Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. de moribus Romani aeris, quos quedam estas | maxime patefecit

Roma tuis gaude titulis, tua munera tolle
Tu tibi, tu sine me te plena pace fruaris.
Sanctorum cumulis exceptis et venerandis
Patribus ecclesie, qui mundi cardo notantur,
5Romanisque viris animo vel sanguine claris
Laurandisque tuis servatis moribus, ecce,
Cedo tibi, tibi dico vale, tibi cuncta relinquo
Que tua sunt, quia me tua fervida torruit estas.
Te satis aspexi: qualis structura tuorum
10Murorum veterum fuit, indicat ipsa ruina;
Quam bona, quam grandis fueris vestigia plene
Demonstrant et scripta canunt et templa recensent.
Sed quam vitanda modo sis, quam sis fugienda
Mensibus estivis, nubes, caligo, vapores,
15Aer corruptus, corrumpens ventus et altus
Cementi pulvis, stipularum fumus agrorum
Clamant et late pestis vexilla revelant.
Si tamen interdum propono dissimulare
Mentitusque michi loquor, hec sunt signa salutis.
20Undique respondent econtra mille figure,
Ex quibus et timor et rigor et sinthoma febris
Procedunt morbosque parant redolentque sepulcra.
Frigore concussus tremit hic, sudore liquescit
Ille, sed hic membra protendit et oscitat ille.
25Hic tussi quatitur, hunc stricto gutture reuma
Suffocat multoque gulam langore fatigat.
Ille iacens victus faciem sibi mestus adaurat,
Sed lento quod lenta gerit sua dextra flabello.
Ordea, far, pultes et amigdala, zuccara, limpha
30Fervida que sanos fugat infirmosque molestat;
Multa suis campana sonis gemitusque virorum,
Sulcans ungue genas et pugnis pectora tundens,
Crine caput spolians, clamosa cohors mulierum,
Turba sacerdotum populo plangente canentum,
35Thura, cruces, feretrumque, cadavera, lumina crebra,
Quem non terrerent, quorum non corda ferirent?
Hec crux me cruciat, hi cantus exequiales
Torquent, non mulcent animos sanisque minantur.
O quot precones, quot sunt prenuntia mortis,
40Quot sunt que vivos homines sepelire videntur!
Hic medicina silet, dormit natura, dieta
Fallit, falluntur medici, quia non meliora
Iura tenent aliis, si tecum, Roma, morentur.
Nam pariter cum non medicis languendo laborant
45Aut obeunt aut evadunt tamen absque capillis
Quos resecant, ut spissa cuti nova lana resurgat;
Vel faciunt ut morbo victo victima fiat.
Hos medicos Ypocras, hos decipit et Galienus;
Hos fallunt tempus, pulsus, urina crisisque,
50Luna, dies, sol, constellatio, mensis et hora.
Hic aurora riget yemali frigore, brumam
Presentans, rorisque locum tenet alta pruina.
Sol oriens vernam fragili splendore figurat
Temperiem. Post veram tertia parturit hora
55Estatem, sed sexta suis fert estibus Ethnam.
Non est ille calor solis, sed flamma camini,
Quam calidi sufflant exusto flamine venti.
Heu, solet in terris aliis homo sole coactus
Auras expetere, quibus et refrigeret ustos
60Artus et solis torrentis temperet iram;
Sed non sic alme ventus facit impius urbis.
Nam si te lixat sol, ventus flammeus assat;
Si fugias solem, fugies de fauce leonis;
Si queris ventum, te raptis fetibus urse
65Committis, facies iuxta proverbia vulgi,
De fervente petens vivas sartagine prunas.
Quantum se variet tempus, quot vestiat aer
Formas, quot vultus mutent elementa referre
Quis possit? Cum non in eodem puncta vel hora
70Actu stent, quia nulla volunt hic ordinis usum
Vel ius nature nil vult parere planetis.
Tempus enim nunc imbre gemit, nunc luce serena
Ridet, nunc alget glacie, nunc estibus ardet,
Nunc terre pluvias sitienti pocula claudit,
75Nunc catharactarum vectes disrumpit abyssi,
Nunc in pace manet et nunc se nubibus armat,
Nunc ad bella vocat nebulas aciesque vaporum
Contra solares radios. He reddere noctem,
Hi servare diem cupiunt; he claudere celum
80Pugnant, hi satagunt ut sidera clara videri
Possint; sed ventus, his nubibus insidiator,
Huc trahit et plenis exsufflans faucibus afflat
Aera corruptis, quos traxit ab utre marino,
Flatibus et, quanvis dispergat nubila, totam
85Inficit hanc patriam distinctam finibus urbis.
O mare, quod largo Romanam gurgite terram
Giras, cur toleras vel cur facis ut reputeris
Efficiens causa Romane pestis inique?
Quid mare respondes? Mare, quid? Quid, pestis amara,
90Respondes? Dices fortasse quod hec tibi culpa
Non a re nec ab effectu datur. Immo resultat
Hinc, quia perflans aura marinis sumit ab oris
Cursum, quando venit invadere menia Rome.
Sic faciente loco nomen capit atque marinus
95Flatus ab ore tuo veniens agnomine fertur.
Sed non excusat hoc te, quia semper in urbe
Cerno quod ista tuos mores infamia dampnat.
Ergo, Roma, vale! calor, equor et aura, valete,
Romane patrie! Iam vestros linquere fines
100Gaudeo; iam ridet aer, patet undique celum
Iamque Reatini sua celsa cacumina montes
Monstrant, iam redolet michi leto gramine campus,
Iam spondent colles et valles signa salutis.
Iam iuvat, o Balbina, tuo de colle videre
105Amplos discursus oculi sine tegmine nubis,
Ni mea fortassis retrorsum terga revolvam.
Precipitem rupes cum murmure parturientes
Undam, que rapidos argentea construit amnes,
O quantum prestare tuis scio Roma cavernis.
110Plus iuvat umbrose thalamos hic visere silve
Quam crebras rupte tenebras testudinis urbis.
Visu poma placent, gustu sapiunt nec ab ore
Sumpta modestorum possunt ut cerno nocere.
Si noceant re, spe prosunt: sepe triumphant
115Contra rem, sicut plus quam res imperet ipse
Sepe timor, casum facit acceleratque ruinam.
Urbs, tua poma placent, nec sunt fortasse nociva
Plus aliis, sed suspecta pinguedine turgent,
Propter quod febres dant illa, sed ista salutem.
120Terra Reatina, cui desuper ethera plaudit,
Aer arridet, quam frigida flumina cingunt,
Quam colles alacres armant, quam fertilis ornat
Planicies, quam viva lacus piscina refercit,
Quam mirandus aque gurges salientis honorat,
125Dum paritur glacies, ubi garrula Bullica bullit.
Salve, pulcra parens et grata ministra salutis,
Ad te confugio, me sume, salutis asilum,
Suscipe me fugientem, quem sic cernis anelum,
Pallentem, trepidum, Romana clade fugatum.
130In te pausare venio per devia fractus,
Pulvurulenta tuis mea fontibus ora lavabo,
Alleviare meos gravidatos nubibus artus
Digneris; repara compagem corporis, arcem
Spirituum releva, collapse menia mentis
135Erige, nativi reddas vexilla coloris,
De cute qui fugiens timidus sub tabe latebat,
Interni tepida fac referveat olla caloris.
Nam calor exterior carbones interioris
Expugnat, vires minuit munitque timorem,
140Qui cameras aulamque, thronum, penetralia cordis
Anticipat, regnat, regit, imperat et dominatur.
Musa, tibi grates refero, que me fugientem
Associando meam voluisti ducere vitam,
Que te ductrice Romani temporis actus
145Iam cecinit dixitque parum de more Reate.
Vade, salutis iter assume domumque reverte,
Expecta, donec videam paulumque quiescam
Et sit pacifica mens turbida, nubila clara,
Tuta timens, solida fluitans, quassata quieta,
150Limpida caligans, sit languida plena salute
Rectaque subversa, que iudicet omnia vere:
Tune revocabo tuos, o mater Musa, regressus
Et fortasse meis aliter resonabo Camenis.


2. replicatio illius precedentis estatis | cum descriptione sequentis

Hactenus aerias queruloso carmine clades
Urbis deflevi, nunc arma virumque canendo
Eiusdem cogor furiosas dicere pugnas.
Immensum quondam discurrens fama per orbem
5Quod caput orbis erat mensura, nobilitate,
Sanguine sanctorum, papali sede celebris
Roma, meum traxit animum sua tecta videre.
Ivi, complacuit, tenuit nos tempore brume,
In quo non nubes, non celi sensimus imbres,
10Non rapidos Boree flatus, non etheris iras,
Non ibi tecta ferit grando, non fulmina turres,
Non nive canet humus, glacie non clauditur unda,
Frigoribus non membra rigent, non clausa medulla
Pigret in osse gelu, sed quadam spiritus omnis
15Temperie letatur ibi, quasi tempora veris
Regnent et brume faciant dormire procellas.
Sed si transit yemps placabilis atque serenus
Vultibus arrisit, estatis torva sequentis
Compensat facies, solitos exuta decores.
20Protinus hec estas yemis clementis honorem
Et placidi famosa videns preconia veris
Invida certavit eius prosternere famam.
Nam velut igne bonis alienis invidus ardet,
Ergo non tolerans candentis pectoris iras
25Talia flammato secum sermone monetat:
"Ingratas hominum mentes variasque loquelas,
Iudicium preceps, leve cor, sine pondere linguas
Vidimus et celeri poterunt hec tempore scire.
Ipsa quidem mundi pecualis turba virorum
30Pro modico veris, yemis quoque tempore grato
Dante serenatas horas noctesque diesque,
Prodiga laxavit stolidas ad sydera laudes.
Pro nostris autem longevis perpetuisque
Muneribus de more datis obmutuit ipsa
35Plebs hominum, nullas dignata rependere nobis
Grates, que leto redimimus rura virore.
Cogimus in partum glebas et cedere flores
Fructibus urgemus maturaque spargere poma
Precipimus ramis et frondea tecta iubemus
40Silvis construere, quo possit agricola Phebi
Declinare faces et in umbra fingere lectum.
Formamus spicas, gravidas torremus aristas
Et ieiuna piis saturavimus horrea granis.
Per nos evigilant falces et rastra resurgunt
45Et neglecta suam iuvenescens area barbam
Deponit; patitur fustes ut farciat archas,
Omnia luxuriant in nobis, omnia per nos
Ditescunt: etiam pannosus pauper habundat.
Quique tremens cecos gelidus iactare solebat
50Taxillos, per nos confidit ludere vestes".
Dixerat; et subito tumidis accincta pharetris
Vibravit furibunda caput curvumque tetendit
Ossea materies quem durum fecerat arcum;
Fixa sinistra tenet hunc arcum, dextra sagittas.
55Commendat corde mittenti nuntia mortis
Spicula per populum, qui sic laudaverat hostem
Ipsius. Cadit hic, iacet ille; cadavera fiunt
Illi, presbiteris concentus et esca sepulcris.
Sed cur infandum cogor renovare dolorem?
60Quis cladem narrare potest, quis funera fando
Illius estatis referat, quis prelia febris
Explicet? Hec animus merito meminisse perhorret.
Sed cui tantus amor memoratas noscere plagas,
Is legat et discat Casentinense Poema.
65Prorsus nos fracti morbis fatisque repulsi
Fugimus ad turmas, veluti devicta recedunt
Agmina de campo post prelia dura recepto
Conflictu, multis gladiosa morte retentis,
Multis semineci suspensis sanguine vite
70Et multis servante fuga de strage reductis.
Urbe Reatina nos suscipiente redivit
Leta salus, sanguis, color et fidutia vite,
Quos a corde timor, tabes a carne fugarat.
Nam siccas gelido potamus flumine venas
75Cordis et ad virides spatiamur in agmina campos,
Quos florum varius color et fragamen odoris
Purpurat et reficit nares et pascit ocellos,
Hic arbusta sonant avibus pulsata canoris
Et zephiris agitata leves sufflantibus auras
80Parturiunt et cuncta viris nova gaudia prestant.
At sicut rerum mos est et norma locorum,
Multa placent hodie que cras non apta placere
Inspicimus. Cepit ridens discedere tempus
Et celerare gemens. Nam celum prodigus ymber
85Occupat: aut niveos insultus cana pruina
Nuntiat aut glaciem properantem predicat Auster
Et sevus Boreas, transfigens frigore nervos,
Mentitur sedem brume, regnante benigno
Autumpno. Citius Ianus venisse videtur
90Quam pius october socio vexilla resignet.
Sic quicumque probus volet expectare Reate
Imperium gelidi mores et iura decembris,
Sepe - scio - dicet: "O terque quaterque beati,
Quos iemare modo calide sub menibus urbis
95Novimus". Hec domus est yemis. Latet hic furibundus
Eolus et teneris incumbens vultibus Eurus
Pumicat ille genas hominum, stridens Aquilonis
Impetus evellit silvas, Nothus hostia claudit,
Tecta quatit, turres agitat rumpitque fenestras.
100Nix tenet hanc patriam solo que perficit actu
Multa simul visu. Nam disgregat ossa, rigere
Cogit et aspectus ignis pigrumque cubile
Suggerit et celat stratas et aratra recondit.
Festinum tardat cursorem, pascua claudit,
105A gregibus mestos balatus exigit, artat
In caulis armenta; feras, loca ceca petentes,
Ieiunare iubet querulosque famere volucres
Et predas hominum fieri verubusque revolvi
Urget et in requie saturos marcere bubulcos
110Compellit. Sed, cum discedit, mittere falces
Audet in alterius messes, rapiens sibi celse
Offitium pluvie. Nam, dum nix ipsa liquescit
In rutili solis conspectu, terra lavatur,
Strata fluit, sevit torrens et flumina turgent
115Et blandum per tecta cadens dat stillula sompnium.
Hanc etiam terram fluviis undantibus ambit
Obsessamque diu pluvie violentia monstrat,
Sic quod sepe latent superati gurgite pontes
Et nat parva ratis, ubi vir peditare solebat.
120O quam sepe, Deus, volvuntur corda virorum
Et quam curta manent in eodem tempora cursu!
Ecce gelu liquidos cogit nos tempnere fontes
Et prius optatos compellit odire virores.
Non sic qui fugiens correptus ab ede parentum
125Parvulus et visis aliorum vultibus optat
Ad propriam remeare domum matremque videre,
Ut nos tunc cupimus moderati frigoris urbis
Sceptra subire citi. Nec plus tardamus in actum:
Ducimus affectum, Romam sic inde redimus.
130Intramus portas; cives sic ore saluto:
"Vivite felices quibus est urbs ista parata;
Hec domus, hec patria est, in qua quicumque morantur
Sunt fortunati, si iam non leva fuisset
Estas preterita. Sed erit purgatior aer
135Et mora sana magis multos secura per annos.
Vivimus hic alacres nullo bachante gravati
Frigore. Nam vernum pretendunt omnia tempus
Perpetuamque moram, suadebat copia rerum".
Sed cum fata suos letentur volvere casus
140Sitque malum primum gradus et suadela secundi,
Non potuit pestis transacta levare sequentem.
Nam, si preterito fuit anno concitus aer,
Hoc anno furiunt animi, manus, arma domusque.
Estas illa dedit multis medicamina farre;
145Ista facit trepidum vicinos stringere ferrum,
Tunc simul humores secreto in corpore pugnant,
Nunc patulo cives, acies, urbs, machina certant.
O quotiens valet esse malum medicina malorum!
Nunc et enim febres elapsas impius ensis
150Laudat et alleviat habitas sine sanguine mortes.
Tutius est sudasse thoro, tenuisse labores
Febris et ad tempus languere medentis in ulnis
Vel gremio matris, animam committere clero,
Quam sevos belli stolide miscere tumultus,
155E gelido subitum complecti vulnere letum.


3. allocutio Muse sive protestatio mundi | ad cardinales inclusos

Aurora spargente polum sompnoque refectis
Artubus et spreto surgens de mane cubili,
Huc cum forte venis, istam pergendo per aulam,
Nec te delectant tibi nec dant otia fructum,
5Huc, venerande, tuum, pater, huc paulisper ocellum
Erige, cerne, lege, nostrum ne despice carmen.
Non ego sum blande trutannica fictio muse,
Magnatum cupiens tenerum captare favorem,
Sed pia plangentis sum protestatio mundi.
10Ecclesie cardo, proprium qui materialis
Cardinis offitium presentas nomine, sis re
Quod sic voce sonas; aliud vel suscipe nomen.
Nam quotiens aliud faciunt aliudque vocantur
Mortales, totiens secum sua nomina fallunt.
15Instabili fixe volvuntur cardine porte,
Que modo clauduntur, modo, sicut tempora poscunt,
Se reserant. Sed si scissus tremulusque vacillet
Cardo, rigent propriumve negant delusa favorem
Hostia; sic faciles aditus latronibus assunt.
20In te pro parte magna se tota volutat
Ianua christicoli lacerique et flebilis orbis.
Sustineas pondus constanter. Nullus amoris
Affectus, nulla te frangat passio mentis,
Quin claudi valeat, quin possit porta recludi.
25Nam si lesa suum negat actum, cardine fracto,
Quomodo claudentur tenebre, tot seditionum
Bella, mine, scelus, omne nephas, confusio mundi,
Que debachari demolirique videntur
Veras virtutum vites viresque virorum?
30Nonne vides ollas succensas undique? Nonne
Regna vides, quibus ipsa furens discordia regnat?
Nonne vides rutila Martis vexilla ferocis
Iam campis pelagisque feras indicere pugnas?
Iam fragor armorum tremulus clangorque tubarum,
35Iamque fremens faleratus equus, iam mistica belli
Signa patent, animis dextris properare videntur,
Carbasa tensa micant et stridola frassinus optat
Spumas miscere, iam presto est uncta carina
Infestare fretum telis et tingere limphas
40Sanguine, ieiunis prebere cadavera cetis.
Iam, pater, in tantum gravis, effrenata, superba
Crevit stultitia, presumit lubrica lingua,
Ut pauci timeant, digne venerentur, adorent
Ecclesiam matrem, sed ei quasi dicere multi
45Audent: "Descende, sedeas in pulvere, virgo".
Ergo, pater, succure sibi; succurrere mundo
Atque levare tuos oculos circumque videre
Digneris. Vidua fac quod mater tua digno
Sponso iungatur, ut ad ipsam iam tenebrate
50Pax et iustitia, lex et concordia clament:
"Consurgas! Consurge, Syon, tua fortia iura
Accipe, letitie preciosas indue vestes.
Surge, sede, nostri dissolvas vincula colli
Et fac quod gladii nostro de sanguine tincti
55Conflentur gratos in amici vomeris usus
Inque frugis cupidam crudelis lancea falcem".
O pater, attende quod qui vult nubere natam
Vitat eam pravo stolidoque iugare marito:
Plusque bono sapiens genero quam divite gaudet.
60Ha, tu quid facies qui matris spiritualis
Coniugium tractas? Proprium miraberis haustum,
Privatum fructum, terreni dona favoris
Vel talis tanteque tue solamina matris?
A quibus inquires pro tali coniuge sponsum?
65Isti pastorem tibi quis monstrabit ovili?
Non caro, non sanguis - tibi consulo - consulat istic,
Sed timor eterni sponsi terrorque malorum,
Sedis honor, gregis utilitas incertaque mortis
Hora, brevis vita, mens conscia, dura propinquis.
70Ne sibi fur pennas alienas gracculus aptet,
Scribentis nomen latet hic, sub nube locatum.
Principium tu tolle BOvis, caput accipe NAni;
ConIUgis his medium coniunge pedemque periTUS:
Ordine collectis simul his, in luce patebit
75Ipsius nomen. Qui si prolixus, ineptus
Vel nimis obscurus aut audax forte videtur,
Vestra sue fidei veniam clementia donet.


4. iubilosa de creatione summi pontificis | actio gratiarum

1 Pange, sacer cetus, dubie post prelia mentis
Insignem gratumque tua de voce triumphum,
Et tu tende liram laudum, mea Musa, canendo,
Taliter exclamans ad sacri flaminis ymbrem:
5"O pie, magne, celer, o presto venire, creator
Spiritus, in mentes hominum, te rite vocantum!
Non miror, quondam si clausas ipse tenebas
Aures, cum totiens patres qui cardo notantur
Mundi te crebras missas celebrando vocabant,
10Nec festivus eras.
Non etiam miror, si nunc in luce sequenti
Post simul inclusi devota precamina cetus
In sua directa celerem te corda dedisti;
Quanvis tu spires ubi vis nemoque videre
15Unde venis vel quo vadis seu quando moveris
Possit, credo tamen et certus nunc scio vere
Quod potes impelli meritis precibusque rogantum,
Ut citius venias, cum plus tardare videris;
Si vox pura sonet nec in se rauca reflectat,
20Sed spandat cordis sonitus ad publica mundi
Munera, tunc facilis tua te dulcedo negare
Nescit, sed mentes illustras luce, favore
Prosequeris, grato successu vota petentis
Exsuperas. Iam nunc omnes sine nube videre
25Hoc possunt, dum te cito nunc tetigisse videmus
Linguas pontificem benedictum voce creantes".
Sit benedicta dies et sit benedicta voluntas,
Que reserare virum voluit mundo benedictum.
Nomine tunc Benedictus erat, nunc re benefactor,
30Ut primum nomen monstrat monstratque secundum.
Sed quanvis sepe fuerit vel semper utrumque,
Scilicet et faciens et dicens omnia recte,
Nunc tamen ad celsa crevit cum nomine virtus
Totque gradus bonitas auxit quot iuncta potestas.
35Credidit hoc sanctum flamen, cum corda vocantum
Afflavit properans solitum persepe morari;
Credidit hoc cetus qui talem pretulit orbi.
Credunt hoc reges, populi, magnique pusilli,
Precipue qui plene sui penetralia cordis
40Noscunt, unde suos equales hec tria cursus
Sumunt: latus amor, opus altum, lingua profunda;
Ille quidem iustus, illud comune, sed illa
Edificans vera tuba mentis et emula facti.
O decus ecclesie, spes o suprema ruentis,
45Orbis et urbis apex, o digna corona senatus,
Si tu vis que scis, quin si potes omnia que vis,
Omnia que superant homines et in ordine fient,
Accipiat grates virtus splendorque paterni
Luminis infusi per amici pectora cetus.
50Accipiat grates ipsorum provida patrum
Publica, discreta, simplex, unita voluntas.
Accipiant grates Benedicti gratia, virtus,
Dos, meritum, genus, ordo, animus, sors blanda, celebris
Fama, decens vita, laudum penetrabile nomen,
55Qui bonitate sua tot corda coegit in unum.


5. exultativa post ipsius coronationem | ad plura genera gentium et rerum apostrofatio

2 Surge, salus populi, renovare vetusta, prioris
Conditio secli; leteris turba bonorum,
Ornetis thalamos, virtutes, plaudite, nate
Ierusalem, facite conventum leta canentes
5Cantica. Nam vester vindex, protector, amator
Mistica festa, pia, sacra pallia, sceptra, coronam
Sumpsit apostolici regni gregis, orbis et urbis.
Vos, inimica sibi, vitiorum tetra silete
Agmina; dormite, fraudes; ypocrita, non plus
10Contristes faciem ieiunans ut videaris:
Unge caput vultumque lava, quod es esse fatere.
Curre, Giezita, cupidas asconde crumenas.
Tuque, rei sacre thesauri spiritualis
Mercator, veteris et ceci Symonis heres,
15Quid facis? Abscede, fuge vel - michi crede - quiesce.
Arrie, si vulpes inter sarmenta latentes
Pro botris domini sugendis forte locasti,
Consulo quod revoces, si non vis ut capiantur.
Nam "Vulpes capite" nobis iam dicere cepit
20Iste coronatus rex, papa, vicarius alti
Regis. Sunt multe vulpesque lupique rapaces,
Sed puto quod multi fraudemque gulamque domabunt,
Si non virtute, saltem formidine pene.
Ergo superba lues, violentia, furta, rapine,
25Evacuate vias, colles, loca, pascua, valles,
Menia, castra, fora, nemus, equora, litora, campos.
At vos, quos laxa peccare licentia iuvit,
Ad sua devoti mandata venite, rebelles,
Vel crebris foveis, muris et turribus altis,
30Armato pedite, soldato milite vestras
- sed quis fructus erit parvus? - componite terras:
Est melior patris clementia iudicis ira.
Spero quod + istarum + quam vultis habere potestis.
Tu, genus indignum, proles o perfida Maumeth,
35Gens Arabum, ceca, demens, Babilonice civis,
O pharaonita, crucis hostis, spurcida sacre
Belua fedatrix terre, blasphema deorum,
Desine sevire, casus perpende propinquos.
Incipe scire metum, fera bestia, disce timere.
40Ecce venit tempus, approximat hora tuorum
Vindicte scelerum, quo planges mesta tuorum
Spicula, tela, stolas, nostro cum sanguine lota,
Potatumque vomes in nostra cede cruorem.
Seditiosa citam pacem vel fedus inite
45Regna, precor; terre sancte memorate ruinam:
Amodo tempus erit, nova pacis stella coruscat.
Lucet lux et ducit dux summusque sacerdos,
Amplam pacificis pacem, bellantibus artum
Promittit bellum, non ut procedere possint
50Bella, sed pacis animum vexatio prestet.
Protinus, o reges, comites proceresque, ferocem
Qui geritis mentem, qui bellica corda vicissim
Nutritis, si vos ad pacem nulla movebit
Utilitas, moveat sanctus iustusque, benignus,
55Magnanimus pastor, gladium qui vibrat utrumque,
Magnanimus reget imperium pascetque benignus
Ecclesiam. Sed sicut res et tempora poscent,
Alter et alterius et uterque patebit utrique.
Plumbea que tantum latuisti bulla, patere
60Digneris, media nullis dignata videri,
Ex quo laudanda, gravis et matura fuisti,
Nulli prepropera, levis aut festina notanda.
Scis quod nulla potest nisi per te gratia fundi.
Te resera semperque nota quod fronte novellum
65Intitulata geris nomen; scis, est benefactor,
Qui Benedictus erat, et tu benefacta videre,
Ut benedicta queas vastum percurrere mundum,
Larga bonis et avara malis, sed prodiga sanctis
Esto viris, vacuos reple, levians honeratos:
70Non hominum cupidos animos, sed conditiones,
Dogma, fidem sortemque gradus satiare labora.
Sed quid membranas vanus labor occupat iste?
Ille tuus dominus, cuius tu nuntia fies,
Monstrat in effectu quod nullis indiget extra
75Consiliis. Radius celestis luminis ipsum
Illustrat, propria sapientia consulit illi,
Cui sit vita, salus, honor et laus, gloria semper.


6. notata sub duplici cantu sequentia, | diei competens medicine

Hec medela corporalis
Fructum det spiritualis
Amoris et gaudii.
Sic laventur intestina,
5Quod se purget in sentina
Mentis omni crimine.
Tunc est digna cura cutis,
Quando munus fert salutis
In utroque homine.
10Cum servatur sensitiva
Virtus et intellectiva,
Viget spes solatii.
Sponte factus alvi fluxus
Omnes stringat mentis luxus,
15Spiritum fortificet.
Cum sit omnis caro fenum,
Contempnenda sicut cenum,
Semper se vilificet;
Optet tamen sanitatem
20Vel conservet facultatem
Divini servitii.
Qui membrorum spernit curam,
Mentem habet ille duram,
Nec scit quod altissimus
25Dedit opem sic vicinam,
Cum creavit medicinam,
Quam de terra carpimus.
Fecit hoc ut famuletur,
Non ut caro dominetur,
30Vel sit serva vitii.
Scimus bene quod ancilla,
Si sit languens, intranquilla,
Debilis et morbida,
Nequit domine servire,
35Presto plus quam impedire,
Impotens et trepida.
Corpus ergo sic se servet,
Quod vigorem non enervet
Spiritalis studii.
40Ille demum qui sanabat,
Dum per mundum ambulabat,
Corpus, sensum, animam
Omnis qui tunc egrotaret
Et ad eum conclamaret
45In vocem humillimam,
Nobis sit summa medela,
Salus, vita, lux, tutela
Nostri desiderii.


7. ymnus cum simplici cantu pro die minuitionis

Sanguis demptus
Et redemptus
Nos servet in letitia,
Qua optetur
Et prestetur
Eterna celi gloria.

Cruor fusus
Prestet usus
Recogitande gratie,
Quam dedisti
Cruce Christi,
Summe Deus clementie.

Ictus vene
Prius plene
Nos excitet interius,
Ad hoc clamat
Qui nos sanat
Ales diei nuntius.

Cesa fibra,
Homo, libra
Agni cruenta vulnera,
Si dolebis,
Possidebis
Eterna Christi munera.

Recolamus,
Dum pausamus,
Post levem haustum sanguinis,
Quantum cesus
Fuit Ihesus
Consors paterni luminis.

Demptis venis
Nimis plenis,
Mundetur mens medullitus,
Ut clamemus
Et cantemus:
"Veni, creator Spiritus".

Ne impugnet
Vel expugnet
Nos veteranus proditor,
Nos minutos
Fac imbutos,
Immense celi conditor.

Arteriis
Datis viis
Pro corporis potentia,
Meditemur
Et lucremur
Eterna nobis gaudia.


8. doctrinale carmen appositum | ad sepulcrum viventis pape

Discite, mortales, ex nunc mollire rigorem
Mortis et applausum fragilis contempnere vite.
Dum vivis, moriture, precor moriaris, ut inde
Liberius vivas: securus vivere si vis,
5Semper crede mori; vis vitam visque salutem?
Iam te funus habe, iam te mirare cadaver,
Exequias iam cerne tuas, te vermibus escam
Sponte para. Tyria vilescit purpura, saccus
Gratus erit. Pompam fugies, calcabis amorem
10Terreni fructus, fluctus fletusque placebunt.
Ecce pater patrum, divini pastor ovilis,
Puppis apostolice remex, vigil arbiter orbis,
Nec non terrenus eterne claviger aule,
Papa Bonifacius, decedere gaudia vite
15Incerteque videns discrimina vivere mortis,
Marmore terrenum, meritis celeste sepulcrum
Construit, ut vigilans hoc expectamine placet
Implacidam mortem que furis more latenter
Circuit, ut sompno mersos in Tartara mergat,
20Insompnesque minus ledat vel tempora tardet.
At vos qui gratam Romane prosperitatem
Ecclesie, treuguas in bellis, federa regum
Et crucis effectum cupitis mundique quietem,
Hanc orate, precor, tumbam, servare nitorem
25Virginis et longum nomen retinere puelle,
Ne velut ingrata celeret factura benignum
Factorem glutire suum, multos sed in annos
Expectet donec velit illa sponte repleri.


9. epitaphyum comitis Caserte

Ille ego quem quondam fingebat vitrea mundi
Gloria felicem, doceo nunc firmiter esse
Fallacem plausum terrene prosperitatis.
Ecce ego Rofredus quem mater Anania stirpe
5De Gaietana produxit et auxit honore,
Pridem quippe comes Caserte ac unicus almi
Pontificis germanus eram, cui nomen in orbe
Papa Bonifacius octavus, rite gubernans
Sceptra orbis frenumque Herebi clavesque polorum;
10Nec solum tanti patris fratrisque fruebar
Luce, sed in tota frondente propagine gratos
Letitie flores fructusque ad vota legebam:
Ex natis unus, duo deque nepotibus altos
Cardineos meruere gradus aliique vocari
15Hic pater, iste comes, varioque hic nomine dici;
Nil vel pauca michi generis natura, benigna
Gratia de sursum, quasi nil sors blanda negarant,
Nunc quasi delatus rapido torrente, relictis
Omnibus his, vanesco latens hic vermibus esca.
20O qui funereas pro me sumpsistis, amici,
Vestes, qui celsa pulsatis sidera luctu,
Discite, non gemite, quin Christo plaudite qui me
Tunc, cum prosper eram, misera de valle vocavit.


10. lamentabile carmen de morte cardinalis | etate iuvenis, mente senis

O Deus, excelsi stabilis regnator Olimpi,
Cur adeo facilis dare magna, sed ipsa tueri
Es tam difficilis? O mors, cur mortua non es,
Que sic prompta rapis quos etas, gloria, virtus
5Victuros cupiunt, moribundos, egra, requirens?
Ecce virum quem celsa domus Gaitanica mundo
Protulerat tanquam florem pomumque novellum;
Quem mores, quem vita, genus, studiosa iuventus,
Blandus honos rerum, laudum tuba, pilleus ardens
10Cardineus, quem tam nomen quam res benedictum
Clamabant, veluti tenero de cortice virgam,
De carnis tunica sic sic festina tulisti.
Qui licet ista libens bona vilia linqueret, alto
Lumine suffultus, velletque ad sidera solvi,
15Non debebat adhuc tam florida planta recidi.
Heu, iactura gravis! Sed in ipsa quippe docemur
Quanta fides isti vite sit danda fluenti
Quamque fugit risus, quam regnat lacrima mundi.
Hunc igitur, benedicte Deus, benedic Benedictum
20Et benedicatur hoc orans pro Benedicto.


11. ad idem brevius

Testes sunt natale genus mentisque ducatus,
Virtus cana, virens etas, amor immaculatus,
Sensus nativus, studiis meritisque levatus,
Cardineus titulus, qui sic iacet hic tumulatus,
5Quod fuit is recte Benedictus in orbe vocatus
Et benedictus adest in celo glorificatus.


12. dilatatio laudis super "Ave regina celorum"

Ave quam salutat ecclesia,
Quam adorant sanctorum agmina,
Quam implorant sexuum genera.
Regina regiis adornata natalibus,
5Regi regum desponsata divinitus,
Regnans in ethere collocata sublimius.
Celorum. quia supra celos ascendisti,
Quia plus quam celi contulisti,
Quia celi factorem peperisti.
10Ave, que pie respicis salutantes,
Que benigne audis ad te clamantes,
Que misericorditer dirigis oberrantes.
Domina famulis non tardans premium,
Servis serviens mancipium,
15Dans celeste gratis premium.
Angelorum. quorum estitisti munditie similata,
Quos fuisti virtutibus imitata,
Quos excessisti in gloria prelata.
Salve, lapsus humani generis relevatrix,
20Regalium mansionum illustratrix,
Rei et iudicis mediatrix.
Radix stipitem salutis educens,
Misericordie ramos producens,
Vite fructus adducens.
25Sancta, propter naturam puritatis,
Propter conceptum deitatis,
Propter participium Trinitatis.
Ex qua velut de lanterna virginalis pudoris,
Velut de lucerna humilitatis amoris,
30Velut de flamma caritatis ardoris.
Mundo culpe furoribus precipitato,
Pugne discriminibus concusso,
Pene suppliciis obligato.
Lux munus gratie demonstrans,
35Modum victorie ministrans,
Quietis delicias insinuans.
Est orta. in forma servitutis,
In substantia humanitatis,
In excellentia divinitatis.
40Gaude, affectu patris a te sic amati,
Aspectu filii sic de te nati,
Effectu fructus non in te seminati.
Gloriosa, ob virtutum generalitatem,
Ob gratiarum universitatem,
45Ob glorie singularitatem.
Super omnes quas misera produxit humanitas,
Quas beata preelegit maiestas,
Quas mira ditavit in prole fecunditas.
Speciosa. decore sapientie,
50Candore pudicitie,
Vigore confidentie.
Vale, nobis olim nata soror nostra,
Nobis inde facta mater nostra,
Nobis fixa spes et salus nostra.
55Valde cum sis mater ineffabilis,
Cum sis filia inestimabilis,
Cum sis virgo admirabilis.
Decora ex innata clementia,
Ex infusa gratia,
60Ex servata obedientia.
Et pro nobis in mundi miseria constitutis,
In peccati retibus obvolutis,
In ignorantie caligine tenebratis.
Semper tempore delicti per conversionis inspirationem,
65Tempore citationis per dilationis impetrationem,
Tempore sententie per nostre fragilitatis allegationem.
Christum in se deum et hominem,
In te filium et patrem,
In nobis ministrum et regem.
70Exora. ut tue precis gratia nos illuminet,
Ut sua misericordia illuminatos conservet,
Ut conservatos in gratia ad gloriam suam levet.


13. versus inventi in diruitione castri Columpne

Plaude, Columpna, statum cum sis sortita beatum,
Precedens fatum, nomen tibi dat mage gratum.
Ecce tuta loco, cordis timore soluto,
Discussa luto, nulli subiecta tributo,
5Discissis pannis, multis odiosa tyrannis,
Ex nostris annis studio relevata Iohannis.


responsio

Plange, Columpna, statum cum sis exuta beatum,
Blasphemans fatum non re, sed ymagine gratum.
Iam privata loco stas nusquam crure soluto.
Es suppressa luto sub vomeris acta tributo.
5Fle scissis pannis, olim possessa tyrannis,
Et cunctis annis ulules cum prole Iohannis.


ad idem

Passa Columpna, satum semen, caput incineratum,
Robur mactatum plangas propriumque reatum,
Que prius adiuto residens et culmine tuto
A bove nunc muto sulcaris, pascua bruto;
5Qui potuit dampnis et tot te mergere bannis,
Pellere de scannis? Elata propago Iohannis.


ad idem

Dic, ubi sunt bases? Ubi sunt capitella vel alta
Menia? Terribiles muros turresque minaces
Pande, Columpna, tuos. Heu sic respondeo: cuncta
Hec nuto vigilis et iusti vindicis arte
5Machina prostravit, taciti mersere ligones,
Ignis consumpsit cineremque revolvit aratrum.


17. additio competens, non tamen necessaria, | metris illis Boetii "Felix nimium prior etas"

Novit opes letas felix nimium prior etas,
Que vixit parvis contenta fidelibus arvis.
Non animi fluxu nec inerti perdita luxu
Se non solvebat, facili que sera solebat
5Propter cor grande ieiunia solvere glande.
Haud Deus ignorat: non bachica munera norat,
Forte suum velle liquido confundere melle,
Non stravit verum nec lucida vellera Serum,
Tanquam cum ceno Tyrio miscere veneno,
10Non iam lugubres, sompnos dabat herba salubres,
Absque cerebri dampnis potum quoque lubricus ampnis,
Gratos prata sinus, umbras altissima pinus.
Terras calcabat, nondum maris alta secabat
Navita dilectis nec mercibus undique lectis,
15Stans in agris sospes, nova litora viderat hospes.
Arma quiescebant, tunc classica seva tacebant,
Non re, non verbis, odiis neque fusus acerbis
Maxima vel parva cruor horrida tinxerat arva.
Pro re nonnulla quid enim furor hosticus ulla
20In dampnum veri vellet prior arma moveri,
Vel quis gauderet, cum vulnera seva videret
Cum necis ampulla nec premia sanguinis ulla?
O quam pauca virent! Utinam modo nostra redirent
Spernentes discos in mores tempora priscos!
25Nunc decrescet ne, sed sevior ignibus Ethne
Non vis nolendi, fervens ardet amor habendi:
Mille dedit penas. Heu primus quis fuit ille
Recti non operis auri qui pondera tecti,
Petras ardentes, gemmasque latere volentes,
30Per que nos rodit, preciosa pericula fodit?

1 GRATIARUM ACTIO VEL APPLAUSUS

2 APOSTROPHA

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: