Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Paulum Ursinum

Dudum cui labor istius libelli,
Et parum nitidi, et parum expoliti,
Donetur satago, et voluto mecum:
Qui tot ungue secet notas severa,
5Totque expungat acu hinc et inde mendas,
Quot possunt niveos ferire ocellos.
Num quem simplicitas, merusque sermo
Nunc Evangelii tenet, iuvatque,
Quamvis doctiloqui minus Catulli
10Et lusus imitetur, et lepores,
Explodetur ut improbus poeta?
Nullumque inveniet miser patronum?
En mi Paule; nihil modo repugnat,
Quin meam hanc tibi Lesbiam perito
15Commendem, ut foveas sinu, velisque im-
Pune huic tot dare basiationes,
Quot naevos feries stilo nigellos.


2. de seipso

Quae quondam, fateor, docili mihi floruit aetas,
Magnificum poterat laudis adire iubar.
At mens decipitur iuvenum, quae lubrica saepe
Unde decus poscit, dedecus inde refert.
5Cum mihi praeteritae subeunt insomnia vitae,
Tam pudet, ut pudeat non puduisse satis.
Infelix tamen ipse minus fortasse viderer,
Lusissem varios si sine dente modos.


3. ad Matrem Virginem

Virgo, quam rerum sibi praeter usus
Legit in matrem sator orbis, ut quam
Intulit noxam prius Eva, eandem
Sola fugares:
5Si latus servas propius Tonantis,
Praenitens omni superum catervae,
Si te Amor circum, Charitesque, et omnis
Gloria ludit;
Si triumphanti cytharae, lyraeque,
10Et strepunt albi Aligeri, vocantes:
"Mater o Mater Patris, o Potenti
Nupta deorum"
Si genus nos hinc miserum, quod atrae
Debitum morti properat, vacamus
15Spe tibi cuncta, erigimusque nostrae
Vota salutis;
Si Paros tandem tibi iuncta caelo
Templa molitur, populusque supplex
Hinc odoratis meditatur aptum
20Carmen ab aris:
Oro, ne nostris veneranda coeptis
Subtrahas te te; sed opem benigni
Numinis, quo non aliud rogatur
Certius, adfer.


4. de Sala regione Campaniae

Sala Napaearum, Dryadumque admixta choraeis,
Ibat, earundem tantum pulcherrima, quantum
Ipsa Same, atque ipsa Paros Nereidas inter.
Illam Capripedes, illam qui Pana sequuntur
5Et videre simul, simul et caluere medullis.
Nam neque visa Pado Stella est tam pulchra, neque ipsa
Tybri pater visa est tibi tam formosa Lycoris:
Parthenope licet huic, licet illi Mantua vatem,
Parthenope similem det primo, Mantua primum.
10Sed quid erit tantae sacra inter pectora mentis,
Qui, velut hic Stellam superat, velut ille Lycorim
Laudibus, aequato celebret certamine Salam?
En reperire datur quem suma Phoebus, amentque
Usque adeo Aonides, ut eas, quas aurea vernas
15Sala rosas, violasque, et candida lilia nectit,
Auferat, et laurum, cui lauri cura, remittat.
Huc huc verte fides aurati Scipio plectri,
Scipio Scipiadum nomen sortite, decusque.
Quid sua necquicquam tibi consuit Ischia serta,
20Ischia Nereidum matri decus Amphitrite?
Non minus ipsa tibi debet, quam myrthea vati
Mergilina suo, atque suo vel Clodia, vel quae
Sirmia Benaci ludit pulcherrima ripis.
Ischia cur frustra populat durissima quidquid
25Ramorum, florumque tibi, laurique, hederaeque,
Et myrthi pariunt, et fragrantissima citrus?
Ut nedum decori, verum sint illa decori
Tam tibi quam patriae, Cyrrhaeque bibentibus undam.
Verum nec decori, nec erunt serta illa decori
30Tam tibi quam patriae, Cyrrhaeque bibentibus undam.
Sala quidem te sola manet, quae solis amica est.
Illa venit, venit en Dryadum stipante caterva,
Cui latus adglomerant Charites, cui thessala virgo
Inter Hamadryadas occurrit laeta, vicissimque
35Extantes complexae humeros grata oscula miscent.
Cos quibus, atque silex, et marmora dura liquescunt.
Iamque vagus per odora suae vestigia Daphnis
Phoebus adest, sed quem niveae praesentia Salae
Perstringit, caelique hebetat Sala una nitores.
40At cita Peneis tumido consulta pudori,
Arripuit conversa fugam, perque avia multam
Emicat in sylvam fugitans, iamque aspice, iamque
Fronduit, et miserum, ut crebro, delusit amantem.
Sala manet tantum, claroque arridet amanti,
45Obiiciensque oculos oculis, simul ardet, et urit,
Urit adurentem extincta Peneide Phoebum.
His furtivus Amor repit, petisque cachinnis
Implicat et Dryadas, et semicapros Sylvanos.
Ipsa Venus formosa suos intenderat arcus,
50Vitisatorque suos; sed Hymen tener abfuit unus,
Abfuit unus Hymen, qui quos exciverat ignes
Alma Venus, Venerisque puer, quicquidve iocorum est,
Compescat, miscens iunctis conubia taedis.
Mittuntur blandae Illecebrae, Charitesque decorae,
55Quae raptim accito Geniorum antistite, laetas
Apportant choreas, plectroque sonante resultant.
Interea Salam Sol carpit, Salaque Solem;
Dumque alternantes Natura intercipit ictus,
Ipsa suas texit Zephiritis odora corollas,
60Rident prata, et sylvae, et multicolora pererrant
Rura vagi fontes, gemmantque in palmite botri:
Atque ita perpetuo Campania tempore vernat.


5. in Gallam amici uxorem

Galla, te praefers rabidam, modum ne
Ponis interdum Furias ciendi?
Accipin quantos tua concitarint
Verba tumultus?
5Usque quo mecum geminas palaestram?
Meque discindis mage quam valeret
Ferre, qui erosa cute Ioppus acres
Fluxit in angues?
Pergis ah sic sic in ovem bidentem
10Dura grassari? superest, ut aut te
Perferam ritu crucis, aut remota
Poscar eremo.
Nil mihi blandis precibus relictum,
Ut furens tandem rigor eliquescat:
15Stas minus tygri, minus atque marso
Flexilis apro.


6. ad Petrillum poetam impudicum

Quam sunt et lepidi, quam et elegantes
Sunt tui endecasyllabi Petrille,
Summaque arte laboriosiores,
Doctos qui referas in his Catullos:
5Tam sunt illecebrae tui exoleti
Scortilli putridae, iocique turpes,
Ut non putridius cadaver, ut non
Sit, cur turpe oleat magis cloaca.
Quare odoriferas rosas Petrille
10Si quando olfacimus tui leporis,
Optamusque ibi mille habere nasos;
En hui quam cito nostra, nescio quo
Ventris profluvio, cadit voluptas,
Atque intercipiunt rosas oleta,
15Optamusque ibi nullum habere nasum.
Si nescis, tua bella mi Petrille
Vernum Cynthia concacat rosetum.


7. iocus de scabie omnium morborum pessima

Pelion, et vastum iaculatus Iuppiter Ossam,
Iusserat aeterno monte Typhoea premi.
Utque suo prudens iam illo ex tempore regno
Prospiceret, miserum nos iubet esse genus.
5Quippe superba iterum mens nostra invaderet astra,
Ni iuga sub duro verbere dura ferat.
Pandoram genuit; quae formosissima Divum,
Multiplici evasit dote puella simul,
Et simul adlabens nigri Cocytidos urbem,
10Omnigenam nobis attulit inde febrim.
Tantaleo de fonte sitim diffudit, ut hydrops
Aestuet ad liquidas, quo mage potat, aquas.
Sysiphiis alii torquentur viscera saxis,
Atque alii titia discruciantur ave.
15At nulla elanguent graviori corpora morbo,
Quam quae per scabiem rumpimus ungue trucem.
Ipsa quidem spuma est, quam eructat Cerberus, aut quam
Lurida surrecto crine Megera vomit.
Non mihi quis iactet pestem, quae gallica dicta est,
20Quaeve aegros tentat glande tumente pedes.
Quisquis pruritu informi, scabieque laborat,
Omne quidem se se credat inisse malum.


8. methaphora de iis, quos ad magistratum | se contulisse poenitet

Infidum arridet saepe imprudentibus aequor,
Mentiturque leves zephyros aquilone parato.
Hinc veniunt homines cupidi, quos plura videndi
Cura subit, seu forte Deas in gurgite nantes,
5Sive tridentiferi verrentes caerula currus.
Verum ubi subducto ventum est qua litore circum
Misceri aspiciunt coelum aequore, et aequora coelo:
En miseri avulso singultant viscere proni
Hinc atque hinc nautae, nigraeque urgente vomuntur
10Bile dapes, foedatque acidus Nereidas humor.
Unde indignantes venti tam audacter amicas
Commaculare, suas genus hoc mortale, caducum,
Atque procax, ne sic evadat crimen inultum,
Concurrunt, sonituque ingenti obnixa profundo
15Tergora subiiciunt pelago, totumque revellunt.
Heu stulti, quos nulla monet iactura priorum!
Tunc ea tempestas, ea tunc asperrima rerum
Debuerat facies animo spectarier ante-
Quam nauta insultans fortunae solveret audax:
20Mox frustra insani vellent contingere portus.


9. de ira, ad Paulum Ursinum

Nocte si quando media repente,
Dum tibi obrepens sopor ambit artus,
Paule, consurgitque Aquilo, trucemque
Fertur in Eurum:
5En vago excussus tonitru, fenestras
Luce rimosas rutilare cernis,
Quam ciet creber Iovis huc et illuc
Ventus, et ignis.
Interim praeceps nebulas Orion
10Torquet abruptas, ut ab axe credas
Mole subductum bibula per auras
Nerea duci.
At simul fessi posuere venti,
Solque disiecit tenebras sub ortum,
15Surgis, explorans quid atrox ruinae
Gesserit imber:
Cernis heu moerens, ut agros olyvis,
Ut nemus passim trabibus revulsis
Straverit, littusque putri gravarit
20Africus alga.
Flent lacessito tibi cuncta vultu.
Hic Ceres, Floraeque nitor, Paterque
Vitium sensere Iovem ruentem
Grandinis iras.
25Quae semel vento ruit acta pinus,
Haud reviviscit, nec acer, nec ilex.
Nescit heu certa, semel hinc quod exit,
Lege reverti.
Non minus si quando furor virum, quem
30Ius potens irae decet, incitarit,
Ah quibus se se veneranda larvis
Turpat imago.
Frons trahit vultus, oculosque torvis
Asperat flammis, tremebunda livent
35Labra, dens frendit, micat impedito
Lingua palato.
Iurgii tandem via vi patescit,
Fulgur et linguae crepitat solutae,
Mens cadit vesana, caduntque lapso
40Pectore sensus.
Victa quin morum gravitas fugatur,
Virque, qui consors modo erat Deorum,
Mugit ut bos, ut leo rugit, utque
Sibilat anguis.
45Mox ubi lapsae Eumenides quierunt,
Mensque redduxit sibi se, procellam
Cernit ingentem miser, et peremptos
Fulmine mores.
Verba succurrunt, reditura demum
50Si redit noster, repetitque fontem
Mintius, vel signa queunt Olympi
Vertere cursum.
Ingemit secum, nec humi iacentes
Sublevat demens oculos, nec inde
55(Tam pudet fusae gravitatis) uti
Audet amico.
Ira, si obluctans animum triumphat,
Tu tibi servis; at inermis abs te
Tunc fugit, cum te premis, estque summa haec
60Palma laborum.


10. commendat hortulum Quirino

Cui nam tot comitum, sodaliumque,
Mandabo fidei, bonaeque curae,
Hortum delicias meas, Quirine?
Nam (quod scire quidem te oportet unum,
5Quem plurisfacio, probans fidelem)
Hinc praeceps abeo, nec ante voto
Quam deus bene vertat, huc revertor,
Cui vestrum hortulus iste erit colendus?
Incertum est: tibi ne insuber Cyrille?
10An tibi Ugo? tibi ne Paule? sed nec
Ambos huic habiles, idoneosque,
Vos curae inspicio; quidem librorum
Macri, pallidulique deterentes
Tot volumina, nec pili aestimatis
15Plantarum studium. At tuae Quirine
Magis crediderim sagacitati.
Nam quis te serit, amputatque, sarritque
Aut hortos melior colit? qui es actor
Tam boni agricolae (ut datur videri)
20Quam optimus Maro scriptor, et magister.
Quid non dant validi tui ligones?
Quibus continuo vacas labori;
Quibus nos sapidis, salubribusque
Sustentas epulis? tibi virentum
25Ubertas olerum redundat hortis:
Et molles sua protulere betae
Late brachia, brassycaeque, opesque
Horti, et nobilium quies ciborum
Lactucae, atque inulae, intubumque amarum.
30Cui non cicorium, cucumis, pepoque,
Non ventrosa deest cucurbita, et quod
Sopores gelidum papaver infert;
Non cepae, raphanum, ascaloniumque,
Non porrum, allium, et illa, quae per hortos
35Nostrae salvia nascitur saluti.


11. in nativitate Servatoris

Qui coelorum agitat rotas, et aureum
Sub se orbem stabili volutat axe;
Qui vim nubibus, et vapori, et euris
Ingentem incutit, ut fretum tumescat
5Alte, fulmineoque terreat nos
Mortales tonitru rescissus aether;
Qui solis ditione sub potenti
Late disposuit, quod esse rerum
Tot causae nequeant, opesque mundi,
10Ni Phoebus caleat, sororque Phoebi
Frigeat, speculique levis instar
Fraternos sibi contrahat nitores;
Nec nox aurea tot recludet ignes,
Nec latum mare tot levabit undas,
15Nec terra omniparens tot aedet herbas,
Ni soli radios det orbis author,
Mox solis radiis et undae, et ignes,
Ac herbae immadeant, et incalescant;
Qui tandem quatiens operta terrae
20Fundamenta, Dei manum fatetur:
En, quis credat? inops, et arctus Infans
In praesepe iacet, premitque durae
Stramentum stipulae, bovemque, asellumque
Inter stratus, bomo pusillus alget,
25Et nudus patitur suos decembres.
At castissima Mater, et puella
Integerrima, candido revolvit
In sudariolo tenellum Iesum.
Vagit interim Amor Benignitasque
30Tam parvi Pueri, brevisque Pupi.
Vagin Pupe meus? nec anxiosis
Parcis lachrymulis, dum anhela Mater
Stringit fasciolas et osculatur?
Ne fle magne Puer: quod en mamillam
35Admovit Genitrix tuis labellis.
Dum coeleste bibis lac o pie Infans,
Cessent ha tepidi madere ocelli,
Cessent languidulae genae rigari.


12. in Gallam amici uxorem

Galla pernicies boni, velint Dii
Tam bono bona sis tuo marito,
Quam mihi rigidissima es ferarum:
Nam quod tu Eumenidum acta diritate,
5Xantippen imiteris in maritum,
Ah me poenitet, ah minus ferendum est.
Verum quod iacias Erinnis ipsa
In me angues odii, malique virus,
Parvi tam facio, nihilve pendo,
10Quam pendenda nihil palustris alga.


13. de duarum avium fortuna

Parvula dum saxo ludens avis haeret acuto,
Ecce madens volucrum caede Corillus adest.
Protinus adducto, cui cretea ponitur arcu
Spherula, se mira praeparat arte neci.
5Iamque ictum ferientis erat sensura volucris,
Quum pro illa subiit fata repente soror.
Illa fugit, manet haec, sonat arcus, concita stridet
Spherula, et indignum rumpit in aure caput.


14. Tumulus Pompei Columnae

Proh quantum excidiique de...Dit, stragisque columna haeC,
Omnis ut impulsu domus ...... Inclyta nutet ab un..............O.
Magne tuo mota est tam ...... Casu haec machina, quod niL
Peiore ad se se vale ............ At mors ferre tumult............U.
5Extinctus ne iaces? an ......... Tantarum agmina reru..........M
Intercepta iacent simul? ....... Unde hoc missile fulme........N
Obtrivit saxum for.................Mosae grande column.........AE?


15. item

Pondere fulta suo stent .... Dura haec marmora, doneC
Omnivagis cursum radi......Is obliquat Apoll...............O.
Magnanimus, liber, sa.......Croque ex ordine praesu...L
Pompeius, tuto hic legit ... Acta ingentia port..............U,
5Egregium referens vir........Tute, ut nomine, Magnu.....M,
Ipsa licet superet iam ...... Virtus denique nome..........N,
Obtineatque polo sum......Mae fastigia palm...............AE.


16. ad amicum, de Galla eius uxore

Invidet nostram quis atrox quietem
Hostis? infernae lemur an tenebrae?
Aut meas vires probat experiri
Coelica virtus?
5Ecce quae serpsit mihi nuper Hydra,
Hydra lerneae feritas paludis,
Heu quod ingenti iaculatur in me
Gutture virus.
Foeminam linguae triplicis potentem,
10Vix thyestaea dape temperantem
Audin? et quo nos studet inter astu
Rumpere pacem?
Tu fide constes, moneo, caputque
Et leve, et mordax, et inane vilis
15Foeminae sopi, facias ve quanti
Penditur alga.


17. in felem omnium pessimum

Resultent "io io" coci, resultent
Iam dudum queruli simul lebetes:
Nuper nescio quid mali gemebant.
Quin ipsae insiliant nigrae nigellis
5Ollae cum patinis; et huc, et illuc
Permixti urceolis catini, et urnae,
Et quantum est olidissimae popinae,
"Io" ter geminent, chorosque ducant:
Curis nanque animi levantur aegris,
10Hostem nanque alacres suum triumphant.
Hostis insidiator ille felis,
Versipellis, atrox, trifurcifer fur,
Et cuivis cacodaemoni parandus,
Tam cautissimus omnium latronum,
15Quam notissimus omnium malorum,
Lurco, carnivora, et lucernilingus,
Praedatorque inhians iugi rapinae,
Ictu nunc valido atque ponderoso
Ligonis periit, deditque poenas,
20Tot commissa luens, quot ille sparsim
Per corpus rubeos pilos habebat.
Ah pili scelerum indices suorum!
I nunc, palladios bibas liquores
Nulla relligione: qui nec ipsi
25Parcis stuppae, olidas vorans lucernas.
At vobis lemures tenebricosi,
Et nigri genii iubetur Orci:
"Raptate hanc olei bibacitatem,
Torquete hanc adipis gulositatem,
30Torrete ad patinas Stygis flagranti
Bullantes oleo, et putri sagina".
Has poenas merito luat gulonis
Felis ingluvies, voracitasque.


18. ad socium de limacibus

Blande soci, an fueris nobis venator, an auceps,
An piscator (ut his acer es) ambigimus.
Nam neque quadrupedis, nec avis, nec piscis imago est
Huic praedae, nostris quae cecidit patinis.
5Mirum quam genus id coclearum longa remittat
Cornua, quamque ingens pondus agat scapulis.
Tardigradae sunt hae limaces, sueta propago
Secum ferre humeris omnia quae sua sunt.


19. ad Intronatos

Scilicet a triviis tanta est audacia nostris,
Ut rudis, utque humili nostra haec succincta cothurno
Musa, et degenerem vatem testata, canoras
Senarum inspiciat Veneres, atque ocia Phoebi.
5Illic Arsicii comites cura unica nostri
Hetruscam, instaurant linguam, quicquidve leporum est.
Felices Genii, felicia pectora, tanti
Vos faciant Charites, et Nymphae nobilis Arni,
Quanti magniloquum vatem, quem Mintius Ande
10Sustulit e modica summae ad fastigia Romae.
O mihi contingat (faveat modo Tuscia caeptis)
Inter apollineos numerarier Intronatos.
An quicquam maiore queat me laude referre:
Vel si Dardanidas celebrem non impar Homero;
15Vel si verrinos mores grandi ore lacessam?
Ah redeas delira, ingens lux illa pusillum
Perstringit lumen, cui sol caligat ab axe.


20. in Gallam furentem

At quis, o Divum pater, at quis, inquam,
Inter heroas fuerit potentes,
Qui satis firma petat huius iram
Fronte colubrae?
5Ut ferox, ut turpis, ut expedita
Impetus in me ciet; ut bilingue
Os tumet vibrans, ut anhela me iam,
Iamque retentat.
Per tuum te connubium, per ipsos
10Liberos Sampsone meo receptos
(Ni qua dirarum thalamos cerastas
Pexit in illo<s>)
Oro, quid ferro similis petitae
Belluae saevis? agedum luparum
15Pessima, en me me tibi dedo: vince:
Pascere carnes.


21. de quattuor temporibus anni. Experientia I

Ver novum domitis adest pruinis,
Cui Mars nunc aperit, tenerque Aprilis,
Occurrunt Veneres, vagique Amores,
Dum tectum vetuli subintrat Anni.
5Sol fraeno ignivomos equos retentat,
Lentis solstitium notans quadrigis,
Aestas nuda sitit, gravesque spicas
Dum torret, cupidos parat colonos.
Autumnus moderante sole flammas
10Prodit tardigradus, satis quod ille
Succulentus hebet, suaeque vites
Illi palmitibus gemunt onustis.
Adportat gelidos Hyems novembres,
Canasque hirta comas, trahit podagram,
15Tussit, pelliceis pedes ad imos
Se volvens tunicis, fovensve prunas.


22. de quattuor temporibus anni. Experientia II

Ver nitens, ubi nix modo imperabat,
Sumit regna, suasque ponit herbas:
His arridet Amor, parensque Amoris,
His blanda Zephyrus iocatur aura.
5Aestas delitiis laboriosa
Praefert seria, decutitque flores:
His fruges subicit Ceres opimas,
His flavae subeunt Deae manipli.
Autumnus vacuos cados vetusti
10Ad novum reparat Thyoniani:
His plaudit Bromius, Bromique pupi
His circumsiliunt, chorosque ducunt.
Horret Bruma gelu, casaeque rimas
Stipat sedula pervias rigori:
15His mugit Boreas, suasque victor
His vibrat scythico nives ab arcto.


23. de quattuor temporibus anni. Experientia III

Iam novos, variosque picta flores
Passim reddit humus, decusque veris.
Lascivit Cytheraea, consuitque
Ludenti violas, rosasque Amori.
5Dat messes ager hispidus salubres,
Nec tunc utilis impeditur ardor.
Texit flava Ceres graves aristas,
Cingens tempora spiceis corollis.
Pingues pampineos gravant lacertos
10Uvae; pampineos gravant lacerti
Ulmos; ulmi asinum gravant flagellis,
Dum Silene agis hunc gravem racemis.
Nix alpes aquilone sibilante
Summas candidat, implicantur amnes,
15Hinc Nymphae vitreo stupent ab alveo,
Et comunt glacie comas sub ipsa.


24. de quattuor temporibus anni. Experientia IV

Fragrant multicolora prata gemmis,
Quas leni populant apes susurro.
Laetae qua nemorum trabes comantum
Frondescunt, avibus sonant canoris.
5Flagrant pulverulenta rura flammis,
Quas brevi extenuant oves sub umbra.
Lentae qua coryli, nigraeque olivae
Pallescunt, querulis strident cicadis.
Turgent mellificata musta botris,
10Quos Bacchae patulis ferunt canistris.
Et qua vitibus explicantur umbrae:
- Io Bacche, - canunt - Io Lyee.
Torpent obstupefacta stagna crustis,
Quas nec plaustra notant, rotaeque signant.
15Et qua cymba modo premebat undas
Colludunt pueri, labantque plantis.


25. de quattuor temporibus anni. Experientia V

Florescunt sata, vineaeque gemmant,
Purae per teretes cient lapillos
Raucum murmur aquae, udulique rivi
Albent liliolis, rubent rosetis.
5Durescunt segetes agris, caduntque
Iam curvis sata falcibus, nec aestu
Messores avidum gemunt laborem,
Sed crebris cyathis levant calorem.
Dulcescunt, nimioque botriones
10Sunt ulmis oneri tumente succo.
Fit vindemia, vinitorque laetus
Suo destituit decore vites.
Canescunt nive tecta, stiriaeque
His pendent vitreae, stupentque guttae.
15Pastor straminibus, simulque arator
Defendunt, hic oves, at ille tauros.


26. de quattuor temporibus anni. Experientia VI

Vector sydoniae calet puellae:
Sagittas acuit tener Cupido;
Torquati geminantur hinc palumbes,
Auriti lepores, boaeque turpes.
5Sydus herculei flagrat Leonis:
Frondes nec tenui moventur aura;
Dumos nec gelidi exeunt lacerti;
Portu nauta latet, viator umbra.
Pugnaci haeret Apollo Scorpioni:
10Spumant labra mero, lacusque praelo
Vi pressante capit novum phalernum;
Complenturque cadi, amphoraeque grandes.
Horret sydere Bruma Capricorni:
Auget ligna focis, veruque torret
15Longo terga suum, superque crates
Tuceta, et croceae strident tomaclae.


27. tumulus Dorothaeae tianaeae

Dum sol plus nimio flagrat, Dorothaea Dianae
Quondam sacra, viro sed modo iuncta, lavat;
Dumque lavat, castoque Deae natat inscia fonte,
Marmor facta iacet marmore hoc in niveo.


28. in senem hypocritam

Senties (ni iam resipis) furentum
Vindices divum simulator iras.
Vis pius, qui sis pietatis expers,
Quippe videri.
5Interim peccas miser, inque curas
Deteris lucem pueros decentes:
Nulla nec fati quibus est, nec Orci
Tristis imago.
Tu merum ludens bibis impudenter,
10Tu lupus molli latitans sub agno
Spongiam Christi canis hic, et illic:
Suggere temnis.
Novit heu vindex scelerum nequaquam
Fallier, nostrasque super medullas
15Excubat, doctus sua cuique morum
Praemia ferre.
An fugit te te quot habes dierum?
Quot caput spargit cinerum? cavantque
Quot cutem sulci? quot ab ore lapsi
20Forcipe dentes?
Si tibi fervor periit iuventae,
Si liquor vivax, agilisque nervos
Deficit, si grata petis facessit
Forma puellis;
25Si madens, lippusque oculus gravescit;
Si laboras pituita, refertque
Gibba delphinem; quid adhuc ineptis
Stulte? quid audes?
It dies pernix, nec it una, siccam
30Sed simul spicam, simul et pruinam
Corripit miscens: alio quid aequum
Tempore differs?
Ah redi delire, redi: Caleno
Sat tibi indultum: lachrymis madendum:
35Fle, licet tarde, quia nec senum aetas,
Nec later humet.


29. in Apianum poetam

Castigas Apiane, nescio quo
Me dicto sat acerbiore, quam quod
Te, tuique pares, putem decere.
Cum sis doctiloqui gener Maronis:
5Qui nuptum tibi dat suam poesim;
At cum expers, et inops, et imperitus
Sis Evangelii, phrasimque pressam
Contemptor fugias: mones iniquo,
Me inculcare modo sacris Camoenis
10Nomen barbarum, et insolens Iesu.
Quare, si sapio, mihi cavere
Posthac debeam, et expolire Musas.
Nam se, quisquis amat vocabulorum
Id miscere genus lepore, praefert
15Non nisi aridulum, et malum poetam.
Sic culpas Apiane: nosque magno
Das prorsus vitio, atque ineruditos
Hac de barbarie vocas poetas.
O factum male, fila me ne eburni
20Plectri consona polluisse Phaebo?
Incusas Apiane saepe nostro
Me poemate nominare Iesum?
Incusas merito: quod illud altum,
Ac divinitus ante secla magnae
25Impostum Sophyae, typum salutis
Secum nomen habens, scelus videtur,
Et sensu, et calamo, oreque impudico
Me versare nimis licentiose.
Nam quis frugi hominum, sequax ve Iesu,
30Qui dignum sine suavitate Iesu
Se ducat bene nominare Iesum?
At tibi o Apiane dissipator
Castae simplicitatis, istud atrum
Tuum sacrilegum caput teretur
35Ictu fulmineo: qui adulter omnis
Bonae iustitiae, hoc salubre nomen,
Sanctumque, egregiumque, mysticumque,
Vocas barbarum, et insolens, minusque
Musarum auribus arte commodatum.
40At tu barbare barbarissimum te
Praefers, et rigidas bibisse tygres:
Qui sis tam petulans, procaxque laeno
Vestrae grammatices, ut almum Iesu
Nomen despicias, quod ipse Apollo,
45Et Musae, et Charites, et elegantum
Quantum est laurigeris scholis leporum
Formidant, venerantur, atque adorant.
Quare summoneo ne ineptiarum
Tot demens cumules; et admoneri
50Consulto patere, admones qui acerbe
Sic nos tam resonum referre nomen.


30. in Annunciatione Virginis Matris

Stabat dicta sacris Puella templo,
Coeli delitium, fidesque rerum,
Felicisque iubar perennitatis,
Infernaeque tremor profunditatis,
5Virgo virginei decor decoris,
Matrum nobilitas, patrumque cura,
Et laeta anxietas: quibus canori
Vates detulerant tot ante seclis
Venturam ingenui gradus Puellam,
10Quae prorsus thalami virilis expers,
Ignitoque dei gravis nitore,
Integerrima, perditae salutis
Authorem pareret, simulque Matris,
Virginis simul assecuta nomen.


31. ad Alovisium Grifalconem

Quid refert quod onusta auro, gemmisque lucerna
Sit mihi, et hanc Cyclops sicano cuderit antro;
Vel quod orontaei bombycis stamine, vel quod
Ipsa venafrano Pallas ornarit olivo,
5Pendula si cessat? si nulli admota coruscat?
Te non dissimilem video, qui culmen adeptus
Virtutum (cum homines se praeter caetera norint
Causa hominum genitos) contemnis promere signa,
Sub quibus arma novus duce tractet Apolline miles.
10Siccine mortales divum nos munere fraudas?


32. ad seipsum

Iam diu assuesti (domat usus artes,
Et iugum tauros, et equos lupatum)
Perpeti longas Philotheu maligni
Temporis iras.
5Seu Canis, seu regnet Hyas, det illa
Igneos aestus, gelidos det ista,
Tu nihil flammae, nihil et flabelli
Commoda pendis.
Iurgium linguae tamen insolentis
10(Proh viro forti nisi non pudendum!)
Et minas, turpemque sonum ferendo
Vincere nescis.


33. ad Federicum Gonzagam Mantuae ducem

Palpanti Styga Dux o praestantissime coelum
Tun mi ades? an nocti sufficis astra meae?
Sed proh quanto ardes nunc Phoebo! Quod nisi ab illo
Stem procul, ecce in noctem, et Styga, rursus agor.
5Qua re age iam quae sit tua lux patiare videri:
Si procul, expande, si prope, coge iubar.
Nam mihi non acies illa est, quae proxima possit
Divinum Solis lumen adire tui.


34. tumulus Candidi Castelionaei

Heus tu quisquis ades, sis ... Clemens ossibus his, ne....C
Inspicias tanti ducis ............ Absque favoribus arm.......A.
Candidus hic ille, huma.........Nis qui abscessit ab ori.....S,
Inque deum numero sua. ..... Desuper inclyta cerni........T
5Acta, refertque suo iam ....... Iam praeconia Mart.........E:
Candidus hic, inquam, cui .... Dii apposuere suum me....L,
Et dulcem ambrosiam, vi.......Vax quoque nectar OlympI.
Tuque igitur sacro da .......... Sertaque, thuraque, bust...O.


35. item

Horrida mors ferro dum ............ Curvo huc sevit, et illuC,
Incautum hunc iuvenem secat, ... Armorumque proterv..A
Consternit decus, et iuve.............Nilis culmen honori.....S:
Improba, crudelis, trux, ............. Dira: quis impete possiT
5Arma referre suo? quin .............. Iulius, Hector, et ips...E
Clarus Alexander tam ................ Durum anteire tribuna.L,
Erectasque acti cer......................Vices subdere mort....I.
Tanta est hoc rigido di.................Stricta potentia fat......O.


36. in maledicum aenigma

"Errans mus" scribere, tuum nunc accipe nomen,
Idque tuis par sit moribus, idque iocis.
Diceris "errans mus", male si mutilata reducas;
Raptaque stent numeris bina elementa suis.
5Quis rogo diminuit meritum tibi nomen? an errans
Mus (nam mus peredit cuncta) peredit idem?
Erras mus ita ne, ut laceres duro omnia dente?
Denique erit tituli iam nota nota tui.


37. ad ducem Adriae Aquevivum

Multa tui virtus, qua dux nitidissime utrunque
Prospectum oceani late quatis, ut super omnes
Arduus incedas et Phoebi, et Martis alumnos:
En longe devota tibi duo pectora traxit,
5Vivae semper aquae dulces bibitura liquores,
Ad quos turba coit vatum, qui te auspice dicunt,
Quae non altiloquo sunt visa indigna Maroni.
Quis te Pieridum neget esse amplexibus, aut quis
De Iove non dicat te una cum Pallade natum,
10Si dotes animi, si robur penset in armis?
Felices oh vitae hominum, felicia secla!
Lapsa quibus coelo Ducis est praesentia tanti.
Cui Mars bellandi, cui pulcher Apollo canendi
Ius dedit, ut nusquam melior te hoc tempore vates
15Incumbat musis, aut dux praestantior armis.
Oh ergo ne gracilis laudes contemne cothurni
Maxime semideum: nec puri subtrahe vivas
Fontis aquas: patere ingenium hoc, quondam tua verset
Inclyta facta, locetque tuum super aethera nomen.


38. tumulus Fambroniae Castelionaeae, | quae matrem alloquitur

Heus mater, satis haec fleta ossa, diutius atrum
It funus, quam quod Christicolam deceat.
Ne geme, neu tanti facias, quod morte fefelli
Mortalem, aeterno quo fruerer, thalamo.


39. de Ioanne Baptista Chrysogono

Huc huc Chrysogonus tot ex amicis
Charis, quot numerare nemo possit,
Huc charissimus ad suos redibit
Tandem eremicolas; diutius qui
5Quam promiserat, et suam bis, et ter,
Fidem astrinxerat, est procul; gravique
In moerore tenet sodalitatem.
Sed (ne flete oculi mei miselli)
Revertetur, et ista plus duobus
10Nobiscum colet iliceta seclis:
Quem videbitis, ut prius solebat,
Foecundum simul hortulum perita
Contrectare manu, simul tenellas
Suo tempore commodare plantas.
15Licet patricius, licet sit alta
Natus prole, tamen venusti Iesu
Ob dulcem, atque humilem benignitatem,
Synceras adhibet manus labori,
Callis horridulas diu, et nigellas:
20Nam illum utile, multiplexque semen
Occultare solo iuvat feraci,
Mox rivo tenui strepentis undae
Inducit vitreum satis liquorem;
Quem culti simulac bibere sulci,
25Ac leni tepuere solis aestu,
Pandit multiplices agellus herbas,
Et refert avido duplum colono.
Qua re tandem aderit, suosque caros
Angelumque, Theophilumque, raptim
30Amplectetur, et osculis trecentis
Blando non sinet ore suaviari.


40. ad Servatorem nostrum

Flagrantissime Iesu amoris ardor,
Et repleta sitis, repletioque
Divinae sitiens perennitatis:
Fragrantissime Iesu odoris arbor,
5Miscens nectareum croco liquorem,
Spirans ambrosium rosis odorem:
Amantissime Iesu honoris author,
Qui nos degeneres, diuque Lethes
Sopitos fluvio, vocas ad astra:
10Pientissime Iesu amaror, et fel,
Dum clavos crucis horridos amarae
In te ultro rapis: utque dulcor, ut mel,
Ut sis vita simul mihi misello:
Quid tibi referam tot ob dolores
15Clementissime Iesu? an appetis cor?
An cor appetis istud aridum? ecce
Qualecunque habeas, ferasque tecum.


41. in obitu Caroli Agnelli

Carole, quis vatum praestans, et idoneus adsit,
Qui satis ad tumuli defleat ossa tui?
Sunt, fateor, nostro tenues in carmine vires
Non tamen ah tenues liquimur in lachrymas!
5Carmina debentur lachrymis, lachrymaeque sepulchris,
Debentur functis luce sepulchra viris.
Huc huc et Charites properent, Phoebique sorores,
Quaeque colunt fontem numina, quaeque nemus.
Huc, inquam, properent, elegisque furentibus ornent
10Busta sepulchrali semper alenda face.


42. tumulus Candidi Castelionaei

Arma, supercilio quae templi affixa viator
Suspicis ad tumulum rutilantia, Candidus ille
Castelio, dux ille ducum celeberrimus, ille
Agminis adversi terror, virtusque suorum,
5Gestabat, patriaeque suae assignabat honori.
Mirum quam se se dura inter bella ferebat
Impiger hic heros: cui multi ponderis ipse
Mars genitor dederat nuper thoraca, simulque
Fulmineum, gladium, et galeam cervice comantem.
10Indefessa viri quae vis, quae gloria, quae laus,
Quisve animus, quod robur erat, novere phalanges
Adversae toties fusae: cum praelia miscens,
Aut clava, aut mucrone hostes caedente fugabat.
Vos etiam Insubres, etiam gens clara Cremonae,
15Quondam fumivomis Venetorum obsessa metallis,
Castelionaei Ducis acta ingentia nostis.
Primus ibi ante alios cunctis qui cernuus urbis
Conscendit miro ausu propugnacula tantae;
Quem non saxa, trabes, et edaci pulvere flammae
20Deterrere unquam poterant, quin ferreus ille
Hostibus in mediis vastam per vulnera caedem
Spargeret, ac se se pulchra cum laude referret
Ad socios, magnoque ducum legeretur honore.
Ergo age clara viri tollamus gesta potentis,
25Spargamusque alacres victrici fronde sepulchrum.
Martia Pina suo felix gratetur alumno;
Cuius ob insignes titulos, ac nominis auram,
Expulit hesperias longa obsidione, catervas.
Nosque poetarum minimi (quando inclyta magni
30Facta Ducis merito nequeamus ferre cothurno)
Saltem hoc mantoi recitemus carmen Homeri:
"Candidus insueti miratur limen Olympi".


43. querela avis in Corillum sagittarium

Dii, quibus est avium (si sit tamen ulla) potestas,
Certaque plumosi solicitudo gregis;
Cernitis ut largo pateat mihi pectus hiatu?
Promat ut abruptum viscera nuda latus?
5Conterite authorem Dii tanti vulneris arcum,
Ipseque pro alitibus porra Corillus edat.


44. de Surrento

Delicias Phoebi, Musarumque ocia sentis,
Dum surrentina gargara in urbe tenes.
Nempe (modo veniat quod edas aliunde) recessus
Non habet huic Helicon, mollis et Ascra, pares.
5Verum si colles tantum apponantur aprici:
Sit tibi Surrentum delitiosa fames.
Aere camaleon nutritur, rore cicada,
Haec ea Surrentum dat tibi, pane caret.


45. tumulus Avali, principis Pescariae

Armorum decus, et ter........Ror, quis preterit? heus tV
Vove viator, hic Avalus ..... Est,. sua munera Mart.....I.
Arma aderunt suspensa ro...Go per saecula, done.....C
Labitur, adriacosque si........Nus Pescaria lustra.........T.
5Virtus multiplici fert ........... Alta haec ossa triumph....O:
Sors abiit contempta, ni.......Tet suo acumine victo.....R.


46. ad Nicodemum fratrem

Hoc tandem Nicodeme colligamus
Portu vela, nec amplius modo huc, modo illuc,
Per fluctus agitamur anxiosi.
Nos qui relliquiae, superstitesque,
5Immani superavimus profundo,
Iam laetum canimus celeuma, iamque
Saltantes ruimus potiri arena,
Et putri sale iam cutem madentem
Purgantes, maris execramur undas.
10Grates ergo suas, suasque laudes
Ore et corde rependimus Tonanti.
Hic hic o Nicodeme roboramus
Navim dente volubilem tenaci,
Non sortis fidei dehinc parandam.
15Sat concredita vita nostra morti est.
Nam tentare fretum quid est, mori ni est?
Hic opes Nicodeme, opumque fastus
Nos nec quam minimi aestimamus assis.
Horum qui ambitione moliuntur
20Sub coelum solium, eminentiamque,
Quo eunt altius Icarum aemulantes,
Ruunt altius Icarum sequentes.
Hii fortunae ita commodis anhelant,
Ut quae finis eos manet, nec horae
25Tantillum ratione metiuntur.
His tandem Nicodeme commoramur
Sylvarum latebris, et his potimur
Speluncis, ubi pax, et aequa vita est.
Hic viri Nicodeme gloriantur
30Se solos bona vera comperisse:
Qui deo, sibi, proximoque vivunt.


47. ad iram

Ira vis praeceps animi, repente
Quae virum turpas, adigisque in atrum,
Quale vel Protei, vel erat Chimaere
Pingere, monstrum,
5Unde laerneo recalens veneno,
Huc meis repsti miseris medullis?
Unde? dic fornax odii, canisque
Spuma trifaucis.
Credin abreptum hoc ideo fuisse,
10Quicquid est curae mihi, quidquid artis,
Quidquid ardescit studii tuendae
Pacis? an inquam
Credis abreptum hoc ideo fuisse,
Quod semel fracto ruerim capistro?
15Me sibi, ne frende, trahunt, trahentque
Vulnera Iesu.
En serenatis ut adest ocellis,
Ut mihi, humanos miserans, pepercit:
Tu breves frustra Eumenidum colubros
20Livida torques.


48. ad socios anachoritas

Duremus socii, precumque nixi
Propugnaculo, et unitate nostra
Facti iam stabiles, nec huc, nec illuc
Flectamur folio pares, quod aura
5Quaevis fert modico, ut lubet, susurro.
Perstemus validi, nec utris instar
Inflemur tumidae; sed hoc laborum
Curramus stadium semel receptum.
At cursu in medio, cavete, condunt
10Suas decipulas, suosque casses,
Ter centum Genii mali et nigelli
Qui circumsiliunt ab axe Pluti.
Porro lachrymulis ubi precantes
Dulcis laverimus pedes Iesu,
15Illi ne minimi aestimentur unguis.


49. de quodam anachoreta nimis ocioso

Ni ego hallucinor has tenebricosi
Per frondes nemoris, procul videre
Macronem videor, novissimus qui
Nobiscum accola factus est eremi,
5Ut quidquid segetum modo per urbes
Mendici, modo de labore nostro
Venamur, comedat, voretque lurco.
Quid non semper edit, nihil laborans?
Verum subdubito sit an Macro iste.
10Immo est, nam sedet hic, et oscitatur,
Quod sedere suum est, et oscitari.
Mirum si quid agat volumen istud
Nugarum, simiusque ineptiarum,
Quam torpescere, commodum ad laborem:
15Quam fervescere massicum ad liquorem.


50. flentes oculi ad cor

O cor, ah cur plus nimio gravaris?
Cur times tantum, nec amare discis?
An tui, dic cor, sumus intuendo
Causa doloris?
5Cernimus maesti siquidem bicornes
Pingier templis lemures, nigrasque
Sontium furcis animas voracem
Ferre sub Orcum.
Hinc sanguis frigens tremebunda currit
10Ossa per, circunque tuum tribunal
(Noster es iudex) coit, et paventes
Deserit artus.
Omnis heu tunc artis inops, tuique
Impotens, nescis quid agas miselle,
15Aut quid obiectes opis imminenti
Desuper irae,
Nosque laxata cute discolores
Semper obiurgaris, et omnis in nos
Culpa fertur, qui male ianitores
20Te tueamur.
Tunc procellosas aquilone rupto
Sublevas iratus aquas. Quid heu, quid
Fluctibus mersi obruimur, pedesque it
Fletus ad imos?
25Ne nimis saevi tibi cor, tuisque
Ne cor ah saevi miseris ocellis,
Sed Crucis causam memora, sed ipsa
Vulnera Christi.


51. de sacello divo Ioanni Baptistae dicato

Cui vestrum proceres, bonique cives
Urbis sydereae, modo absolutum,
Qualecunque, dicamus hoc sacellum?
An tibi Petre? summa cui ligandi,
5Solvendique animas rogata cura est?
Ecquid Paule tibi? quis aptior te?
Te quis continuus magis, magisque
Indefessus Evangeli ad labores?
Sed nec Petre tibi, nec alteri (absit
10Livor coelitibus) sacramus aram:
Aram, quae erigitur: favete laeti
Baptistae nemorum, sacraeque eremi
Cultori, ut nemorum, sacraeque eremi
Cultores foveat, diuque servet.
15Baptista huic praeerit sacello et arae,
Det nomen, titulumque, et illi, et illi.
Vos quoque aligeri Deum ministri,
Hinc hinc horrisonum vetate fulmen,
Hinc hinc anguicomas fugate Diras.


52. de eodem

O quisnam Superum novo sacello,
Haud tofo, et pariis sito columnis,
Sed crusta scopuli modo expedito,
Huic nomen facit? o quis huius arae,
5Quodquod munus erit, favens secundat?
An Baptista feras id obtineri
Abs te? an, si quateris prece, assequemur?
Sed non hanc refugis subire curam.
Olim tu quoque vastitate rupum,
10Et sylvae latebris frui solebas.
Qua re tu face quidquid est sacelli,
Quidquid ara precum vovet, ratum sit.


53. ad Nicolaum Morosinaeum

I papire, meum Morosinaeum
Festina reperire, ubi moratur:
Dic suos male torpet ad sodales
Remigrare, nec esse tam negoci,
5Ut modo "venio", modo "venibam",
Modo "quum veniam" rescribat ad nos.
Ah tandem veniat, sonetque "veni".
Hunc precare, vel arroganter urge:
Demum provideat suo decori:
10Satis prospiciat suis amicis:
Qui sylvis velut orphani vagantur.
Quocirca si animo (ut solet) virili
Praestet, huc avis advolabit instar.
Quamvis nobilium modo hi, modo illi
15Contendant reditus vetare coeptos.
Qui modo (nisi falsa nunciantur)
Illum glutineis fovent in ulnis.
Die ergo repetat suos amicos,
De quibus, mora si trahatur, actum est.


54. blanditur Pauli epistolis

Mi libelle, mi ocelle, corculumque,
Et solaciolum mei laboris!
Quem noctuque diuque savior, cui
Assurgo tremebundus, ut quid omni
5Duriusculus es magis libello?
Ut quid te asperulum, inviumque praefers?
Qua re me puerum sat imperitum,
Ignarumque tuae profunditatis
Mammis admoveas, quoad virili
10Grandiusculus assuescar escae.


55. de illo: "Ductus est Iesus ut tentaretur a Diabolo"

Inferni lemures, et monstra nigerrima Ditis,
Vosque avidi umbrarum manes, quae audacia tanti
Vexat, ut Authorem rerum vos omnium adorti
Posse illum vestro sperastis fallere visco?
5Discite deformes animae, non ulla manere
Gaudia vos post hac: summi aetheris. Illa fideles,
Illa decent humiles vitas. Vos iure superbas,
Candorem exuti, luitis caligine poenas.
Hinc a luce procul miseri Cocytidos umbrae,
10Res alibi vestra est, ubi Pluto immania sceptra
Sustinet ignipotens, vosque inter pendet ab atro
Terribilis solio, flammasque impartit edaces:
Sors ubi perpetuo vestra est obnoxia fato.


56. blanditur suis oculis

Flevimus tandem ne oculi? an duas (ni
Fallor) horas flevimus? o beatae,
O salubres lachrymulae, o pusilli
Pectoris imbres!
5An bibunt memphitica prata Nilum
Largius septemgeminum? sitim ne
Mollius sedat puteo profundo
Usta Syene,
Ut modo vestro recreor liquore?
10O mei dulces novies ocelli,
Et favis Hyblae magis, et recenti
Lacte! Sed aequa est,
Nuncio, mens huc adhibenda, rebus,
Ut nimis fisi, aut alacres secundis
15Frena laxetis cilio, malusque
Repat adulter.
Ille nam fallax, et adulter hostis,
Versipellis, durus, atrox Cupido
Iam faces, atque arma vocat, feroxque in
20Vulnera pendet.
Ah niger daemon, violas ocellos
Tun meos furtim? rapies amorem
Foede Amor bellae Crucis? at velis no-
Lisque, tuemur.


57. in furem

At quis tam validi repertus, et tam
Firmi pectoris, ut tibi impudens fur
Non succenseat, et reclamet usque
Ad convitia, et acriora dicta?
5Venisti siquidem hortuli ad vireta
Succulenta mei, et negas negare
Quemquam, aut Alcynoi, aut Adonis hortos,
Tam vernos nec habere flosculos, nec
Tam simillima poma fulgido auro,
10Qualia Hesperidum fuisse dicunt.
Tu mei nihilominus corollam,
Et solatiolum hortuli latro, et fur
Suffuratus es. An tu ita optime hospes
Solvisse hospitium soles? ita album
15Clam sub veste rapis trifurcifer fur
Meum liliolum? cui et lac, et nix,
Et rosae, et violae dabant honores,
Minusque albidulae, minusque olentes?
Qua re sacrilegas (sit ante dictum)
20Sacro trade manus viro piandas,
Et facti facinus fatere furti.
Nam, si te latet, ille flos stetisset
Bellam ante effigiem benigni Iesu.


58. ad Christum oratio

Lux mea (nanque tibi summus Pater omne potenter
Credidit imperium mundi, seu parcere clemens
Subiectis, seu iuste probes domitare superbos)
Proh phlegethontaeis quae gens emersa caminis
5In me signa movet frendens? pessumque minatur
Me dare? iamque tubas strepere, et clangoribus atris
Accipio lituos, atque arma sonantia late.
Me miserum quae nam facies? quae monstra? quis horror
Urgentum lemurum? qualis quantusque catervas
10Ductor agit? spumasque atrox vomit ore cruentas?
Ille Satan (ni fallor) erit: qui adversa volutat
Castra, pudicitiae invasurus moenia nostrae.
Et quis ego? ut veniam contra? summaeque ruinae
Me obiiciam? cui nulla, acies, nulla arma, nec ulla,
15Quod magis ad Martem facit, experientia belli.
Ergo age Christe meos legatos excipe: qui sunt
Et lachrymae, et gemitus, et quae suspiria tygres,
Et quae sarmaticas valeant inflectere cautes.
Te coeli, terraeque potens, te maxime regum,
20Quem trepidant manes victi, cui coelica paret
Militia, unum oro, da invictum pectus, et arma,
Daque triumphatis me me hostibus altius ire.


59. Cyrillum increpat, quod ignaro literarum | paulinas donasset epistolas

O qui nobile solitariorum
Effulges specimen quot extiterunt,
Quot ve sunt modo, quot ve erunt deinceps,
Mallem aut Chrysogono, aut mihi dedisses,
5Quam isti delicias peritiorum,
Pauli scilicet aureum libellum.
An sat commodus ille, idoneusque
Hortifossor habetur, ut libellum
Tam bellum, aureolumque, melleumque
10Docti susciperet manu Cyrilli?
An Cyrille habilem esse censuisti
Durum foenisecam explicare Paulum?
Is quanto magis utilis ligoni;
Is tanto minus utilis libello est:
15Cui nec littera quamlibet minuta,
Nec tantillus apex patet figurae.
"Verum, inquis, bonus est vir". Ah cachinnor
Ut huius bonitas homuntionis,
Qui bubulci ad aratrum ineptit, aptet
20Se se Pauli ad epistolas profundi.


60. de Nicolao Maurocaeno sive Morosinaeo

Est mihi ad venetas iter lacunas:
Ut inde omnimoda protervitate
Furer doctiloquum Morosinaeum,
Nostrae praesidium sodalitatis,
5Nostraeque auspicium iubarque eremi.
Illum subripiam, suaeque matris
Extirpem vetulae sinu licebit,
Quae verbosum, et anile nescio quid
Miscens blandiciis, et udo ocello
10Stillas callidula eliquans minutas,
Hunc nobis adimit: satis, superque
Morosa est mulier, morosiorque,
Quam quod expediat Morosinaeae.
Quin natum memorat semel sacrorum
15Oblatum officio? quibus parentum
Impium est pietatem anteferre?
Quare audaculus hunc ego admonere,
Immo liberius volo exprobrare,
Furarique suis Morosinaeis.


61. moerens anima in Christum pie invehitur

Me ne supervacuis et adhuc insistere curis?
Non posse obstructam coeli recludere portam?
Illam quandoquidem crebris posco ictibus, illam
Excutio, impello, clamores insuper addo
5Solicitus, donec pene iam labefactus amaras
Prorumpo in lachrymas, et me me in limine sterno.
Siccine evangelicae iuxta promissa salutis
Ianua pulsanti mihi iam reseratur Olympi?
En ego, qui toties supplex tero limina templi,
10Amplexusque aras teneo, pedibusque volutor
Christe tuis, animo fassus contagia vitae
Tanta meae, tepidoque oculi mihi fonte liquescunt:
Necquicquam crucior. Ne ah clementissime Iesu,
Ne patere hanc animam spe, quam tenet anxia, labi.


62. de sanctorum beatitate

Mens diu siccis peregrina terris,
Iam Dei fontem sitit ad perennem,
Iam satis vitae penitus caducae
Turbida vixit.
5Pugnat abruptis laqueis vetustae
Carnis educi exilio, suaeque
Dulce iam littus patriae relata
Visere gestit.
Fortius terrae patimur ruentum
10Tot procellarum, tot adhuc laborum,
Laeta cum sensu memori tenemus
Iubila Coeli.
Quis triumphalem sat alacritatem.
Illius regni aetherei? quis auro
15Tecta fulgenti, niveisque gemmis
Condita promat?
Limus, et quicquid maculis nitorem.
Inficit, quicquid graveolentis aurae
Fumat e stagnis, procul a Deorum
20Sede recedit.
Non ibi glebas queritur praeustas,
Seu trahant rimas Cane sub flagrante,
Seu decembrali rigeant sub arcto,
Durus arator.
25Ver ibi sertis alimenta florum.
Praebet aeternum, variatque nedum
Tot coloratos, sed odore miro
Spirat amictus.
Mobiles aurae, Zephyrique lenes,
30Et iugi ripas decorant virore,
Et ferunt multo variata sylvis
Poma decore.
Aureo laeti Genii colore
Post triumphantem glomerantur Agnum,
35Et choros ducunt, et agunt ovantes
Ore paeana.
Quisque Divorum sua per trophaea
Gloriam pulchri tituli reportat,
Aut quibus victor stygium palaestris
40Fuderit hostem,
Aut tyrannorum veluti furentum
Spreverit crates, clibanos, ahena,
Ut sequi Regem cruce sub beata
Posset Olympo.
45Iam tenent portus, vacuique tandem
Colligarunt vela cadente fluctu,
Navitae digni, qui oleae coronas
Aethere sumant.
Iam canunt iunctis clypeis receptu,
50Post tot obiecti capitis pericla,
Milites digni, qui onerent superno
Tempora lauro.
Iamque coelestes animae levant se
Se catervatim Lachesi perempta
55Sub thronum Regis, pariterque laeta
Voce resultant.
Hic suum Regem Proceres honorant,
Praedicant, mirantur, amant, loquuntur;
Hic Dei nomen tonat; hic labores
60Dona sequuntur.
Hic bonos cives amor unus, una
Claritas miscet, penetrantque se se
Mutuo tamquam vitreos, nec ulla
Nube nigrescunt.
65Est idem cunctis quod inhaeret uni,
Id volunt, noluntque, pares amici.
Oh quam felices gladios, quibus gens
Tanta perempta est!
Vosque felices lachrymae tot ante
70Noctibus fusae vigilanter, et vos
Antra, sylvestresque dapes, et horrens
Cultus eremi.
Hoc quidem coelos rapiunt agone
Seduli Athletae sibi se negantes,
75Nunc in aeterna sine fine laeti
Pace quiescunt.


63. ad Cyrillum

Quod Cyrille tuus stat hortus acrem
Ad Notum oppositus, quod a Favoni
Flatu sepositus, quod alter haurit
Opimum, quod opimat alter haustum,
5Dicis nec minimum virentis herbae
Cultori areolas tibi referre.
O malae areolae, malique venti,
Quorum qui humidulo madescit imbre,
Hunc Cyrille, ais ustulare betas:
10Et qui siccat, agitque ab axe nubes,
Hunc idem asseris irrigare betas!
O inquam degeneres, malique venti,
Qui praevertitis ordinem, nec ipsi
Meo sufficitis dapes Cyrillo.
15At non est (fateamur) o Cyrille
In causa, nec amaror Austri <agentis>,
Nec dulcor Zephyri negantis auram:
Sed iucunda, frequens, vigilque cura
Librorum, quibus unus accolarum
20Deserti magis excubas. Proinde
Pro porro ambrosiam, pro acore caepe
Suggis nectareum magis liquorem:
Nam libros sequeris, fugis ligonem.


64. de aureo vase, in quo Eucharistia servatur

Urnula, quam gemmis auroque nitere videmus,
Quaeritur angusto quid ferat in gremio.
Est precium quo non aliud preciosius: ipsa,
Quod rerum amplexus non capit, ecce capit.


65. blanditur suo ligoni

Amo te merito ligo ligonum
Antistes, nitidi minister horti.
Nam quantum est, vel erit, vel ante constat
Tot iam secla fuisse sarculorum,
5Nemo te melius repurgat herbas,
Unde tot sata, multiplexque vernat
Pubertas holerum, decusque florum.
Tua namque opera nemus virentum
Betarum superat, suosque late
10Dat lactuca dapum quies lacertos.
Non est dicere quanta brassycarum
Sit vis: dispeream nisi praealtis
Se herbae subiiciant pares cupressis.


66. ad Deum Patrem de Filio

Aspicis alme Pater pro me quamque impia, quamque
Fert indigna Puer tuus ille simillimus agno?
Ille tuus Puer innocuus, Puer unica proles
Qui tibi, tam dira laniatur caede, nec illi
5Parcis, ut e stygio me servum carcere ducas?
Nonne hic expulsor tenebrarum, authorque dierum?
Hoc duce nonne vetus patuit pereuntibus error,
Et datur ad nostram via, lux, aditusque salutem?
Tu Pater, ah, crucis horrenda sinis arbore natum,
10Dilectum natum rescisso corpore figi?
Turpius an tanti genus est cruciaminis? ambos
Ille pedes, ambasque manus traiectus ahenis
Ut pendet clavis! ut apertum vulnere pectus
Sanguineum manat fluvium! ut compacta cruore
15Caesaries rubet! transfixo vepribus horrent
Serta tenus cerebro! cervix ut languida prona est
In latus! ut livent oculi! ut defossa cavantur
Tempora! ut ora trahunt retrahuntque per ilia tristem
Languentemque animam! Cernis spectacula tanta haec
20O Pater, et pateris? mitissime conditor, ut me
De morte ad vitam revoces, tua pignora torques.
Ista meas decuere manus, decuere pedesque
Vulnera, cuspidibus clavorum pervia duris.
Sic haurire latus mihi lancea, sic mihi frontem
25Debuerant haurire simul rigidissima serta.
Quid sputum? quid amarum fel? quid amarior ipso
Felle iocus mordax? an visa nocentior illi
Crux ligni, cruce linguarum? oreque subsannantum?
Eya agite o sensusque mei, mea mens, mea quaeque
30Vis animi, fluite in lachrymas, in flumina, in amnes.
Flete oculi miseri, pro me quod ab aethere labens
Huc deus, ad facinus mortem subit omne piandum.


67. blanditur Cyrillo sarrienti

Tu tandem requiesce mi Cyrille,
O mi care Cyrille, tute tandem
Sub lauru requiesce digne lauro.
Nam quod te assiduo eneces labore,
5Glebas excutiens Canis sub aestu,
Non laudo, expedit interim ociari,
Umbellasque subire te decentes.


68. de passione Domini

Heu me mens mea Iesus, heu meum mel,
Meae deliciae, meique flamma
Dulce urens animi, meusque ocellus,
Qui cum saepe loqui, et bonas solebam
5Noctes ducere pervigil fruendo;
Heu me heu me miserum miserrimumque,
Iesus se obtulit impiis, et ultro
Ille ille in cruce contumeliosa
Fracto corpore mortuus pependit.
10Ah lupi rabidissimi ah quod Agnum,
Tam bellum Agnum odio, et neci dedistis.
Ah Gryphes rigidi, famelicique,
Siccine abripuisse vos Columbam?
Sic inquam abripuisse vos Columbam
15Mellitam, niveamque, et elegantem?
Ac demum truculenter immolasse?
Lugete o scopuli, aridaeque rupes,
Aut si quid scopulis, et aridis est
Rupibus magis horridum, et rebelle.
20Immanes siquidem ferae gemiscunt,
Et nigri colubri, et breves cerastae;
Unus saevit homo, exuitque sese
Humanis, ut id omne quod ferarum est,
Ut quod Caucasi, Atlantis, ut quod Aethnae
25Amens induat, utque crudior sit,
Ut sit frigidior, magisque durus
Quavis tygre, draconeque, et molari.
Insontem ne hominem ipse sons cruentis
Invadit manibus? spuit? flagellat?
30Subsannatur? acerbat? ossa tandem
Tot disiecta flagris, cruci duorum
Inter corpora destinat latronum?
Sol ferruginea impeditus umbra
Tam diram abstinuit videre mortem.
35Tellus quassa, petraeque scissae, et urnae
Sanctorum cinerum repertae inanes
Haud magno sine teste nosse rerum
Authorem fremuere: perstat unum
Immortale animal, negat, resistit
40Velle agnoscere amabiles Iesu
Mores, et documenta veritatis.
Tu vero bone Iesu, et ultionum
Spretor, carnifici tui cruoris
Indulges homini, Patrisque pro illo
45Exoras veniam, poloque adactum
Tam tibi oppositum oscularis hostem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: