previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Isaurorum incursiones.


Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus affligebat. Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles spiritus irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae oppidum in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem. [2] Atque (ut Tullius ait) ut etiam bestiae 1 fame monitae plerumque ad cum locum ubi aliquando pastae sunt revertuntur, ita omnes instar turbinis degressi montibus impeditus et arduis, loca petivere mari confinia, per quae viis 2 latebrosis sese convallibusque occultantes, mm appeterent noctesluna etiam tum cornuta, ideoque nondum solido splendore fulgentenauticos observabant. Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes, seseque [p. 14] suspensis passibus iniectantes in scaphas, eisdem 3 nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant. [3] Haecque non diu sunt perpetrata. Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes appulit navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa. [4] Procedente igitur mox tempore cum adventicium nihil inveniretur, relicta ora maritima, in Lycaoniam annexam Isauriae se contulerunt, ibique densis intersaepientes 4 itinera praetenturis, provincialium et viatorum opibus pascebantur. [5] Excitavit hic ardor milites per municipia plurima, quae eisdem conterminant, dispositos et castella, et quisque serpentes latius pro viribus repellere moliens, nunc globis confertos, aliquotiens et dispersos, multitudine superabatur vigenti, 5 quae nata et educata inter editos recurvosque ambitus montium, eos ut loca plana persultat et mollia, missilibus obvios eminus lacessens et ululatu truci perterrens. [6] Coactique aliquotiens nostri pedites ad eos persequendos scandere clivos sublimes, [p. 16] etiam si lapsantibus plantis fruticeta prensando vel dumos, ad vertices venerint summos, inter arta tamen et invia, nullas acies explicare permissi, r.ec firmare nisu valido gressus; hoste discursatore rupium abscisa volvente superne, periculose per prona discedunt, aut ex necessitate ultima fortiter dimicantes, ruinis ponderum immanium consternuntur. [7] Quam ob rem circumspecta cautela observatum est deinceps, et cum edita montium petere coeperint grassatores, loci iniquitati 6 milites cedunt. Ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod contingit assidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium trucidantur.

[8] Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem, cum se impares nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam, diu quidem intactam, sed timore populationum et caedum, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis communitam. [9] Raptim igitur properantes, ut motus sui rumores celeritate nimia praevenirent, vigore corporum ac levitate confisi, per flexuosas semitas ad summitates collium tardius evadebant. Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, [p. 18] qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes. Arbitrabantur enim nullo impediente transgressi, inopino accursu apposita quaeque vastare, sed in cassum labores pertulere gravissimos. [10] Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur, et dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare temere contextis cratibus 7 parant, effusae legiones quae hiemabant tunc apud Siden, eisdem impetu occurrere veloci. Et signis prope ripam locatis, ad manus comminus conserendas, denseta scutorum compage, semet scientissime praestruebant, ausos quoque aliquos fiducia nandi, vel cavatis arborum truncis, amnem permeare latenter, facillime trucidarunt. [11] Unde temptatis ad discrimen ultimum artibus militum, 8 cum nihil impetraretur, pavore vique repellente extrusi, et quo tenderent ambigentes, venere prope oppidum Laranda. [12] Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, 9 omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt. [13] Et quoniam inedia gravi afflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem in mare, valido muro [p. 20] firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus, distribui militibus omne latus Isauriae defendentibus assueti. Circumstetere igitur hoc munimentum per triduum et trinoctium, et cum neque acclivitas ipsa sine discrimine posset adiri 10 letali, nec cuniculis quicquam geri, nec procedebat ullam obsidionale commentum, maesti excedunt, postrema vi subigente maiora viribus aggressuri. [14] Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus, ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius, tresque legiones bellicis sudoribus induratae. [15] Horum adventum praedocti speculationibus fidis, rectores militum tessera data sollemni, armatos omnes celeri eduxere procursu, et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum magnitudo murorum alluit turres, in speciem locavere pugnandi. Neque tamen exsiluit quisquam, nec permissus est congredi. Formidabatur enim flagrans vesania manus, et superior numero, et ruitura sine respectu salutis in ferrum. [16] Viso itaque exercitu procul, auditoque liticinum cantu, represso gradu parumper stetere praedones, exsertantesque minaces gladios postea lentius incedebant. [17] Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans, hastisque feriens scuta, qui habitus iram pugnantium concitat [p. 22] et dolorem, proximos iam gestu terrebat. Sed eum in certamen alacriter consurgentem, revocavere ductores, rati intempestivum anceps subire certamen, cum haut longe muri distarent, quorum tutela securitas poterat in solido locari cunctorum. [18] Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores, obseratis undique portarum aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset citerius, 11 multitudine missilium sterneretur et lapidum. [19] Illud tamen clausos vehementer angebat, quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis affluebant, ipsi vero solitarum rerum cibo iam consumendo, inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant. [20] Haec ubi latius fama vulgasset, missaeque relationes assiduae Gallum Caesarem permovissent, quoniam magister equitum longius ea tempestate distinebatur, iussus comes Orientis Nebridius, contractis undique militaribus copiis, ad eximendam periculo civitatem amplam et opportunam, studio properabat ingenti. Quo cognito abscessere latrones, nulla re amplius memorabili gesta, dispersique (ut solent,) avia montium petiere celsorum.

1 bestiae, added by Val., cf. Cic. l.c., note 2; ferae, W2G.

2 auiis, Kiessling; uiis, V.

3 eisdem enim, V; enim del ' W,' Lit. Centralblatt, 871, Col. 1084; e. sensim, Eyssen.; e navi, Traube.

4 ntersaepientis, Lind.; intercipientes, Traube; interasipientes, V.

5 uigenti, Pet., Clark; ingenti (originally ingentis), V.

6 iniquitati, Horkel; iniquitate, V.

7 contextis cratibus, Kiessling; contexti sunt ratibus, V; contextis ratibus, BG.

8 militum, Clark; multum, V; multis, Val.

9 cedentes, Novak; concedentes, V.

10 possit adiri, EbG; possit adire, V; posset, A, put before adiri by Clark.

11 proripuisset, EBG; p. citerius, Gronov, Fletcher; p. interius, Val.; proripuisse (lac. 3 letters) terius, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ICO´NIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ISAU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LARANDA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: