previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


De Aproniani Praefectura urbana Romae.


Dum haec in Oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam, iudex integer et severus, inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut veneficos (qui tunc rarescebant1 captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos (siqui laterent), formidine parium exturbaret. [2] Haec egisse ideo efficaciter fertur, quod Iuliani promotus arbitrio, agentis etiam tum per Syrias, in itinere unum amiserat oculum, suspicatusque artibus se nefariis appetitum, iusto quidem sed inusitato dolore, haec et alia magna quaeritabat 2 industria. Unde quibusdam atrox visus est, in amphitheatrali curriculo undatim coeunte aliquotiens plebe, causas dispiciens criminum maximorum. [3] Denique post huius modi vindicata complura, [p. 582] Hilarinum aurigam convictum atque confessum, vixdum pubescentem filium suum venefico tradidisse, docendum secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuvaretur internis, capitali animadversione damnavit. Qui laxius retinente carnifice, subito lapsus, confugit ad ritus Christiani sacrarium, abstractusque exinde ilico, abscisa cervice consumptus est. [4] Verum haec similiaque tum etiam ut coercenda, mox cavebantur, et nulli vel admodum pauci, in his versati flagitiis, vigori publico insultarunt, sed tempore secuto longaeva impunitas nutrivit immania, usque eo grassante licentia, ut imitatus Hilarinum quidam senator, servumque suum modo non per syngrapham arcanis piacularibus inducendum, commisisse doctori malarum artium confutatus, supplicium redimeret, opima mercede, ut crebrior fama vulgarat. [5] Isque ipse, hoc genere quo iactatum 3 est, absolutus, cum vitae pudere deberet et culpae, non abolendae incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos, solus vacuus ab omni delicto, equo 4 phalerato insidens, discurrensque per silices, multa post se nunc usque trahit agmina servulorum, per novum quoddam insigne, curiosius spectari affectans, ut Duillium accepimus veterem, post gloriosa illa navalis rei certamina, id [p. 584] sibi sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post cenam.

[6] Sub hoc tamen Aproniano, ita iugiter copia necessariorum exuberavit, ut nulla saltim levia murmura super inopia victui congruentium, orerentur, 5 quod assidue Romae contingit.

1 rariscebant, V; crebrescebant, Bent., Momm.; accrescebant, suggested by Her.

2 quaeritabat, EG; irritabat, Bent.; ritabat, V.

3 iactatum, G; dictum, Pet.; iactum, V.

4 equo, added by EG (after phalerato, Eb); iumento, Her.; V omits.

5 orerentur, Eyssen.; orirentur, EG; oreretur, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: