previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


20. ad Falchettum

Legiadram mea stalla tenet, Falchette, cavallam,
Quam quicumque videt percupit esse suam.
Stare parangono Gonellae nempe cavalli
Posset, qui tantum pellis et ossa fuit.
5Longior ipsius sex est magra schena cavezzis,
Crustas de marzo sanguine semper habet,
Quas polmoncellos vocat ars merscaltica crustas,
Quas de pellibovo sella vodata facit.
An sit mula quidem dubitas, an sitve cavalla:
10Orecchias longas tres habet illa pedes.
Zardarum dicunt duplex genus esse, quod omne
Possidet: in pedibus prima venire solet,
Altera, quando cavat sibi frenum, meque pedestrum
Linquens calcagnis pagat eundo viam;
15Cursito post illam, clamo "Sta, bestia! Pru, sta!",
Fert mea bastonem dextra, sinistra briam,
Sed potius muro tunc possem dicere "Sta! Sta!":
Non audit, quamvis grandis orecchia patet;
Dum curro, per mille cavas, per mille zapellos
20Casco, nam laqueat spronus uterque pedes.
Quando cavalco illam, mihi paret habere morenas
Et bogas pedibus rozza ribalda gerit;
Cum me scavalcat, morsu fugit inde cavato,
Turchescos etenim vincere posset equos.
25Et quamvis oculo nihil uno cernat, et altro
Pochinum, numquam decidit illa tamen;
Decidit illa nihil quando sine pondere scappat,
Sed portans aliquem tota stravaccat humi.
Incastellata est, non mancant rogna, spinellae,
30Denique quicquid habet digna cavalla boni,
Digna cavalla boni quod habet pro pascere, dico,
Ergo comprandi si cui foret ullula voia,
Hanc emat et faciat, sicut usanza, provam.
Est unum, quod sit poledrina, signale galantum:
35Vermibus haec alios semper amorbat equos;
Non patitur vermes senior, sed parvulus infans,
Quapropter venas ungueo saepe suas.
Utilitas erit haec compranti: sola valebit
Ledammo campos imboazare suos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: