previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Panegyricus


Concipe praeteritos, respublica, mente triumphos:
imperium iam consul habet, quem purpura non plus
quam lorica operit, cuius diademata frontem
non luxu sed lege tegunt, mentisque laborum
5post palmam palmata venit; decora omnia regni
accumulant fasces et princeps consule crescit,
personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undis
exsultans Europa sophos, quod rector habens,
victor qui fueras, fateor, trepidaverat orbis
10dum non vis vicisse tibi nimioque pudore
quod regnum mereare doles tristique repulsa
non moderanda subis quae defendenda putasti.
Sederat exserto bellatrix pectore Roma,
cristatum turrita caput, cui pone capaci
15casside prolapsus perfundit terga capillus.
[p. 62] laetitiam censura manet terrorque pudore
crescit, et invita superat virtute venustas.
ostricolor pepli textus, quem fibula torto
mordax dente forat; tum quidquid mamma refundit
20tegminis, hoc patulo concludit gemma recessu.
hinc fulcit rutilus spatioso circite laevum
umbo latus; videas hic crasso fusa metallo
antra Rheae fetamque lupam, quam fauce retecta
blandiri quoque terror erat; quamquam illa vorare
25Martigenas et picta timet; pars proxima Thybrim
exprimit; hic scabri fusus sub pumice tofi
proflabat madidum per guttura glauca soporem;
pectus palla tegit, quam neverat Ilia coniunx,
liquenti quae iuncta toro vult murmura lymphis
30tollere et undosi somnum servare mariti.
ista micant clipeo; cuspis trabe surgit eburna,
ebria caede virum, propter Bellona tropaeum
exstruit et quercum captivo pondere curvat,
consurgit solium saxis quae caesa rubenti
35Aethiopum de monte cadunt, ubi sole propinquo
nativa exustas adflavit purpura rupes.
iungitur hic Synnas, Nomadum lapis additur istic,
antiquum mentitus ebur; post caute Laconum
marmoris herbosi radians interviret ordo. [p. 64]
40Ergo ut se mediam solio dedit, advolat omnis
terra simul, tum quaeque suos provincia fructus
exposuit: fert Indus ebur, Chaldaeus amomum,
Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus,
Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum,
45Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus,
arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum,
aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham,
Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
Sardinia argentum, naves Hispania defert
50fulminis et lapidem; scopulos iaculabile fulgur
fucat et accensam silicem fecunda maritat
ira deum; quotiens caelum se commovet illic,
plus ibi terra valet.

Subito flens Africa nigras
procubuit lacerata genas et cernua frontem
55iam male fecundas in vertice fregit aristas
ac sic orsa loqui: ‘venio pars tertia mundi,
infelix felice uno. famula satus olim
hic praedo et dominis exstinctis barbara dudum
sceptra tenet tellure mea penitusque fugata
60nobilitate furens quod non est non amat hospes.
o Latii sopite vigor, tua moenia ridet
insidiis cessisse suis: non concutis hastam?
non pro me vel capta doles? tua nempe putantur [p. 66]
surgere fata malis et celsior esse ruina;
65sed melius, quod terror abit: iam vincere restat,
si pugnas ut victa soles. Porsenna superbum
Tarquinium impingens complevit milite Tusco
Ianiculum quondam; sed dum perrumpere portas
obsidione parat totam te pertulit uno
70Coclitis in clipeo; presserunt milia solum
multa virum pendente via; nec ponte soluto
cum caderet cecidit, rex idem denique morte
admonitus scribae didicit sibi bella moveri
non solum cum bella forent; mox pace petita
75in regnum rediit, non tam feriente fugatus
quam flagrante viro. steterat nam corde gelato
Scaevola et apposito dextram damnaverat igni,
plus felix peccante manu, cum forte satelles
palleret constante reo tormentaque capti
80is fugeret qui tortor erat. Brennum tremuisti,
post melior: quodcumque tuum est, quodcumque vocaris,
iam solus Tarpeius erat; sed reppulit unus
tum quoque totam aciem, Senones dum garrulus anser
nuntiat et vigilat vestrum sine milite fatum,
85me quoque (da veniam quod bellum gessimus olim)
post Trebiam Cannasque domas, Romanaque tecta
Hannibal ante meus quam nostra Scipio vidit. [p. 68]
quid merui? fatis cogor tibi bella movere,
cum volo, cum nolo. trepidus te territat hostis,
90sed tutus claudente freto, velut hispidus alta
sus prope tesqua iacet claususque cacuminat albis
os nigrum telis gravidum; circumlatrat ingens
turba canum, si forte velit concurrere campo;
ille per obiectos vepres tumet atque superbit,
95vi tenuis fortisque loco, dum proximusheia!’
venator de colle sonet: vox nota magistri
lassatam reparat rabiem; tum vulnera caecus
fastidit sentire furor, quid proelia differs?
quid mare formidas, pro cuius saepe triumphis
100et caelum pugnare solet? quid quod tibi princeps
est nunc eximius, quem praescia saecula clamant
venturum excidio Libyae, qui tertius ex me
accipiet nomen? debent hoc fata labori,
Maioriane, tuo. quem cur conscendere classem
105ac portus intrare meos urbemque subire,
si iubeas, cupiam, paucis ex ordine fabor.


Fertur, Pannoniae qua Martia pollet Acincus,
Illyricum rexisse solum cum tractibus Histri
huius avus; nam Theudosius, quo tempore Sirmi
110Augustum sumpsit nomen, per utramque magistrum [p. 70]
militiam ad partes regni venturus Eoas
Maiorianum habuit. Latiis sunt condita fastis
facta ducis quotiens Scythicis inlata colonis
classica presserunt Hypanim, Peucenque rigentem
115mente salutatis inrisit lixa pruinis.
hunc socerum pater huius habet, vir clarus et uno
culmine militiae semper contentus, ut unum
casibus in dubiis iunctus sequeretur amicum.
non semel oblatis temptavit fascibus illum
120Aetio rapere aula suo, sed perstitit ille,
maior honoratis: coepit pretiosior esse
sic pretio non capta fides, erat ille quod olim
quaestor consulibus: tractabat publica iure
aera suo: tantumque modum servabat ut illum
125narraret rumor iam rebus parcere nati,


Senserat hoc sed forte ducis iam livida coniunx
augeri famam pueri, suffusaque bili
coxerat internum per barbara corda venenum,
ilicet explorat caelum totamque volutis
130percurrit mathesim numeris, interrogat umbras,
fulmina rimatur, libras videt, undique gaudens
secretum rapuisse deo. sic torva Pelasgum
Colchis in aplustri steterat trepidante marito [p. 72]
Absyrtum Sparsura patri facturaque caesi
135germani plus morte nefas, dum funere pugnat
et fratrem sibi tela facit; vel cum obruit ignem
taurorum plus ipsa calens texitque trementem
frigida flamma virum, quem defendente veneno
inter flagrantes perhibent alsisse iuvencos.


140Ergo animi dudum impatiens, postquam audiit isti
imperium et longum statui, laniata lacertos
ingreditur, qua strata viri, vocemque furentem
his rupit: ‘secure iaces, oblite tuorum,
o piger: et mundo princeps (sic saecula poscunt)
145Maiorianus erit; clamant hoc sidera signis,
hoc homines votis, isti quid sidera quaero,
fatum aliud cui fecit amor? nil fortius illo,
et puer est cupidus numquam, sed parcus habendi;
pauper adhuc iam spargit opes, ingentia suadet
150consilia et sequitur, totum quod cogitat altum est,
urget quod sperat, ludum si forte retexam,
consumit quidquid iaculis fecisse putaris
istius una dies: tribus hunc tremuere sagittis
anguis, cervus, aper. non sic libravit in hostem
155spicula qui nato serpentis corpore cincto
plus timuit cum succurrit, dum iactibus isdem
interitum vitamque daret stabilemque teneret
corde tremente manum, totamque exiret in artem [p. 74]
spe propiore metus, dans inter membra duorum
160unius mortem, libeat decernere caestu:
cessit Eryx Siculus, simili nec floruit arte
Sparta, Therapnaea pugilem cum gymnade pinguem
stratus Bebryciis Amycus suspexit harenis.
qui vigor in pedibus! frustra sibi natus Ophelte
165Sicaniam tribuit palmam, plantasque superbas
haud ita per siccam Nemeen citus extulit Arcas,
cuius in Aetolo volitantem pulvere matrem
horruit Hippomenes, multo qui caespite circi
contemptu praemissus erat, cum carceris antro
170emicuit pernix populo trepidante virago,
nil toto tactura gradu, cum pallidus ille
respiceret medium post se decrescere campum
et longas ad signa vias flatuque propinquo
pressus in hostili iam curreret anxius umbra,
175donec ad anfractum metae iam iamque relictus
concita ter sparso fregit vestigia pomo.
qui videt hunc equitem Ledaeum spernit alumnum
ac iuvenem, Sthenoboea, tuum, cui terga vetustas
pennati largitur equi Lyciamque Chimaeram
180quem superasse refert, vulnus cum sustulit unum
tres animas, vitam tum si tibi fata dedissent,
Maioriane ferox, vetuisses Castora frenos,
Pollucem caestus, Alconem spicula nosse, [p. 76]
Bellerophonteis insultaturus opimis.
185si clipeum capiat, vincit Telamone creatum,
qui puppes inter Graias contra Hectoris ignem
ipsam etiam infidi classem defendit Vlixis.
missile si quanto iaculetur pondere quaeris,
segnius insertae trepidans pro fasce Camillae
190excussit telum Metabus, nec turbine tanto
stridula Pelidae per Troilon exiit ornus;
nec sic heroum tardantem busta Creontem
Atticus Aegides rupit Marathonide quercu;
nec sic intortum violatae Phoebados ultrix
195in Danaos fulmen iecit, cum Graecia Troiae
noctem habuit similemque facem fixusque Capherei
cautibus inter aquas flammam ructabat Oileus.


Parva loquor, quid quod, quotiens tibi bella geruntur,
discipulus, non miles adest? et fingit alumnum:
200aemulus econtra spectat, quod viceris odit
et quos vineis amat. totus dormitat ad istum
magnus Alexander, patris quem gloria torsit.
quid faciam infelix? nato quae regna parabo
exclusa sceptris Geticis, respublica si me
205praeterit et parvus super hoc Gaudentius huius
calcatur fatis? istum iam Gallia laudat
quodque per Europam est. rigidis hunc abluit undis [p. 78]
Rhenus, Arar, Rhodanus, Mosa, Matrona. Sequana Ledus,
Clitis, Elaris, Atax, Vacalis; Ligerimque bipenni
210excisum per frusta bibit, cum bella timentes
defendit Turonos, aberas; post tempore parvo
pugnastis pariter, Francus qua Cloio patentes
Atrebatum terras pervaserat. hic coeuntes
claudebant angusta vias arcuque subactum
215vicum Helenam flumenque simul sub tramite longo
artus suppositis trabibus transmiserat agger.
illic te posito pugnabat ponte sub ipso
Maiorianus eques, fors ripae colle propinquo [p. 80]
barbaricus resonabat hymen Scythicisque choreis
220nubebat flavo similis nova nupta marito.
hos ergo, ut perhibent, stravit; crepitabat ad ictus
cassis et oppositis hastarum verbera thorax
arcebat squamis, donec conversa fugatus
hostis terga dedit; plaustris rutilare videres
225barbarici vaga festa tori coniectaque passim
fercula captivasque dapes cirroque madente
ferre coronatos redolentia serta lebetas,
ilicet increscit Mavors thalamique refringit
plus ardens Bellona faces; rapit esseda victor
230nubentemque nurum, non sic Pholoetica monstra
atque Pelethronios Lapithas Semeleius Euan
miscuit, Haemonias dum flairimant orgia matres
et Venerem Martemque cient ac prima cruentos
consumunt ad bella cibos Bacchoque rotato
235pocula tela putant, cum crudescente tumultu
polluit Emathium sanguis Centauricus Othryn.
nec plus nubigenum celebrentur iurgia fratrum:
hic quoque monstra domat, rutili quibus arce cerebri
ad frontem coma tracta iacet nudata que cervix
240saetarum per damna nitet, tum lumine glauco
albet aquosa acies ac vultibus undique rasis
pro barba tenues perarantur pectine cristae. [p. 82]
strictius assutae vestes procera cohercent
membra virum, patet his altato tegmine poples,
245latus et angustam suspendit balteus alvum.
excussisse citas vastum per inane bipennes
et plagae praescisse locum clipeosque rotare
ludus et intortas praecedere saltibus hastas
inque hostem venisse prius; puerilibus annis
250est belli maturus amor. si forte premantur
seu numero seu sorte loci, mors obruit illos,
non timor; invicti perstant animoque supersunt
iam prope post animam, tales te teste fugavit
et laudante viros, quisnam ferat? omnia tecum,
255te sine multa facit, pugnant pro principe cuncti:
quam timeo, ne iam iste sibi! si regna tenebit,
huic vineis, quodcumque domas. nil fata relinquunt
hic medium: percussor enim si respuis esse,
servus eris. certe recto si tramite servat
260sidera Chaldaeus, novit si gramina Colchus,
fulgura si Tuscus, si Thessalus elicit umbras,
si Lyciae sortes sapiunt, si nostra volatu
fata locuntur aves, doctis balatibus Hammon
si sanctum sub Syrte gemit, si denique verum,
265Phoebe, Themis, Dodona, canis, post tempora nostra
Iulius hic Augustus erit. coniunctus amore
praeterea est iuveni, grandis quem spiritus armat
regis avi. quo te vertas? ad culmina mundi [p. 84]
hic fatum fert, ambo animum, consurge simulque
270aggredere ignaros, neutrum mactare valebis,
si iubeas utrumque mori; sed necte dolosas
blanditias uni, ferro tamen iste petatur.
quid loquor incassum? nihil est quod tanta cavemus:
ut regnet victurus erit!

Commotus in iras
275Aetius sic pauca refert: 4 compesce furentis
impia vota animi, mortem mandare valebo
insontis, taceam nostri? quisquamne precatur
ut sine criminibus crimen fiat bene nasci?
ad poenam quis fata vocet? tua viscera ferro,
280Maioriane, petam, Phoebus si nocte refulget,
Luna die, duplex ponto si plaustra novatur
Parrhasis, Atlantem Tanais, si Bagrada cernit
Caucason, Hercynii nemoris si stipite lintris
texta Nabataeum pro Rheno sulcat Hydaspen,
285si bibit Hispanus Gangen tepidisque ab Erythris
ad Tartesiacum venit Indus aquator Hiberum,
si se Pollucis perfundit sanguine Castor,
Thesea Pirithoi, Pyladen si stravit Orestae
vel furibunda manus, raperet cum Taurica sacra
290matricida pius. sed ne sprevisse dolorem
forte tuum videar, vivat careatque parumper
militia, heu! potuit nobis, nisi triste putasses,
fortunam debere suam.

Sic fatur et illum [p. 86]
rure iubet patrio suetos mutare labores,
295fatorum currente rota, quo disceret, agri
quid possessorem maneat, quos denique mores
ius civile paret, ne solam militis artem
ferret ad imperium, suspenderat ilicet arma
emeritus iuvenis, sterilis ieiunia terrae
300vomere fecundans. sic quondam consule curvo
vertebas campos, paulum si pace sequestra
classica laxasses, fortis cui laeva regebat
stivam post aquilas, humili dum iuncta camino
victoris fumum biberet palmata bubulci.


305Principis interea gladio lacrimabile fatum
clauserat Aetius; cuius quo tutius ille
magna Palatinis coniungeret agmina turmis,
evocat hunc precibus, sed non se poena moratur
sanguinis effusi (numerum collegerat ergo, [p. 88]
310non animum populi): ferri mala crimina ferro
solvit et in vestram plus concidit ille ruinam,
iam tunc imperium praesentis principis aurea
volvebant bona fata colu; sed publica damna
invidiam fugere viri. quicumque fuerunt
315nomen in Augustum lecti, tenuere relictum
Caesaribus solium: postquam tu capta laboras,
hic quod habet fecit. Traianum Nerva vocavit,
cum pignus iam victor erat: Germanicus esset
ut titulis, meritis fuerat, res ordine currit;
320hanc ambit famam quisquis sic incipit. olim
post Capreas Tiberi, post turpia numina Gai,
censuram Claudi, citharam thalamosque Neronis,
post speculi immanis pompam, quo se ille videbat
hinc turpis, quod pulcher, Otho, post quina Vitelli
325milia famosi ventris damnata barathro,
his titulis princeps lectus similique labore
Vespasianus erat.

Sed ne fortasse latronis
me clausam virtute putes, consumpsit in illo
vim gentis vitae vitium; Scythicam feritatem
330non vires, sed vota tenent, spoliisque potitus
immensis robur luxu iam perdidit omne
quo valuit dum pauper erat. mea viscera pro se
in me nunc armat; laceror tot capta per annos [p. 90]
ure suo, virtute mea, fecundaque poenis
335quos patiar pario, propriis nil conficit armis:
Gaetulis, Nomadis, Garamantibus Autololisque,
Arzuge, Marmarida, Psyllo, Nasamone timetur
segnis, et ingenti ferrum iam nescit ab auro.
ipsi autem color exsanguis, quem crapula vexat
340et pallens pinguedo tenet, ganeaque perenni
pressus acescentem stomachus non explicat auram,
par est vita suis; non sic Barcaeus opimam
Hannibal ad Capuam periit, cum fortia bello
inter delicias mollirent corpora Baiae
345et, se Lucrinas qua vergit Gaurus in undas,
bracchia Massylus iactaret nigra natator.
atque ideo hunc dominum saltem post saecula tanta
ultorem mihi redde, precor, ne dimicet ultra
Carthago Italiam contra.

Sic fata dolore
350ingemuit lacrimisque preces adiuvit obortis.
his haec Roma refert: ‘longas succinge querellas,
o devota mihi: vindex tibi nomine divum
Maiorianus erit. sed paucis pauca retexam.
ex quo Theudosius communia iura fugato
355reddidit auctoris fratri, cui guttura fregit
[p. 92] post in se vertenda manus, mea Gallia rerum
ignoratur adhuc dominis ignaraque servit.
ex illo multum periit, quia principe clauso,
quisquis erat, miseri diversis partibus orbis
360vastari sollemne fuit. quae vita placeret,
cum rector moderandus erat? contempta tot annos
nobilitas iacuit: pretium respublica forti
rettulit invidiam, princeps haec omnia noster
corrigit atque tuum vires ex gentibus addens
365 ad bellum per bella venit; nam maximus isse est,
non pugnasse labor, terimus cur tempora verbis?
pervenit et vincit.’ tali sermone peractum
concilium, verbisque deae famulante metallo
aurea concordes traxerunt fila sorores.
370Hos me quos cecini Romae Libyaeque labores
vota hominum docuere loqui; iam tempus ad illa
ferre pedem quae fanda mihi vel Apolline muto:
pro Musis Mars vester erit. conscenderat Alpes
Raetorumque iugo per longa silentia ductus
375Romano exierat populato trux Alamannus
[p. 94] perque Cani quondam dictos de nomine campos
in praedam centum noviens dimiserat hostes,
iamque magister eras: Burconem dirigis illo
exigua comitante manu, sed sufficit istud
380cum pugnare iubes; certa est victoria nostris
te mandasse acies; peragit fortuna triumphum
non populo, sed amore tuo; nolo agmina campo
quo mittis paucos, felix te respicit iste
eventus belli; certatum est iure magistri,
385Augusti fato. nuper ferus hostis aperto
errabat lentus pelago, postquam ordine vobis
ordo omnis regnum dederat, plebs, curia, miles,
et collega simul. Campanam flantibus Austris
ingrediens terram securum milite Mauro
390agricolam aggreditur; pinguis per transtra sedebat
Vandalus opperiens praedam, quam iusserat illuc
captivo capiente trahi, sed vestra repente
inter utrumque hostem dederant sese agmina planis
quae pelagus collemque secant portumque reducto
395efficiunt flexu fluvii, perterrita primum
[p. 96] montes turba petit, trabibus quae clausa relictis
praedae praeda fuit; tum concitus agmine toto
in pugnam pirata coit: pars lintre cavata
iam dociles exponit equos, pars ferrea texta
400concolor induitur, teretes pars explicat arcus
spiculaque infusum ferro latura venenum,
quae feriant bis missa semel, iam textilis anguis
discurrit per utramque aciem, cui guttur adactis
turgescit zephyris; patulo mentitur hiatu
405iratam pictura famem, pannoque furorem
aura facit quotiens crassatur vertile tergum
flatibus et nimium iam non capit alvus inane.
at tuba terrisono strepuit grave rauca fragore,
responsat clamor lituis, virtusque repente
410ignavis vel parva furit, cadit undique ferrum,
hinc tamen in iugulos: hunc torta falarica iactu
proterit, ad mortem vix cessatura secundam;
hunc conti rotat ictus; equo ruit aclyde fossus
ille veruque alius; iacet hic simul alite telo,
415absentem passus dextram; pars poplite secto
mortis ad invidiam vivit, partemque cerebri
hic galeae cum parte rapit, fortique lacerto [p. 98]
disicit ancipiti miserabile sinciput ense.
ut primum versis dat tergum Vandalus armis,
420succedit caedes pugnae: discrimine nullo
sternuntur passim campis, et fortia quaeque
fecit iners, trepidante fuga mare pallidus intrat
et naves pertransit eques, turpique natatu
de pelago ad cymbam rediit, sic tertia Pyrrhi
425quondam pugna fuit: caesis cum milibus illum
Dentatus premeret, lacerae vix fragmina classis
traxit in Epirum qui Chaonas atque Molossos,
qui Thracum Macetumque manus per litora vestra
sparserat et cuius vires Oenotria pallens
430ipsaque, quae petiit, trepidaverat uncta Tarentus.
hostibus expulsis campum, qui maximus exstat,
iam lustrare vacat; videas hic strage sub illa
utrorumque animos: nullus non pectore caesus,
quisquis vester erat; nullus non terga foratus,
435illorum quisquis, clamant hoc vulnera primi
praedonum tum forte ducis, cui regis avari
narratur nupsisse soror, qui pulvere caeco
clausus et elisus pilis vestigia turpis
gestat adhuc probrosa fugae, sic agmina vestra
440cum spoliis campum retinent et Marte fruuntur.
Interea duplici texis dum litore classem
inferno superoque mari, cadit omnis in aequor
silva tibi nimiumque diu per utrumque recisus,
Appennine, latus, navali qui arbore dives
445non minus in pelagus nemorum quam mittis aquarum. [p. 100]
Gallia continuis quamquam sit lassa tributis,
hoc censu placuisse cupit nec pondera sentit
quae prodesse probat, non tantis maior Atrides
Carpathium texit ratibus cum Doricus hostis
450Sigeas rapturus opes Rhoeteia clausit
Pergama; nec tantae Seston iuncturus Abydo
Xerxes classis erat tumidas cum sterneret undas
et pontum sub ponte daret, cum stagna superbo
irrupit temerata gradu turmaeque frequentes
455Hellespontiaco persultavere profundo;
nec sic Leucadio classis Mareotica portu
Actiacas abscondit aquas, in bella mariti
dum venit a Phario dotalis turba Canopo,
cum patrio Cleopatra ferox circumdata sistro
460milite vel piceo fulvas onerata carinas
Dorida diffusam premeret Ptolomaide gaza.
hoc tu non cultu pugnas, sed more priorum
dite magis ferro, merito cui subiacet aurum
divitis ignavi, tales ne sperne rebelles:
465etsi non acies, decorant tamen ista triumphos.
nec me Lageam stirpem memorasse pigebit
hostis ad exemplum vestri; namque auguror hisdem
regnis fortunam similem, cum luxus in illa
parte sit aequalis nec peior Caesar in ista.
470Ilicet aggrederis quod nullus tempore nostro
[p. 102] Augustus potuit: rigidum septemplicis Histri
agmen in arma rapis. nam quidquid languidus axis
cardine Sithonio sub Parrhase parturit Vrsa,
hoc totum tua signa pavet; Bastarna, Suebus,
475Pannonius, Neurus, Chunus, Geta, Dacus, Halanus,
Bellonotus, Rugus, Burgundio, Vesus, Alites,
Bisalta, Ostrogothus, Procrustes, Sarmata, Moschus
post aquilas venere tuas; tibi militat omnis
Caucasus et Scythicae potor Tanaiticus undae,
480quid faciat fortuna viri? quascumque minatur,
has tremuit iam Roma manus; modo principe sub te
ne metuat prope parva putat, nisi serviat illi
quod timuit regnante alio. Iam castra movebas
et te diversis stipabant milia signis;
485obsequium gens una negat, quae nuper ab Histro
rettulit indomitum solito truculentior agmen
quod dominis per bella caret, populoque superbo
Tuldila plectendas in proelia suggerit iras.
hic tu vix armis positis iterum arma retractas:
490Bistonides veluti Ciconum cum forte pruinas
Ogygiis complent thiasis, seu Strymonos arvis
seu se per Rhodopen seu qua nimbosus in aequor
volvit Hyperboreis in cautibus Hismarus Hebrum
dat somno vaga turba, simul lassata quiescunt [p. 104]
495orgia et ad biforem reboat nec tibia flatum;
vix requies, iamponte ligantrotat enthea thyrsum
Bassaris et maculis Erythraeae nebridos horrens
excitat Odrysios ad marcida tympana mystas.
tu tamen hanc differs poenam, sed sanguinis auctor
500maioris, dum parcis, eras. non pertulit ultra
hoc pro te plus cauta manus vestrumque pudorem
sprevit pro vobis; primi cadit hostia belli
quisque rebellis erat. praedam quoque dividis illis,
mens devota quibus fuerat: quae territa servit
505exemplo, gaudet pretio. Pharsalica Caesar
arva petens subitas ferro compescuit iras;
sed sua membra secans, ut causae mole coactus,
flevit quos perimit; vestris haec proficit armis
seditio: quodcumque iubes, nisi barbarus audit,
510hic cadit, ut miles timeat.
Iam tempore brumae Alpes marmoreas atque occurrentia iuncto
saxa polo rupesque vitri siccamque minantes
per scopulos pluviam primus pede carpis et idem
lubrica praemisso firmas vestigia conto.
515coeperat ad rupis medium quae maxima turba est
interno squalere gelu, quod colle supino
artatis conclusa viis reptare rigenti
non poterat revoluta solo: fors unus ab illo [p. 106]
agmine, canentem cuius rota triverat Histrum,
520exclamat: ‘gladios malo et sollemne quieta
quod frigus de morte venit; mea torpor inerti
membra rigore ligat, quodam mihi corpus adustum
frigoris igne perit, sequimur sine fine labori
instantem iuvenem; quisquis fortissimus ille est
525aut rex aut populus, castris modo clausus aprica
vel sub pelle iacet; nos anni vertimus usum.
quod iubet hic lex rebus erit; non flectitur umquam
a coeptis damnumque putat si temporis iras
vel per damna timet, qua dicam gente creatum
530quem Scytha non patior? cuius lac tigridis infans
Hyrcana sub rupe bibit? quae sustulit istum
axe meo gravior tellus? en vertice summo
algentes cogit turmas ac frigora ridet,
dum solus plus mente calet, cum classica regis
535Arctoi sequerer, Romani principis arma
Caesareumque larem luxu torpere perenni
audieram: dominos nil prodest isse priores
si rex hic quoque fortis erat.’ maiora parantem
dicere de scopulo verbis accendis amaris:
540quisquis es, oppositi metuis qui lubrica clivi,
frange cutem pendentis aquae scalptoque fluento
sit tibi lympha gradus, turpes depone querelas;
otia frigus habent, numquid mihi membra biformis
Hylaei natura dedit? num Pegasus alis [p. 108]
545adiuvit, quidquid gradior, pennasque volanti
dat? Calais Zetusque mihi, quem ninguida cernis
calcantem iam dorsa iugi? vos frigora frangunt,
vos Alpes? iam iam studeam pensare pruinas;
aestatem sub Syrte dabo.’ sic agmina voce
550erigis exemploque levas primusque labores
aggrederis, quoscumque iubes; tum cetera paret
turba libens, servit propriis cum legibus auctor.
Qui tibi praeterea comites quantusque magister
militiae, vestrum post vos qui compulit agmen,
555sed non invitum! dignus cui cederet uni
Sulla acie, genio Fabius, pietate Metellus,
Appius eloquio, vi Fulvius, arte Camillus,
si praefecturae quantus moderetur honorem
vir quaeras, tendit patulos qua Gallia fines,
560vix habuit mores similes cui teste senatu
in se etiam tractum commiserat Vlpius ensem,
qui dictat modo iura Getis, sub iudice vestro [p. 110]
pellitus ravum praeconem suspicit hostis.
quid loquar hic illum qui scrinia sacra gubernat,
565qui, cum civilis dispenset partis habenas,
sustinet armati curas, interprete sub quo
flectitur ad vestras gens effera condiciones?
quid laudare Petrum parvis, temeraria Clio,
viribus aggrederis? cuius dignatur ab ore
570Caesar in orbe loqui, licet et quaestore diserto
polleat; attamen hic nuper, placidissime princeps,
obside percepto nostrae de moenibus urbis
visceribus miseris insertum depulit ensem.
et quia lassatis nimium spes unica rebus
575venisti, nostris, petimus, succurre ruinis
Lugdunumque tuam, dum praeteris, aspice victor:
otia post nimios poscit te fracta labores.
cui pacem das, redde animum: lassata iuvenci
cervix deposito melius post sulcat aratro
580telluris glaebam solidae, bove, fruge, colono,
civibus exhausta est. stantis fortuna latebat;
dum capitur, vae quanta fuit! post gaudia, princeps, [p. 112]
delectat meminisse mali. populatibus, igni
etsi concidimns, veniens tamen omnia tecum
585restituis: fuimus vestri quia causa triumphi,
ipsa ruina placet, cum victor scandere currum
incipies crinemque sacrum tibi more priorum
nectet muralis, vallaris, civica laurus
et regum aspicient Capitolia fulva catenas,
590cum vesties Romam spoliis, cum divite cera
pinges Cinyphii captiva mapalia Bocchi,
ipse per obstantes populos raucosque fragores
praecedam et tenui, sicut nunc, carmine dicam
te geminas Alpes, Syrtes te, te mare magnum,
595te freta, te Libycas pariter domuisse catervas,
ante tamen vicisse mihi. quod lumina flectis
quodque serenato miseros iam respicis ore,
exsultare libet: memini, cum parcere velles,
hic tibi vultus erat; mitis dat signa venustas,
600annue: sic vestris respiret Byrsa tropaeis,
sic Parthus certum fugiat Maurusque timore
albus eat; sic Susa tremant positisque pharetris
exarmata tuum circumstent Bactra tribunal. [p. 114]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: