonauticon folium sui exemplaris vertere omisit itaque quin- [p. xii] quaginta versus (213–262) bis exaravit. atque etiam singuli quidam versus, qui alieno loco nobis traditi sunt, in exemplari illo vicenos quinos versus in singulis paginis continente olim omissi et imae paginae vicesimi quinti vel vicesimi sexti adpicti fuisse videntur (cf. P. Krenkel, l. l. p. 6, p. 8 adn. 2. p. 14 adn. 2).

Inscriptio autem carminis desideratur, quamquam initio totius operis duae lineae vacuae sunt relictae. inter singulos libros, nisi fortuito finis libri cum paginae fine congruit, ternarum linearum spatia inveniuntur, in quibus usitatae exstant subscriptiones, velut

G. Valeri Flacci Balbi Setini exp
needschecking l. lib. II incip
needschecking . lib
needschecking . III.
vel similes. primus tantum liber subscriptione caret.

Manus emendatrices duas exhibet V: primam (V1) ipsius, qui codicem scripsit, alteram (V2) viri cuiusdam saeculi aut quinti decimi aut ineuntis sexti decimi. hoc inde apparet, quod apographa Vaticani saec. XV. exarata in primi libri versu 178 sede adcrescere e V codice descripserunt, quae lectio nunc rasura deleta est, Pius vero anno 1519 iam alterius manus interpolationem euenietque adcrescere repperit.

V1 satis multos errores, quos inter scribendum commiserat, extemplo emendavit, nonnullos, quos corrigere sibi proposuerat, aut parum diligenter aut omnino non correxit.1) eadem manus nonnulla verba et notas marginibus paginarum adscripsit, e quibus quae commemorentur haec mihi digna [p. xiii] videntur: ad versum I 784, quo loco magicae artes Alcimedes describuntur, amen adpictum invenitur, qua voce monachum illum, qui codicem conscripsit, daemonicas quasdam vires ex illo loco effluentes a se defendere voluisse arbitreris.2) quattuor autem locis occurrit nota R (i. e. require, Graeco ser- mone ζήτει), qua adscripta corruptos versus significare solent critici.3) denique in inferiore parte paginae 140 rectae sub subscriptione octavi libri legitur uul.fered: ad quod nomen tune redibimus, cum de origine et patria codicis nobis disserendum erit.

Manus altera (V2) usque ad folium sextum glossas satis multas, nullius tamen illas pretii, supra versus vel marginibus inlevit et per totum carmen hic illic sive de suo sive e codicibus deterioribus varias lectiones adscripsit, quin etiam nonnullis locis radendo priorem manum aut obscuravit aut abolevit.

Non ita certum mihi videtur, utrum subscriptio illa paginae 140 versae, quam priori manui attribuit Thilo, re vera ab hac manu an a recentiore quadam confecta sit. literae enim a scribae manu haud mediocriter distant atque persimiles sunt literis, quae in diplomatis reperiuntur. accedit, quod duo illi versus ita sunt obliterati, ut neque Thiloni neque mihi oculorum aciem iterum iterumque intendenti, ut [p. xiv] omnia explicarentur, contingeret. haec ipse legi (dubias literas punctis suppositis significabo):

No
needschecking renoua noxa monachoru
needschecking lag ... doxa

En monachu
needschecking ... dit quē demon .. ll ...
needschecking trauit.

Quamquam igitur in epigrammate non nimium profeci eruendo, hoc aegre ferendum vix puto; neque enim adsentior Thiloni, qui, quo in monasterio scriptus sit codex, in illa sub- scriptione exstitisse suspicabatur.

Praeterea ex aliis indiciis, quae sit patria V libri vel potius archetypi, multo certius cognosci potest. ex ultimis enim Germaniis adlatum esse V codicem, quod quidem Pius in praefatione olim adfirmabat, his argumentis non improbatur: vidimus in pagina 140 recta legi uul.fered, quod nomen Anglosaxonicum esse ipsi suspicanti mihi benigne confirmavit F.Holthausen. neque dubium est, quin aut librarius ipse hoc suum nomen olim codici intulerit aut, quod non raro accidit, ex archetypo nomen scribae cuiusdam vel critici in apographon transscriptum sit.4) accedit, quod in Vaticano ipso g litera duobus locis insularem formam (
needschecking ) servavit; dico v. VI 37 pla
needschecking a
et v. VI 289 Sug
needschecking ere.
denique multae literarum mutationes nisi ex insulari scriptura vix intelleguntur. vide e. g. mutatas literas nr:

I 8 canbasa ⁓ *carbasa5) 449 penderet V olim ⁓ *per- deret V1 II 109 defendene ⁓ *defendere 379 penricula 457 instanre (exemplar procul dubio instan
needschecking e
exhibuit) 529 fragon ⁓ *fragor IV 3 Iunorem ⁓ *nonem 727 anguet ⁓ *ur- guet VI 554 haunit ⁓ * haurit VII 139 precani ⁓ *pre- cari VIII 77 panumper ⁓ *parumper 263 sonorem ⁓ *so- rorem pr: I 330 paucos ⁓ *raucos 516 peruer- uerat ⁓ *reuerberat IV 698 phoebi ⁓ *rhebae V 168 per- uulsis ⁓ *reuulsis pf: III 96 pacesque ⁓ *facesque [p. xv] 539 pe
needschecking cula
⁓ *fercula 664 fax ⁓ *pax IV 20 fas ⁓ *pax VII 288 fraecorprecor VIII 277 pater (pr) ⁓ *fra- ter (fr) fr: II 392 faemos ⁓ *remos sp: I 148 hispasus ⁓ *hippasus 234 mossoque ⁓ *mopsoque.

Fortasse huc etiam mutatio literarum ax spectat, quae est IV 362: caraxe (carxe sine dubio in archetypo fuit) ⁓ *carae.

Neque vero ipsum Vaticani codicis archetypon literis insularibus conscriptum fuisse videtur, sed archetypi fons. respicias quaeso, quod vv. 11 457 (instanre ex archetypi lec- tione instan
needschecking e
) et IV 362 (caraxe ex carx
needschecking e
) et errores et correctiones iam archetypi librario literas insulares non satis dignoscenti attribuenda esse apparet. praeterea aliae literarum permutationes in V obviae facilius ex usitata scriptura minuscula intelleguntur, veluti rt: II 362 Tertor ⁓ *Terror IV 275 Integet ⁓ *In- teger V 84 pharentes ⁓ *patentes VII 38 equote ⁓ *aequore 59 mouera clatet ⁓ *mouet ac latet ir: VII 298 Piensa ⁓ *Prensa nri: III 672 enim (enĩ) V olim ⁓ *erit V1 V 42 funis ⁓ *furiis V 322 respuent ⁓ *re- spuerit VII 274 uideni ⁓ *uiderit cr: VII 379 cogant ⁓ *rogant.

Archetypon igitur Vaticani ex codice quodam sive in Britannia sive in monasterio Britannico Germaniae insulari scriptura exarato descriptum minusculis literis esse mihi videtur; tum demum ex illo exemplari minusculae scripturae ipse Vaticanus in Germania fluxit. qui quo anno in Italiam adlatus sit nescimus; quod tamen factum esse paulo post quam Poggius Sangallensem repperit (a. 1416), inde apparet, quod Sangallensis libri satis pauca apographa inveniuntur: scilicet viri docti pleniorem codicem mutilato praetulerunt; Sangallensis enim tres tantum libros atque quartum dimidiatum continebat. ceterum apographon quoddam Vaticani ante ipsum Vaticanum in Italiam venisse veri dissimile non est: certe omnes libri nobis cogniti, qui XV. saeculo ex V fluxerunt, non ex V ipso, sed ex apographo Vaticani transscripti [p. xvi] esse videntur. omnes enim in textum receperunt versus spurios I 45 et VII 579, 580, quibus V caret. ipse autem V codex postea fuit in bibliotheca Fulvii Ursini, unde in Vaticanam venit (cf. Thilonis praef. p. XLI).

Iam vero externa specie descripta Vaticani fatisque enarratis, quanti sit aestimandus codex et quomodo ad emendanda Argonautica adhibendus disseramus. atque corruptelarum quamquam omnia genera, quibus illius aetatis libri inquinati esse solent, passus est, unum praecipue exhibet V, quo pretium eius non mediocriter minuitur, lacunas dico et versuum et verborum. nimirum verborum hiatus iam pridem viri docti animadverterunt variisque rationibus expleverunt. versus autem intercidisse his tantum locis statuerunt, ubi sensum mancum esse apparet: I 45, III 77, IV 196, VI 78, VII 579, 633; praeterea versus 11316–331 lacunosos esse Thilo cognovit. cui adfirmanti multos adhuc in contextu hiatus editores fugisse plane adsentior. nam multis locis, ubi sententia depravata est, singulis verbis temptatis viros doctos sanando Valerio frustra operam dedisse credo. itaque Leonem secutus III 335a, VI 382, VII 521, VIII 286 aliisque locis quibusdam lacunas significare quam verba tradita mutare malui, quamquam hanc rationem emendandi caute esse adhibendam et ipse non ignoro et Langenii libido me docuit, cui versuum detrimenta indaganti ne uno quidem loco adstipulor. de plerisque tamen locis hoc modo ab eo temptatis verba facere non opus est, nonnunquam autem cum gravioribus argumentis utatur Leonemque habeat adsentientem (quod factum est V 323, VI 121, VII 186), diversam meam sententiam proferre non inutile mihi visum est, itemque Thilonem Leonemque de nonnullis versuum lacunis vix recte iudicasse probare studebo.

II 375

Invidisse deos tantum maris aequor adortis,
desertasque domos fraudataque tempore segni
vota patrum. quid et ipse viris cunctantibus adsit?

Scilicet verba invidisse et desertasque et fraudataque pendent a verbo aliquo dicendi, quod e non tulit vocibus (v. 374) facile suppletur. Thilo, qui hoc non improbat, tamen post [p. xvii] v. 375 versum intercidisse ideo suspicatur, quod notione frustra ad sententiam desertasque domos aegre caret. mihi omnia concinna esse videntur, dummodo desertas praegnanter dictum intellegas (i. e. maligne derelictas). premenda igitur vox desertas, quae praemissa de industria est (item Verg. Aen. VII 394).

V 321

Sin vero preces et dicta superbus
respuerit, iam nunc animos firmate repulsae,
quaque via patriis referamus vellera terris,
stet potius: rebus semper pudor absit in artis.

Argumenta, quibus nisus P. Langen versus nonnullos ante v. 324 excidisse contendit, infirma sunt. integer enim est locus et facile intellegitur, modo respicias sermonem post re- spuerit esse abruptum atque potius non minus pertinere ad firmate quam ad stet itemque iam nunc voces ad utrumque verbum esse referendas. scilicet Iason post respuerit pergere potest sic fere: 'alia deliberanda erunt', sed cum talia verba ad consolandos amicos perquam inepta esse intellexerit, abrupto sermone fortiora haec pronuntiat: 'ne exspectent socii regis responsum' (haec subintellegenda esse potius vox docet), 'sed potius nunc iam repulsae animos firment et quomodo negato vellere possint potiri, iam nunc certum (stet) capiant consilium, neve a fraude abhorreant, si velleris vi potiundi spes desit'.

VI 120

Discolor hastatas effudit Hiberia turmas,
quas Otaces, quas Latris agunt et raptor amorum
Neurus, et expertes canentis Jazyges aevi.

P. Langen, qui, si integer esset locus, Jazyges nomen necessario subiectum debere esse agunt verbi putat Neurumque non intellegit tertium ducem Hiberum, sed gentem, lacunam significavit post v. 121. mihi inter illos versus nihil esse interponendum videtur; nam raptor amorum verba utique coniungenda sunt cum Neurus, quod nomen (νεύρουaptum natumque est ad notandum et efferendum talem veneris raptorem. exstat autem v. 122 eadem ellipsis adsunt verbi, qua e. g. Statius Theb. IV 159 utitur in simili gentium catalogo; quod utroque loco durius esse concedo.

[p. xviii] VI 569

Nestoris hastae
immoritur primaevus Helix, nec reddita caro
nutrimenta patri, brevibus ereptus in annis.

Thilo post v.571 duos fere versus intercidisse putat, quod brevibus ereptus in annis idem sit quod immoritur primaevus neque verba apte sint inter se conexa. utrumque concede. sed illud argumentum ea re refutatur, quod Valerius Homerum hoc loco imitatur (cf. Langeni adnotationem): Il. IV 477 etiam ille poeta, postquam ab Aiace θαλερὸν σιμοείσιον interfectum esse narravit (474), haec superaddit: οὐδὲ τοκεῦσιν θρέπτα φίλοις ἀπέδωκε, μινυνθάδιος δὲ οἱ αἰών ἔπλεθ᾽ ὑπ᾽ αἴαντος μεγαθύμου δουρὶ δαμέντι. discrimen igitur non est inter utriusque poetae sententias nisi unum hoc, quod Valerius verbo ereptus non addidit Nestoris hasta (αἴαντος δουρὶ), scilicet ideo, quia Homericum illud iam ad conficiendum versum 569 adsciverat. contra asyndeton illud re vera tolerabile non esse idem Homerus docet atque ipse supplementum suppeditat: μιϝυνθάδιος δὲ. ergo Samuelssonium et Sudhausium, iure illos offendentes etiam in brevi syllaba bus in arsi producta6), secutus scripsi brevibus<que>. sic omnia sunt sincera. ellipsis autem verbi invadit vel adgreditur (v. 572) inaudita non est qua est Valerius audacia.

Paulo aliter se res habet in his:

VII 185 ipsam (sc. Hecaten) flammiferos cogam compescere tauros amplexuque petit. volucrem tunc aspicit Irin.

Haec exhibet V corrupta sane neque efficientia sententiam. sed editores, quomodo mederi loco conati sunt, in graviores etiam difficultates inciderunt. scribunt enim plerique ample- xumque pati'. volucrem Juno aspicit ita, ut in verbum pati orationem Veneris terminari significent. quibus receptis coniecturis ridiculus oritur sensus. neque enim 'iocosa irrisio' [p. xix] (sic Wagner) Hecates esset, si poeta deam triplicem 'ab omni amore abhorrentem, quamque amare nemo cuperet' Jasonis amplexum patientem fingeret, sed insulsa et foeda imago subnascitur et ab epici carminis gravitate aliena. meliorem viam inire coeperat P. Langen, etiamsi ei, ut ex difficultatibus se expediret, ideo non contigit, quod coniecturam amplexumque pati non reiecit. contra cum Junonis nomen a Burmanno pro particula nunc infeliciter esse inductum desiderarique 'responsum' Junonis intellexisset, lacunam imprimendam meliore iure curavit. hiat enim certe sententia, sed non, ut P. Langen putat, intra versum, quod multo rarius accidit, sed ante v. 186, neque ulla coniectura opus est, si tradita verba sic fere supplentur:

ipsam flammiferos cogam compescere tauros.'
<talia iactantem blandis Saturnia dictis>
amplexuque petit; volucrem tunc aspicit Irin ...

Nunc vero quae me ipsum, ut nonnullis locis adhuc non suspectis lacunas significarem, paene invitum moverint, accuratius hic exponam, ut lector ipse, quo id iure fecerim, iudicet.

1779

Hunc sibi praecipuum gentis de more nefandae
Thessalis in seros Ditis servaverat usus,
tergeminam cum placat eram Stygiasque supremo
obsecrat igne domos, iam iam exorabile retro
carmen agens;

Totum locum, quem varie vexaverunt editores, explicavit Renkema (Observ. crit. et exeg. ad C. Val. Flacci Argon., Traiecti ad Rhenum 1906, p. 20 sqq.). scilicet atrum taurum Alcimede servaverat, quem sacris confectis dis inferis Hecataeque immolaret, ne indignantes illi numen suum nefandis artibus magicis laesum esse redeuntem Crethei um- bram a porta Tartari defenderent. carmine autem eodem, quo exorata erat, retro recitato umbra removetur. qua in re monendum est vv. 781-784 non actionem placandi deos enarrari, sed morem describi, ut cum explicativum quod vocant retinendum esse intellegas. praesens autem tempus placat a plusquamperfecto pendere, id quod fieri posse Renkema pu- [p. xx] tat, vix tolerabile mihi videtur, qua de causa Sudhausio suadenti obtemperare malo, qui talia supplevit: <talis enim diro mactatur victima ferro,> tergeminam cum placat...

II 335

... 'haec antra videtis
Vulcanique' ait 'ecce domos: date vina precesque,
forsitan hoc factum taceat iam fulmen in antro:
nox dabit ipsa fidem, clausae cum murmura flammae,
hospes, et incussae sonitum mirabere massae.'

Obscuriores esse mihi videntur vv. 337 sq. neque faciles ad intellegendum, nisi dubitationes quaedam Jasonis antecedunt, quas Hypsipyle tollere studet prolata declamatione sollemni physicorum et periegetarum, cessare interdiu opus Vulcani, increbescere nocte. itaque ante versum 337 nonnulla excidisse veri est simile.

III 208

Ut magis Inarime, magis ut mugitor anhelat
Vesvius, attonitas acer cum suscitat urbes,
sic pugnae crebrescit opus: neque enim ignea cedunt
astra loco ...

Tertium quod vocant comparationis omnino deesse neminem credo fugere posse. noctu enim, qua voce aegre caremus, et pugnae et montium illorum sonitus augeri dicit poëta. quam notionem in verbo suscitat satis inesse vix mihi persuadebit quispiam: talis enim obscuritas etiam ab obscuritate Valeri abhorreat. lacunam igitur post versum 209 hiantem sic fere suppleas: cum suscitat urbes <noctibus, et resonat geminatis ictibus incus>, sic ...

III 572

Varios hinc excitat aestus
nube mali percussus amor, quibus haeserit oris,
quis tales impune moras casusve laborve
attulerit. densam interea descendere noctem
iam maiore metu; turn vero et pallor et amens
cum piceo sudore rigor.

Verba quibus haeseritattulerit continere deliberationem Herculis curis agitati et pendere a notione dubius, quae facile e vocibus variosaestus elicitur, apparet. versu autem 575 iam ad narrationem poëta redit; neque enim Hercules noctem descendere cogitat secum, sed videt oculis, neque, [p. xxi] id quod dicat quis, metus noctis ('Schrecken der Nacht') terrorem auget Hylae, sed nox metum Herculis. quia autem ellipsis verbi videndi hic praesumi vix potest, talem versum excidisse cum Sudhausio credo: densam interea descendere noctem <et videt obscuras concrescere vallibus umbras> iam maiore metu.

IV 301

Hoc saevior ille
ecce iterum vacuas agit inconsulta per auras
bracchia. sentit cnim Pollux rationis egentem,
dat genibus iunctis latus effusumque secutus
haud revocare gradum patitur, turbatque premitque
ancipitem crebros et liber congerit ictus
desuper averso;

Asyndeto intolerabili sentit, dat offensus iam Heinsius dans maluit quam dat scribere, qua tamen coniectura nihil proficimus; neque enim dans latus sentit Pollux, sed sentiens (cum sentiat) dat; vel ut aliis verbis rem exponam, datlatus arte adhaeret sequenti sententiae. eadem deliberandi ratione usus Thilo pro enim coniecit ubi. sed etiam enim utique servandum est, quod haec vox ad verba vacuas per auras respicit. et haec causa et altera res non levior me moverunt, ut lacunam post v. 303 latere arbitrarer. neque enim dubium esse mihi videtur, quin Statius his versibus nostrum poë- tam imitatus sit, ipse quoque pugiles describens (Theb. VI 802 sqq.):

Ecce iterum immodice venientem eludit et exit
sponte ruens mersusque umeris: effunditur ille
in caput, adsurgentem alio puer improbus ictu
perculit . . .
idem fere agit uterque poëta: Pollux et puer ille astum adhibent periculosum in adversario cauto ac provido, non irritum in insano et inconsiderato. sed apud Statium omnia sunt cum breviora tum magis perspicua: dolus ille significatur apertis verbis eludit, exit, sponte; apud Valerium contra id, quod caput narrationis totius est, nullo modo indicatur, ut multos viros doctissimos illos quidem, sed pugilandi parum peritos dolum esse illud latus dare prorsus effugeret. qui- [p. xxii] bus de causis tune demum sententia perspicua fieri atque procedere mihi videtur, ubi talem versum inseruerimus: sen- tit enim Pollux rationis egentem <Bebryca et insanos ludens vigil arte furores> dat genibus iunctis latus...

IV 651

Idem Amyci certe viso timor omnibus antro
perculerat; stetimus tamen et deus adfuit ausis.

Desideratur certe obiectum ad verbum perculerat pertinens, quamobrem vulgo versui 651 intruditur aut animos aut mentes. sed neque Amyci neque certe neque alia vox ibi suspicionem movet, nedum supervacanea sit. ne Leo quidem rem ad finem perducit, cum viso in visus commutat, quin etiam structuram sententiae reddit duriorem et dictionem nimis attenuat. neque enim dubium est, quin viso antro (i. e. quia vidimus antrum) timor <animos> perculerat multo fortius dicatur quam <in> antro Amyci timor visus percule- rat. atque alterum accedit hoc: quis credat Iasonem in summo hoc 'discrimine ponti' non eo animos sociorum revocasse, quod Iunone et Pallade adiuvantibus e terribili illa tempestate in primo libro descripta (608 sqq.) servati sint. easdem deas iterum adfore sperat Iason (653) de Pallade praecipue cogitans, quae sua arte totiens decimam undam tum averterat (II 53sq.). contra in pugna Amyci et Pollucis deorum auxilium omnino non commemoratur. itaque Valerium sic fere sçripsisse apparet: Idem Amyci certe viso timor om- nibus antro, <idem animos pelago Zephyris certantibus horror> perculerat; stetimus tamen . . .

V 82

Fama per extremos quin iam volat improba manes
interea et magnis natorum laudibus implet
addita iamque fretis repetens freta iamque patentes
Cyaneas.

Tria sunt quae me adhortantur, ne intactum relinquam locum. primum enim (id quod levius esse libenter concedo) obiecto carere verbum implet aegre fero. deinde vox iam que poscere mihi videtur quod antecedat (dico infinitivum verbo addita adiunctum pendentemque a repetens). postremo, quod gravissimum est, totius enarrationis deest summa, dico primae navis commemorationem. ideo lacunam post v. 83 sig- [p. xxiii] nificavi sic fere explendam: et magnis natorum laudibus im- plet <inferna qui sede latent, rate pervia Ponti> addita iam- que fretis repetens freta ...

VII 55

Ante meus caesa descendet Caucasus umbra
ac prior Haemonias repetet super aequora praedas,
aut ego cum vittis statui feralibus Hellen.
si tamen his aliter perstas non cedere terris...

Sic V, nisi quod uictis et hillen exhibet. omnia, quae ser- vata sunt, profecto sincera atque optima, sed deest versus post v. 57. quod cum interpretes non intellexissent, ipsi se frustraverunt corruptelas investigantes. scilicet vv. 55 sq. figuram τοῦ ἀδυνάτου continent, quam v. 57 continuari aut7particula vel externum est indicium. accedit, quod haec figura geminari vel multiplicari solet (cf. e. g. Verg. Buc. I 59 sqq., Ov. Met. XIII 324 sqq., XIV 37 sqq., ex Pont. IV 5. 41 sqq.). praeterea v. 57, si integer esset locus, neque cum versibus antecedentibus neque cum sequentibus apte cohaereret neque omnino explicari posset. ut autem quid poeta voluerit cognoscamus, imprimis verba cum vittis statui fera- libus Hellen quo spectent consideranda sunt. statuitne Aeetes Hellen an non? plerisque interpretibus Aeetes adfirmare videtur se non sacrificandam Hellen ad aram duci iussisse, quocirca non esse, quod vellus a se repetatur, quas excusationes ab hoc loco alienas atque omnino ridiculas esse apparet. una autem explicatio sententiae sufficere mihi videtur: nimirum respicit Aeetes statuam Helles a se iuxta Phrixi tumulum positam (V 187 sqq.), scilicet monumentum in cenotaphio statutum. iam credo cognosces, quid voluerit poeta, neque vituperabis me mancam sententiam sic ad finem perducentem: aut ego cum vittis statui feralibus Hellen <quam iussi, vivam ex pelago remeare videbo.> ad totum locum haec subintellegenda sunt: 'ante efficientur haec ἀδύνατα, quam vos, praedones, una nave adlati, spolium de me reportaveritis' (cf. v. 45).

De hoc genere vitiorum ut plura dicerem operam dedi, [p. xxiv] quod difficillimum esse iudicium de versibus omissis atque ipsas lacunas ab editoribus et inconsideratius saepe significari et neglegi persaepe vel coniectando temere oblini non ignoro.

Adiungendi denique illi loci, ubi in finibus versuum singula verba desunt vel mutilata reperiuntur, quia exemplaris cuiusdam margines discissi fuisse videntur. huc spectant

III 462 pars ardua ... IV 388 languentia...
VII 452 spem ponis . . . VII 614 rettulit he<ros>
VIII 458 non gentis honos non ...
quod praecipue sub finem codicis factum esse non miraberis.

Deinceps disserendum est de versibus in V a sedibus suis motis alienisque locis insertis. ad quod genus corruptelarum pertinent hi loci: I 56 legitur post 64, I 303 post 308, I 815 post 822, III 10 post 25, III 404 post 405, IV 209 post 213, V 407 post 426, VI 228 post 245, VIII 154– 185 post 385, VIII 441 post 459. quorum errorum plurimos iam antiquissimi interpretes correxerunt.

Contra nonnullos versus, quo loco traditi sunt in V, editoribus recentioribus immerito esse suspectos persuasum est mihi. velut in errorem gravissimum inciderunt, qui D. Kennerknecht (zur Argonautensage, Bamberg 1883, p. 13) secuti vv. 1403–410 post v. 382 transposuerunt. haec autem iis causa fuit mutandi: Valerius e quinquaginta Argonautis quadraginta duos in transtris sedentes fingit. alterius remigum ordinis princeps est Telamon, alterius Hercules (353 sq.). ab utraque autem parte navis unum et viginti viros sedisse postulandum est. sed non facile intellegitur, utrum ordinem poeta priorem enumeraverit; uno enim tantum loco (387) alterius ducis (Herculis) nomen pronuntiatur. hinc igitur Herculis ordinem enumerari coeptum esse putabant interpretes, nec mirum est eis offensioni fuisse, quod a v. 355 usque ad v. 387 undeviginti remiges, inde a v. 387 viginti tres commemorentur. difficultas autem sic explicatur: Tydeus et Periclymenus (387-390) non primi sunt Herculei ordinis, sed ultimi, atque Herculis ordo prior enumeratur. hoc etiam inde evincitur, quod nullo alio modo illud quin [p. xxv] etiam (387) intellegi potest. deinde a v. 391 Telamonis ordo recensetur. sedent igitur utrimque unus et viginti remiges.

Itemque Thilonem vv. VII 276–283 recte post v. 291 collocavisse nego, quamquam locum integrum non esse firmissimis argumentis demonstrari potest. si enim suo loco traditi essent vv. 276–283, lasonis essent illa verba cum Venere (Circe) colloquentis. quod fieri non potest ideo, quod v. 281 (te) Medea compellatur neque Iason ipse 'dignum hospitum' (280) apte se appellaret neque omnino verba digna sunt supplice. sed etiam post v. 291 vv. 276-283 orationem non quadrant. primum enim versu 291 (sat fama meis iam parta venenis) non minus quam versibus 282 sq. (occidat aeterna tandem Cadmeia morte iam seges et viso furmantes hospite tauri) finalem sententiam et effici et significari me iudice apparet.8) deinde cum totam orationem consideraverimus, cognoscemus primam partem (259–265) continere narrationem Veneris, alteram (266–275, 284–287) preces Iasonis, tertiam (et 276–283 et 288–291) argumenta, quibus Venus-Circe Medeae, ut Iasoni auxilium ferat, persuadere studet. his autem argumentis usa est vv. 288– 291: 1. quae iam promissa sunt, negare non decet (pro- misi, ne falle), 2. miseranda est sors Iasonis (moverer.. casu), 3. dignus est hospes, qui servetur (supplice digno), 4. novam laudem colliges famam tuam magicis artibus auctura (v. 291). vv. autem 276–283 haec argumenta profert Venus: 1. non nefas est hospites iuvare, nam heroinae veteres idem fecerunt (276–281, fas sit), 2. digni sunt hospites (280), 3. novam gloriam adipisceris, cum patriam pacaveris (281 sqq.). videmus igitur in vv. 276–283 duo argumenta repeti, dico dignitatem Iasonis et novae laudis spem. sed cum, quanta sit utriusque argumentationis vis atque auctoritas, perpendimus, in vv. 276–283 omnia perspicua esse ac digna (si quid dignitatis est in consiliis perfidis), vv. 288-291 obscuriores nec satis idoneos esse intellegimus. nam quod Circe [p. xxvi] auxilium promiserat, eo re vera nihil officii iniungit Medeae. neque porro valet labefacere pudorem virginis argumentum illud languidum, quod Circae fama iam satis magna sit, Medeae adhuc lateat ars et vis. contra quod nefas non est iuvare hospitem, hoc aptum est argumentum, et quod Medea patria pacata humanitatem propagabit, hoc magnum dignumque. itaque quia languidiora verba iuxta efficacia stare incredibile est, quia eaedem sententiae bis occurrunt, quia versus 284–291 uno tenore conscriptos esse apparet (nam verba miserebitur ergo? dic cum verbo promisi, ad quod nihil nisi te miserituram esse suppleri possit, artissimo vinculo coniunguntur), Valerium ipsum frigidulam istam sententiam finalem (288–291) improbantem nova et meliora (276–283) substituere voluisse credo. poëtam igitur ipsum vv. 276–283 post confecisse et margini manuscripti addidisse verisimile est. tum ab illo, qui post mortem Valeri Argonautica edidit, falso loco inserti sunt versus et utraque ad nos usque propagata est series.

Alii versus in V inde labem traxerunt, quod scribae in versum aut antecedentem aut insequentem aberraverunt. sic versuum III 9, III 519, VI 417, VII 201 (quem versum spurium non esse Leo cognovit), VII 244, VIII 161 fines in aeternum incertos esse mansuros verisimile est.

E ceteris corruptelis, quas V exhibet, ob multitudinem memorabiles sunt haplographiae, quas dicunt, et dittographiae literarum. permultis enim locis literae initiales vel finales verborum omissae sunt, quia eadem litera aut antecedit aut subsequitur, eodemque modo saepissime ex initio vel e fine verborum vicinis verbis litera addita est.9

Multo notabiliora sunt creberrima illa menda, quae originem inde duxerunt, quod scriba quidam stupidus neglegens- [p. xxvii] que verba vicina, sed inter se non cohaerentia, falso coniunxit vel extremas syllabas eorum adsimilavit.10

Plus delectationis quam ponderis illa vitia habent, quae inde orta sunt, quod scriba ut monachus verba ab ipsius notitia remota cum verbis in monasterio tritissimis commutavit. quo pertinent: VI 129 Mycael (archangelum intellegit pro nomine quodam gentis), III 76 galileae pro galeae, IV 50 amen pro amens, V 339 Frater et amen pro Fratre tamen.

Gravissimi vero momenti illi loci sunt, ubi glossis vel interpolationibus in textum receptis verba poëtae corrupta sunt. in quorum numero certe non ducendi sunt illi versus, quos Giarratano (praef. p. XXIX) affert, excepto fortasse v. II 473, ubi veteris (pro felix) ex v. II 580 irrepsisse in textum veri dissimile non est. ipse in memoria V libri duo glossemata, quae poëtae verba expulerunt, deprehendisse mihi videor:

III 511 quam Nemeen tot fessa minis, quakebeluaLer- nae experiar. quin belua corruptum sit, dubitari non potest, sed e ductu literarum sinceram lectionem elicere velle ludentis est. nam verba per se apta neque inepte coniuncta (qualia sunt belua Lernae), a sententia tamen atque structura abhorrentia casu vel calami errore in codicibus effici incredibile est. itaque subobscuram quandum vocem a poëta hic scriptam et Vergiliano illo loco (Aen. VI 287: belua Lernaeadpicto a glossatore explicatam fuisse credo. quae glossa [p. xxviii] (nisi forte interpolamentum fuit, quod difficile potest diiudicari) in textum invasit. quid dederit Valerius, incertum est, sed fortasse Sudhaus, cum semina proponit, verum suspicatur. quod nomen explicatione egere viro semidocto potuit videri.

V 147 Inde Genetaei rupem Iovis, hinc Tibarenum dant virides post terga lacus. sic legendum esse docet Apollonius Rhodius (II 1011 sqq.). V autem mire exhibet Indi- gena et aerupem iouis hinc tibi mauors. quid sibi vult hoc loco deus belli? arte enim adhibita diplomatica adeo nihil proficimus in investiganda corruptelae origine, ut nisi genuina Apollonius nobis suppeditaret, nunquam Valeri verba restitui possent. facile autem intellegitur librarium, qui primus verba in codice per maiusculas literas scripto non distincta diiungere conatus est, duo illa nomina gentium non cognovisse ideoque usitatiora verba literis falso coniunctis effecisse. sic ex INDEGENAETAEI factum est indigena et ae, ex TIBARENVM tibi arenum. trunca11) autem voce are- num nomen Iovis paene subsequente ῎αρην deum aliquo modo significari sciolus quidam suspicatus ob vicinum pronomen tibi vocativum casum Ares substituit atque explicandi causa Latinum nomen Mauors suprascripsit. hi igitur gradus depravationis deprehenduntur, ut videtur:

α: HINCTIBARENVM
β: hinc tibi aren<um>
γ: hinc tibi
needschecking ares

δ: hinc tibi mauors.

Interpolationibus nonnunquam genuinam scripturam corruptam esse iam supra breviter commemoravi (p. 13 adn.). cui generi corruptelarum gravissimarum attribuo etiam duo haec exempla:

I 580 quot in aethera surgit molibus, infernas totiens de- missa sub undas, ubi totiens nulla ratione probari neque dubitari potest, quin totidem rectum sit. quae cum ita sint, [p. xxix] haplographia locum olim sic mutilatum fuisse pro certo babeo: TOTIDEM[DEM]ISSA. quae tum supererant literae totidemissa, ab interpolatore falso suppleta sunt, cui totiens prius in mentem venit quam totidem.

V 692 *tunc adsuetus adest Phlegraeas reddere pugnas Musarum chorus. V exhibet phlegyas qui reddere, intolerabilem certe coniecturam. nam qui non solum supervacaneum est, sed sententiae structuram perturbat. itaque Thilo non tenet rem, scribens ille Phlegrae qui reddere. immo vero postquam ex phlegreas oculorum errore non insolito phlegyeas atque inde phlegyas factum est, interpolator, ne metro versus laboraret, qui inseruit.

Quae si recte disputavi, Vaticanum 3277 omne genus mendorum, quae illius aetatis librarii facere solebant, aequo plus passum esse nec plane carere interpolatorum et glossatorum licentia apparet, itaque in emendando Valerio Flacco etiam optimo huic codici semper diffidendum est.

Ex V quinto decimo saeculo satis multi libri fluxerunt, qui quamquam baud pauca scribendi vitia correcta et graviora menda a doctis viris temptata exhibent, in recensendo Valerio Flacco prorsus neglegendi sunt. ad emendanda Argonautica plurimum utilitatis afferunt iis locis, ubi exscissis singulis foliis in V memoria hiat. quorum codicum tres classes distinguendae esse mihi videntur: prima enim classis complectitur codices satis integros a libidine virorum doctorum, altera continet libros gravius interpolatos, tertia et ipsos gravissime interpolatos et e Sangallensi codice contaminatos. inter codices satis integros habeo Monacensem et Urbinatem 669.

Monacensis 802 (M), quem totum fere contuli, forma quadrata, chartaceus, continet folia CV, vicenos septenos versus in singulis paginis. recentiores manus tres in eo diiunxi, vetustissimam ipsius Ioviani Pontani (Mr) cuius fuisse librum subscriptione eodem minio quo coniecturae illae exarata demonstratur, alteram (Ms), quae ex codice Sangallensis classis (ut videtur, ex ipso Matritensi) lectiones varias [p. xxx] in margine sepia adpinxit. recentissimam (M2), quae innumerabilibus fere locis et de suo et de codice quodam gravissime interpolato coniecturas supra et iuxta versus scripsit. Thilo qui se emendatrices manus neque potuisse discernere neque voluisse dicit, in enotandis lectionibus saepissime erravit.

Codex Vat. Urbin. 669 (U) bibliothecae Vaticanae membranaceus formae octonariae CII folia continet (cf. Samuelssonium in Erano VI, p. 74). ex hoc codice M libro simillimo, fortasse etiam meliore, perpaucae lectiones cognitae sunt, quas Samuelsson 1. 1. attulit.

Secundae classi adiungendi esse videntur cod. Bononiensis, e quo satis multae lectiones in editionibus Delamallii et Caussinii publici iuris factae sunt, et cod. Burmanni, quem P. Burmann in editione sua hic illic commemoravit. praeterea huc fortasse pertinent cod. Vat. Urbin. 353 (F) et cod. Reginensis 1831 (R), quas Samuelsson 1. 1. descripsit atque hic illic laudavit, et cod. regius Heinsii, Reginensi ut videtur simillimus.

Tertiae classi addicendi sunt:

codex Vaticanus 1653 (N), quem Heinsius vocat Vaticanum secundum, membranaceus, formae maximae, ab una manu non ineleganter scriptus, ut triceni versus sint in singulis paginis. notabilis est codex, quia ex exemplari fluxit, cuius quaterniones VIVIII discissi erant. hoc inde apparet, quod in illa parte carminis ordo versuum magnopere perturbatus est; atque septuageni versus vel bis septuageni locum suum non servaverunt, ut tricenos quinos versus exemplar illud in singulis paginis continuisse cognoscas. ceterum ex eodem archetype discisso fluxit editio princeps (Bononiensis prima). codicem N et Thilo et Samuelsson et ipse ego satis multis locis inspeximus.12

cod. I. Valettae (T), cuius externam speciem descripsit Giarratano (praef. XXX, adn. 5), qui librum ipse Neapoli contulit lectionesque ex eo commentario critico inseruit.

[p. xxxi] de reliquis eiusmodi codicibus aut nihil aut perpauca cognita habemus; sunt autem duo Chisiani, quattuor Laurentiani, Marcianus, codices Coki, Harlesii, Graevii.


II. De Codice Sangallensi (S).

Anno p. Chr. n. 1416 Poggius Florentinus in monasterio Sancti Galli prope Constantiam cum aliis scriptoribus C.Valeri Flacci libros tres et quartum dimidiatum (vv. 1-317) invenit. ipse codex Sangallensis (S), quem decimo fere saeculo conscriptum fuisse conicias, nunc periit, sed sex apographa eius saeculo XV. facta supersunt: Matritensis X 81, Vaticani 1613 et 1614, Ottobonianus 1258, Oxoniensis, Malatestianus.

Codex Matritensis bibliothecae regiae X 81 (X) chartaceus Sigiberti chronicon post adglutinatum, Asconi Pediani et Pseudo Asconi commentarios, Valeri Flacci Argonautica (foll. 65-94) continet. velociter conscriptus est liber nec in singulis paginis par versuum numerus servatus (continent paginae 39-46 versus). inveniuntur multae correctiones, inter quas tres certe manus distinguuntur.13) in fine codicis legitur haec subscriptio:

.C. ualeri flacci argonauticon. Hoc fragmentū repertū est in monasterio sancti galli prope constantiā. XX. milibus pas- suum una parte Q. asconii pediani. deus concedat alteri, ut utrumque opus reperiatperfectum. Nos quodpotuimus egimus. .. Poggius florentinus ..

Qua subscriptione neque minus literarum formis librum ipsius Poggii manu e Sangallensi codice transscriptum esse comprobatur (cf. Schmiedebergium, l. l. p. 26-28 de hac quaestione disserentem). codicem post Clarkium abhinc paucos annos denuo contulerunt Skutsch et Schmiedeberg, qui collationes inspiciendas benigne mihi commiserunt.14

[p. xxxii] Codex Vaticanus 1613 (P) membranaceus, formae octavae sed maioris mensurae, foliorum 38, versuum 31 in singulis paginis, solum Valerium elegantissime scriptum con- tinet. eandem subscriptionem exhibet quam Matritensis, una voce (parte) omissa. quae lectiones variae in hoc apparatu critico inveniuntur, e Thilonis editione haustae sunt.

Codex Vaticanus 1614 (II) membranaceus, formae minoris quadratae, foliorum 46, versuum 28 in singulis paginis, continet Valeri carmen elegantissime conscriptum. ab eadem manu in marginibus et supra versus scripturae variae additae sunt. tabulas photographicas faciendas curavi atque adhibui.

Codex Ottobonianus 1258 (O) Vaticanae bibliothecae in 331 foliis chartaceis maximae formae continet Sili Punica (usque ad fol. 288) et Valerium Flaccum. in primo libro Valeri tot scholiis, glossis, rasuris, lectionibus variis maculatus est, ut primae manus scripturae saepe vix aut omnino non possint perspici. in ceteris Argonauticon libris tales maculae vix inveniuntur. in fine haec addita sunt:

Finis eius quod inuenitur argonauticon. et quia explar ĩ multis carminibus medosu erat
needschecking scriptūfestine opus alio tpore corrigē;. In Sancto Gallo. M.
needschecking CCCC.
needschecking
needschecking XXVI
needschecking Iulij. XVI.
needschecking

Quam subscriptionem falsario tribuendam esse Thilo contendit (praef. p. LXVI), Schmiedeberg contra e manu Bartholomaei de Montepoliciano, Poggii amici, profectam esse suspicatur (in diss. laud. p. 25 adn.). qua de re infra verba faciam. codicem satis multis locis ipse inspexi, tertii libri photographa mihi praesto sunt.

Codex Oxoniensis (Q), in collegio reginensi servatus atque a scriba indocto teste Clarkio exaratus et Sili Punica et Valeri Argonautica continet, subscriptione caret. Burii apparato critico utor in varia lectione adnotanda.

Codex Malatestianus plut. XII 3 in bibliotheca muni- [p. xxxiii] cipali oppidi Cesenae servatus Silium Italicum et Valerium Flaccum (inde a fol. 162) continet. in singulis paginis complectitur duodequadragenos versus. codicem omnibus viris doctis, qui Valerio operam dederunt, neglectum mansisse valde miror, quippe quem Hermannus Blass iam anno 1875 inter Sili libros enumeret (die Textesquellen des Sil. Ital., JJ. suppl. t. 8 p. 178 sqq.). librum nemo contulit.

Inter quae apographa vel externis indiciis facile distinguuntur duae classes: altera Matritensem et Vaticanum 1613 complectens insignis est communi subscriptione, altera Ottobonianum, Oxoniensem, Malatestianum continens praeterValeri Argonautica Sili carmen exhibet. inter eas classes Vaticanum 1614 medium locum tenere infra demonstrabo.

Prioris classis princeps est Matritensis (X), ex quo ipso Vaticanum 1613 (P) descriptum esse inde apparet, quod P ad verbum fere X codicis vel textum vel correctiones expressit, atque quod vv. II 324-406, qui duabus sane paginis X codicis (pp. 78 v. et 79 r.) continentur, in P omissi sunt. contra illud argumentum, quo nisus Clark (Class. Rev. XIII p. 121) P, ut et
needschecking , non ex X ipso, sed ex apographo quodam fluxisse contendit, nihil valet. affirmat enim vir ille doctus v. I 28 sic in codicibus legi: pecudu
needschecking mque X, peco
needschecking dumque
P, pecodumque
needschecking , neque credibile esse dicit utrumque codicem o literam in X suprascriptam falso eidem verbi loco fortuito inseruisse. re vera enim in X pecu
needschecking dumque
exstat (teste Schmiedebergio), unde lectiones librorum P et
needschecking facile explicantur. Alterius classis principem esse Oxoniensem atque fortasse ipsius Ottoboniani archetypon Clark censuit, cui Bury (in praef.) adsensus est. de qua re dubitat Giarratano, qui tamen rem in suspenso relinquit (praef. p. XXXVI). contra Schmiedeberg (p. 24 sq. adn.) Ottobonianum ab ipso Bartholomaeo transscriptum atque Oxoniensis fontem esse existimavit. sed quae argumenta hi viri docti attulerunt, ad diiudicandam quaestionem parum idonea esse mihi videntur. quod enim Clark profert Ottobonianum multis adnotationibus marginalibus et eius, qui codicem scripsit, et recentioribus instructum esse, [p. xxxiv] Oxoniensem autem talia marginalia non exhibere, hoc non doceturOttobonianum post Oxoniensem illis temporibus scriptum esse, quibus multi codices viris doctis cogniti erant. eodem enim iure dicat quispiam Ottobonianum non secus ac Matritensem varias lectiones e Sangallensi adsumpsisse, recentiores autem adnotationes multo post ex aliis libris adscriptas esse, Oxoniensis contra librarium varias scripturas Ottoboniani neglexisse, id quod etiam P codicis scriba plerumque fecit, cum Matritensem exscriberet. sed ne Schmiedeberg quidem mihi persuadet, quia subscriptio illa ex alio quodam codice, qui ipse ex S fluxit, transscribi potuit, ut eiusdem P codicis exemplum docet. praeterea nonnulla me impediunt, ne aut O ex Q aut Q ex O fluxisse credam. respicias quaeso has lectiones:

III 4 Caencadae VX, Ceneadet O, Eneadet Q, *Aenidae
47 panius ista VXO, pannis ista Q, *Pan iussa
85 sanguinae V, sanguine X1, sanguie (i. e. sanguine) O, sanguinem Q (!!), *sanguineae
288 Taeleneque VX, Telae neque O, *Tela neque Q
397 uate VXO, nate Q, *uati
640 prensaque VXO, pensaque Q, *prensatque
700 cupatrio VXO, cupatri Q, *cum patrio.

Cognoscimus omnibus his locis corruptis O cum X et V congruere vel propius ad eorum lectiones accedere, Sangallensis igitur fidem fidelius reddere quam Q, Oxoniensem autem proprios errores aut emendationes (III 288) exhibere. quin etiam paene suspiceris in versu III 85 Oxoniensem e compendio Ottoboniani non satis perspicuo labem duxisse. sed ut O non ex Q fluxisse ex lectionibus modo adlatis intelleximus, ita Q non ex O derivatum esse ex his locis discimus:

II 219 sista et Va, sistet et X, sistet ac O, sistet Q (etiam
in archetypo O et Q codicum et omissum fuisse
verisimile est)
439 amothra cadicem V1X, amot
needschecking a cadicem
Q, amothra ra-
dicem O

I 157 er
needschecking git
X (et sine dubio S), crigit O, ergit Q

[p. xxxv] Confici mihi videtur res varietate lectionum, quae exstat v. III 703:

Iamne ammis iam V, Iam pe āmis X, IampenamisIā O, Ipe ammislam Q, *Iamne animis iam. hic neque O ex Q neque Q ex O miram corruptelam hausisse, sed utriusque codicis scribam talem fere scripturam, qualem X exhibet, ante oculos habuisse apparet. in communi enim quodam fonte IāpeamisIā ita scriptum fuisse videtur, ut utrum altera nota
needschecking ad literam e (i. e. en) an ad a (i. e. ampertineret, dubitari posset neque I litera longa satis esset perspicua. quia autem neuter codex, ut infra videbimus, ex ipso Matritensi fluxit, utrumque ex altero quodam apographo Sangallensis,fortasseBartholomaei exemplari, descriptum esse atque Sangallensis alterum illud apographon periisse verisimile mihi videtur. de Malatestiano nihil diiudicare possum, nisi quod inter Sili codices eum non magni esse pretii constat. qua de causa, quod librum adhibere non potui, non nimis aegre fero.

Quae vero ratio intercedat inter classes XP et OQ, iam Clark et Giarratano statuerunt. neutra enim ex altera fluxit, sed utraque ex ipso Sangallensi originem duxit.15

[p. xxxvi] Iure igitur concludi dicat quispiam Matritensem et Ottobonianum (Oxoniensem), ubicumque inter se congruant, S codicis scripturas fideliter exhibere, in lectionibus vero discrepantibus manum Sangallensis ex illo apographo, quod cum V conspiret vel propius ad V accedat, restituendam esse. cui conclusioni ne plane adsentiar, arcet me
needschecking codex, cuius haec condicio est.
needschecking ex X descriptus quidem est, ut iam Thilo constituit atque cum aliis locis tur hoc errore
needschecking codicis optime illustratur:

III 663 16Adfore tu: Adfor tu V, Adfortii O, Adfor
needschecking tu
X, Adfor tu in Adfer tu mutavit II (scilicet Poggius in X litera e suprascripta Adfore emendare voluit, quod
needschecking falso intellexit).

Sed praeter Matritensem codice quodam OQ classis librarium
needschecking codicis in transscribendo carmine usum esse baud paucis locis demonstratur, ubi
needschecking utriusque classis lectiones exhibet.17) qua in re notandum est codicem
needschecking plerumque lec- [p. xxxvii] tiones O(Q) classis in textum recepisse, scripturas autem X codicis exhibere aut suprascriptas aut margini adpictas. quin etiam neglexit nonnunquam II codicis scriba Matritensis lectiones optimas consentientesque cumV(S) libro vel propius ad eum accedentes atque recepit proprios errores O (Q) codicis, veluti III 100 *gradu seseque X, gradus eseque V(S), gradus sese- que IIO

475 *hos V(S)X, hoc IIO

481 *candentior X, andentior V, cadentior IIOQ

633 *ut V(S)X, et IIO.

His lectionibus aliisque permultis evincitur Vaticanum 1614 e duobus libris transscriptum esse, quorum alter fuit ipse Matritensis, alter codex quidam O(Q) classis. sed neque Ottobonianus ipse neque Oxoniensis alter ille fons fuit; sunt enim in ipso textu II codicis nonnullae lectiones miro modo cum V codicis scripturis congruentes, quas neque in O neque in Q neque denique in X reperias18):

I 527 *flentes II in textu, V, flectens II in marg., XQ

II 49 *Derigimus VII, Dirigimus OQ, Pergimus X

[p. xxxviii] 72 altantidis VII, *athlantidis OQ, saltantibus X

654 recentem
needschecking
II, recentem V, recentes XO, *recentum III 307 *opes II in textu, XOQ, opus II in marg., V.

Quae cum ita sint, has lectiones cum V codice consentientes etiam in S atque in altero illo apographo Sangallensis (in 'Bartholomaei' igitur libro), quod archetypon fuisse et Ottoboniani et Oxoniensis supra probavi, exstitisse atque hunc librum 'Bartholomaei' II codicis scribae praeter Matritensem in manibus fuisse verisimile mihi videtur. sed utcumque haec res se habet, certe ad Sangallensem codicem restituendum praeter XOQ etiam II adhibendus est.

Iam postquam constituimus, quo modo Sangallensis memoria revocanda sit, ad id transeamus, quod maxime quaeritur, nempe quae ratio intercedat inter V et S. haec quaestio, recentissimis praesertim temporibus, multarum causa fuit controversiarum. atque Thilo, Schenkl, Baehrens, quibus paucis annis abhinc Samuelsson (Erani t. VI) adsensus est, Sangallensem ex Vaticano fluxisse coniecerunt, Clark, Bury, Giarratano, Lipsius (Mus. Rhen. 1908, p. 157 sq.) S et V codices gemellos fuisse contenderunt. Samuelssonio, qui contra Lipsium scripsit (Erani t. VIII, p. 81-84), adversarius exstitit Paulus Krenkel (in diss. iam supra laudata, p. 2-8). sed nihilo magis diiudicata adhuc res est. nam argumenta a Giarratano et Clarkio allata parum efficacia esse etiam Krenkel cognovit, non firmiora tamen ipse Lipsium secutus exhibit. haec enim probare conatus est: deesse in omnibus apographis Sangallensis libri vv. I 393-442, unde concludendum esse, scribam duas paginas omississe, quarum utraque vicenos quinos versus contineret. in V autem his versibus non expleri duas paginas. atque V quoque ex codice vicenos quinos versus in singulis paginis complexo descriptum esse constare. inde verisimillimum fieri dicunt Lipsius et Krenkel V et S ex uno archetype transscriptos esse.19) accedere quod inter vv. 1442 [p. xxxix] et II 213 (II 213-262 in V bis legi supra dixi) 621 versus intersint20); quos, si subscriptioni primi libri quattuor fere (re vera quinque) linearum spatium relictum fuisse putes, 25 paginas explevisse probabile fieri. versus autem I 1-392 16 paginas explesse credunt, ut octo lineae21) inscriptioni totius carminis superfuerint.

Quibus argumentis mihi persuadere non possunt. nam novem lineas, plus igitur quam tertiam partem primae paginae, inscriptioni relictas esse iam per se credibile non est, praesertim cum titulus in tanto spatio haud fuerit. qui si fuisset, a Vaticani librario certe non esset omissus. ceterum iam Samuelsson (Erani t. VIII) sententiam Lipsii merito refutasse mihi videtur, tribus imprimis argumentis ille quidem nisus, quorum gravissimum hoc est: in illa dittographia V codicis (II 213-262) deest in Va v. 240, quo S quoque caret, in Vb omissus est v. 241. si vero in singulis paginis archetypi viceni quini versus fuerunt, et versum 240 et versum 241 in eo exstitisse manifestum est. num ullo modo fieri potuit, ut duo scribae eundem versum 240 casu omitterent? Krenkel responsum iam in promptu habet: versum enim 241 in contextu verborum deesse posse, quin etiam supervacaneum esse videri dicit (quam opinionem pro Valerio vehementissime reicio); qua de causa probabile esse Krenkel existimat versum 241 in archetype signo critico instructum fuisse atque eo non satis perspicuo, ut facile ad versum 240 referri potuerit. quae sententia facile redarguitur. nam si quis V codicem et rationem eius, qui librum conscripsit, noverit, concedet scribam ilium criticam artem eo modo exercuisse prorsus esse incredibile; nec ad optimum versum, quo carere nullo modo possumus, falso notam criticam adiectam fuisse putabimus.

[p. xl] Sed missa faciamus illa. S enim ex V descriptum esse certissima argumenta sunt miri hi errores S codicis:

I 707 uisulus satur V scripserat, quod errore inter scribendum animadverso in uisulas satur V1 correxit, ita tamen, ut obiter legenti dubium esse possit, utrum u an a an ci in media voce nunc exstet. quod Sangallensis scribae accidit; legitur enim in XII uisulci
needschecking s satur
(Q cognitum non habeo), O uisu lassatur recte exhibet.

II 275 fe
needschecking da tūmte
V, feda tumente S.

Vaticani scriba, id quod locum diligentius examinanti brevi elucet, primum fe
needschecking da te
(i. e. foedatum te) recte exaraverat, deinde, postquam linea transversa m literam significans casu quodam partim obliterata est, m literam ipsam arto illi spatio inter u et t literas intercedenti intrusit. neque enim tumente per compendium a monacho illo scriptum esse inde apparet, quod nota - non supra m, sed supra u fere locum obtinet. tumente contra hoc compendio efficitur tum
needschecking te.
S codicis igitur librarium ipsa hac V codicis lectione deceptum esse apparet.

II 272-275 hoc ordine atque his additis signis in V leguntur: ***


needschecking
Et sacra(272)

needschecking
Talia uoce274)

needschecking
Tum ualidas(273)

needschecking
Bacche domum(275)

scriba V codicis, qui versu 274 conscripto animadvertit se versum 273 omisisse, hunc versum ilico subsequentem fecit versum 274 et notis adpositis v. 274 inter vv. 273 et 275 inserendum esse significavit. sed fortuito v. 275 ultimus est huius paginae, ut hunc versum in textu omissum et margini inferiori additum esse facile suspicio oriri possit. quod si quis falso intellexerat, necessario versum 275 illo loco textui inseruit, ubi altera nota exstabat, i. e. ante versum 274. ac re vera S codicis apographa hunc versuum ordinem exhibent omnia: 272, 275, 274, 273. apparet igitur illis notis Vaticani Sangallensis scribam in errorem inductum esse.

[p. xli] II 277 :f:e
needschecking rendam
V, furendam S.

scriba Vaticani, qui errore f pro u exaraverat, f litera expuncta u non supra f, sed supra e posuit, ne u litera ni- mis procul a linea literarum abesset oculosque fugeret. contra S codicis scriba non satis diligenter eos locos exquirens, qui non primo adspectu intellegi potuerunt, e delendam et furendam restituendum esse putavit.

II 287 u
needschecking rebat
V, uirebat S, *urebat.

mirum illud
needschecking r
re vera non ir significat, ut in Thilonis apparatu falso legitur; nam i literae in V longe alia est species: parva enim linea transversa neque in initio neque in in fine literae deesse solet (ι). praeterea hasta illa deversa ac tenuis inferiore parte in r literam prominet, ut uno tractu
needschecking r
scriptum esse dilucidum sit. atque re vera mirum hoc signum nihil significare nisi r literam docent vv.V 520, VI 285, VII 62, ubi f
needschecking remit
et u
needschecking rbem
eadem ratione scripta inveniuntur. Thiloni igitur et Sangallensis scribae idem accidit, ut incognitam r literae formam in V obiam male intellegerent.

II 376 *segni V, segnis S.

in V segni conscriptum est, sed e versu 397 versae paginae nonnulla vestigia verborum opu
needschecking uidui per membranam penetraverunt, ut inter literas g et n pars hastae
needschecking literae etiamnunc appareat et superior curvatura o literae finali literae i speciem parvae
needschecking det, quin etiam posterior hasta n literae punctum accepit, ut species vocis
needschecking egni
needschecking
efficiatur. quod et apographa S codicis exhibent et Samuelsson, ipse quoque falsa illa imagine iam per decem saecula exsistente deceptus, adnotat ut V codicis lectionem (cf. p. VIII).

III 439 *prosectaque V, prorectaque S.

in V s litera sic exarata est, ut facillime prorectaque legi possit, quamquam diligentius intuenti et scriptoris manum noscenti dubium esse non potest, quin prosectaque et scriptum et intellegendum sit.

III 599 *aeq, V, equi S, et qui OQ, aequi
needschecking .

ultimum signum in V literae i simile est. sed e curvata inferiore parte hastae evincitur comma intellegendum esse, non i literam. praeterea hasta paulo brevior est quam quae [p. xlii] i literae spatium expleat. ac re vera illud compendium scriptum est, quo que effici solet (q; vel q vel q
needschecking , quae omnes formae in V occurrunt). veram V codicis lectionem neque S codicis scriptor perspexit neque nostris temporibus in ullo apparatu critico invenias.

III 699 *Non hi tum flatus: Non intum fiatus O,
needschecking in textu, hi tũ flatus X et
needschecking in marg. (etiam X lectionem corruptam in contextu verborum habuisse vel adhuc habere ex correctura marginali evincitur; sed neque Bury neque Schmiedeberg certiora adnotant). miretur quis, unde mira illa menda in S invaserint. quod mihi apertum est factum, cum Vaticani scripturam diligentius intuerer. in V enim h et i literae tam arte coniunctae sunt, ut tam in legi possit quam hi (hi). praeterea l litera in nomine flatus cum f ligata brevior est quam illis locis, ubi vicinis literis non adhaeret. sic factum est, ut neglentior scriba S codicis fiatus legeret. acrius autem intuentem discrimen esse in V inter fi et fl non fugit.

704 fletus V, fiocus O, fictus
needschecking (de X codice nihil afferunt Bury et Schmiedeberg; sed fietus in S fuisse verisimillimum est). eadem ratio scribendi, quam modo dixi, in V invenitur, atque iterum Sangallensis librarius ligatura illa fl non nimis perspicua deceptus est.

IV 261 uolutar
needschecking
ice V (i. e. uolutarce), uolutarice S, *ue- lut arce.

in V olim per dittographiam uolutarcace (vel uolutartacescriptum erat; deinde prima manus ca (vel ta) literas tam neglegenter erasit, ut deversa hasta c (t) literae et ultima cauda a literae servarentur. apparet autem S codicis scribam reliquiis t (c) literae ante rasuram etiamnunc conspicuis i literam significari falso suspicantem in illum errorem incidisse.

Quos errores S codicis non posse intellegi nisi e Vaticani lectionibus neque ad alium codicem archetypum posse referri nemo negabit. ergo S ex ipso V transscriptus et in emendando Valeri carmine neglegendus est.

[p. xliii]


III. De Excerptorum Codice Parisino (Par.).

Priusquam de C codice loquar, codex Parisinus 7647 (Par.) quanti sit pretii perpendendum est. qui codex saeculo XIII. scriptus praeter excerpta ex aliis poëtis selecta hos versus Valeri Flacci continet: I 22sq., 39, 76, 248, 320-334, 579-581, 584-596, II 44-46, 59 sq., 117-122, 263, III 364 sq., IV 622 sq., 744,V 324,536, 540,VI 200, 513 sq., VII 227-229, 416, 435, 511-514.

Ex quo codice descriptus est Escurialis Q I 14, qui partem tantum sententiarum e Parisino recepit.

Etiam de Parisini codicis auctoritate dissensio est inter viros doctos: alii librum ex V fluxisse putant (notabilia sunt iudicia Schenklii et Krenkelii), alii, ut Meyncke, V et Par. e communi quodam archetype derivatos esse arbitrantur. argumenta ab utraque parte prolata etiam ad diiudicandam hanc quaestionem parum valida esse mihi videntur.

Discrepat autem Par. a V non paucis locis, qui ab hac disceptatione prorsus alieni sunt idcirco, quod excerptor, ut generales sententias efficeret, summa cum licentia quamquam non sine elegantia quadam verba tradita commutavit.22

Ineptae coniecturae deberi videtur v. I 23 illius ore, quamquam quid dicere voluerit excerptor non satis intellegitur, cum praesertim sequentes versus additi non sint. nihil tamen obstaret, quominus eandem corruptelam omnes (pro *amnesatque in V in Parisini archetypo fuisse credamus. neque ex alio fonte derivatae esse videntur falsae hae lectiones: I 588 abrumperet Par., *rumperet V (ab explicandi causa simplici verbo additum est), I 39 fictis uultus dat et pondera dictis Par., *fictis dat uultum et pondera dictis V (in archetypo Par. codicis dat uultus ob vicinum nomen pondera scriptum [p. xliv] fuisse videtur, quod aliquo modo metro adaptare conatus est Parisini librarius: vultús dăt ĕt póndera (?)), 593 coorstum Par., cohoruis V, *cohors vix, II 46 occurrit Par., *occurrens V, VII 228 patriamque uocato Par., *patriam inde uocato V (hic excerptor sicut novicii omnes inde parum intellexit; dicit enim poëta Vergilium secutus in panegyrico illo Aen. VI patriam vulgo hominibus inde demum, i. e. ab illis orbibus terrae merito vocari, qui non 'iacent extra sidera, extra anni solisque vias', cf. Verg. Aen. VI 795 sqq., Val. Fl. I 515 sqq.). quas lectiones coniectando ortas esse apparet.

Contra compluribus locis scripturas in V corruptas Par. rectas vel tolerabiliter emendatas exhibet. in quarum numero duco: I 76 *animos mentesque Par., animos mentemque V (correctio iuxta animos facillima) 321 *animum Par. SMN, abimrum V 327 heu mihi Par., anmipli V, *ei mihi O2 Bon.1 330 *raucos Par. C. Ald., paucos V 331 *Deficiam Par. MT1, edd., Deficiamus V/*pontumque polumque Par. C, potumque cretamque V 579 *a part Par. SM, aperte V 587 *aeolus Par, X2, aeblus V 589 *oenotria Par. SM, oenatria V 595 *refringit Par. M. Bon.2 sqq., refringet V II 263 facta Par., vulgo (nescio qui codex interpolatus primus), *fata V VII 229 *redit itque Par. CM2T1 Pius sqq., rediitque V VII 513 dulces totiens Par., *totiens dulcei)s C Ald. Maser., totiens ducis V.

Quas correctiones uno excepto loco I 331 (pontumque po- lumque) a quovis homine linguae latinae non ignaro coniectando inveniri potuisse et consantaneum est et lectionibus vulgatorum codicum et priscarum editionum confirmatur. excerptorem autem illum sermonis latini admodum peritum fuisse constat (cf. quae supra de elegantia eius dixi). unus igitur restat v. I 331, nimirum ille omnium controversiarum caput. pontumque polumque enim coniectando inventum esse vehementer negant multi viri docti, praesertim cum C codex gravissimo hoc loco cum Par. consentiat. contra C. Schenkl utriusque codicis vel scriptorem vel correctorem hanc lectionem e Statio hausisse probavit, ubi eadem clausula bis occurrit (Theb. XI 67, Silv. III. 2. 10), adversariis [p. xlv] tamen ille non persuadens. ac re vera, quamquam ilium, qui C codicem interpolavit, in Vergili et Stati carminibus versatissimum fuisse cognovi infraque exponam, etiam excerptorem Par. codicis illos locos Statianos novisse atque in suum usum convertisse non facile ipse mihi persuasissem, nisi in alium locum ex Vergilio interpolatum incidissem. in v. III 365 enim haec sunt obvia:

mens carpitur aestu V
meus crupitur igni Par.
regina) caeco carpitur igni Aen. IV 2.
ex quo Vergili loco Parisinum igni mutuatum esse apparet.23

Sed etiam hoc discimus ex versu illo, Parisinum non ip- sum generalium sententiarum codicum archetypon esse, sed descriptum ex alio eiusmodi libro. neque enim dubium esse potest, quin idem, qui igni e Vergilio interpolavit, sententiam igitur versus intellexit, verba carpitur et aegro (egros Par.) integra in exemplari suo reppererit. meus autem nihil aliud significare atque mens non est quod dicam; nam n et u literae in eius aetatis codicibus saepe vix discernuntur (cf. etiam II 44 ũ ⁓ ñ i 120 ũñ 45 uoctisque, uiger).

Ex illius vetustioris excerptorum libri scriptura non satis perspicua etiam has lectiones in Par. labem traxisse arbitror: I 586 tunc in iter corr. Par.24 (scil. mutatis compendiis τc et iτ / hic pro hinc II 60 uitis pro ratis.25) qui errores ex ipsa V codicis scriptura his locis clarissima deduci non possunt.

Contra quin haec menda Parisini e Vaticani compendiis correctionibusve non satis intellectis orta sint, vix dubitaverim:

II 45 N
needschecking oculis
(i. e. *Non oculis) V, Au oculis Par.

[p. xlvi] 46 Cāp' (i. e. *Campus) V, Corpus Par. (scilicet mutata sunt compendia Cāp' et ').

VII 512 nuc
needschecking
V (i. e. *nunc), non Par.

Nihil igitur obstat, ne Parisinum etiam e V fluxisse credamus, ita tamen ut intercedat inter eos aliud quoddam excerptorum' exemplar.26


IV. De Carrionis Codice (C).

Iam vero ad gravissimam in recensendo Valerio Flacco quaestionem pervenimus, quid sit iudicandum de Carrionis codicis (C) auctoritate.

Ludovicus enim Carrio anno 1565 Antverpiae apud Christophorum Plantinum edidit Valerium 'sescentis et amplius locis', ut ait, ex auctoritate veteris codicis manuscripti castigatum. cui codici in Belgio reperto atque Argonautica usque ad versum VIII 105 continenti conspicuam antiquitatem ipse tribuit; ante 'sescentos annos' enim, i. e. decimo saeculo, eum conscriptum fuisse quae declararent multa esse affirmavit, seque brevi post ipsum id demonstraturum esse promisit. in 'scholiis' (Ca) autem illi editioni additis et in 'castigationibus' (Cb) novae editionis, quae anno 1566 ex eadem officina in lucem prodiit, Carrio satis multas lectiones e codice suo publici fecit iuris. nune deperditum esse librum manuscriptum neque comprobatum esse illud de codicis vetustate iudicium valde dolendum est. nam de hoc codice similis ac de Blandiniano vetustissimo Horati pugna erat inter viros doctos, et ne nostris quidem temporibus consensus est de quaestione maxime intricata.

[p. xlvii] Plerique enim, qui post Carrionem Valerio operam dederunt, capti fucosis ac speciosis libri lectionibus iudicium Carrionis comprobare non dubitaverunt, perpaucis, ut Barthio et Broukhuysio, suspectus fuit codex. primus autem Thilo diligentius in C libri auctoritatem inquisivit, quem transscriptum esse e Vaticano atque habendum in interpolatorum codicum numero firmioribus argumentis nisus con tendit. in eandem sententiam re denuo tractata argumentisque novis illustrata C. Schenkl ductus est (Stud. z. d. Arg. d. Val. Fl., 1871 p. 315sqq.). quos viros doctos secuti Aemilius Baehrens (Lips. 1875) et Johannes B. Bury (Lond. 1900) in editionibus Argonauticon librum Carrionis plane neglexerunt.

Quibus adversarii fuerunt recentioribus temporibus27) Paulus Langen (praef. ed. 1896), qui C ex V fluxisse, sed e meliore fonte correctum esse contendit, Caesar Giarratano (praef. ed. 1904, p. XXXI sqq.), qui C ex eodem archetypo ac V vel potius ex eius archetypi gemello quodam descriptum esse persuasum habet, ita tamen, ut Carrionis codicis scriba, ut homo latinae linguae haud ignarus, plurimis locis suas coniecturas in verba poëtae intulerit. cui sententiae adstipulatus est Leo (GGA 1897, p. 960sqq., 1905, p. 182sq.), qui C propriam memoriam praebere eis locis demonstrari affirmavit, ubi e lectionibus C codicis, unde V labem duxerit, cognosci posset.

Nuper quaestione denuo instituta atque in omnes partes diligenter exposita in contrariam opinionem rediit Paulus Krenkel.28) in C enim ne unum quidem vestigium melioris memoriae inveniri non infirmis argumentis confirmasse sibi visus est. attamen rem ad finem non perduxit; efficitur enim ex eius explicationibus, ut verisimile magis quam necessarium sit C codicem ex V fluxisse. praeterea nonnullis argumentis parum efficacibus, quin etiam falsis, usus est: dico [p. xlviii] imprimis ea, quae de C codice cum 'communi archetypo α' V et S codicum non congruente et de fraude Carrionis dixit. itaque non miror Krenkelium Helmio29) non persuasisse, qui in argumentationes illius inquirens C codicis memoriae diffidendum non esse denuo contendit. quae cum ita sint, meum esse putavi argumenta ab utraque parte ad hanc quaestionem prolata fusius retractare.

Priusquam autem de ipsa auctoritate C codicis disseramus, quaerendum est, num omnes lectiones a Carrione in scholiis et castigationibus collectae, aut si non omnes, quaenam lectiones veram scripturam C codicis reddant, vel ut alii dicere solent, quantum fidei Carrionis verbis sit habendum. haud pauci enim cum aequales turn posteriores Carrioni ut summae iactantiae magniloquentiaeque homini magnopere diffidebant. de C autem codice duae potissimum res suspicionem movent: Carrionem enim ipsum sibi constantem non fuisse in varia lectione codicis adnotanda, quin nonnunquam alias scripturas in Ca, alias in Cb attulisse, atque praeterea multas lectiones C libri etiam in editionibus priscis ante Carrionem in lucem prolatis occurrere iam pridem animadverterunt viri docti; unde coniecturas et suas et aliorum editorum Carrionem suo codici, ut pretium eius augeret, tribuisse non sine probilitatis specie contenderunt. nimirum haec suspicio tunc maxime oritur, cum discrepantibus inter sese 'scholiis' et 'castigationibus' suarum adnotationum lectiones utraque editio in contextu verborum exhibet (vel ut siglis utar, cum Ca cum Carr.1 et Cb cum Carr.2 congruit), deinde eis locis, ubi utraque scriptura C codicis (Ca et Cb) cum aliis editionibus priscis conspirat, vel ubi conspirat cum editionibus altera, altera proprias lectiones exhibet (cf. locos a Krenkelio p. 22 sqq. adlatos).

Sed immerito Carrionem in hanc fraudis suspicionem venisse probare, et quomodo illae discrepantiae ortae sint, explicare conabor. nam laesae fidei suspicionem a viri memoria, si fieri potest, defendere sanctissimum esse duco offi- [p. xlix] cium. primum autem, ut est aequum, Carrionem audiamus ipsum in praefatione alterius editionis iam turm a similibus, ut videtur, opprobriis sic se defendentem: 'factum est et nimia librariorum festinatione, et eius cui describenda dederam, negligentia, ut pro veteribus erroribus sublatis, novi succrescerent, et veteres non omnino omnes tollerentur. quod cum graviter et inique ferrem, tamen illud mihi accidit longe gravius, quod non nulli ex hac librariorum sive festinatione sive incuria occasionem calumniae nacti, in me et meum nomen temere sunt invecti.' atque profecto vestigia eximiae neglegentiae nec librariorum solum, sed puto ipsius etiam Carrionis, nec in priore solum editione, sed etiam in altera iterum iterumque sunt obvia. sic e. g. hae discrepantiae scripturarum Ca et Cb errori calami oculorumve procul dubio tribuendae sunt30):

VII 7 Carrio in Ca haec dicit: ,Nec pereat. Omnes vulgati: Nec poterat quo scire malo. vet. cod.: Nec pereat quo scire modo.31) vetust. Paris. (i. e. editio quaedam Parisina): Nec poterat quo scire modo.'

Carr.32: nec pereat quo scire malo.

Cb: ,Nec pereat. Omnes vulgati: Nec poterat quo scire modo. vet. cod.: Nec pereat quo scire malo. vetust. Paris.: Nec poterat quo scire modo.'

Carr.33: nec pereat quo scire modo.

Quo loco errorem subesse, non fraudem, vel inde perspici potest, quod Carrio in utraque editione quam C habere affirmaverat lectionem reiecit. neque dubito, quin Ca adnotatio sincera sit, Cb librarii culpa vel ipsius Carrionis incuria turbata; nam si 'omnes vulgati' et 'vetust. Paris.' eandem lectionem (sic Cb) exhibuissent, Carrio non Parisinam seorsum laudasset; praeterea vulgatos libros malo, minime modo praebere constat. atque Carrionem in Carr.34 vulgatam scripturam malo retinuisse, in Carr.35 sui codicis lec- [p. l] tionem vindicasse verisimillimum est; hoc enim permultis locis factum est ea de causa, ut mihi videtur, quod Carrio in priore editione nimis festinans lectionum C codicis pretium sive verum sive quod videbatur nondum satis perspexerat. itaque modo in C fuisse atque in Cb modo et malo locos mutasse verisimile est.

VII 21 Ca: ,Jam iactata toro. Vet. cod.: Tum iactata toro tumque exspectata cubili. nonnulli recentiores: Jam iactata toro nimiumque experta cubile.'

Cb: ,Jam iactata toro. Vet. cod.: Tum iactata toro ni- miumque experta cubile.'

Carr.1 et Carr.2: tumque exspectata cubili.

E formula castigationis Cb viri docti concluserunt initio adnotatiunculae positam esse vulgatam lectionem cum textu congruentem, atque sequi C codicis scripturam. ac re vera Carrio saepe hac ratione in adnotandis lectionibus utitur. sed hoc loco multo verisimilius est Ca integram praebere adnotationem, Cb corruptam errore sive librariorum sive ipsius Carrionis. editiones enim priscas nimiumque experta cu- bile exhibere, contra tumque exspectata cubili nusquam ante Carrionem inveniri constat. scilicet librarius quidam (vel ipse Carrio) in Cb ab altera voce toro ad tertiam aberravit, tum- quetoro igitur omisit; vel ut notis rem exponam: eandem hanc adnotationem atque in Ca Carrio in Cb dare voluit; quae vero uncis includam, eo quem dixi errore exciderunt:

,Iam iactata toro. Vet. cod.: Tum iactata toro <tumque exspectata cubili. nonnulli recentiores: Iam iactata toro> nimiumque experta cubile.'

II 283 Ca: ,Non patrios: Ita omnes vulgati. vet. vero cod.: non patrios bustis accendere saltus.'

Carr1: patrios furtis accedere saltus.

Cb: ,Non patrios. Omnes vulgati: non patrios furtis ac- cedere saltus. Vet. cod.: non patriis bustis accendere saltus.'

Carr.2: patriis bustis accendere saltus.

Etiam hoc loco errore in Ca patrios bustis C codici attributum esse manifestum est. nam ab eodem sciolo, qui adductus verbo accendere de bustis (i. e. funeribus) cogitavit, [p. li] etiam patriis interpolatum est: patris enim funera (bustaHypsipylen magno apparatu (saltibus accensis) fingere non ausam esse coniectator dicere voluit. patriis bustis igitur sine dubio in C legebatur. ceterum Carrioni non fuit, quod per furtum patrios codici suo in Ca tribaeret; nam patrios bustis prava est lectio neque ab ipso probata. iterum autem, quod notabile est, vulgatam scripturam Carrio in Carr.36 secutus est, codicis lectionem in Carr.2

Similiter etiam aliis locis a librariis vel potius, puto, ab ipso Carrione peccatum esse demonstrari potest, etiamsi non semper quomodo ortus sit error aeque est manifestum.37

Contra nonnullae discrepantiae inter Ca et Cb obvia ca- lami errore effectae esse adeo non possunt, ut fraudis spe- ciem prae se ferre videantur. attamen eiam has dissensiones ad decipiendi consilium referendas non esse videbimus, cum quibus rationibus docdti viri illius aetatis atque ipse etiam Carrio in codicibus ad emendanda videlicet carmina adhi- bendis et codicum lectionibus adnotandis usi sint, considera- verimus. de quibus rationibus h. Blass fusius optimeque dis- putavit in diss. commemoorata (JJ. support. 8, etiamp. 189 sqqi.). quae vir ille doctus de fide Carrionis e Censorini codice Co- loniensi lectiones varias enotantis examinato ipso libro ma- nuscripto etiam nunc superstite statuit, ipsius verbis hic ex- primere mihi liceat (p. 196):

'Wo carrion, wie er dies häufig tut, die Stelle erst in dem zu verbessernden Test, den ich wiederum seine Vulg. nennen will, hinsetzt, dann in dem durch einzelne Emendationen ver- bessertten, darf man, wo der Test der Vulg. stehen bleibt, ebensowenig als bei Modius annehmen, daβ derselbe mit dem Colon. übereinstimme. Wo andererseits die Lesart der Vul- [p. lii] gata verlassen ist, ist diese Anderung durchaus nicht, wie bei Modius fast stets, durch einen Anschluβ an den Colon. hervorgerufen, sondern beruht fast ebenso oft auf Conjectur, die durch nichts gekennzeichnet ist, da mit denselben Wendungen wie scribe, emenda usw. sowohl Conjecturen als handschriftliche Lesart, oft beide gemischt, eingeführt werden. Es ist aber kein Grund, darüiber bei Carrion sich zu verwundern und erwächst ihm daraus kein Vorwurf. Der Unterschied zwischen dem Verfahren des Modius und des Carrion beruht eben in der verschiedenen Tendenz ihrer Schriften, wie sie schon der Titel ihrer Bücher ausspricht: Carrions Zweck in seinen Emendd. ist Besserung schlechthin, Modius' in seinen Nov. Lect. Besserung durch Anschluβ an alte Handschriften. Wird dagegen die geänderte Lesung einer ganzen Stelle mit ausdrücklicher Berufung auf den Colon. eingefiihrt, etwa mit einem Optimae membranae eleganter sic exprimunt, so ist auch von Carrion die ängstliche Gewissenhaftigkeit heutiger Tage nicht zu erwarten, sondern es werden auch in dem so eingeführten Texte mehrfach Ausdrucke der Vulgata beibehalten, die an und für sich nicht fehlerhaft waren und das Sachverständnis nicht alterierten. Sicherer Verlaβ ist also hier nur auf das, was gegen den voranstehenden Text der Vulg. geändert ist.

Wo endlich einzelne, aus dem Zusammenhang herausgehobene Lesarten ebenfalls ausdrücklich als so im Colon. enthalten aufgeführt werden, verdient Carrion durchaus Glauben, denn in all den Fällen, wo dies für Censorin geschieht, weicht er auch nicht ein einziges Mal vom Richtigen ab.'

Ex qua codicis adsciscendi ratione nonnullae discrepantiae inter Ca et Cb obviae facile explicantur. accedit, quod Carrio, ut ipse in praefatione praedicat, ad alteram editionem conficiendam e codice suo iterum et diligentius collato multa addidit et sustulit.

IV 272 Ca: ,dubium caput eripit. Ita vulgati. vet. cod.: Oebalio dubium caput erigit astu. quod non minus placet.'

[p. liii] Carr.1 erigit astu,

Cb: ,Caput eripit astu. Ita vulgati. vet. cod.: Oebalia du- bium caput erigit arte. quod non minus placet.'

Carr.2 erigit arte.

Lectiones C codicis in Ca et Cb adlatae inter se abhor- rere primum intuenti videantur; sed animadvertendum utique est Carrionem hoc loco unum verbum erigit spectasse, quod solum in Ca a vulgata lectione distat: hoc verbum solum sententiam tangit, contra utrum astu an arte scriberet, non multum referre Carrioni videbatur. itaque eum, cum primum codicem cum 'vulgato' suo exemplari prelo impresso conferret, solum erigit enotasse verisimillimum est. iterum codicem perscrutans etiam ad lectionem arte oculos attendisse videtur, quam ut aptiorem nunc et castigationibus et textui inseruit.

VI 417/8 Ca: ,omnes vulgati: neque peste recinctos Tela sed implicitos miseraque in peste revinctos. vet. cod. neque cura cavere Tela, sed implicitos miseraque in peste revinctos optime.'

Carr.1: ut C in Ca

E qua adnotatione, cum Carrionis rationem respicimus, nihil colligere possumus nisi quod C cura cavere exhibuit; cetera incerta sunt. accuratiorem C codicis notitiam Carrio in Cb dat:

Cb: ,omnes vulgati: neque peste recinctos Tela sed impli- citos miseraque in peste revinctos. vet. cod. neque cura ca- vere Tela sed implicitos miseraque in veste revinctos: optime. Illarum autem vocum, pestis et vestis, in se transmigratio frequens est.'

Carr.2: ut C in Cb.

Comperimus igitur C praeter cura cavere etiam ueste ex- hibuisse. de fraude cogitasse Carrionem iterum probabile non est, multo verisimilius eum festinantem in priore editione conficienda C codicis lectionem ueste non animadvertisse.

VI 572/3 Ca: ,At Latagum. Omnes vulgati: Ablatacum Zelemque38) Daraps, illum exigit hasta Hunc fugat, ingenti [p. liv] subiti tum sanguinis unda Vidit. vet. cod. At Latagum etc. ut imprimendum curavi, Bonon. lib.: hunc fugit.'

Carr.1: At Latagum Zetenque Daraps: illum exigit hasta Hunc fugit, ingentem subiti cum sanguinis undam Vidit.

Certo igitur scimus At Latagum, ingentem, cum, undam in C fuisse, quae lectiones a vulgata scriptura adnotata discrepant. an non etiam fugit lectio a vulgata recedens atque in textum Carr.1 recepta in C fuerit, id quod Carrionis rationem a Blassio expositam spectans putet quispiam, dubitandum est. cur enim Carrio Bononiensis editionis scripturam fugit diserte laudaret, nisi exprimere vellet eam in C non esse, quam tamen ut probabilem coniecturam in textum recepturus esset? atque re vera ex Cb evincitur C codicem fugat exhibuisse:

Cb: ,At Latagum. Omnes vulgati: Ablatacum Zetemque Daraps, illum exigit hasta Hunc fugat, ingenti subiti turn san- guinis unda Vidit. vet. cod. At Latagum etc., ut imprimendum curavi.'

Carr.2: ut Carr.1, nisi quod fugat exhibet.

In altera igitur editione conficienda Carrio, cum Bononiensis scripturam genuinam non esse sibi persuasisset, eam et in Carr.2 et in Cb omisit. fraudis igitur vestigia non video; atqui Carrionem inaudita pro nostrorum temporum sensu licentia usum esse, cum in Ca codicem fugit non habere non praedicaret, in propatulo est. quod ne crimini ei daremus, iam Blass nos admonuit: nam textum emendare, non codicis variam lectionem promulgare Carrionis interfuit.

Imprimis autem huc spectant ei loci, ubi, quae in scho- liis de C libro Carrio attulerat, desiderantur in castigationibus, velut II 586 numine, III 209 ater, 298 vulnera, 433 novat, V 559 tuta, VII 145 carosque parentes. has enim lectiones, quae Carrioni Argonautica retractanti nullius pretii visae erant, merito praetermitti posse silentio putabat.

Aliis locis obscuritas quaedam dicendi in adnotationibus Carrionis satis frequens etiam me paene sollicitavit, ut virum fraudis immerito accusarem. cuius obscuritatis unum exemplum ostendere mihi liceat:

[p. lv] I 412 Ca et Cb: 'Phlias. vet. cod. hic mendosi sunt, qui legunt Pelyas.'

Carr.1 et Carr.2: Phlias.

E quibus verbis et Thilo et qui eum sequebantur C Phlias recte exhibuisse collegerunt, quod codicem re vera non habuisse adnotationes ad v. III 149 factae docent:

Ca: 'Hic et ut primo libro mendose legunt veteres libri Petias'.

Cb: 'hic ut et primo libro, mendosus est vet. cod. legens Pelias'.

'Veteres libros' autem et 'vet cod.' idem significare apparet.39) ergo dicat quispiam Carrionem in primo libro mentitum esse. evincitur autem ex ipsis formulis persimilibus posteriorum adnotationum priora verba non sic intellegenda esse:

'Phlias <exhibet> vet<us> cod<ex>. hic mendosi sunt <libri vulgati>, qui legunt Pelyas'40),

sed ita recte intellegi:

'Phlias. vet<eres> cod <ices> (i. e. C) hic mendosi sunt, qui legunt Pelyas'.

Neque igitur Phlias in C fuit neque Carrio nos fallere voluit.

Iam vero venio ad alterum fraudis, quod videbatur, argumentum, quod inde viri docti sibi finxerunt: permultae C codicis lectiones etiam in priscis editionibus ante illud tempus in lucem prolatis occurrunt; atque quamquam plurimi loci eiusmodi sunt, ut facile duo scribae vel correctores in eundem errorem incidere vel eandem medelam adferre potuerint, tamen nonnullae consensiones exstant, quas casu ortas esse incredibile est (quod, cum has lectiones a Krenkelio pp. 17-35 collectas perlegeris, non negabis). quia autem priscos editores melioris notae codicibus usos non esse, contra Carrionem priscas editiones adhibuisse constet, Carrio- [p. lvi] nem 'communes' illas lectiones C codici per fraudem attribuisse verisimile esse putant viri docti. quam sententiam improbamus. nam C codicem etiam cum interpolatis vulgaris notae libris manu scriptis haud paucis locis miro modo consentire eidem viri docti iamdudum viderunt. quin autem prisci viri docti interpolatos codices ad Valerium edendum adhibuerint, nemo iam dubitabit, qui Giarratani42) apparatum criticum qualibet pagina inspexerit. cur igitur ceteras etiam lectiones, quas C et editiones priscae exhibent communes, in vulgatis codicibus exstitisse atque inde in editiones fluxisse non credamus? consideranti enim, quam paucos codices vulgatos noverimus, dubium iam non erit, quin multo plures lectiones quam nos scire possumus e codicibus talibus in priscas editiones irrepserint. cuius rei testes nonnunquam ipsi editores ipsaeve editiones sunt, etsi quae lectiones ex codicibus haustae sint, non est additum.

Sic principem editionem (Bon.43) e codice N libro persimili fluxisse iam supra dixi. Pius autem (a. 1519) se praeter V duos codices 'priscos' adhibuisse confirmat, quorum alter Pomponi Laeti manu elimatus nunc a Samuelssonio in bi- [p. lvii] bliotheca Vaticana repertus esse videtur. est autem cod. Reginensis 1831 (R), in cuius fine haec leguntur:

Finis, Pomponio praeceptore. Luce XXV. Julii 1468 sa- lutis christianae aetatis meae 21.praeterea in v. VI 527, ad quem Pius adnotat 'scribe priscis exemplaribus admonentibus cit Lucifer', codex R it in cit correctum exhibet (teste Samuelssonio). idem autem codex contra ceterorum librorum consensum lectionem properantia habet v. V 196. num quis dubitat, quin Pius, quamquam nihil nisi 'scribe propcrantia' adnotat, etiam hane scripturam ex R sumpserit? iniuria igitur exspectes viros illos doctors se lectiones e codicibus hausisse in commentario constanter commemoravisse. quotiens autem ipsa Pii editio e Vaticano atque duobus codicibus interpolatis derivata cum C congruat, Krenkel miratus est p. 17sqq. itemque Maserius se scriptis libris usum esse in adnotationibus dicit (cf. e. g. IV 719).

Quominus igitur arbitremur lectiones et in C et in editionibus priscis obvias etiam in vulgatis libris manuscriptis exstitisse, nihil obstat.

Gravissimus autem testis se non coniecturas doctorum virorum editionumve priscarum suo codici, ut pretium eius augeret, falso inseruisse ipse Carrio nonnunquam est, id quod Krenkelium fugisse miror. baud enim paucis locis Carrio lectiones pravas, quas casu vel coniectando bis in C et priscis editionibus ortas esse incredibile est, e C codice adnotat neque tamen in textum recipit. quod, si lectores decipere voluisset, certe non fecisset auctoritatem codicis sui ultro infringens44). eas igitur lectiones a Carrione improbatas re vera in C fuisse apparet, neque minus verisimile est, eas e codicibus quibusdam interpolatis in editiones illas priscas invasisse.

[p. lviii] Quae omnia si recte disputavimus, Carrionem immerito fraudis accusatum esse constat atque sequitur, ut omnes lectiones, quas apertis verbis (vet. cod. habet vel similiter) Carrio C codici tribuit, re vera in C fuisse credendum sit. contra eas scripturas, quas in C esse non dilucide dixit Carrio, Carrionis esse coniecturas nostro iure contendemus.

Quae vero lectiones nova hac ratione adnotationum Carrionis ad recuperandas veras scripturas C codicis adsciscendarum adhibita abiudicandae sint e C libro quaeque sint addendae ei adhuc neglectae, facile qui apparatum meum criticum cum Thilonis apparatu comparaverit cognoscet.45

Porro quibus rationibus viri docti commoti sint, ut C codicem Vaticano inferiorem esse scriptumque XV. saeculo iudicarent, quibusque argumentis adversarii eorum utantur, exponatur. e quingentis enim fere locis, quibus C et V discrepant, ne centum quinquaginta quidem meliores lectiones quam V nobis suppeditat C, longe autem plurimae pravissime interpolatae sunt lectiones. accedit, quod plus centum emendationes (multo igitur maior pars) et centum fere corruptelae, in summa igitur ducentae fere lectiones, etiam in vulgatis libris XV. et XVI. saeculo sive manu scriptis sive prelo impressis inveniuntur. unde C has lectiones e vulgatis libris sumpsisse vel potius ipsum inter eos habendum esse non immerito suspiceris. sed etiam quadraginta fere illae lectiones meliores, quas C solus exhibet, perpaucis fortasse exceptis a quovis homine latinae linguae non ignaro facile coniectando reperiri potuerunt. accedit, quod paene omnibus locis, ubi Carrio discrepantes scripturas e codice suo affert, in V aut contextus verborum aperte hiat aut metrum turbatum est [p. lix] aut verba tradita non facile explicari possunt, ut hominem quendam coniectandi atque corruptelas emendandi studiosissimum et aliorum coniecturas undique adscivisse et suo Marte textum temptare conatum esse suspicio fiat. postremo vix uno loco uterque codex (V et C) lectiones aeque bonas exhibet, ut utram recipias in textum dubites.

Contra qui C propriam memoriam praebere atque Vaticani tamquam gemellum esse arbitrantur, his argumentis nituntur: exstant in C praeter multos locos aperte interpolatos optimae lectiones, quas coniectando inventas esse incredibile est. praeterea Leo (G.G.A. 1897 p. 960sq., 1905 p. 183) nonnullis lectionibus C libri, unde Vaticani errores orti sint, illustrari adfirmat. quomodo autem factum sit, ut permultae deteriorum librorum corruptelae etiam in C occurrant, plerique explicare non curaverunt; unus Helm nuper (B.Ph.W. 1911, p. 263) suam sententiam breviter aperuit. suspicatur enim illas lectiones non e deterioribus libris in C, sed e C in deteriores fluxisse.

Quod num recte dixerit Helm primum examinandum est. nam haec questio gravissimi est momenti, quia si probabilis est illa opinio, haec necessario efficiuntur: si e C codice, Vaticani gemello, deteriores codices XV. saeculo conscripti varias lectiones receperunt, spes est nos bonas scripturas e Carrione fortasse non enotatas in eis inventuros esse. ergo omnes vulgatae classis libri ad Valerium recensendum adhibendi sunt. haec simplex conclusio, cuius Helmium conscium sibi fuisse non puto, sententiam eius probabilem non esse docet. neque enim ullum vestigium melioris fontis in deterioribus libri. adhuc repertum est. an hoc melioris memoriae indicium est, quod una vel fortasse duae versuum lacunae non prorsus inepte in eis expletae esse videantur (cogito imprimis de v. 145, quem fortasse etiam C exhibuit). de talibus enim versibus iudicium semper difficillimum atque incertum erit, quia viros doctos XV. saeculi latinis literis doctos eruditosque fuisse et optimos haud raro versus finxisse constat. gravissimarum autem corruptelarum V codicis ne una quidem opitulantibus libris vulgatis (et C codice, ut infra probabo) sanatur. quae [p. lx] enim emendationes in iis inveniuntur, plerumque sunt perspicuae facilesque omnes, ut a quovis homine linguae latinae non ignaro extemplo conflari potuerint.

Sed graviora sunt, quae me arcent, ne Helmio adsentiar. ubi enim, quaeso, apographa C codicis sunt, quae sane confecta essent, si C liber Italis cognitus fuisset? nam ille codex, ut interpolationibus completus, iudicio illius aetatis maioris pretii liber visus esset quam ipse Vaticanus. vel si C ipse miro modo numquam transscriptus esset aut apographa temporum iniuria omnia periissent, cur in deterioribus libris 'e C correctis' tam exiguae reliquiae 'melioris memoriae' supersunt? cur 'optimae' illae lectiones, quas laudibus efferunt C codicis defensores, cur tot lacunarum aut versuum aut verborum supplementa in iis desunt? num tam stulti fuerunt viri docti XV. saeculi, ut scripturas, quales C e. g. I 331, III 341, V 379, VII 373 exhibet, ut versus III 77, IV 196, VII 633 neglegerent, contra permultas interpolationes inanes vilesque ex eo adriperent? hoc nemo sanus probabit. immo vero si C codicis memoria vel uni librario ante oculos fuisset, illae lectiones etiam nunc in vulgatis libris legerentur.

Gravissimum autem hoc argumentum Helmii sententiae obstat, quod nonnullis locis lectiones deteriorum librorum medium locum tenent inter Vaticani scripturas aut integras aut levissimis erroribus adfectas et C codicis gravissimas interpolationes, quod igitur e vulgata lectione a Vaticani memoria non nimis procul recedente, unde C codicis corruptelae ortae sint, facile intellegi potest. quo hi loci pertinent:

I 141 *et <At>racia M2NT1: et racia V, et trachia SMT, cod. Bon., et extracta C.

IV 641 *auditi sonitus Maser., Ald.: auditis sonitus V, auditus sonitus MT, cod. Bon., vulgo, auditur sonitus C.

VI 118 *Lagea Gronovius: lagae V, longe cod. Harlesii, longaeva C.

VII 85 subitonus quã V (voluit V *subito nusquam, sed inter s et q breve spatium casu magis quam consulto est relictum), subit honus quam M1 (quam expunxit M2), cod. Burmanni, subiit nusquam C.

[p. lxi] VII 127 *semet s<ic> increpat Lemaire: semels increpat V, semel sese incr. cod. Bon., se
needschecking se se
needschecking mel incr.
M (b et a delevit M2), sese semel incr. M2C (in communi igitur exemplari eorum codicum, qui hanc coniecturam exhibent, mancam sententiam V codicis sic suppletam fuisse apparet: semelsese increpat).

VII 244 arida menti V, ardua menti Iunt.1, Iunt.2, Aid. (quin eandem lectionem codices quidam, ex quibus editiones illae fluxerunt, exhibuerint, dubium non est), ardua amanti C. Sed obiciat quispiam has lectiones et in C et in vulgata classe obvias a recentiore manu vel in rasuris C codicis vel in marginibus post addi potuisse. quis autem, ut unum exemplum e multis afferam, totum versum II 156, quem se non intellegere Carrio ipse fatetur, in rasura scriptum fuisse putet? sin autem martini inlitus fuisset, Carrio certe textus integriorem scripturam non neglexisset. neque omnino, si tot correcturis variisque lectionibus genuina C codicis memoria inquinata fuisset, Carrio hoc factum silentio praeterisset, sed praecipue iis locis, ubi libri lectiones ipse non probavit, textum ab alia manu temptatum videri adnotasset. nam Carrionem ad tales correcturas animum intendisse inde perspicimus, quod ad v. I 679 haec in commentario affert: 'Vet. cod. stat pater, quod tamen alia manu depravatum fuisse videtur.' aliae autem eiusmodi adnotationes apud eum non inveniuntur.

Quae si proba sunt, C codicem quinto decimo saeculo e codice interpolato vulgaris classis fluxisse apparet. sed quomodo fieri potuit, ut Carrio in aestimanda codicis aetate tantopere erraverit? nam, ut iam Thilo commemoravit (praef. p. LXXXV adn.), Carrionem in vetustate codicis Censorini aestimanda cautum fuisse et timidum constat. etiam hanc quaestionem non sine probabilitate solvere posse mihi videor. Carrionem enim adulescentulum admodum Valerio operam dedisse nemo adhuc animadvertisse videtur. anno enim fere 1547 Carrio natus erat46), adulescens igitur non plus quam [p. lxii] duodeviginti annorum Valeri codicem contulit; contra Censorinum edidit anno 1583, triginta sex igitur annos natus.47) scilicet virum Carrionem peritum artis diplomaticae fuisse et cautum nemo mirabitur; sed peradulescentulum eum artem illam tantopere calluisse, ut certum ei esset iudicium de codicum aetate, ista praesertim aetate, nonne veri hoc admodum videtur dissimile?

Quoniam igitur C codicem cum vulgatis libris artissimo vinculo coniunctum fuisse ostendimus, nunc cetera virorum doctorum argumenta perpendamus atque, num quae vestigia melioris memoriae nescio unde adsumptae in C inveniantur, exploremus. quod ut diiudicemus, primum in Leonis gravissimum, quod videtur, argumentum inquirendum est; nam P. Krenkel (p. 67) non tam dilucide illam sententiam refutavit, ut omnis dubitatio sublata sit. his igitur locis quomodo corruptelae Vaticani exortae sint, e C codicis lectionibus cognosci Leo affirmavit: III 520, V 147, 338, 370, 680, 692, VI 247, VII 283 (291 in hac editione), 319, 373, 541, 557. quod nollem factum esse; nam plurimae harum scripturarum C libri ad diiudicandam quaestionem parum pertinent, quia eaedem correctiones etiam in deterioribus libris leguntur.48) accedit quod omnibus his locis, ubi C et deteriores libri genuinam lectionem exhibent, Vaticani memoria leniter corrupta est. an emendationes, quas modo enumeravi [p. lxiii] in adnotatione, difficiliores sunt inventu quam e. g. vv. I 232 (lubri comminus exit) vel III 566 (strodere) Sangallensis coniecturae? neque omnino alterius codicis veras lectiones corruptelarum alterius originem apte detegere credo, si emendationes cum e literarum tractu turn e verborum conexu elici facile possunt. scilicet gravioris ponderis sunt illi loci, quos alter codex genuinos praebet, alter tam foede corruptos, ut emendatio hominum ingenium eludat, sed etiam tune semper cavendum est, ne speciosis interpolationibus alterius libri decepti carbonem pro thesauro captemus. solvitur enim quaestio eiusmodi tantum locis, quibus uterque codex mendosas scripturas exhibeat, sed alterius verba ad archetypi memoriam propius accedant. inter quos locos Leo habuisse videtur versum:

V 147 *hinc Tibarenos Politianus, hinc tibi majors V, inde tymauos C (nam tymanos in Ca librariorum neglegentiae deberi ex adnotatione Ca ipsius Carrionis evincitur: credit enim vir ille doctus lectionem hinc tibi mauors ex inde Tymauos pronuntiatione ortam esse). re vera V codicis lectionem inde labem duxisse, quod glossema in archetypo integram scripturam expulit, iam supra (p. XXVIII) demonstratum esse confido. ergo V cum archetypo hic congruit, C longius ab eo recedit, neque dubium esse potest, quin inde timauos coniectando ex hinc tibi mauors effectum sit.

Supersunt tres loci, quos ab interpolatore correctos esse Leoni incredibile visum est: III 520, V 680, VII 373. atque profecto, quin V 680 verba rerum manet accipite ordo recte restituta sint, nemo dubitabit (pro rerum manet accipere ergo V). sed accipite etiam M, cod. Bon., alii correxerunt, atque ordo rerum locutio est tam trita (cf. e. g. Verg. Aen. VII 44, Ov. Met. XIII 161, Stat. Theb. VI 244), ut in Vaticani versum IV 449 vel errore irrepserit (rerum est ex or- dine pro serum est ex ordine). difficilis igitur emendatio non fuit. praeterea me ex C libri lectione, quomodo Vaticani error ortus sit, etiam nunc non cognoscere fateor atque Leonem rem perstrinxisse tantum doleo.

III 519 sq.

Verum animis insiste tuis actumque per omnem
Tende pudor; mox et Furias Ditemque movebo C
[p. lxiv]
Verum animis insisted tuis actumque mouebo
Tendepudor; mox et furias ditem quomodo uerboV.

C codicis supplementum adeo non probabile est, ut omnes editores excepto Delamallio Heinsium secuti actumque in astumque mutaverint. sed hac quidem coniectura nihil proficimus; nam dictio illa per astum tendere ab omni sermone latino abhorrere mihi videtur. exspectes potius tende ad (astum inauditum) vel tende (astum inauditum fingere). deinde autem viri docti, quibus Heinsii coniectura placuit, falsissima ratione emendandi uti mihi videntur: neque enim illam ipsam vocem, a qua emendationem proficisci necesse est, coniectando e textu removere licet. nam actumque ad sententiam accommodatum esse apparet; dicit autem Venus: 'pudor me commoveat ne id, quod conficere animum induxeram, relinquam utque id, quod antea actum est, <ad finem perducam>'. hoc vel simili supplemento opus esse ideoque infinitivus desiderari mihi videtur. interpolator autem, nam is hunc versum mancum ut versus III 9, VI 417, VII 244 inepte supplevit, actus Herculis spectaverat atque sensum magis quam latinitatem curans Iunonem per omnes labores Herculem acturam esse dicere voluerat. ego, si ludere licet, actumque <tueri> i. e. perpetrare ac perficere, proposuerim. postremo corruptelam inde exortam esse in V, quod scriba a voce actumque versus 519 ad nomen ditemque versus 520 aberravit, intellegeremus, etiamsi C codicis scriptura non praesto esset. verbum autem mouebo(520), quod unde miram illam labem traxerit (quomodo uerbo) ne C quidem nos docet49), correctum est in CXM50 ad exempla Vergiliana. Leonem igitur hunc locum ut sinceritatis argumentum apte attulisse nego.

VII 373

Dat dextram uocemque Venus blandisque pauentem
Adloquiis C2)
Dat dextram blandique pauens uocem uenus quã
needschecking

Adloquiis V.

[p. lxv] Etiam hoc loco, quomodo Vaticani scriptura corrupta sit, cognosci posse e lectione C codicis Leo contendit. quod usu venire hic minus concedo quam aliis locis; immo lectiones librorum V et C tantopere inter se differunt, ut eas ex uno fonte fluxisse prorsus incredibile mihi videatur. praecipue qui monstrum illud q
needschecking .

needschecking in V e lectione, qualem C exhibet, oriri potuerit, non perspicio; in C enim obscurae huius vocis ne vestigium quidem invenitur. quam rem ipsam a primo maxime suspectam mihi fuisse fateor; nam quod in codice gravissime interpolato corruptela quaedam optimi codicis ita est remota, ut ipsa illa vox, quae maximam praebet difficultatem quamque intellegere nemo adhuc potuit, plane sit neglecta et omissa, nonne hoc redolet interpolatoris licentiam? deinde in Vaticano, ubi singula quidem saepe neglegentia sunt peccata, versus autem funditus turbati non inveniuntur, inde a secundo huius versus pede scribam sive per errorem sive consulto verba sine ulla mente fuisse mixturum et confusurum atque insuper tria ex his verbis (blan- dique pro blandisque, pavens pro paventem, vocem pro vo- cemque) fuisse corrupturum, si eadem vel similis lectio atque in C exstitisset in archetypo, veri mihi videtur dissimillimum. contra C codicis interpolatorem etiam aliis locis (cf. II 156, VI 165), ut sententia aliquo modo flueret, ordinem verborum temere invertere non dubitavisse constat. itaque etiam hoc loco C libri versum ab interpolatore confectum et Valeri verba eruenda esse e Vaticani scriptura corrupta adfirmo. atque ne sanam quidem sententiam lectio C codicis [p. lxvi] continere mihi videtur. primum enim, quid sibi vult dat... vocem? nam etsi non ignoro has, tales voces dare eandem vim habere quam haec verba, dicta dare (cf. e. g. ipsum Valerium VII 412), illud vocem dare ab attributo nudum me iudice nihil significat nisi quod nostro sermone reddimus einen Laut von sich geben (sic Val. Fl. IV 49 de avis clamore) aut eine Stiumme verleihen (cf. e. g. Stat. Silv.V 3, 28); minime autem vocem dare alicui idem est atque adloqui ali- quem. deinde zeugma illud dat dextram voccmque perdurum esse apparet. postremo poeta in comparatione (375) matrem tenerarum avium multo aptius pallidam nominaret, si Venus quoque paveret, ut et in narratione et in comparatione pavens duceret paventem. pavens igitur libenter e Vaticano reducerem (pavet autem me iudice dea rei magicae insuperabilem vim potestatemque superis etiam pertimescendam). meo igitur iure statuere mihi videor lectionem C codicis indignam esse quam in textum recipias. neque profecto tam desperatam esse Vaticani lectionem censeo, ut propius accedendi ad verba poetae spes omnino non sit. primum enim ad deprehendendum suppositicium vocabulum ansam dare mihi videtur versus, quem V exhibet, metrum. hexametri enim structura usque ad hepthemimeren nihil praebet offensionis, reliqua autem abhorrent ab illa lege metrica, quae ut verbi accentus congruat cum arsi quinti pedis postulat (exstat enim vocém Venus
needschecking ). ex qua metri offensione vo- cem vocabulum ab illo loco alienum atque Venus protrudendum esse e quinto pede in quartum discimus, quo facto versus sic progreditur: dat dextram blandique pavens Venus
needschecking . quae sequantur elicienda esse puto e verbo mu- tilato q
needschecking ua
.
needschecking . quod ut explicemus, ordiendum est a nota
needschecking : quo signo vv. I 327, II 24, III 709, V 125, VII 71 compendium efficitur verbi est. sed eadem nota corrupto versui VIII 338 adhaeret supervacanea (adulter.
needschecking ) eodemque modo atque hic puncto ab illo versu seiuncta est51), ut eam utroque loco pro critico signo stare atque idem fere significare [p. lxvii] quod illud R (de quo p. XIII verba feci) facile suspiceris.52dubitari igitur potest, utrum est in V traditum sit necne; q
needschecking ua
autem nihil aliud est quam osquam, ut aut osquamest aut osquam in fine versus exstare intellegas. sed licet ambigua sit haec lectio, illud dubium non esse mihi videtur, quin in exemplari quodam vestusto ultima versus verba, discisso fortasse margine (cf. p. XXIV), difficilia fuerint ad legendum, atque quin scriba literarum ductus perplexes et ex parte deletos, ut potuit, pingendo imitatus sit. ad utramque autem lectionem satis prope accedit quam ipse proposuerim coniectura oscula m<iscet> (vel oscula misc<et>). totum igitur locum sic fere emendandum esse existimo: dat dextram blandisque pavens Venus oscula miscet adloquiis iunctoque trahit per moenia passu. quam coniecturam hoc Ovidi loco commendari puto ac fulciri (Met. VI 626)53):

mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit. contra unde vocem in textum irrepserit, diiudicare non audeo: fortasse glossema est ex vv. 389 sqq. adpavens adscriptum; ibi enim (394) Venus tremens dicitur ob magicum murmur Medeae; fortasse autem olim vir semidoctus, qui deletis vocibus oscula miscet in altera parte sententiae desideravit alterum obiectum ad verbum dat, talia fere poetam dicere voluisse arbitratus dat dextram et vocem blandis adloquiis (nostro sermone 'sie reicht die Rechte und leiht schmeichelnden Worten ihre Stimme') vocabulum vocem addidit et pro sua facultate metro adaptavit. sed utut res se habet licetque improbes coniecturam meam, hoc unum spondeo Carrionis libri scripturam e textu esse repellendam.

Iam satis demonstravisse mihi videor e lectionibus C codicis a Leone allatis, quomodo Vaticani corruptelae ortae sint, minime intellegi posse, neque ipse alias emendationes [p. lxviii] C libri, quae V codicis vitia illustrarent, inveni. contra haud paucis locis C codicis menda gravissima et mira optime ex- plicari e levissimis V libri erroribus non immerito viri docti monuerunt. quarum lectionum nonnullas repetere liceat:

II 166 trahitque V, retrahitque C, *traditque. III 35 Ecce iam V, Et Caeam C, *Et te iam. 294 fatisia V, fatis hoc C, *fatis id (d literae hasta brevior fuisse videtur in arche. typo) 731 aris V, astris C, *axis IV 173 Ora V, Gra- cia C, *Oro (C codicis scriptura aut e dittographia obliteratae vocis Ora, e C
needschecking ia
igitur, orta est aut inde, quod librarius Ora cum compendio Gra nominis Gratia commutavit) 287 notata
needschecking manus
V, notat ipse manus C, *notat Aet< (na> ma- nus (Vaticani errorem iam in archetypo fuisse vix credibile est; cf. quae de errore inter scribendum orto p. XII dixi; spectanda est C codicis coniecturae inanis et futilis elegantia) 524 sq. argos Letifer V, Argos Laetifera C, *arquos Letifer 645 Defigere V, Diffugere C, *Deficere (cf. Krenkeli explicationem p. 18 sqq.) V 104 inopia V, Enopiae C, *Inopi 105 citheron V, cytheram C, *Cytoron 262 infastum V, in- festum C, *infaustum VI 234 armas V, arma C, *armos 714 Iam quidet V, Iam uidet et C, *Iamq<;> videt54) VII 377 saeui V, suis C, *se<q>ui 379 cogant V, uolunt C, *rogant 380 aliter caeo ae V, alia Aeaeae C, *aliter caecae 550 par- tim graium V, parti graium C, *patri in Graium.

Ipse V codicem perscrutatus hos locos adhuc incognitos repperi, qui me iudice gravissimi ponderis sunt:

II 253 misereretene Va, *miserere tene Vb, miserae retine C, Maserius.

In utraque scriptura (Va et Vb) verba recte et procul dubio sic ut in archetype distincta sunt, sed in Va, quam scripturam et S et deteriores solam descripserunt, e literae cauda paulo longior usque ad t literam porrecta est, ut uno tenore exarata esse verba videantur utque neglegens librarius facile in C codicis errorem induci potuerit.

[p. lxix] II 362 Tertor V, Tortor C, *Terror.

VII 241 qi V (i. e. *quando), quoniam C.

Compendium falso intellectum esse quis non videt? illud enim compendium, quo ipso XV. saeculo quoniam significabatur, huic simillimum est: qm
needschecking
(sic e. g. legitur in M II 144). contra quoniam (II 144) in V hac nota efficitur quo.

Quin omnibus his locis C codicis librario eaedem lectio- nes, quae in V exstant, ante oculos fuerint, dubitari non potest. atque quamquam nonnulla ex his Vaticani mendis iam in archetypo fuisse veri dissimile non est, plerumque ipsum demum scribam Vaticani peccasse pro ingenti eius neglegentia non immerito arbitrabimur. ergo nisi forte omnia ad archetypos referre nimio studio mavis, C quomodocumque ex V fluxisse iterum mihi concedes.

Tertium superest argumentum eorum, qui C propriam memoriam continere existimant, hoc: haud paucas dicunt exstare lectiones optimas C codicis, quae coniectando inveniri non potuerint. quam sententiam non miraberis, cum quot locis etiam cautissimi editores C codicis lectiones in textum temere receperint, perspexeris. hae enim scripturae Carrionis codicis usque ad nostrum tempus pro genuinis verbis poetae in editionibus leguntur55):

[p. lxx] I 42 audis V, audisti C.

Samuelsson demum Apoll. Rhod. II 1141 et Val. F. VIII 187 respiciens Vaticani genuinam lectionem in textum revocavit.

I 49

lacera adsiduis namque illius umbra V
meque assiduis lacera illius umbra C

Vaticani memoria nihil offensionis habet, neque percipio sagacitatem virorum doctorum, qui ideo vocabulum namque non probaverunt, quod altera sententia non explicationi prioris inserviat, sed novum aliquid addatur: Pelian enim visa umbra ex somno excitari. minime enim ex somno excitat regem Phrixi umbra, sed ad mortem ulciscendam (eadem ratione eodem utitur verbo e. g. Verg. Aen. XII 440); neque igitur novi quicquam additur, sed eadem imago (ipsumaspiciomore Valeriano in sequenti sententia (laceraHelle) continuatur; vel potius poeta, ut duas illas, quae acerrime animum regis percusserint res, dilucidius proponat, duabus sententiis unam imaginem complectitur: gemuisse iuvenem et laceram fuisse umbram, haec praedicat. qua de causa lacera vox ex initio alterius sententiae non expellenda est. quia autem sententia laceraHelle priori non subiecta, sed adiuncta est, atque utraque quod propositum erat non nuntia tantum fama refert explicat, etiam vocabulum namque est retinendum. scilicet si utraque sententia explicativa vocem namque contineret, nemo offenderetur. nunc nihil aliud factum est nisi id, quod Valerius priore loco particulae nam- que anaphoricam dictionem ipsumipsum idem efficientem, sed plus vigoris habentem praetulit.

I 593 cohoruis V, colors. in C.

Si Sudhausium secutus colors. vix monte chalyps scripseris, pro languida lectione C codicis sententiam multo fortiorem efficies. particula autem in a Valerio ex consuetudine inde a poetis Augusteis propagata satisque nota saepius sic omissa est (cf. e. g. urbe II 370, 393, puppe V 72, arvis VII 206).

[p. lxxi] II 294

Solvimus heu serum furtis scelus V
Solvimus heu miserum furtis scelus C.

Valde miror, quod etiam Thilo, criticus ille cautissimus semperque diffidens C codici, hoc loco miserum recepit atque, ipse furtis in furti immutans, solvimus heu miserum furti scelus scripsit. quibus coniecturis sententia aperte corrupta non expeditur. neque enim solvere idem significat atque luere, neque ullo modo fieri potest, ut pia Hypsipyle ipsa, quod patrem furto servavit, sceleris se arguat: immo vero scelus parricidii dicitur. neque magis Samuelsson, qui Vaticani scripturam servari et sic diiungi solvimus-heu se- rumfurtis scelus sicque intellegi vult 'expioheu seroscelus Lemniadum patre clam servato' rem tetigit. eius enim opinioni versus antecedentes obstant, quibus Hypsipyle se patrem, sive puppi fragili eum creditura sive in insula retentura sit, non servaturam, sed certo leto tradituram esse queritur (292 sq.). veram lectionem iam Pius lenissima mutatione restituerat: solvimus heu serum Furiis scelus, i. e. 'heu ipsa quoque, quamquam sero, pendo Furiis debitum56scelus parricidii.' praeterea sic locum intellegendum esse testis est Statius (Theb. V 628), qui sic Valerium imitatur: exsolvi (scil. ego Hypsipyle) tibi, Lemne, nefas.

II 322 aĭt, haec hospita, credited puppis C, hospita om. V.

C libri lectionem iam Thilo recte refutavit (p. XLIV) his verbis: 'hospitus dicitur, qui aut alienus est vel peregrinus, aut hospitaliter aliquem excipit, aut hospitio alicui iunctus est, quarum significationum nullam adiectivum illud hoc loco habere potest.' est autem sententia huius loci 'non sine voluntate deorum puppis advenit', qua de causa Summersi coniecturam <fatis> haec credite p. a. recepi. videtur autem interpolator hospital ex hoc versu Stati mutuatus esse (Theb. V 336): Pelias intacti late subit hospita ponti Pinus. illic Statius Argo navem incognitam atque peregrinam recte ho- spitam vocat, ipse Ovidium fortasse secutus (Fast. I 340).

[p. lxxii] II 439 sq.

Hactenus in populos uates amothra cadic
needschecking am

Missa mane V
Hactenus in populos vates Samothraca diemque
Missa mane C.

Lectionem C codicis ab omnibus fere probatam non intellego neque Langen exemplis parum aptis adlatis persuadere mihi potest, ut 'insulam in populos et diem mittere' idem significare quod 'operta sacra insulae populis narrare et in lucem proferre' credam. nam licet 'in populos mittere' tolerabile videatur, 'in diem mittere' ab omni latinitate abhorrere iudico et priori locutioni intolerabili zeugmate ad- iunctum esse. praeterea poeta sacra insulae non eatenus in lucem prolata manere vult (neque enim quicquam protulit), sed omnino operta manere. nec denique vates Samothraca placet. quam ob rem Sudhausio magis confido conicienti ex Apoll. Rhod. I 919 sq.: hactenus in populos vates, Samothra- cia57), dicam (μυθήσομαι): Missa mane (κεχάροιτο). Ad missa mane confer illud missum facere et similes dictiones. 'hactenus' igitur inquit 'vates ego dicam, o Samothracia, nec quicquam addam.'

II 535 fluctus defertur belua in imos C, belua om. V

C codicis interpolamentum non dignum fuit, quod ab editoribus reciperetur. nam fluctus pistris defertur Parrhasii vel fluctus monstrum defertur eiusdem vel melioris pretii est quam quod non sine offensione (belua
needschecking in) quinto pede exhibet C. Sudhausi fluctus donec defertur probum mihi videtur. donec autem eodem modo collocatum invenimus I 591 et passim.

II 599

hic prima pia sollemnia Phrixo ferte manu V,
celeres hic prima piacula Phrixo ferte manu C.

Scripturam libri C aeque bonam esse atque Vaticani lec- tionem neque ab interpolatore profectam videri Meyncke et Langen contendunt, caligantes illi in sole. nam si in le- [p. lxxiii] gendo paulum perrexissent, iam, credo, ipsi errorem animad- vertissent. sic autem res se habet: in archetypo C codicis voce sollemnia post pia omissa hians versus suppleri debebat; atque vocabulum pia<cula> tamquam ultro se obtulit, alterum autem supplementum interpolator e sequentibus hausit, ubi v. 604 sq. sic leguntur: celeri extemplo subiere ruen- tem Cymothoe Glaucusque manu. vocabulo celeri ad metrum obiter adaptato iam exstabat sententia 'aeque bona neque ab interpolatore profecta'. num quis dilucidiora interpolationis vestigia inveniri posse existimat? ceterum qui stilum Valeri novit, sibi collocationem sollemnem adiectivorum et substantivorum (a b A B) eripi non patietur, cui nimium ille indulget. locus autem gravissimus est eam ob causam, quod interpolatorem coniecturas potius e verbis poëtarum similibus quam e suo ingenio sumpsisse apparet. quod turn respicere te iubeo, cum de versibus e Vergilio et Statio bene restitutis verba faciam.

III 168 sq.

Occupat os barbamque viri clauamque sipcrne
intonat occumbens et nunc ait Herculis armis
SMN (V deest folio exscisso), occumbens i nunc C.

C codicis lectionem tolerabilem sensum praebere, siquis conexum sententiarum neglegat, concedo. sed asyndeton illud intonat, ait valde suspectum est ac vix tolerandum. qua de causa T codicis et priscarum editionum scripturam restituendam et locum sic legendum esse spondeo: occupat os bar- bamque viri clavamque superne intonat 'occumbes' et 'nunc' ait 'Herculis armis'.

III 210

sic pugnae crebrescit opus V
sic pugnae crudescit opus C.

Codicis C lectionem e Verg. Aen. VII 788 (crudescunt san- guine pugnae) haustam ab omnibus editoribus probatam esse miror. comparationis enim antecedentis sententiam hanc esse apparet: ut maior est mugitus Vesuvi per silentium noctis (cf. quae p. XX attuli), sic augentur sonitus nocturnae pugnae (cf. 206 sq.). quam in sententiam verbum crebrescit optime quadrare, crudescit sensum delere manifestum est.

[p. lxxiv] III 298

meque tuus nunc plangeret error V,
meque tuus potius nunc plangeret error C.

Mancum versum interpolator inani verbo supplevit neque digno, quod reciperetur. neque opus fuisse nimio ingenio ad talem coniecturam fingendam supplementum simile atque aeque pravum interpolatorum librorum demonstrat (melius). quod autem ad sententiam attinet, potius post iustius (297) prorsus supervacaneum est. accedit, quod scriptura tuus po- tius non parvam aurium offensionem continet. Sudhaus locum sanare mihi videtur scribens ille meque tuus <sine cri>- mine58) plangeret error atque interrogationis signum post funera, comma post error ponens. id enim queritur pius Jason, quod di sibi arguendi sint, qui tot acerba canentes gravissimum hoc nefas celaverint; sin autem Cyzicus Jasonem interfecisset, suum tantum errorem regi plangendum fuisse nec ad deorum incriminationem descendendum sicut ipsi.

IV 572 sq.

Siqua breuis scopulis fieret mora, si semel orsis
ulla quies, fuga tune medio peranda recursu V,
fuerit mora C, patranda recursu C; properanda
recursu vulgo.

C codicis lectionem fuerit e recentioribus probaverunt Schenkl, Langen, Samuelsson, Krenkel. sed una Vaticani scriptura fieret proba est. nam etiamsi omnia essent dubia et obscura, hoc unum luce clarius est: negat Phineus se Argonautis ullum consilium dare posse (568 sq.). qua de causa ridicule vates sic pergat: sed tune properanda erit fuga (i. e. transitus) per scopulos, siqua brevis mora scopulis fuerit. an hoc certum consilium non est? sed quod gravius est, nunquam esse moram scopulis, ipsa haec summa est verborum Phinei; nam vix repetunt primae celeres confinia terrae (i. e. vix post concursum discurrere rursus coeperunt scopuli), iamque alio clamore ruunt (concurrunt). minime autem de certa mora cogitandum est (sic Krenkel illam moram dicit, quae est inter scopulos concurrentes et disceden- [p. lxxv] tes, 'den toten Punkt'); quam si dicere voluisset poëta, sane non siqua et si ulla scripsisset, sed cum illa-fuerit. vera sententia haec est: 'consilium dare non possum, quia tam celeriter concurrunt scopuli, ut ipsi venti avesque, ut ipse Neptunus transire non audeant; scilicet siqua brevis mora scopulis fieret, quae adhuc nunquam facta est, si saxa semel discedere orsa nescio quo casu paulum morarentur, tune consiliurn darem: tune enim in medio discursu transeundum esset (vel potius transeundi spes esset): sic autem nulla mora neque igitur ulla spes est, nam vix repetunt etc. quae cum ita sint, fieret utique servandum esse statuo atque etiam Sudhausi coniecturam speranda recursu vulgatae lectioni pro- peranda recursu praefero.

V 134

Semianimem patrius quam sanguine vexerit amnis V
Semianimem patrius quam vexerit amnis in aequor C.

Vix credas omnes editores praeter Lemairium, Caussinium, Baehrensium, Burium genuinam scripturam V codicis non intellexisse et C libri ineptias anteposuisse. sanguine enim omni sensu carere eis videbatur, sanguine, inquam, quod unum huic loco colorem affert. 'haec locutio' sic interpretatur versum praeclare Lemaire, 'sanguine vexerit Valerium redolet et apte cadit in fluvium caedibus auctum et quasi sanguinem pro aquis volventem, dum contra τὸ quam vexerit amnis in aequor frigidum est recentioreimque arguit emendatoris manum. in confirmationem veteris lectionis nil amplius addam nisi sequentia exempla: Verg. Aen. VI 87, Et Thybrim multo spumantem sanguine cerno; ibid. IX 456, et plenos spuranti sanguine rivos, ibid. XI 393, Iliaco tumi- dum qui crescere Thybrim Sanguine'. addas e. g. Luc. Pharsal. III 576 sq., Semianimes alii vastum subiere profun- dum Hauseruntque suo permixtum sanguine pontum, ibid. VII 116, Sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus. san- guine autem etiam ab interpolatore C codicis non intellectum ideoque deletum est. itaque ut hexametrum suppleret, clausulam satis usitatam substituit. eadem autem clausula in libris interpolatis invenitur VI 300: atque iterum intrat <in aequor>.

[p. lxxvi] V 515 da iungere dona V, da iungere dextram C.

Utrumque, quod Carrio ipse fatetur, facilem interpretationem admittit. at Burmann eumque secuti novissimis temporibus Langen et Helm dubitaverunt, an iungere dona pro vicissim donare dona latine dici possit. mihi haec locutio non audacior videtur quam Vergili illud pacem iungas (Aen. XI 356). illa autem ipsa res, quod iungere dextram dictio est tritissima inter poëtas, suspicionem movet; nam interpolator permultas locutiones usitatas e poëtis lectitatis mutuatus est.

VII 533

Heu miser, heu tantis iterum mihi care periclis V
Heu miser, heu tantis iterum carpende periclis C.

Fac verba recte coniungas nec iam reicies Vaticani scripturam. neque enim intellegendum est tantis periclis mihi ite- rum care, sed tantis iterum (instantibus) periclis mihi care. dicit igitur Medea non idcirco Jasonem sibi carum esse, quod eum amet, sed quod miseretur ingentia pericula bis subiturum, sicut decet virginem pudicam. adverbium autem iterum Graeco more adhibitum haud aliter substantivo adiungitur atque V 337 circum et V1220 inter. interpolator autem, sive quod V libri lectionem ipse quoque non perspexerat sive quod voce mihi in exemplari suo carebat, non sine sollertia quadam pro care substituit car<pend>e.

VII 589 sqq.

Ille virum atque ipsam tune te, Medea, recusans
concutit et tota nitentem carminis ira
portat iners V
cornibus ira C.

Si lectio C codicis sincera esset, bis idem diceret poëta; Jasonem enim totis viribus cornibus niti iam in versu 588 legitur. contra obscurius esset illud ipsam te Medea recu- sans; quod non intellegere poteris, nisi Medeam artus Jasonis carmine suo validiores reddidisse recordatus eris (vide v. 463). taurus igitur, cum Jasonem portat, ipsam quoque portat quam frustra recusat Medeam tota ira carminis illius magici nitentem. carminis ira autem scribit Valerius, quia vivum tamquam atque vigens est carmen; cf. etiam ira fla- gelli VII 149, ira sanguinis III 446, similia.

[p. lxxvii] VII 478 sqq.

quantum hinc aberis, dic quaeso, profundi?
quod caeli spectabo latus? V
quando hinc aberis, dic quaeso, profundi
quod caeli spectabo latus? C.

Vaticani scriptura, quam omnes post Carrionem miro erroris consensu neglexerunt, non tam sensu caret quam interpretatione. interrogat autem Jasonem Medea duas has res, quam procul abiturus sit trans maria et quod caeli latus sibi spectandum sit. quam humana haec sunt atque quam apte expressit istas amantium quaestiunculas, qui identidem rogitare solent: 'quam procul aberis a me?' contra C codicis lectio, utut eam intellegis, languida est. profundi igitur cum quantum coniungendum est (cf. e. g. tantum maris Verg. Aen. V 616), non cum caeli, atque mare significat illud profun- dum baud aliter atque I 160, 574, II 383, IV 403, 642, 730, V 337, 439 VIII 314.

VII 630

iamque omnes uidere uirum V,
iamque omnes odere virum C.

Perperam odere a multis editoribus receptum est. nam terrigenas nunc animos in hostem intendere aptissime poëta dicit.59

De fucosis autem C codicis interpolationibus in vv. III 519 et VII 373 ab omnibus editoribus immerito receptis iam supra disserui.

Postquam igitur omnibus his locis Vaticani scripturas aut ipsas integras et in textum revocandas esse aut, quamvis sint corruptae, medelam nobis suppeditare comprobavi, non plus quadraginta loci supersunt, ubi C aut solus aut una cum Parisino (I 331) genuinas lectiones pro V codicis vitiosis exhibet.60) quarum lectionum plurimas coniectando a quovis ho- [p. lxxviii] mine sermonis Latini non ignaro facile reperiri potuisse nemo negat. quin etiam Langen, Giarratano, Helm, qui C codicem propriam memoriam praebere persuasum habent, e quadraginta locis modo adlatis hos tantum pretium codicis praestare concedunt: I 331, III 341, V 67, 379, 484, 680, VI 3, 217, 474. quid igitur? hisne saltem locis C ex meliore fonte hausisse credendum est an interpolatori etiam hae emendationes debentur? quod ut diiudicemus, quam rationem vir ille doctus, quem C codicem vel archetypon eius interpolasse constat, in emendandis corruptelis sit secutus, spectandum est. exstant autem, id quod adhuc viros doctos plane fere neglexisse miror, nonnulla interpolamenta pravissima, quae e poetis per totum medium aevum adsidue lectitatis deprompta sunt. sic interpolator ille ad emendanda vitia exemplaris sui Vergili versus falso adhibuit hos61):

Val. Fl. VII 452:

*si tamen aut superis aliquam spem ponis <in istis>) V: si tamen aut superis aliquam spem ponis C: si tamen aut sumtis aliquam spem ponis in armis.

Verg. Aen. II 676:

sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis.

[p. lxxix] Supplementum C codicis perversum esse sequens versus Argonauticon docet, qui eam ipsam sententiam exhibet, quam C hoc loco subdidit, scilicet armorum spem (aut tua prae- senti virtus te educere leto, si te forte potest).

*nunc triste nefandae
noctis opus, vidui nunc illa silentia tecti
saeua ma<gis>, thalamos excussaque vincta quod ausae
V: saeuam at halama
needschecking s
C: saeuit amor thalamis

Val. Fl. II 396 sqq.

saeuit amor, magnoque irarum fluctuat aestu

Aen. IV 532:

saeuit amor ferri.

Aen. VII 461:

V: *iterum Ac<o>lios Fortuna nepotes spargit
C: iterum Aeolios Fortuna penates spargit

Val. Fl. II 594 sq.:

et sparsos fraterna caede penates.

Aen. IV 21:

Vaticani scripturam genuinam atque optimam esse iam Langen demonstravit.

Val. Fl. II 60062): V: *hic prima pia sollemnia Phrixo

C: celeres hic prima piacula Phrixo

Aen. VI 153: ea prima piacula sunto.

Val. Fl. III 21063):

V: *sic pugnae crebrescit opus
C: sic pugnae crudescit opus
Aen. VII 788: crudescunt sanguine pugnae Aen. XI 833: crudescit pugna.

Val. Fl. III 125:

V: *turbata Phlegyas decurrit (-rat V) ab urbe
C: turbata Phlegias decurrit ab arce
Aen. II 41: Laocoon ardens summa decurrit ab arce.

Vaticani lectio omnino non suspecta est; nam Cyziceni ab urbe in dorso sita (cf. II 631) ad portum decurrere non inepte dicuntur. accedit, quod poëta versum 113 sq. respicit (turbida-urbs).

[p. lxxx] Val. Fl. VI 165: *aut is apud fluvios volucrum canor, aethera quantus Tunc lituum concentus adit

V: uolucrum clamor aethera quantus
C: uolucrum quatit aethera clamor
Aen. V 140 sq.: ferit aethera clamor Nauticus

Aen. II 338: sublatus ad aethera clamor.

Lectione C codicis perversissima discinditur comparatio.

Val. Fl. VI 208: *pectus in adversum <deest nomen proprium> iacit alipe- demque

V: pectus in aduersum glcacit alipedemque
C: pectus in aduersum grauiter iacit alipedemque
Aen. XII 295: desuper altus cquo graviter ferit atque ita fatur.

E Statio autem his locis falsa interpolamenta adsumpta esse iudico:

Val. Fl. I 751: V: *secretisque cict uolitans pater Aeolus aruis (cf. Verg. Aen. VI 477 sq.: iamque arva tenebant Ultima, quae bello clari secreta frequentantC: secretisque ciet uolitans pater Aeolus antris Theb. IX 617: nec mihi secretis culpam occultare sub an- tris Theb. IX 734: murmura, secretis quae Colchidas ipsa sub antris Nocte docet.

Val. Fl. II 197:

V: *extrema sonuit cita cuspide cassis
C: extrema sonuit cita casside cuspis
Theb. IX 867: magno cita turbine cuspis.

Val. Fl. V 25 sq.: V: *haud aliter socii supremo in tempore Tiphyn Ante alios superesse volunt. mors frigida contra Urget C: haud aliter socii supremo in funere Tiphyn etc. Theb. VIII 212 de eadem re:

sic fortes Minyas subito cum funere Tiphys destituit etc.

[p. lxxxi] Apud Valeriumhoc loco Tiphys nondum mortuus est, sed mors adhuc urget, ut C codicis lectionem ridiculam esse facile intellegas. quin funere ex Statio haustum sit, hic dubium non est.

Val. Fl. VI 723:

*ante oculos fuga sera ducum
V: ante oculos fuga fera ducum
C: ante oculos fuga torva ducum
Theb. VII 589: fuga torva per agros Cornipedum.

Quae dictio in versu Statiano certe tolerabilis est (intellego fugam torvam visu, i. e. terrorem inicientem adspicientibus), apud Valerium prorsus improba; nam equi fugientes terribiles sunt, minime homines fugientes.

Quoniam igitur interpolator C codicis e Vergili Statique carminibus hic illic ineptias verbis Valeri intulit, nonne verisimillimum est eundem etiam bonas lectiones ex poëtis illis nonnunquam mutuatum esse? an, quaeso, casu fit, ut ipsae optimae emendationes C codicis, quibus pretium libri constare et coargui Langenio, Giarratano, Helmio videbatur, simillimisVergili et Stati dictionibus tamquam commendentur? immo vero hos locos e notissimis illis poëtis, quos in manibus habere solebant, ab interpolatore sanatos esse mea quidem sententia apparet:

I 331

V: potumque cretamque
C: *pontumque polumque

Stat. Theb. XI 67 (Silv. III 2. 10): pontusque polusque III 341

V: uestes, quas rapuit telis fortuna uocantibus austris
C: *vestes, quas rapuit telis festina uocantibus austris

Verg. Aen. IX 488: veste tegens, tibi quam noctes festina diesque

Urgebam et tela curas solabar anilis.
V 67

V: ac ueluti grecis cessit cui regia taurus
C: *ac uelut ille gregis cessit cui regia taurus
Verg. Aen. X 707: ac velut ille canum morsu de montibus altis actus aper, [p. lxxxii] Verg. Aen. XI 809:
ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
continuo in montis sese avius abdidit altos
occiso pastore lupus ...

V 379

V: haec uirginis arma Dianae
C: *haec uirginis ora Dianae
Verg. Aen. IV 511: tria virginis ora Dianae. V 680
V: talis rerum manet accipere ergo
C: *talis rerum manet accipite ordo (accipite etiam vulgati libri correxerunt),
Verg. Aen. VII 44: maior rerum mihi nascitur ordo Stat. Theb. VI 243: rerumque effictus in illa ordo ...

Val. Fl. iV 449: consuetisrerumest ex ordine fatis ingemere (rerum pro serum in omnibus libris falso legitur).” Quae cum ita sint, num quis dubitat, quin etiam nonnulli versus, quos unus C codex exhibet, ab interpolatore e Vergili Statique verbis conglutinati sint? Statium igitur vir ille doctus IV 196 imitatus est, non Statius, ut Helm putat, versum ineptum, qui in C legitur:

Qualiter ignotis spumantem funditus amnem
<Taurus aquis qui primus init spernitque tumentem>
Pandit iter: mox omne pecus etc.
Stat. Theb. VII 436 sqq.:
Ac velut ignotum si quando armenta per amnem
pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus
omnibus et late medius timor: ast ubi ductor
taurus init fecitque vadum, tunc mollior unda etc.

Ceterum C codicis versum spurium atque inconditum etiam ea de causa habeo, quod perduram facit collocationem verborum; sic enim in C intellegendam esse structuram vocum apparet: qualiter taurus, qui primus init ... amnem, pandit iter. commodiorem autem constructionem persimilibus verbis usus sic fere efficias: Qualiter ignotis spumantem funditus am- nem <Intrat taurus aquis tumidoque in gurgite ductor> Pan- dit iter; mox ...

Itemque versum VII 633 C codicis e particulis versuum [p. lxxxiii] Vergilianorum compositum esse persuasum habeo. leguntur enim haec in C: Quam modo Tartareo galeam Medea veneno <Infectam dederăt ususque armarat in illos> In medios torsit.

Ad quod supplementum cf. Verg. Aen. VII 341: Gorgoneis Allecto infecta venenis et Aen. IV 647 non hos quaesitum munus in usus vel Moretum 20 quam fixam paries illos servabat in usus. ceterum Langenio, Helmio, aliis versum C codicis probum esse affirmantibus plane non adsentior. offendit enim brevis syllaba rat ante caesuram producta.64

Restant igitur de quadraginta illis emendationibus C codicis quattuor, quae ut reperirentur, nonnulla fortasse propria inventione opus erat: V 484 forte tenens (scilicet interpolator sorte scripserat, quod aut C codicis librarius aut Carrio non perspexit), VI 3 tueri, VI 217 Phalcri, VI 474 alieni. sed ipse iudices, lector, num tales coniecturae ab homine docto versatoque in poetis latinis re vera abhorreant: credo te hanc opinionem ut ficticiam reiecturum esse, praesertim cum quae lectio VI 474 in V fuerit nesciamus, atque Phaleri nomen e catalogo Argonautarum in primo libro enumeratorum facile restitui et circumspicientem fugere vix possit. itaque nisi omnia, quae modo disputavi, inania duces, ultimum etiam argumentum a viris doctis pro auctoritate C codicis adlatum labefactum esse concedes.

Respicientibus igitur, quae de C libri pretio disseruimus, omnes res contra eius auctoritatem quasi testimonium dicere, contra ne unum quidem certum vestigium melioris memoriae in eo inveniri apparet. attamen si C ex V non derivatus esset, aut ex alio propriae virtutis codice correctus, futurum esse, ut in carmine sex fere milia versuum continente atque satis prave tradito nonnullis saltem locis C codicis lectionibus V aticani corruptelae inexplicabiles et illustrarentur et emendarentur, quin etiam ut nova nonnulla menda nunc latentia nobis patefierent, mea quidem sententia necesse est.

Haec habui quae dicerem de recensendo Valerio Flacco. quoniam igitur ex uno Vaticano 3277 Argonauticon memoriam [p. lxxxiv] pendere comprobavi, in apparatu critico, ubi hic codex recedat a textu constitute, accuratius adnotare contentus, reliquos codices laudare nisi coniecturas exhibentes spectabiles aut historiam textus Valeriani illustrantes non debebam. attamen Parisini et Carrionis codicis varias lectiones (atque, spero, ultimus) addidi omnes, non quod de pretio earum ullae mihi superessent dubitationes, sed ut lector, quid sit de illis libris iudicandum, ex universa accurataque eorum memoria melius quam fieri potest ex breviore hac dissertione ipse disceret. monendum autem est me in adferenda et V codicis et deteriorum librorum scriptura, cum pro minore huius editionis ambitu apparatum non inhabilem ad perspiciendum conficere mihi proposuissem, non tam anxie egisse, ut etiam levissimos calami errores et scribendi rationem illorum temporum a nostro usu differentem ubicumque adnotarem. eadem de causa etiam coniecturas superiorum editorum criticorumque non nisi optimas adscripsi quasque notabiles esse censerem.

Me ad emendanda poëtae verba non plus contulisse, iis potissimum locis, quibus sanandis multi et docti viri frustra operam dederunt, crimini mihi, spero, non dabis. cui muneri minus etiam suffecissem, nisi inopi saepe et initio paene desperanti dux fuisset Sigfridus Sudhaus, magister mihi benevolentissimus. huic viro doctissimo, qui, priusquam hoc opus ad me detulit, magnam eius partem iam absolverat, qui mecum totum Valerium perscrutatus in plagulis corrigendis operam et laborem consumpsit, cuique omnino plura quam nunc e nomine eius adposito cognoscas debeo, pro tot tantisque beneficiis maximas ago gratias. itemque Friderico Vollmer magistro meo doctissimo humanissimoque, quod benigne schedas emaculavit utilissimaque multa adnotavit, grato testor animo.

Denique quod hoc loco accuratius de recensendis Argonauticis agere mihi licuit, officinae, quae hanc dissertationem meam inauguralem praefationis loco imprimendam liberalissime et benevolentissime suscepit, gratiam refero debitam.

[p. lxxxv]

INDEX VERSUUM IN PRAEFATIONE TRACTATORUM

***

Lib. I42p. LXXLib. IV301 sqq.p. XXI
49p. LXX572 sqq.p. LXXIV
403–410p. XXIV651 sqq.p. XXII
581p. XXVIII
593p. LXXLib. V82 sqq.p. XXII
779 sqq.p. XIX134 sqq.p. LXXV
Lib. II111p. LXIX adn.et LXIII
294p. LXXI321 sqq.p. XVII
322p. lXXI515p. lXXVI
335 sqq.p. XX692p. XXiX
375 sqq.p. XVI
439 sq.p. LXXIILib. VI120 sqq.p. XVII
473p. XXVII569 sqq.p. XVIII
535p. LXXIILib. VII55 sqq.p. XXIII
599p. LXXII185 sqq.p. XVIII
Lib. III168 sq.p. LXXIII228p. XLIV
208 sqq.p. XX276-283p. XXV
210p. LXXIII373p. LXIV
298p. LXXIV478 sq.p. LXXVII
511p. XXVII533p. LXXVI
519p. LXIII590 sq.p. LXXVI
572 sqq.p. XX630p. LXXVII

[p. lxxxvi]


SIGLORUM CONSPECTUS

***

V:cod. Vaticanus 3277 saec. IX
(V2 manus recentior)
S:cod. Sangallensis (saec. X)
C:cod. Carrionis saec. XV
Par.:excerpta Parisina (cod. Paris. 7647) saec. XIII
X:cod. Matritenis X 81S) saec. XV
O:cod. Ottobonianus 1258
Q:cod. Oxoniensis
P:cod. Vaticanus 1613
II:cod. Vaticanus 1614
M:cod. Monacensissaec. XV
M2, Mr, Ms manus recentiores)
U:cod. Urbin. 669
F:cod. Urbin. 353
R:cod. Reginensis 1831
N:cod. Vaticanus 1653
T:cod. J. Vallettae
cod. Bon.:cod. Bononiensis
Bon.1:editio Bononiensis a. 1474
Bon.2:ed. Bononiensis a. 1498
Ven.1:ed. Veneta a. 1500
Ven.2:ed. Veneta a. 1501
Junt.1:ed. Florentina a. 1503
Junt.2:ed. Florentina a. 1517
Ald.:ed. Aldina a. 1523
Carr.1:ed. Carrionis a. 1565
Carr.2:ed. Carrionis a. 1566
Ca:scholia Carrionis a. 1565
Cb:castigationes Carrionis a. 1566
Kr.:editoris coniecturae

1 cuiusmodi locos enotavi hos: II 362 fla
needschecking gat
pro flagitat 495 nemees
needschecking iterymanihi
(scriba a literis iter ad auter aberraverat) III 2
needschecking pulum (pu non expunxit) III 623 uariu
needschecking nt
(inter hastas alterius u literae punctum positum, a non addita est) IV 287 notata
needschecking manus
(scriba a ta ad na transsiliens etna omiserat, corrigentem literae na ante ma fugerunt) 437 uo
needschecking is
(t pro expuncta b non addidit corrector) 754 g.. guine pro sanguine (idoneo ad corrigendum spatio relicto nec delevit g nec inseruit literas san) V 453 ali
needschecking (aligeris sine dubio iam V1 revocare voluit) VI 198 insibus pro inde (sibus deleta esse videtur, correctura desideratur) 511
needschecking ongis (g erasa, l non addita est).

2 qua adnotatione marginali demonstrari mihi videtur scribam non tam ignarum fuisse sermonis latini quam existimaverunt nonnulli viri docti, etiamsi istam scientiam non nimiam fuisse inde efficitur, quod paene innumerabilibus locis verba perperam diiuncta aut conglutinata sunt.

3 dico vv. III 638, qui versus lacunosus est, IV 38, ubi fru- ente fruitur perperam legitur, VI 1, ubi cognomen Martis vitiose scriptum (gradibus) non perspexit quispiam, VII 392 corruptela sepubenis inquinatum. ceterum istae notae suspicionem mihi moverunt de integritate codicis non parvam. nam si quis nono saeculo vel paulo ante id tempus (adsumptas enim potius ex antiquiore exemplari quam factas esse notas ab ipso Vaticani scriba puto) adscriptis notis se versus non intellegere indicavit, nonne verisimillimum est, eundem aliis locis contextum verborum corruptum temptasse? cuius interpolationis vestigia re vera obvia esse infra probare conabor.

4 transscriptum potius esse nomen crediderim, quia e puncto inter literas l et f interposito apparere mihi videtur scribam ip- sum nomen non iam intellexisse.

5 lectiones emendatae hic et ubique asterisco notantur.

6 perpaucae enim eiusmodi syllabarum productiones exceptis legitimis velut III 234 sanguīs, IV 188 subiīt, V 164 impule- tīt, VI 612 abiīt, VIII 259 impediīt in Argonauticis reperiuntur. sunt autem hae: II 225 metūs (sing.), VIII 158 egō. vv. VI 152, 305, VIII 67 eadem offensio lenissima coniectura removetur.

7 nisi forte ante per anaphoram (cf. v. 55) scribendum ducis.

8 respicias quaeso vocabula iam, satis, tandem, aeternus similia vel sua ipsorum natura ac vi maxime esse idonea ad notandos orationum fines.

9 quos errores, si nullius sunt momenti et a nullo editore non correcti, in apparatu critico huius libri te ad unum omnes reperturum esse ne exspectaveris. itemque in fine versuum notam
needschecking vel - literam m significantem esse omissam, id quod haud raro accidit, si de contextu nullo modo dubitari potest, non adnotavi.

10 huc spectant, ut nonnulla exempla e primo libro afferam: I 69 quo uomere ⁓ *qui uomere 180 subitusque paratus ⁓ *subitusque paratis 351 amplexu tristi ⁓ *amplexus tristi 564 truceslabores ⁓ *trucislabores 609 ualidam con- tortam ⁓ *ualidam contorto 730 sacri Ioui ⁓ *sacra Ioui 737 Thessales exanimes ⁓ *Thessalis exanimes 769 obitum natumque domumque ⁓ *obitus natumque domumque 795 terras oculos ⁓ *terras oculis 822 reuomente ueste ⁓ *reuomentes ueste. sed licet plurima eiusmodi vitia neglegentiae sint attri- buendae, nonnunquam scribam, quae non intellexerit, consulto mutasse manifestum est, velut II 412 uiridis circa horrida telă silua tremit pro *uiridi circa horrida telâ silua tremit.

11 fortasse etiam exscissae erant in exemplari ultimae vocabuli literae.

12 de N et Bon.1 e Sangallensis classis codice quodam contaminatis cf. Carolum Schenkl (Stud. zu den Arg. d. Val. Fl., p. 334).

13 sic P. Schmiedeberg, de Asconi codicibus et de Ciceronis scholiis Sangallensibus, Vratislaviae 1905, p. 8 sqq., quem inspicias, si uberiora de hoc codice comperire volueris.

14 pro tanta benignitate alteri tantum gratias agere licet, alter — Franciscum Skutsch dico — hisce diebus praematura morte non sine ingenti literarum detrimento defunctus est.

15 quod ut brevi ante oculos proponam, perpauca ex argumentorum multitudine eligam; his enim locis X ad V (itaque etiam ad S) propius accedit vel cum V congruit, OQ proprios errores vel coniecturas exhibent: I 521 Adnuit VX, Audiunt OQ, *Abnuit

583 *acamans V, adamas X, amans OQ

593 cohorui
needschecking
V, cohor inl X, chorus OQ, *cohors vix

II 9 pabulã agnes V, pabula magne
needschecking s
X, pabula agnes OQ, *pa- bula Magnes

464 flumina VX, flamina OQ, *lumina

III 4 Caeneadae VX, Ceneadet O, Eneadet Q, *Aenidae

454 ingrauat VX, *ingruat OQ

474 lactus V, iactus X, latus OQ, *laetus

599 *aeque V, equi X, et qui OQ

735 *reuisat V1X, reuiset OQ.

Contra his locis OQ genuinam S codicis lectionem servaverunt, X menda propria vel coniecturas exhibet:

I 504 *sol VOQ, sub X

552 *hiberna VOQ, effusa X

II 50 *ipsa VOQ, iam X

537 *collibus VOQ, montibus X

563 *piacula VOQ, pericula X

II 33 leue VO*), *leues X02

137 faciem VO, *facem X

216 prosprodite VOQ, proh prodite X, *uos prodite.

ante omnes autem notandus propter rei perspicuitatem mihi videtur v. III 96 pacesque V, picesque OQ, *facesque X, ubi Vaticani et haud dubie etiam Sangallensis corruptela pacesque ita ab utroque scriba emendata est, ut tolerabilia efficerentur.

16 lectiones aut O aut Q codicis non adnotatas non novi.

17 commemorentur haec exempla: I 116 *torsissem: tor
needschecking rissem

needschecking , torrissem VQ, O ut vid., tor- xissem X

652 *hiberna
needschecking in textu, VOQ, effusa
needschecking in marg., X

601 *Nec
needschecking in textu, VO, Hec
needschecking in marg., X

624 c
needschecking um

needschecking , *cum VO, tum X

II 104
needschecking ingens

needschecking , *ingens VO, urgens X

537 *collibus
needschecking in textu, VOQ, montibus
needschecking in marg., X

III 4 *Aenidae: Caenead
needschecking et

needschecking , Caeneadae VX, Ceneadet O, Enea- det Q

96
needschecking picesque
II, *facesque X, picesque OQ, pacesque V

198 N
needschecking isaeum
II, *Nisaeum VO, Hisaeum X

216 vos prodite: pro
needschecking srodite
II, prosprodite VOQ, proh pro- dite X

304 nam
needschecking creditus
II, nam creditus O, nunc reditus X, *nam reditus V

431 front
needschecking e
II, *fronte VO, fronde X

449 abolet animas in abolete mimas (sic!) mutavit II, *ab- olete minas X, abolet animas VO

510 Cu
needschecking pi
needschecking t
II, cupit VO, *caput X

562 auida
needschecking
II, auida O, *auidas VX.

18 cave autem credas aut ipsum Vaticanum aut Sangallensem alterum ilium fontem II codicis fuisse: videlicet eaedem lectiones solis codicibus IIOQ communes, quas nunc attuli, huic opinioni repugnant. ceterum si II Vaticano vel apographo eius in describendo codice usus esset, certe totum exarasset carmen.

19 eodem autem iure arbitreris et V libri archetypon et ip- sum S codicem in singulis paginis vicenos quinos versus ex- hibuisse, in S autem anno 1416 unum folium vv. I 393-442 complexum exscissum fuisse.

20 re vera sunt 620 vv., quia v. I 830 apud Thilonem vacuus versus est.

21 re vera novem esse debebant, cum v. I 45 neque in V neque in S legatur.

22 huc pertinent (cf. etiam Krenkelium l. l. p. 63 sq.): II 117 Rex superum famam 263 certe optima V 324 semper omissum 536 sic omissum 540 quippe uiros VI 513 redeunt tan- dem sua gaudia victis, quos VII 227 Cunctis communem ani- mantibus orbem 416 haud equidem pulcros.

23 Helmium B. Ph. W. 1911, 265 hac in re mecum consen- tire gaudeo.

24 Helmium B. Ph. W. 1911, 265 hac in re mecum consen- tire gaudeo.

25 in illo exemplari a apertam et u literam persimiles fuisse docet lectio crupitur (III 365) ex c
needschecking rapitur
orta; ratis igitur cum rutis vel nitis confundi facile potuit. ui autem idem esse in Par. quod ni modo eommemoravi.

26 quam sententiam ut pluribus argumentis confirmarem, ipsum Par. codicem vel tabulas photographicas inspicere animum induxeram. sed ad orantem me, ut haec facultas mihi daretur, bibliothecae Parisinae praefectus benigne scripsit librum tum Parisiis non esse, sed bibliothecae cuidam Romanae esse commodatum. quod etiam nunc valde doleo.

27 vetustiores, ut Fr.Rudolfum Eyssenhardt, Gustavum Meyncke, alios enumeratos invenies apud Paulum Krenkel, 1. 1. p. 2.

28 De codicis Valeriani Carrionis auctoritate, Luckae apud Altenburgenses 1909.

29 B. Ph. W. 1911, p. 263 sqq.

30 quos locos Krenkel inter fraudis testimonia affert.

31 me ipsum, non Carrionem, hic illic singula gravioris pon- deris verba, ut magis elucerent, spatiosius imprimenda curavisse moneo.

32 quos locos Krenkel inter fraudis testimonia affert.

33 me ipsum, non Carrionem, hic illic singula gravioris pon- deris verba, ut magis elucerent, spatiosius imprimenda curavisse moneo.

34 quos locos Krenkel inter fraudis testimonia affert.

35 me ipsum, non Carrionem, hic illic singula gravioris pon- deris verba, ut magis elucerent, spatiosius imprimenda curavisse moneo.

36 tribuo autem similibus erroribus harum lectionum Ca et Cb varietatem: I 147 accliuisque Ca, acclinisque Cb 152 num Ca, nunc Cb 227 uates Mynias Ca, longa Mynias Cb 275 deduxere Ca, diduxere Cb II 57 ore Ca, orbe Cb III 152 Zelyn Ca, Zelen Cb V 57 diuidat-contegat Ca, diuidet-conteget Cb 641 luctus Ca, lucus Cb VI 113 aulas Ca auras Cb VII 296 obstruit Ca, obruit Cb 486 obibo Ca, abibo Cb.

37 tribuo autem similibus erroribus harum lectionum Ca et Cb varietatem: I 147 accliuisque Ca, acclinisque Cb 152 num Ca, nunc Cb 227 uates Mynias Ca, longa Mynias Cb 275 deduxere Ca, diduxere Cb II 57 ore Ca, orbe Cb III 152 Zelyn Ca, Zelen Cb V 57 diuidat-contegat Ca, diuidet-conteget Cb 641 luctus Ca, lucus Cb VI 113 aulas Ca auras Cb VII 296 obstruit Ca, obruit Cb 486 obibo Ca, abibo Cb.

38 error calami vel typothetae est.

39 numero singulari et plurali promiscue atque sine ullo discrimine illius aetatis viri docti passim utuntur, etiamsi unum librum significare velint (cf. Schenkl, Studien p. 313 med.)

40 re vera libri vulgati inde a Bon.40 recte Phlias exhibent.

41 numero singulari et plurali promiscue atque sine ullo discrimine illius aetatis viri docti passim utuntur, etiamsi unum librum significare velint (cf. Schenkl, Studien p. 313 med.)

42 is enim quascumque lectiones interpolatorum codicum et editionum priscarum comperire potuit magna cum diligentia contulit. ipse nonnullos eiusmodi locos nihil dubii relinquentes e primo libro carminis adferre satis habeo: 15 illa N, T2, cod. Bon., Bon.1, Bon.2 Ven.1, Ven.2, Iunt.2, Parrhasius, Pius etc., *ille V 16 iam M, cod. Bon., editiones priscae, *tu (V) ST 56 Nephilaei N, Bon.1, Bon.2, Ven.1, Ven.2, Iunt.1, Iunt.2, *Ne- phelei V 74 fera NT1, cod. Bon., cod. regius, Bon.1, Bon.2, Ven.1, Ven.2, Maser., *freta V 84 quiuit cod. Bon., Bon.2, Ven.1, Ven.2, *quiui V 100 abiit T1, abit cod. Bon., Parrhasius, Iunt.1, Iunt.2, Ald. etc., habet V, *avet 108 armata M2N, cod. Bon., Bon.1, Bon.2, Ven.1, Ven.2, Iunt.1, Iunt.2, Ald., Maser. etc., *flammata V 120 oras N,T1, cod. Bon., cod. Burmanni, cod. regius, Bon.1, Bon.2, Ven.1, Ven.2, *undas V 132 corripuit silet haec N, T2, editiones omnes ante Carrionem, corripit sedet V, *corripit illa sedet 137 uiridi totus N, cod. Bon., Bon.1, Bon.2, Ven.1, Ven.2, Maser., *uiridique torus V 146 clarus P, N, T, cod. Bon., editiones omnes ante Carrionem, *clanis V † antora M, N, cod. Bon., editiones omnes ante Carrionem, *auc- tora V, *Actora.

43 is enim quascumque lectiones interpolatorum codicum et editionum priscarum comperire potuit magna cum diligentia contulit. ipse nonnullos eiusmodi locos nihil dubii relinquentes e primo libro carminis adferre satis habeo: 15 illa N, T2, cod. Bon., Bon.1, Bon.2 Ven.1, Ven.2, Iunt.2, Parrhasius, Pius etc., *ille V 16 iam M, cod. Bon., editiones priscae, *tu (V) ST 56 Nephilaei N, Bon.1, Bon.2, Ven.1, Ven.2, Iunt.1, Iunt.2, *Ne- phelei V 74 fera NT1, cod. Bon., cod. regius, Bon.1, Bon.2, Ven.1, Ven.2, Maser., *freta V 84 quiuit cod. Bon., Bon.2, Ven.1, Ven.2, *quiui V 100 abiit T1, abit cod. Bon., Parrhasius, Iunt.1, Iunt.2, Ald. etc., habet V, *avet 108 armata M2N, cod. Bon., Bon.1, Bon.2, Ven.1, Ven.2, Iunt.1, Iunt.2, Ald., Maser. etc., *flammata V 120 oras N,T1, cod. Bon., cod. Burmanni, cod. regius, Bon.1, Bon.2, Ven.1, Ven.2, *undas V 132 corripuit silet haec N, T2, editiones omnes ante Carrionem, corripit sedet V, *corripit illa sedet 137 uiridi totus N, cod. Bon., Bon.1, Bon.2, Ven.1, Ven.2, Maser., *uiridique torus V 146 clarus P, N, T, cod. Bon., editiones omnes ante Carrionem, *clanis V † antora M, N, cod. Bon., editiones omnes ante Carrionem, *auc- tora V, *Actora.

44 haec velim conferas: 1 767 perlacrimans C, perlachrymans Bon.2, Ven.1, Ven.2, *per lacrimas V, Carrio III 433 nouat C, Pius, Engentinus, Colinaeus, Gryphius, *uocat V, Carrio VI 65 Achimeniae C, Maser., achaemoniae V, *Achaemeniae Iunt.1 sqq., Carrio 82 sub uulnere C, Lugdunensis, *sub uellere V, vulgo, Carrio 189 aethaeum C, Gryphius, *(aeaeum V, vulgo, Carrio VII 165 queis illa sacris C, Bon.2, Ven.1, Ven.2, quis illa sacro V, quin illa sacro Iunt.1 sqq., Carrio.

45 qua in re monendum est me nonnunquam, cum Ca et Cb ita inter se discrepent, ut utra lectio fuerit in C, certo scire nequeamus, neutram adnotasse. ceterum adde apparatui meo has lectiones C codicis ab incipiente me Valerium edere vel casu vel ut leviores de industria omissas: I 116 inuicti 117 Hunc 376 actis (= V) 521 Annuit 551 qua classe (= V) 563 me (= V) 581 totiens (= V) 681 sequentum (= V) II 133 Huc tibi Ca, Hinc tibi Cb 310 redeuntque.

46 cf. Biographie nationale de Belgique III, p. 352 sqq., Allgem. Deutsche Biogr. IV, p. 27.

47 cf. Biographie nationale de Belgique III, p. 352 sqq., Allgem. Deutsche Biogr. IV, p. 27.

48 dico autem hos locos: V 338 Frater et amen conantes qui V (sequi corr. V2), Fratre tamen conante sequi C, Pii codices 370 habet Areas V, hebet Areas C, Sabellicus, Pius, Maser., Engentinus, Colinaeus, Gryphius (cf. eandem correcturam VII 156 in T1, Bon.2 sqq. obviam; num C illo loco hebet exhibuerit, incertissimum est) 692 Phlegyas qui V, Phlegraeas C, Pius Maser. sqq., Phlegraeas qui Bon.2, Ven.1, Ven.2, Ald. VI 247 tenero V, tenerae C, Iunt.1 sqq.; linquuntur V, liquuntur C, T1, cod. Bon., Iunt.1 sqq. VII 291 me istam V, meis iam C, Bon.1 sqq. 319 Ac nequeat V, Ac neque tam C(?), Bon.2 sqq. (num C hanc lectionem vere exhibuerit, valde dubito, cf. p. 58 in.) 541 tiberine V, liberne C, T1, Pius sqq. 557 spatioque V, sti- patque C, cod. Burmanni.

49 suspicor autem in aliquo exemplari olim scriptum fuisse cum lineola casu orta moũebo.

50 C codicis lectionem etiam in Laurenti Balbi editione (a. 1523) esse Giarratano in apparatu critico adnotavit, quod errore factum esse suspicor. Giarratano enim ipse editionem Balbi in manibus non habuisse, sed hac adnotatione, quam e.g. Burmanni commentario p. 619 insertam invenies, in errorem inductus esse videtur: 'Lego atque libentius quam et quam. Verum Lud. Carrion ita legit rectius: Dat dextram vocemque Venus, blandisque paventem Alloquiis BALBVS.' quae quin Balbus a. 1523 non scripserit, nemo dubitabit; tum enim Carrio nondum natus erat (cf. p. LXI). sed cum ipsi quoque mihi ut Balbi editionem inspicerem, non contingeret, certiora dicere atque unde error ortus sit, explicare nequeo.

51 quod me utroque loco in apparatu critico fugisse nunc doleo.

52 idem fere etiam Monacensis scriba sensisse videtur, qui nihil nisi q
needschecking uam
exaraverit.

53 nec inutile erit cum Valerio conferre Ov. Met. VIII 211 sqq., quam comparationem poeta in conficienda sua comparatione imitatus est.

54 simili modo litera q omissa nota; adiuncta est sequenti verbo vv. V 215 et 269 (qui pro q;ut).

55 ceterum non solum C codicis fucosae lectiones, sed etiam aliorum librorum deteriorum coniectatorumve priscorum inania inventa etiam in optimis nostris editionibus pro sinceris Vaticani verbis non raro sunt supposita; cf. e. g. quae in apparatu critico ad vv. III 732, IV 212, V 570, VI 170, 385 attuli. etiam v. II 111 miro quodam consensu omnes editores exceptis veteribus perpaucis optimam V codicis lectionem spreverunt, quae est et barbara uestis et torques insigne loci. receperunt autem plerique reiecta particula et priore Pii coniecturam it barbara, quam falsam esse, cum it pro navibus vehitur non dici possit nisi de hominibus, iam Samuelsson (Stud. in Val. Fl., Upsalae 1899, p. 111) demonstrat, neque tamen meliore iure ipse proponit sed barbara. quod Baehrens scribi vult his barbara, ipsum quidem improbabile non est, sed nimis recedit a literis traditis. re vera omnia sunt concinna, dummodo voces insigne loci ne interpreteris adpositionem, quam vocant, vocabuli torques, sed praedicatum: et barbara vestis et torques <sc. est> insigne loci. e duobus igitur insignibus, et e barbara veste et e torque, captivas illas esse Thressas cognosci posse poeta dicit.

56 cf. v 281: fraudata ... Erinys.

57 ad formam cf. Aen. VII 208 Thraeiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur, et ad formam simul et rem Cic. Nat. Deor. I 119: Praetereo Samothraciam eaque quae Lemni nocturno aditu occulta coluntur.

58 aberravit igitur librarius a sine ad mine, quas quidem reliquias scriba pro nunc legebat.

59 cf. e. g. [Theocr.] XXV 241 sqq. δέ μ̓ εἶδε ... θὴρ ἄμοτος ... ἄφαρ δὲ μάχης ἐμνήσατο.

60 quem numerum, cum plures codices interpolatos cognoverimus, minutum iri verisimillimum est. dico autem has: 1 132 illa sedet C (?), illa om. V 331 pontumque polumque Par. C, potumque cretamque V 337 signiferum cratera C (signiferum cratẽ M2, signiferam crateram V 704 ora C, ira V II 6 fre- tis C, freti V 502 passosque sinus C, passusque sinu V III 106 Olenii C, ochenii V 182 diuersa Sagen C, diuersas agent SMU (V deest) 278 flatus C, fletus V 341 festina C, fortuna V 367 acerque C, sacerque V IV 111 sin C, in V 551 tam . . tam mira C, iam tamira V 676 fumo C, fuso V V 67 velut ille C, ueluti V 200 per te uehar C, perteueara V 254 refusis C, refosis V 273 regum C, regnum V 342 aequali Schytidum C, aequalis q: thidum V 379 ora C, arma V 440 per C, om. V 464 reges C, regis V 484 forte C (*sorte), oste V 534 tali C, ali V 605 quae C, om. V 680 ordo C, ergo V VI 3 tueri C, uideri V 217 Phaleri C, parenti V (ex v. 215) 279 magnoque doloris C, magnosque dolores V 305 inquit genitor C, genitor inquit V 474 alieni C, aliena- que MNT, cod. Bon. (V deest; exhibuitne aliena?) 516 feri C, ueri V 572 At Latagum C, Ablatacum V 638 Arinen Olbumque C, arinae nolbumque V 706 agit C, ait V VII 24 leuis C, om. V 84 Tiberine C, liberi ne V 187 Festinam- que C, Festinansque V 566 tenebras C, tenebrae V VIII 62 ac uocat C, aduocat V.

61 quos locos a viris doctis in carminibus veteribus versatis facile augeri posse consentaneum est.

62 cf. p. LXXII sq.

63 cf. p. LXXIII.

64 cf. p. XVIII adn.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: