8. ad Angelum Politianum
Cum gravius solito premeret fors impia mentem,Accepi versus, Politiane, tuos,
Nostra quibus non sic languescere saecula sensi,
Ut nequeant vates nunc quoque ferre bonos.
5Sed neque tunc valui numeris impendere curam
Musaque carminibus defuit aequa meis.
Nec modo sollicitis agitantibus aequora ventis
Arbitrio possum pandere vela meo.
Scribo tamen, ne me Lethaei ad gurgitis undam
10Remige sub duro forsitan esse putes.
Quod si me, quid agam, rogites: nune Lesbia docti
Vatis habet, nunc me Cynthia, nunc Nemesis.
Has inter, fateor, vita contentus inerti
Divitias magnas nolle rogare Iovem.
15Nam neque Pyrgotelis de gemmis pocula quaero,
Nec clara ut docti Mentoris arte bibam.
Saevus purpureis cervicibus imminet ensis,
Regum sollicitas qui facit esse dapes.
Has petat intortis ardens Bellona flagellis,
20Quem quatit et stimulat semper avara fames.
Impiger Assyrios petat hic, petat ille Britannos,
Ut cumulet magnas tristis et aeger opes.
Me proba paupertas et mens mihi conscia recti,
Aurea libertas et pia Musa iuvant.
25Tu quoque, si sapias, cura scribensve legensve,
Ne tibi nunc iuveni displiceasve seni.