previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


BELLUM LATINUM


Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret. Igitur omne Latium Mamilio Tusculano duce quasi in regis ultionem tollit animos. [2] Apud Regilli lacum dimicavit diu Marte vario, donec Postumius ipse dictator signum in hostis iaculatus estnovum et insigne commentum—, ut inde re- [3] peteretur.1Cossus equitum magister exuere frenos 2 3 [p. 34] imperavitet hoc novumquo acrius incurrerent. [4] Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit. Duo in candidis equis iuvenes more siderum praetervolaverunt; Castorem atque Pollucem nemo dubitavit. Itaque et imperator ipse veneratus est pactusque victoriam templa promisit et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus dis. [5] Hactenus pro libertate, mox de finibus cum isdem Latinis adsidue et sine intermissione pugnatum est. [6] Cora 1—quis credat?—et Alsium terrori fuerunt, Satricum atque Corniculum provinciae. De Verulis et Bovillis pudet, sed triumphavimus. [7] Tibur, nunc suburbanum, et aestivae Praeneste deliciae nuncupatis in Capitolio votis petebantur. [8] Idem tunc Faesulae quod Carrhae nuper, idem nemus Aricinum quod Hercynius saltus, Fregellae quod Gesoriacum, 4Tiberis quod Euphrates. [9] Coriolos quoquepro pudorvictos 5adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini indueret. [10] 6Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius 7in suggestu fori capta hostium classe suffixitsi tamen illa 8 9 10 11 12 [p. 36] classis, nam sex fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit. [11] Pervicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes. [12] Sed hos 13praecipue Titus Quinctius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Manili consulis castra egregia victoria recuperavit. [13] Medium erat tempus forte sementis, cum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit. Inde in aciem profectus, victos, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, more pecudum sub iugum misit. [14] sic expeditione finita rediit ad boves rursus triumphalis agricolafidem numinumqua velocitate. [15] Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.

1

2 datis elapsa custodiam Tollius: data etlapsa custodiae B: data elapsa custodiam L.

3 ut inde repeteretur lahnius: ut inde ipse peteretur B: uti peteretur N L.

4

5

6

7

8 Cora Rehd.: sora B I: Ora L.

9 Gesoriacum: gesoria; cum N: gersoriacum L: caesoriacum B I.

10 victos: victus B.

11 indueret: induere B: induceret N.

12 Maenius: menius I: menenius B: moenibus N.

13

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: