This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fuit autem consuetudo Marco ut in circensium spectaculo legeret audiretque ac subscriberet, ex quo quidem saepe iocis popularibus dicitur lacessitus. [2] Multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminas et Agaclytus. [3] Tantae autem sanctitatis fuit Marcus ut Veri vitia et celaverit et defenderit, cum ei vehementissime displicerent, 1 mortuumque eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum 2 plurimis [4] honoraverit. flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores qui divis habentur eidem dedicavit. [5] nemo est principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum vel veneno ita tulerit ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit, venenatam partem fratri [6] edendam propinans et sibi innoxiam reservans, vel certe per medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco descivit. 3 1Thus Bitschofsky; bia quoque P; uiaque Salm., Peter. 4 5 6 7
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.