28. effigies duorum equorum cum totidem | rectoribus
Hic etiam geminos licuit spectare feroces,Docta quibus frenum leva tenebat equos.
Non minus haec vatis fuit ingeniosa figura,
Altius haec animo si bene cuncta notes:
5Haec bellum pacemque docent, quae Borgia Caesar
Et dare Romanis et prohibere potest.