next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


ad magnificum dominum dominum Pandulfum | de Malatestis pro recuperatione cuiusdam voluminis | quo omnia opera Senecae moralium dogmatum | patris illustris continebantur, | per Angelam de Nogarolis de Verona

Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
Cor quo Caesareum generoso e pectore fugit?
Qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille,
Ut mihi tam fulgens raperes, generose, monile?
5Usquam iusti est et mens sibi conscia recti,
Ut tua iam valeant lacrimis praecordia flecti?
Vince animum mentemque tuam, qui cetera vincis
Iacturamque meam prospectu conspice lincis.
Deme supercilio nubem plerumque modestus,
10Baltheus et parvus mihi non rapiatur honestus.
Nunc prece, nunc precio, nec vi nec morte suprema.
Deprecor, ut nobis reddatur fulgida gemma.
Non domus et fundus, non aeris acervus et auri
Poscitur aut tremula flos lectus ab arbore lauri
15Poscimus id avide, nihil est mihi pulcrius orbe,
Et tibi nunc plena praestatur copia corbe.
Pars mundi tibi nulla vacat, sed tota tenetur
Tellus proque tuo placito sermone movetur.
Quid vetat esse pium munus? Tene dulcia verba,
20Nempe repulsa magis quam mors credatur acerba
Da mihi te placidum, dederisque in carmina vires,
At cadet ingenium mentis si murmur inires.
Rumpor et ora mihi pariter cura mente tremescunt
Hi quotiens nostra flores non sede nitescunt,
25Pro somno lacrimis oculi tunguntur obortis,
Nec mea permulcet patientia pectora fortis.
Has solas semperque habeo semperque profundo,
Nec male, nanque mihi cessit sors aspera mundo.
Sed iam siste gradum, finemque impone labori,
30Princeps celse, meo magnoque medere dolori.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: