Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Iamque dies ierant quidam cum Spiritus almus,
Qui, spirans, ubi vult sua munera dividit inter
Optima terricolas, in cor descendit Othonis
Inspirans pietatis opus papamque patremque
5Reddere pacificos et amicos nectere caros.
Colloquium patris atque ducis petit hique benigne
Acceptant. venit ecce levi sub compede vinctus
Mitis Otho tantisque viris hec verba profatur:
"Dum reputo mecum qualis victoria vobis
10Contigit et quanta fuerim virtute subactus
Utque meam vidi stratam per vulnera gentem,
Vix Venetis lesis, humanum non reor esse
Istud opus: Deus, immo Deus, nos ipse profecto
Stravit et ex equo. te contra iusque piumque
15En genitor meus impugnat sanctamque molestat
Ecclesiam, venerande pater, nimis invius errans.
Hunc Deus errorem punit, numerosa ruine
Agmina dum forti dextra dedit agmine parvo.
Ipse ego qui patri sum filius unicus, arctor
20Captivus vivoque tuo, dux, munere salvus:
Namque tuo leviter poteram succumbere Marti,
Cum michi servasti vitam quam nunc quoque servas,
Gratius ac merear. si me permittitis, ibo
Atque patri referam belli vestrique tenorem
25Vobiscumque velit pacem tolerare rogabo.
Utque puto peragam cupiende federa pacis
Tecum, sancte pater, tecum, clarissime princeps.
Quod si forte michi genitor non prebeat, acer,
Assensum pacemque neget, captiva redibo
30Tempora laturus. de me tunc vestra voluntas
Se satiet, vitam malit vel tradere mortem
Vel si quid medium est; sicut placet omnia fiant,
Perque meam sic firmo fidem, sic firmo per illud
Militie specimen quo fulvo munior auro".
35Hec adulescentis tam verba salubria pape
Atque duci fecere fidem fisique dederunt
Remigium iuveni quo patrem fultus adivit.
Nec mora longa maris. patrem probus Otho dolentem
Repperit et gravibus bellorum insistere curis.
40Hunc pater ut vidit, sedato nubila cordi
Expulit et claro signavit gaudia vultu.
Ut cum multa dies tenebrosis aera nimbis
Clauserit et Phebum denso Notus expulit imbre,
Si nebulas veniens Aquilonis incutit horror
45Extersitque polum, tunc Phebus purior exit
Exhilaratque diem; Frederici sic prius atram
Letificat nati felix speculatio mentem.
Accipit amplexu natum, vix gaudia verbis
Dant aditum, tandem: "fili, bene veneris" inquit
50"Sintque Deo pro te salvo laus gloria grates
Proque tuo reditu". flexa cervice parenti
Grata vovet genitus, tunc patrem poscit ut eius
Consilium veniat. quos sic affatur ephebus:
"Non, ut rere, pater, dimissus carcere veni
55Nec fugiens; pepigi sancto patrique ducique
Sponte reversurum, michi ni tu digna roganti
Prestiteris. proceres, quid poscam advertite, magni.
Non ego nota loquar: bello que damna maligno
Pertulimus quantoque fuit gens nostra vigore
60Strata ducis Veneti veluti vel credere dignum est,
Plus virtute Dei. veniam, pater inclite, dones:
In papam non iusta geris fera bella tot annis,
Improba causa tua est, bello censore probamus.
Concidimus pauco sub bellatore, pudendum est
65Quanta fuit nostre narrari copia gentis.
Et nisi, mi genitor, resipiscas, teque tuosque
Deteriora manent. nunc, o pater, effuge summi
Flagra Dei: cesses papam infestare sacramque
Ecclesiam summoque stude concedere pacem
70Pontifici Venetumque ducem cupias in amicum
Sumere: provenient ex his tibi fama decusque".
Tunc genitor nato: "mi fili" reddidit "huius
Regibus et mundi mos est primatibus acri
Vincere nunc bello, nunc et succumbere: nobis
75Si fortuna fuit nunc aspera, postmodo fiet
Prospera. centenas ter vel quater ire galeas
Instructasque viris pelago faciemus et armis.
Nos quoque cum totis veniemus viribus ultra
Dalmaticos montes, Venetas populabimur oras,
80Urbem ipsam ingressi per vim superabimus, ipsi
Cultores vel morte dabunt vel carcere penas
Hosque duos quos ipse petis nostraque precaris
Pace frui, penitus scelerum mercede luemus.
Ambigimus nos lesit uter violentius, ambos
85Pena decet, sed, quam nondum decrevimus, equa".
Rursus Otho loquitur: "non bellum incendere veni
Sed pacem tractare, pater. nil gratius illa
Mundus habet. Dominus testans heredibus inquit:
Pacem dono meam vobis pacemque relinquo,
90Thesaurum veluti quo non pretiosior alter.
Hanc peto, care pater, tradas papeque ducique
Ut meritis peneque reis nullius habende.
Quod si forte neges pacis michi tradere munus,
Ad dominos tantosque viros iam sponte revertar
95Et vitam tristem captivaque tempora ducam".
Ut pater audivit tam fortia verba loquentem
Et novit natum non delirare, cohesit
Talibus in nati verbis, quid proferat anceps.
Marcinicus veluti, molli qui lapsus in equor
100Flumine, dum sentit dominantis tempore lune
Augeri pontum, nequit obvius ire marinis
Fluctibus, immo retro violato gurgite cedit
Et variat cursum, sic mens genitoris, ad alta
Verba sui nati retrusa, revertitur equo
105Et posito mentis Fredericus turbine fatur:
"O michi care prius fili, nunc carior, audi:
Gaudeo quod tanto virtutis ductus amore
Me superas mentemque meam secedere cogis
Nequitie iustique facis me credere libre.
110Ecce tibi pacis permitto federa, vade.
Nam quecumque placent peragam, tibi nulla negabo,
Omnia concedam que iure gerenda putaris
Pacis ad augmentum solidi quoque robur amoris".
Ille Deo laudes solvit patrique rependit
115Multifidas grates pro munere pacis adepto.
Ergo ubi formande concessa licentia pacis
Plena fuit iuveni, letatur curia magna
Letitia festusque dies celebratur ab omni.
Moxque beatus Otho puppes patrique sibique
120Ad Venetos portus reparari mandat ituras,
Quodque pater veniat ducibus comitantibus ipsum
Hortatur pacemque pape Venetisque daturus.
Utque placet mox fit. Fredericus classe parata
Navigat Imperii fastigia clara reportans.
125Sed precedit Otho, non his quas vexerat ante
Vestibus, at gemmis, ostro presignis et auro
Inque habitu quem ferre decet tam sanguine clarum.
Dum ceptum peragebat iter pelagusque secabat
Regia classis, Otho celeri currente carina
130Secessit liquitque patrem cursuque peracto
In Venetum subito pervenit remige portum.
Quem simul ac videre duo sanctus pater et dux
Hunc habitu vultuque hilari novere ferentem
Federa vivifice pacis post oscula patris
135Lata pedi, iuvenem recipit dux clarus amico
Amplexu iuvenisque sibi data federa narrat
Pacis ab Imperio patremque venire per equor
Haud procul, ut firmet pacem fedusque sigillet.
Ascensum Domini celebrem lux illa preibat,
140Cum tetigit portum fuit et susceptus honeste
Clarus Otho Venetis: misit lux altera patrem
Visendum. dux ipse prior Venetusque senatus
Occurrere sibi freto diademate sacri
Imperii; dux ipse suum sibi reddit honorem.
145Imperio flexere genu gens altera sancto,
Inde sed ascendunt, Marci petiere nitentem
Ecclesiam, sed papa sacer sublime sedebat
Vestibulo templi pastoris imagine summi.
Intranti templum Frederico et flexa tenenti
150Colla patri, pater hunc tangens pede protulit illud
Daviticum: "perges super aspida seu basiliscum
Et conculcabis", superaddidit ipse, "leonem
Carminis ut series contexitur atque draconem".
"Non tibi, sed Petro" Fredericus reddidit. "immo
155Tam michi quam Petro" sanctus pater ipse resumpsit.
Illic firmatur pax et concordia felix
Partibus a geminis non infringenda per evum.
Ipse pater sacre celebrans solemnia misse
Indixit veniam pene culpeque professis
160Crimina, qui sancti venient ad limina Marci:
Ascensus Domini primo de vespere totam
Per lucem vesperque duret ad usque secundum,
Quique per Octavam solemnis lucis adesset
Ecclesie celebri, pars septima sola trahatur
165Huic scelerum parili pene culpeque tenore.
Et tunc Romanus presul princepsque perennes
Sanxerunt, quos dux Venetus retinebat, honores.
Inde pater populo grato sermone locutus
Hos laudat memorans quecumque recepit ab illis
170Obsequia et fidei pugiles et matris amicos
Ecclesie propriosque vocat cognomine natos.
Inde refert grates meritas, de munere spondet
Ecclesie dotare ducem Venetosque fovere
Semper, et hec Latiis mandabat scribere libris.
175Postmodo leta dies semper memoranda per urbem
Ducitur, hac Venetis reserata est ianua celi,
Hac quoque pace data terrarum totus et orbis
Exsultavit, ubi Christi nomenque fidesque
Noscitur et totus concors fuit undique mundus.
180Reddidit hec Venetos synodi presentia letos
Anno milleno centeno septuageno.
Cessit Alexander venias tunc papa beati
Ecclesie Marci, tertius ille fuit:
Si quis in Ascensu Domini convenerit illuc
185Confessus vere cordeque perpenitens
Vesper utrumque lavat totum, quod inter utrumque
Tempus cum culpa penaque nulla manet.
Additur: et rursus Octave tempore toto
Septima peccati pars relevatur ei.
190O utinam pax hec ad tempora nostra rediret
Ut foret Imperium nostro sub tempore matri
Ecclesie iunctum nomen partisque sileret
Et velut una fides nobis foret una voluntas.
Totius hic igitur multos duo sidera mundi
195Festivos duxere dies, ivere per urbem,
Mirantes urbisque situm gentisque decorem,
Aurea sanctorum et fulgentia tecta virorum
Atque super magno numerosa theatra canali
Que deceant reges vel marmore compta vel auro
200Et percurrentes centum sexteria rivos,
Omnia qui tectis ad vite commoda portant.
Ex universo mirantur et agmina mundo
Ad Venetos congesta sinus, mirantur et unde
Tante sint Cereris vel tanti dona Lyei.
205Ergo ubi pax acta est et amor coniunxit in unum
Hos dominos quorum fuerat diversa voluntas
In sedem remeare suam pater almus ad urbem
Destinat inque suos Fredericus pergere calles
Quando patrem sanctum sacre sociaverit urbi.
210Pro reditu denas munit dux ipse galeas
Seque patri comitem Venetis cum grandibus addit.
Ut iam prompta fuit tantorum turba virorum,
Orbis utrumque iubar sanctus pater im-que-perator
Romanus proceresque sui comitesque ducesque
215Grandis Alemanie cleri laicique nitoris
Duxque potens Venetum cum nobilitate suorum
Et presens urbs omnis erat, scandere carinas
Purpureis textis tectas stratasque tapetis,
Classica mille sonant, exercitus esse videtur:
220Tot ratium series remis a litore cedunt
Et mox ponticole Boree dant vela secundo,
Anchonitana petunt directo litora cursu.
Precedunt claves, aquile Marcusque secuntur.
Dum fluit Illyricum multa cum classe per equor
225Utraque maiestas mundi, volat undique velox
Fama nove pacis, reges Christumque colentes
Letificat populos, at falsi regna Machonis
Territat hec quibus est Sancte custodia Terre
Credita precipue, quorum possessio nobis
230Dedecus est, sola qui Iesum voce fatemur,
Ast opere abnuimus. proh! quanta iniuria, quantus
Debeat esse dolor nobis heredibus inde,
Quando canum manibus patrimonia nostra tenentur
Ut Christi natalis humus Christique sepulcrum,
235Quaque suis pedibus lustravit ut incola terre.
Heu michi cur secum tam frustratoria nostri
Bella gerunt reges tam iustaque bella relinquunt?
Forsan sponte Dei sic est vel nostra merentur
Crimina ne patris bona possideamus et alter
240Carpat que nobis debent, extraneus heres.
Quo se cumque modo vertat res, te, pie Iesu,
Ante meos obitus, oro, da posse redemptam
Tu michi Ierusalem vel sic da cernere saltem.
Iamque propinquabant terris duo maxima mundi
245Lumina qua celso de colle recluditur Anchon
Depositisque solum tetigerunt remige velis.
Anchonitanorum venit gens prescia tantis
Obvia principibus magno spectanda paratu
Umbellasque duas vexerunt primaque summo
250Pontifici, Imperio sed traditur altera sancto.
Papaque tunc inquit primatibus Anchonitanis:
"Vadite et instanter referatur tertia nostro,
Umbra duci, umbelle quem iam dignamur honore".
Tunc Fredericus ait: "tua sit reverentia salva,
255Sancte pater, terre tantum duo rebar in orbe
Esse potentatus umbelle nomine dignos,
Tu modo sed ternum sic condere velle videris".
Papa refert: "sic est, Venetum sed dicimus unum
Esse ducem membrum nostri membrumque parentis
260Ecclesie nostraque frui sibi tradimus umbra.
A modo quique sibi succedent sede fruantur
Umbella memoresque sciant nos esse recepti
Obsequii gratisque sibi nos esse paratos".
Tunc umbella duci mox est ablata tribusque
265Umbellis dominum precedunt ordine terni,
Hic modicas duxere moras dum cuncta parantur
Ornamenta vie terra gradientibus apta.
Mox Ancon terrestre sacro patrique suisque
Struxit iter, munivit equis heroas honestis,
270Sed patrem niveo de consuetudine manto.
Iam proficiscuntur pater et comitiva celebris
Mundi primatum germanica iuncta latine,
Festinare vias solito de modo coegit
Pontificem germanus eques longasque dietas
275Transcurrere brevi iuga per salebrosa meatu.
Dumque appropinquarent urbi, quam Romulus olim
Condidit et laterum circumdedit undique muro,
Quos tamen Augustus mutavit marmore Cesar,
Rumor abit totam patris venientis in urbem
280Tantorumque ducum, gaudens romana cucurrit
Obviam nobilitas sua pignora cara videre:
Cardinei venere patres clerique priores
Imperioque satis proceres et regibus olim
Atque minor populus, maior sed massa virorum.
285Gratius haud matri redeunti turba renident
Pullorum nido residentum quando reversa
Sera parens pleno saturandos visitat ore,
Quam santo plausere patri romana propago
Imperiique sui Frederico frena regenti
290Atque duci Veneto qui pacificavit utrosque.
Romulei proceres populus quoque dona tulerunt
Alta patri sancto pulcherrima: sindonis octo,
Exhibuere quidem varii vexilla coloris
Argentique tubas totidem tribuere, sed illa
295Et duo rite troni, qui dantur rite duobus
Principibus summis, voluit quoque participare
Hoc summi patris clementia cum duce digno:
Precepitque duci quod tertius aduceretur,
Quem tamquam solium sedeat, quod solus eundo
300Dux prebere facit memor huius semper honoris,
Iussit Alexander Venetorum cuncta beato
Dona duci tribui, cui dux pro munere tanto
Retulit immensas grates cervice reflexa.
Hec sunt ergo tube quas hec in tempora magni
305Servavere duces hodierna luce profectum
Ante ducem reboant cum grandia festa geruntur
Et vexilla patris bene conservata decorant
Ascensum domini Marci distensa plateis
Et quas solemnes celebrant per tempora luces.
310Postmodo procedunt pater, imperator et altus
Dux Venetum, multis iubilis succeditur urbi:
Non plus Arsacidum remeans tum victor ab oris
Augustus populo tulit applaudente triumphi.
Ergo ubi papalem Laterani venit in aulam
315Clarus Alexander propriaque in sede resedit,
Ipse duci Venetum concessos rursus honores
Tradidit affirmans et scripti robore sanxit.
Hinc festiva pater protraxit tempora ducens
Primates tantos loca sacra videre per urbem.
320Transeo sacratas Petro Pauloque basilcas
Et Lateranensis sanctorum sancta Iohannis
Atque Dei sancte genitricis Pantheon et que
De nivis inditio struxerunt templa Marie
Ne foret heredis substantia divitis expers:
325Que visere pater, princeps presesque ducalis
Et reliqui proceres. qua sunt Capitolia celso
Structa iugo, veniunt tandem qua Cesaris aula
Perstitit Augusti, sed postmodo fabrica tanti
Principis ecclesie formam de nomine sumpsit
330Virginis et matris que celi dicitur Ara.
Nominis at causam scitanti papa rependit
Hec Veneto grandi: "fili mi care, potestas
Imperii, quam nunc Fredericus possidet iste,
Venit in Augustum qui mundi regna subegit
335Totius et poterat digne monarcha vocari.
Cum foret in tanto ditionis culmine Cesar
Hunc voluit populus Romanus dicere numen
Et velut hunc orare deum. respondit honeste
Augustus petiitque moras responsa referre
340Et sibi prudentem iussit properare Sibyllam
Pendere consilium. cui prudentissima vates
Inspirata Deo dixit: 'differto parumper
Ostendamque tibi quod gentes numen adorent'
Virgineo iam nunc aderat clarissima partu
345Sancta dies. intrant thalamum cum Cesare vates,
Quo poterat solis discerni purior ortus,
Aspiciuntque rotam Phebi nascentis et ecce
Intus erat virgo puerumque tenebat in ulnis.
Mox ait Augusto veneranda Sibylla: 'videsne
350Hunc puerum quem virgo tenet? Deus ille deorum est.
Hunc et adorari decet, hoc non dignus honore
Alter adest. prohibe ne quis te prorsus adoret:
Tu mortalis enim, puer hic eternus et idem
Filius ipse Dei, Deus hic est trinus et unus.
355Tresne vides soles? hos iam coniunget in unum
Meridies'. factum est ut vates prescia dixit.
Utque Deum vidit celesti in sidere Cesar,
Obstupuit visu tanto, ciet inde senatum
Et sibi visa refert, orari se vetat, illum
360Dixit adorandum qui solis in orbe refulsit".
Hac et in ecclesia iussit monstrare ministros
Mirificum pictoris opus pater, ut puta sacre
Virginis effigiem quam Luce dextera sancti
Pinxerat inque sue doctricis imagine totum
365Exhausit sensum totius et artis acumen;
Quantaque virgo fuit tabule designat imago.
Pluraque diverso miracula tempore gessit
E quibus ipse pater recitat de pluribus istud:
"Tempore Gregorii qui nos precessit in alma
370Sede, diu mortis fuerat teterrima clades
Aeris infecti totam communis in urbem
Magnaque pars populi cecidit quod et ultio fecit
Digna Dei, meritis qui dat sua premia cunctis.
Ipse Deo pestem noscens ob crimina missam
375Gregorius precibus placari iussit eundem,
Ordine procedi septeno fecit et urbem
Circuiens almam iussit preferre figuram
Scilicet hanc laudesque Deo gradiendo canebant.
Quaque ferebatur Christi genetricis imago,
380Protinus ante illam fugiebat pestifer aer
Ut caligo solet solis fulgore fugari.
Utque fuit totam processio facta per urbem
Pervenit sacra populus preeunte figura
Angelico qua nunc de nomine porta vocatur,
385Ecclesie doctor celeber Gregorius alto
Marmoree turris prospexit. vertice stabat
Angelus et tergens gladium quasi cede cruentum
Imposuit forulo. tunc hic sanctus pater inquit:
Finis adest pesti. pesti fuit hic quoque finis".
390Hec ut Alexander dixit, flexere figure
Colla duces, icon celebri de more locatur,
Nondum cordiferi pater Ordinis ille verendus
Franciscus vite dederat monimenta beate,
Necdum natus erat nec postmodo tempore grandi.
395Hanc sua Francisci sacrosanctam nunc tenet edem
Posteritas nutuque Dei per secla tenebit.
Inde pater, visu postquam pavere beato
Lumina, secessit tanta comitante caterva.
Postmodo sed relique lucis sub tempore patrum
400Ipse pater visum comites mirabile duxit,
Carcere qua Petrus Paulusque fuere profundo.
Tarpeio sub colle quidem specus altior infra
Porrigitur saxum, geminis quasi passibus itur
Huc gradibus spatiique brevis iacet area plano.
405Ex hac areola rursus descenditur et bis
Hinc tantum spatii descendit scala, sed illam
Vel natura dedit vel scalpris ipsa recisa est,
Parvula sub solido latet illic mansio saxo.
Iste lacus siccus quondam similatur abysso
410Nec recipit radios nisi si quos attulit ignis.
Hic sanctos diri iussu posuere Neronis
Et plures aliquo mulctandos crimine, quorum
Auribus infudit Petri Paulique salubris
Lingua fidem Christi et regni celesti amorem.
415Conversique viri sanctorum voce duorum
Respondent: "nobis cupidis ut simus et ipsi
Christicole, quodcumque opus est facitote, rogamus".
"Sumere si Christi cupitis de nomine nomen"
Petrus ait "vestrasque animas super astra levari,
420Vosque Deum patrem credatis in omnipotentem
Qui celum et terram verbo qui cuncta creavit,
Inque suum genitum pariter vos credite Christum
Qui patris est verbum patris et sapientia virtus
Baptismique sacro de fonte lavaminor". aiunt
425Captivi: "quecumque, patres, credenda refertis
Credimus et toto veracia corde fatemur
Et sancto petimus baptismi fonte lavari".
Utque voluntatem comitum Petrus aspicit et nil
Preter aquam plenis votis utriusque deesse,
430Ipse genuflectens Dominum, prece supplice, poscit
Ut sibi mittat aquas. solido dulcissima saxo
Mox aqua prosiluit, modicum dedit undula fontem
Et manet usque hodie: quantumvis deme nec unquam
Deficiet quantumque sinis non creverit ultra.
435His cathecuminos tunc lavit apostolus omnes
Baptizans limphis fidei quoque fecit amicos.
Hunc et fonticulum ducibus pater ipse sacratum
Ostendit visuque duces gustuque probarunt.
Quique per id tempus carcer fuit horridus, idem
440Nunc locus ecclesie celebrem super accipit aram.
Hinc alios fontes divino munere missos
Principibus monstrare pater qua Paulus ab alma
Dimisit cervice caput, post tempore venit.
Tres etenim fontes Pauli mors lactea fecit
445Quaque fuit primo caput a cervice recisum,
Prosiluit fons vivus aque saltusque gemelli
Truncati capitis fontes fecere gemellos.
Haud alium fontem pater ille beatus omisit,
Qui natalitio Christi defluxit in amnem
450Fons olei veri splendente liquamine Tibrim.
Tunc reserasse patrem referunt et federis arcam
Idque, quod intus habet, ducibus monstrasse duobus,
Ut Moysis tabulas, eremique, quod urceus auri
Servat aduc mannam et virgam que floruit Aaron.
455Sanctaque sanctorum ducibus patefecit eisdem,
Sic fama est. Dominique breves de corpore sumptas.
Particulas: tanti thesauri dona videri
Permisit geminis. que circumcisa remansit
Hebraico de more caro monstrata refertur,
460Ex umbilico decisa caruncula Christi
Sanctorumque pedum sandalia quicquid et illic
Clauditur archanum reseratum ac ordine visum est.
Tunc Christi vultum quem sancta Veronica pandit.
Et cunas tunicamque suam videre verenter;
465Et pater et patri libuit quos cernere sancto.
Ergo ubi thesauros quos urbs Romana reservat
Ostendit, Frederice, tibi, clarissime princeps,
Et tibi, dux Venetum, magnis par regibus ipse,
Dignus Alexander papali sede, repleti
470Muneribus largis a sancta matre receptis
Ad proprium rediistis iter diversa petentes.
Utque patri fecere vale de more beato
Et sacra totus discessit cetus ab urbe,
Pro commissorum venia Fredericus habenda,
475Ut Sanctam redimat Terram proficiscitur. at nunc
Historie alterius cui cedimus inchoat ordo
Deque suis gestis non ulteriora canemus.
Ipse quoque ad Venetam remeans dux inclitus urbem
Scriptaque grata ferens, sumptorum pignus honorum,
480A populo et primis est leta fronte receptus.
Nunc quoque tot donis letatur terra receptis
Dumque fluet circum pontus, letabitur olim.
Fine dato nostris digne tibi sumpto libellis,
O pater et fili cum sancto flamine, grates,
485Et tibi quem nostro bis sensimus esse favori,
Marce sacer, sumpto pro munere dentur honores.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: