Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fuit statura elevata decorus, sed cum esset longus et senex incurvareturque, tiliaciis tabulis in [2] pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet. senex etiam, antequam salutatores venirent, panem siccum comedit ad sustentandas vires, fuit voce rauca et sonora cum iucundidate. [3] A senatu divus est appellatus cunctis certatim adnitentibus, cum omnes eius pietatem clementiam ingenium sanctimoniam laudarent. decreti etiam sunt omnes honores qui optimis principibus ante [4] delati sunt. meruit et flaminem et circenses et templum et sodales Antoninianos solusque omnium prope principum prorsus sine 1 civili sanguine et hostili, quantum ad se ipsum pertinet, vixit et qui rite comparetur Numae, cuius felicitatem pietatemque et securitatem caerimoniasque semper obtinuit. 2 3
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.