previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


18. de Beata Catharina de Senis

Quis sacra gesta canat, que lingua diserta potensque
Efferat eximie, quibus hec Caterina facunda
Sponsa dei micuit totum celebrata per orbem?
Non ego sum dignus tantis extollere dignam
5Laudibus, at breviter que sint, que moribus almis
Vita beata fuit, referam tibi, care viator.
Hec fuit orta Senis, ubi sancti veste recepta
Dominici in voto triplici virtuteque cuncta
Transcendit plures divina in lege peritos.
10Illa potens verbo ac opere omnia corda trahebat
Ad se hominum, ut magnes ferrum, Christusque deinde
Desponsavit eam, sacris proprio ore refecit
Doctrinis. Multas habuit velut optima mater
Virgoque discipulas, quibus ardua regula vite
15Sanctaque bis septem pietatis opuscula dive
Explevit felix, et erat sublime levamen
Omnibus, heu, miseris vite in defectibus huius.
Illa cor a domino petiit renovarier alma
Continue meditans; compos feliciter alti
20Facta fuit voti viditque evellere Christum
Cor prius atque novum flammis sibi tradere flagrans.
Hec ieiuna diu nonnunquam ad sidera rapta est:
Mira dei vidit. Semel autem a morte revixit
Pane refecta sacro, celesti pane salutis.
25Illa crucem memori portans sub pectore semper
Stigmata passa fuit (dictu mirabile) Christi.
Pontifices adiit, quibus unica gloria secum
Sistere colloquiis monimentaque sancta tulere.
Ore suo tulit hec que indulta volebat ab illis
30Ardua: tanta sue fuerat sibi gratia lingue.
Illa propheta quidem divino flamine plena
Et pacem et bellum secretaque plurima pandit
Exhortansque omnes miranda stupendaque scripsit.
Illa sciens venisse diem qua linquere mundum
35Expedit, exclamans "animam, deus optime" dixit
"In manibus commendo tuis, commendo tuamque
Iugiter ancillam." Sic sponsa beata beatum
Transiit ad sponsum tribus exornata coronis.
Fecit in hac vita miracula multa. Deinde
40Claruit innumeris post mortem splendida miris,
Que si nosse velis, quamque alme semper in orbe
Vixerit, historiam devotus perlege sanctam.
Hec annis triginta tribus, quot Christus, et apte
Vixit; nam sponsam sponso decet esse coevam,
45Milleque trecentis simul octoginta sub annis
Inclita Rome obiit Caterina beata senensis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: