43. AD FLAMMETTAM SODERINAM
Erinnam Sapphoque suas ad sidera ferreGraecia sic quondam est laudibus ausa novis:
Illam ut divino longe praeferret Homero,
Huic nullum e Lyricis diceret esse parem.
5At vero, legit excultum cum Tuscia carmen,
Quod tu tam docta scribere sueta manu es,
Sic te praecunctis aliis miratur, ut uni
Iam tibi nec vatem praeferat ausa suum.
Tum, quoniam vitae probitate excellis,
10Habendam Inter Pierias te putet esse Deas.