Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Musarum Panagyris ad Albertum Pium

Carmina delectant pueros: en carmina, princeps,
Dant ad te faciles ex Helicone deae.
Nanque tuis etiam resonat Parnasia rupes
Laudibus, et nomen fertur ad astra tuum.
5Prima arguta canit Clio, Cliusque sorores
Alternis recinunt te super ista sonis.
1 O fortunati quam maxima gloria Carpi,
Gloria per nullos emoritura dies,
Dive puer, carae spes et fidissima matris,
10Dive puer, gentis spesque decusque Piae:
Cresce, quia expectant ornent tua tempora lauri,
Quas tibi servatas utraque Pallas habet;
Cresce, tibi quoniam magni debentur honores,
Quos tibi victori parta trophea dabunt.
2 15Cresce tuis populis et carae, Alberte, parenti,
Fortuna heu! semper cui peracerba fuit,
Ex quo dilecti flevit sic fata mariti
Esse ut crudeles diceret illa deos
Crudelesque deos crudeliaque astra vocaret,
20Tam cito delicias quod rapuere suas,
Quodque suam potius voluisset fundere vitam
Cernere quam funus coniugis aegra sui.
3 Cresce: virum populis nam cum te fecerit aetas,
Tutor eris gentis praesidiumque tuae,
25Tu quoque solamen, tu spes, tu gloria solus,
Optimus et princeps. Quare age, cresce, puer,
Optimus heroum, quot sunt quotcunque fuerunt
Et quot venturos fata severa trahent.
Nam tibi recte equidem nascenti, Alberte, recordor
30Sic fore concordes tris cecinisse deas.
4 Ergo tuum nomen cum fama obscura recondet
Atque erit obscurus cum tuus altus honos
Nec tibi perpetuum laudes nec facta manebunt,
Unda dabit segetes, sydera terra feret;
35Omnia tunc retro convertent flumina cursum;
Lucis egens aer, lucis Olympus erit;
Enceladusque iterum supponet Pelion Ossae,
Sed dabitur magnos vincere posse deos.
5 Postquam te talem Parcae cecinere futurum,
40Qui te non coleret, ferreus ille foret:
Ferreus ille quidem; sed qui te odisse valeret,
Esset montanis saevior ille feris
Atque foret multo calcato immanior angue
Necnon vorticibus, dira Charybdi, tuis,
45Stymphalidasque truces et Cerberon ille trifaucem
Saevitia et Stygias vinceret ille canes.
6 Esset et ille idem dignus sine fine renatis
Visceribus Tityi quod satiaret aves,
Sorte vel illius qui se sequiturque fugitque,
50Versatur celeri dum levis orbe rotae,
Quodve, ut tu, esuriens esset tua, Tantale, poma
Atque sitiret aquas nec biberentur aquae,
Cervice aut misera ruiturum, Sisyphe, ferret
Quod petis aut urges irrequietus onus.
7 55Si mulier, miserum natorum digna cruore
Esset crudeles commaculare manus;
Sive quod infando tauri poteretur amore
Altera Minoae machina Pasiphaes.
Si puer, a caro donum exitiale parente
60Ferret, ut insanis obrueretur aquis;
Quodve foret turpis sceleratae flamma novercae,
Cui maris exitium monstra timenda darent.
8 Inclyte, seu posset, princeps, te odisse puella,
Cui staret medio pectore dura silex,
65Digna quidem fato Phryxi foret illa sororis,
Quae Hellespontiacis nomina fecit aquis;
Sive quod irati manes placaret amantis
Mactata, aut caderet quod patris illa manu;
Fataque post urnas iterumque iterumque repletas
70Ferret apud manes Tartareumque Iovem.
9 Qui te amat et qui te posthac, puer inclyte, amabit
Et sanctos mores ingeniumque tuum,
Foelix ille suos vel dextra computet annos,
Mortuus aetereas incolat ille domos.
75At tu qui flava caput accingeris oliva,
Virtute et facies qui tibi ad astra viam,
Sis foelix, volitaque hominum cum laude per hora
Vel caeleste cibus cum tibi nectar erit.


2. Paraenesis ad Albertum Pium

Te super ista solent cantare alterna Camenae,
Haec de te Aonides carmina culta sonant;
Quae tibi quandoquidem nobis iussere daremus,
En dedimus. Cantus perlege Pierios,
5Et cum carminibus nostrum, puer inclyte, librum
Accipe, multa tibi qui pretiosa dabit.
Perlege, disce: tuae sic te praebere parenti
Mirandum poteris; sic tibi crescet honos.
Sic etiam divo semper, puer optime, Marco
10Carus eris, natum te velut ille fovet
Atque amat et iusta tecum ditione gubernat
Carpum, qui gentis firma columna Piae est.
Marcus hic ille Pius, nulli pietate secundus,
Eloquio priscos qui bene vincit avos;
15Marcus hic ille Pius, quo non praestantior alter
Horrida Martigenas ducere ad arma viros.
Huic multum ut placeas, studeas noctesque diesque;
Hunc mihi ceu patrem tu face semper ames;
Ut patruo placeas, virtutem amplectere totis
20Viribus; interea quae damus usque legas.
Nec tantum nostros libeat legisse libellos
Nec tantum chartis incubuisse meis:
Perlege, disce etiam, Pallas tibi docta legendos
Quos Romana dedit, quosque Pelasga dedit;
25Et vigila atque almae virtuti incumbe, labores
Perfer, ut accedat laurea bina tibi.
Sic sublime tuum tolles ad sydera nomen;
Mistus eris magnis magnus et ipse viris.
Interea Graios, divina volumina, libros
30Et cum Romanis haec mea scripta lege.
Nanque ubi grammaticen pueros docuere Latinam,
Instituunt cultos dicere posse modos.
Dehinc tibi nos dabimus geminae praecepta Minervae,
Quae Romana, puto, Graecaque turba leget;
35Assiduis quae nunc castigo scripta lituris,
Ut valeant doctas non metuisse manus.
Te modo quos dedimus iuvet hos legisse libellos,
Doctior ut posthac caetera nostra legas.

1 Clio

2 Melpomene

3 Polymnia

4 Urania

5 Euterpe

6 Terpsichore

7 Thalia

8 Erato

9 Calliope

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: