Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Basinii Parmensis poetae Elegia in amicam Lissam

Lissa, veni Veneris dulci comitata favore,
Quam mihi non dubio foedere vinxit amor.
Non ego tam iustis iam iam queror ignibus uri,
Hybleis flamma est dulcior illa favis;
5Nam quantum rapidae carpunt mea pectora flammae,
Tanto habet ista animi plus tua forma mei.
Hinc precor immitis ne sis formosa precanti,
Neu cupido tardas adde puella moras.
Alma Ericis regina Venus sine fine morantes
10Increpat et celeres adiuvat ipse puer.
Iccirco geminas nato Venus addidit alas,
Iret ut ante viros, iret ut ante deos.
Nam domuere deos omnes hominesque ferasque
Sed tris non poterant perdomuisse deas.
15Nam nec Palladium subiectum est pectus amori,
Vesta nec, haud sanctis mixta Diana choris.
Iccirco silvas colit altera, at altera bellum.
Curat, at illa sacros sola relicta deos.
At Latona comis insignis et inclyta Iuno
20Senserunt Veneris fortia tela faces;
Sic et flava Ceres et magni filia Solis
Exusta et toto pectore Pasiphae.
Et quom somnus habet Iunonem dulcis, amore
Iuppiter ad terras victus et ipse venit.
25Hinc Laedam gemino et gemino Nycteida partu
Implet et Alcumenen Amphitrioniade;
Hinc Semelen plenam dulci Cadmeida Baccho;
Hinc Danae alato est mater Abantiadae,
Atque aliae, quarum Graii meminere poetae
30Callimacusque bonus Meonidesque pater,
Quorum nulla tuos tacuisset musa decores,
Si prisco heroum tempore nata fores.
Materies neque enim nec deesset gloria formae,
Qualis in Andromade corporis effigies.
35Sed color est dispar: radios tu vincere solis
Et potes Argolicas exuperare nurus.
Neve tibi pedibus certet Thetis alba decoris,
Sit licet argento proxima sura deae.
Neu referam incessus Iunone et Pallade dignos,
40Aut gressus turbae, casta Diana, tuae.
Has autem dotes, hoc corpus ut ipsa decoras!
Naturae egregias quam bene fundis opes!
Omnia diine locant caelesti in corpore dona,
Eloquium mores ingeniumque tibi?
45Non tibi carminibus certaverit aemula Sapho,
Non tibi nec docta Pallas et ipsa manu.
Quare age quom mea lux, quom sis mea sola voluptas,
Lissa veni et tardas tolle puella moras.


2. Basinius in honorem gloriosae Virginis | Mariae matris Iesu omnipotentis

Dicite virgineum, pueri, cantate pudorem,
Dicite quo caeli cardine porta sonet.
Pandite virgineas laudes, pia vota, puellae,
Pandite qua pelagus, sydera, terra tremit.
5Ite, sacerdotes, puris in vestibus, altae
Virginis et sacris templa replete sonis.
Nec colite ambages; nunc, nunc procul omnis abesto
Fabula, maius agit nostra carina fretum.
Mater ades Christi, tuque o puer inclyte, salve
10Carminibusque meis accipe primitias.
Et, Pater omnipotens, tuque, o sanctissima Virgo,
Exaudi nostras deprecor usque preces,
Quique tulit quondam pro me sub numine passus
Vulnera, qui nostra Virgine natus erat.
15Suscipe, diva, preces faciasque calescere corda,
O Virgo, nati semper amore tui.
Et potes et debes; neque enim, mitissima Virgo,
Esse Dei matrem te sine laude puto.
Nunc meminisse velis lacrymarum, Diva, tuarum,
20Mersaque sit quantis nostra carina malis.
Naufragium miserare meum: iactamur in alto
Semper et assiduis ora vagantur aquis.
Te Pater omnipotens claro praefecit Olympo,
Te pietas summos fecit adire polos.
25O nato generata tuo, mirabile fatu,
Accipe me regnis, sancta Puella, tuis.
O possem meritas tibi nunc componere laudes,
O quae mens sentit lingua referre queat.
Iam mihi si faveas, non me superabit Homerus,
30Non me carminibus Graecia tota suis.
Tunc ego non faciam versus ad inania divum
Numina, nec nostro Phoebus in ore sonet;
Sed tuus illa Pater cunctarum gloria rerum,
Qui fuit e tanta Virgine natus homo,
35Qui Deus infernas rupit cum cardine portas,
Terruit et caeci corda superba canis,
Victor et aeternus superas mox venit ad auras,
Duxit et emeritos in loca sancta viros.
Hoc duce non timeam pestem, non frigora Pindi,
40Non ferrum aut ignes stultaque bella virum;
Hoc duce non timeam populos dominosque potentes,
Hoc duce, crede mihi, tutus et altus ero;
Nec timeam humanae spernenda pericula vitae;
Rege sub aeterno sospite sospes ero.
45Carmina non faciam placidos suadentia somnos,
Nec semper gremio dulcis Homerus erit;
Sed curem tantum claro quid agatur Olympo,
Quid tuus in caelo filius altus agat.
Iamque roga atque humiles longos tueare per annos,
50Mater, et o famulos aspice, diva, tuos.


3. Basinius ad Hieronymum de Castello doctissimum

I, Meleagre, meoque refer iam, grate, salutem
Hieronymo, haud tanto fabula digna viro.
I tamen, o felix! Quod te susceperit ille,
Sis licet infelix, nempe beatus eris.
5Infelix telo periit miserandus Achilles;
Sanctius hoc nullum Graecia nomen habet.
Occidit infelix Teucrum fortissimus Hector;
Hunc quoque perpetuo vivere fama facit.
Dic referant grates vati pro laudibus ambo
10Quas subeunt magnas, dulcis Homere, tibi.
Sic tu, magne puer, qui sis ornandus ab illo,
Hyeronymo referas praemia mille meo.
Quicquid et ille iubet, tota precor effice mente,
Nec fuge divini iussa ferenda viri.
15Iusserit: absit amor, quanvis Atlanta placebit;
Fac penitus toto pectore cedat amor.
Duxerit in silvas: silvas, Meleagre, revise.
Duxerit in campos: arva beata pete.
Nec pudeat magnum pro me exorare poetam
20Ut velit; in nulla sit tibi parte pudor.
Illius ante oculos iterum atque iterumque revolve
Carmina; quicquid erit demat et addat eis.
Dic quoque Hieronymo, quanvis maiora placebunt,
Ne pudeat nostro carmine velle frui.
25Et data Virgilio venia est, qui carmina Galli
Legerit ingenio dicta minora suo.
Tu quoque, si fas est, illum, Meleagre, monebis
Ut capiat magna carmina parva manu.
Haec quoque quid valeant poteris, Meleagre, tacere,
30Sed quanvis norit carmina bina canes.
Carmina delectant inopes sine fine poetas
Exanguique iuvat littus arare bove.
Caetera, si sapias, illi, Meleagre, tacebis;
Ingenio iuvenis noverit ista suo.
35Et puer his etiam maiora canebat et illum
Calliope Aoniis merserat ipsa vadis.
Ad maiora venit: novit quo sydera cursu
Obvia suppositis grandia dentur aquis
Nec non Parasias avidique Licaonis arctos,
40Signa vel Hesperio non adeunda freto;
Quid pater Oceanus, quid aquae genuere, quid altis
Natura omnipotens sedibus alma fecit.
Omnia, crede mihi, novit qui carmina nostra
Accipit; hunc etiam nostra Thalia iuvat.
45O quotiens memini cum te, Meleagre, referrem,
Hieronymum mota dicta probasse coma.
Dic, si te poliat, stabit memorabilis usque
Me penes officii gratia firma sui.
Dic quoque si quaerat quid agam: "miserabile carmen
50Nunc parat, arsuros carmine ferre rogos,
Nunc parat attonitam flammis incendere matrem,
Funere quae nostri mersit acerba caput.
Caetera quae cecinit, porto tibi morte sub ipsa:
Quis vellet mortis facta referre suae?
55Est grave post cineres hominem quoque vivere et illum
Vocibus assiduis colloquioque frui.
Ante ego si morerer, timeo ne forte valerem
Extinctus domini iussa referre mei".
Haec ubi narraris, facito, Meleagre, salutes
60Hieronymum et tanto carmina trade viro.


4. Basinius ad Theodorum | graecum et quidem doctissimum

Carmine Meonius cautum cantavit Ulissem,
Duxit Achilleos dulcis Homerus equos,
Duxit et Ascreus perarandas carmine glebas
Bosque Syracusii carmina vatis erat.
5Fecit utrunque pater, Romanae gloria famae,
Virgilius Phrygiae conditor historiae.
Ridentes elegos cecinit puer ille Tibullus,
Qui iuvenis campos ivit ad Elysios;
Et simili studio citharaque Propertius usus
10Et Naso placidis ipse poeta iocis.
Forsitan et plures quos iam mala Parca peredit,
Livor et assiduis cura molesta malis.
Carmina non potuit sperare Basinius ista,
Nec puer externos tutus adire locos;
15Spes tamen una fuit sub te, Theodore, iuvari,
Te duce Phoebea plectra ciere lyra.
Meonides Ithacum fortemque sequatur Achillem,
Dicat et Ascreus terra quid alma ferat.
Musa Syracusii pecudes pastoribus addat,
20Dicat utrunque mei musa Maronis opus.
Ridentes elegos canat et sine fine Tibullus,
Cynthia cui placuit cantet et ille simul,
Et cantet placidam Naso sine fine puellam,
Et quibus ingenio fama parata suo est:
25At cantem meritas pro te, pater optime, laudes,
Quas merito dederit gloria summa tibi.
O pater, Aonidum lumenque decusque dearum,
Qui revehis Latio Dorica vela mari,
O quem Castalio revocarunt vertice Musae,
30Quem nobis caelo Iupiter ipse dedit,
O videas animum, mentem sensusque canentis
Exultent quali pectora nostra deo!
Sed neque Musarum posset, Theodore, mearum
Turba tuae laudis praemia digna loqui,
35Nam rerum causas quas tu, pater optime, nosti
Esse reor Musae grande laboris opus.
Nec possum versu quid agat Boreamque Notumque
Dicere, nec fracto quo tonet igne polus.
Quid mare sit tumidum rursusque recedat et altis
40Det strepitum ripis, cognita causa tibi,
Cur veniant toto volitantia nubila caelo
Ceruleasque sonans congerat imber aquas,
Quid pater hybernos revocet citus aequore soles,
Addat et immensas noctibus ille moras:
45Omnia nanque tuo nosti, Theodore, labore
Et Victurini pectore numen habes.


5. Basinius repatrians per aliquot dies | reliquit haec discipulis

Eridani nymphae, tuque o Ferraria felix,
Tuque pater patriae, rex Leonelle, vale.
Nunc feror ad patrios, ad te, mea Parma, penates.
Tuque, poetarum turba verenda, vale.
5Me pater a pelago magni deducit Homeri;
O mihi prae cunctis terra beata vale.
Vos quoque, discipuli, parvae mea turba catervae,
Dum moror in patria, quisque valete, precor;
Et legite Aonias semper mea carmina musas
10Carminaque Aonia sollicitate lyra;
Ducite Apollineas sacro modulamine nymphas,
Ducite Apollinei numina magna chori.


6. Basinius, de obitu Philippi ducis Mediolani

Hectora si Priamus, Peleus si flevit Achillem,
Si qua movent magnos fortia facta deos,
Dilacera crines, divum fortissime Mavors,
Maximus Hesperidum nanque Philippus obit.
5Occidit ille tua generatus stirpe Philippus,
Spes Italum pariter scilicet occubuit.
Tlepolemi fato flevit Tyrintius heros,
Huius ademptorem Iupiter ingemuit,
Nanque Menoetiades rigidam proiecerat hastam,
10Quem Lycii comites ingemuere ducis.
Sed neque magnanimum flevit Sarpedona solus
Iupiter: est illum Troia secuta virum.
Tu quoque si qua movent mortalia facta deorum
Numina, sanguineas, Mars fere, scinde comas,
15Diceris attonitum quanvis posuisse furorem
Scilicet et clypeum deseruisse gravem.
Miles, io tua spes periit. Quis crederet unquam
Morte sua Venetos indoluisse duces?
Et tamen Italiae partes quaecunque superno
20Quaeque alio resident ingemuere freto.
Moereat Alphonsus, captum quem reddit amicis
Dux Ligurum regnis: gesta canenda diu.
Nam fera velivolum qua Genua prospicit aequor,
Duxit Aragoneos victor in arma viros.
25Omnis in Oceani pelago gens clara videri
Capta vehi et tutos linquere nolle locos.
Et stupefactae ibant gelidis Nereides undis,
Flavaque Cymothoe glaucaque Cymodoce
< Dotoque Protoque P heru usaque Dynameneque >
30Aptaque ceruleis candida Doris aquis.
Ipse etiam liquidis timuit Neptunnus in undis,
Ne foret anguigeri praeda superba ducis.
Et regem infernum fixit puer Amphitrionis,
Mortua dum Pylia corpora captat humo,
35Iunonemque ferox, quanvis foret illa noverca,
Pulsavit magni filius ille Iovis.
Sic timuit, quanvis liquidis regnaret in undis,
Neptunnus tantum, corde tremente, virum.
Victor ubi in patriam reges advexerat urbem,
40O pietas musis non adeunda meis!
Reddidit incolumes fulvo donavit et auro,
Quod non fecisset forsitan ipse Ligus.
Reddidit et patrios permisit adusque penates
Alphonsum, regnis restituitque suis.
45Haec quota pars magni laudum fuit una Philippi
Famaque iam factis vilior ipsa suis.
Solus in excelso sese assimulabat Olympo,
Natura aeterno par fuit ille Iovi.
Spes Italum miseranda iacet, moriente Philippo,
50Non aliter quam si Iupiter ipse cadat.


7. Basinius ad divum Leonellum Estensem

Iam tua, magnanimum princeps Leonelle virorum,
Carmine si detur mille trophaea cano
Atqne ea quo possim meditando efferre sub auras
Aptius ingenio molior ista meo.
5Non ego Castaliis venio demersus ah undis,
Sed Victurini pectore plenus eo.
Forsitan et poscas quid non Mavortia cantem
Praelia, magnanimos cur taceamus equos.
Nondum tanta fides animo, fiducia nondum
10Tanta subit; nondum mens mea bella capit.
Ergo si nedum fuerim in illis,
Ingenio iuvenis consequar apta meo.
Si te delectant silvae saltusque ferarum,
Invenies toto carmine lustra meo.
15Nec tu divinum, quanvis sit rarus, honorem
Despice: perpetuo carmine fama viget.
Sit licet invictus Martisque ferocior armis
Hector: Homerus abest: nullus et Hector erit.
Vivit in aeternos Anchisae filius annos.
20En quantum magni musa Maronis habet!
Carmine Penelopes castum narravit amorem
Meonides, cari quantus Ulissis amor,
Iratumque gravi cantu monstravit Achillem,
Terribilem Atridae terribilemque suis.
25Carminibus Phaeton caeli deductus ad axem,
Pocula Circei carmine fontis habes.
Omnia carminibus prisci cecinisse feruntur.
Quid moror ulterius? Prisca referre soles.
Carmine fama tui nostro tolletur ad astra,
30Si quis honos musis, vir memorande, meis.
Ecquid in hac agimus, princeps memorande, iuventa?
Maius opus quam quod fama superstes eat?
Gloria delectat superos, sic credimus, omnes,
Extollit cunctos fama benigna viros.
35Et quicunque favet vivit, mihi crede, poetis;
Augustusque tuo nomen in ore volat.
Tu quoque qui Latio similis virtute fuisti,
Talia qui Latio foedera pacis amas,
Debueras fessos etiam iuvisse poetas.
40Aspice quo iaceat fessa Thalia loco.
Et pietas tua magna fuit, tua maxima virtus
Magna per ora virum dulcis ubique volat.
Praetereo studiis tua nunc Ferraria quantis
Gaudeat et quanto murmure plena sonet;
45Adde etiam imperio quae se tibi sponte dederunt
Oppida; quos tribuit Tuscia magna viros.
Non ego mille tui memoro castella vel urbes:
Spectat utrunque tibi subdita terra fretum.
Quin age musarum iam nunc miserere tuarum;
50Solus es Aonia quem sequar ipse lyra.
Felices Musae tamen et felicia Pindi
Numina, quae tanti principis acta canent.
Et felix ego sum, si quid mea Musa valebit.
Iam furor in toto pectore corda quatit.
55Sed nunc ingenii quoniam mihi viribus usus,
Prosequar aurifugae vela referre rati.
Nunc ades et fluctus doceas me erumpere vastos,
Optima iustorum spesque salusque virum.
Iamque fave, ut cunctos vigeat tua fama per annos
60Et mihi sit semper nomen in ore tuum.


8. Basinius Parmensis ad Pisanum | pictorem ingeniosum et optimum

Qui facis ingenuas rerum, Pisane, figuras,
Qui facis aeternos vivere posse viros,
Optime pictorum, qui sunt, quicunque fuerunt,
Quique etiam magnae gloria laudis erunt,
5Ingenio faciente tuo qui principis ora
Fingis, io vultus quam, Leonelle, tuos!
Et ducis anguigeri felicia tempora pulchris
Auribus, aeternum tempus in omne caput;
Me quoque, si fas est, inter divina memento
10Munera tam facili fingere velle manu,
Ut puer aeterna caelatus imagine vivam;
Perpetuusque tua laude superstes ero.
Parcite, Pierides, quae sunt audita referre:
Est aliud veros cernere posse viros.
15Tu facis heroas divinae munera famae,
Tu facis aeternum nomen habere duces.
Mantua dum maneat, dum sit Gonzagia proles,
Karole, Pisani munere notus eris.
Tu quoque perpetua vives, Sismunde, figura;
20Martius atque tua stat Picininus ope.
Necnon Sfortiadem saevis monstravit in armis
Ut premit armatos, Marte tonante, viros.
Praeterea et multi, quos non numerare necesse est:
Enumera paleas, Gargare flave, tuas.
25Adde etiam vates, nostro qui tempore ducunt
Saecula, quos vivos mira tabella facit.
Guarini effigies, necnon Aurispa manebit,
Hieronymusque tuo munere notus erit;
Bellotusque puer, sed non puerilibus usus
30Artibus, ingenio notus et ipse tuo.
Tuscanellae etiam facies laetissima clari
Nominis egregiis fulget imaginibus.
Teleboum cunctos belli Porcelius annos
Scriptor threiciis cantat arundinibus.
35Victorine pater, Romanae gloria linguae,
Pisani ingenio tu quoque vivus eris.
Idem habitus, eadem ora viro: tumque ille severam
Caesariem et canam moverat arte comam;
Et gravitas eadem vultus, caput illud; et illum
40Ore suo credas mittere posse sonum.
Et me, discipulus fueram qui illius, imago
Terruit audaces admonuitque animos;
Et stupui demens, et te quoque vivere, magne
Victorine, putans, gaudia magna tuli;
45Et legi ingenuis caelatum epigramma tabellis,
Dignaque tam prisco carmina culta viro:
"Istum non auri domuit scelerata cupido,
Non metus, aut animi cura nefanda dolus.
Mille viros docuit sacras tractare camenas.
50En alius Socrates! solus et iste fuit".
Caetera caelantur varia, Pisane, figura;
Terra feras, caelum sydera clara tenet.
Vidi ego delphines veras dare terga per undas,
Qualis Arionios dux erat ante sonos,
55Vidi etiam silvas, cauro spirante, moveri
Et volucres caeli carpere posse vias.
Vidi aquilam timidum leporem capere unguibus uncis
Et miseram pedibus corripuisse gruem.
Atque canes stupui saltus lustrare ferarum,
60Oenidae qualis turba superba fuit,
Aut quibus Ogygiae fleverunt moenia Thebae,
Cum dominum celeres diripuere canes.
Et stupui trepidos glomerare per avia cervos
Pulveris obscuros alta per astra globos.
65Informes videas ululare in montibus ursos,
Quem tigris misit, quemque leaena sonum;
Cum suibus diris fulvos certare leones,
Ut credas veras ducere bella feras.
Quin etiam teneras fingis, Pisane, puellas
70Et niveam faciem purpureamque manum.
Et simulas pulchros gemmis duo sydera ocellos;
Et delinitos cogis amare procos.
Quid si fecisses nivea mihi Cyrida forma,
Qualia dona tibi, vir venerande, darem?
75Quin cuperem positis nostrum Meleagron habenis
Linquere venatus ipse poeta meos.
Te canerem solum, solus tibi carmina soli
Inciperem placida posse ciere lyra.


9. Sigismundi Pandulphi Malatestae | in Meliaducem Estensem epigramma

Ite, pii versus, et inania verba supremo
Ferte, precor, cineri, nomine missa meo.
Siccine Arimineam rediisti optatus ad urbem,
Melliadux, animo luctus acerbe meo?
5Hine tui reditus? Sismundique addita dextrae
Dextera cumque pio foedere iuncta fides?
At quoniam te fata vetant superesse caduco
Corpore, restabit munere fama meo.
Corpora labuntur gelido mortalia leto,
10Carmina per nullos sunt obitura dies.
Haec tua, siquid habent animi post funera sensus,
Ossa petant tumulo deveneranda sacro.


10. Epitaphium d. Iusti de Valmontone | utriusque iuris doctoris per Basinium poetam Mantuanum

Iuste poeta iaces, sed non tua fama iacebit;
Sis licet extinctus, nomine vivus eris.
Corpora labuntur gelido mortalia fato,
Carmina per nullos sunt obitura dies.
5Dum Gismundus erit, dum sit Malatesta propago
Dicentur laudes legis amore tuae.


11. Basinii Parmensis in Balzaninum canem epigramma

Balzaninus eram rapidarum summa ferarum
Pernities, domini gloria magna mei.
Petrus herus fuerat Gennarius optimus ille,
Quem Sigismundi Caesaris auget honor.
5Alitibus similis pernicibus omnia quondam,
Nunc miser aeterna lumina nocte tegor.
Nec canis, aethereo statuit quem Liber Olympo,
Quo duce ad Iccarium filia funus iit,
Nec quisquam Hyppoliti vicit me e gente superba,
10Nec Cephali aut dominum qui rapuere suum.


12. Basinius Parmensis | hunc versum sibi epitaphium moriens indidit

Parma mihi patria est: sunt sydera carmen et arma.


13. Versus Basinii Parmensis in salutationem marchionis | Estensis Leonelli per musas in aedibus Iohannis Romei

Salve summe ducum Caesar Leonelle: triumphos
Iustitia et virtus dat tibi magna novos.
Salve iterum, princeps Italarum gloria rerum,
Sis bonus o patriae, rex Leonelle, tuae.
5Italiae decus atque aevi spes maxima nostri,
Dii tibi Nestoreos dent, Leonelle, dies.
Pro meritis, Leonelle, tuis tibi magna canemus
Carmina, Apollineae digna favore lyrae.
Te Pater omnipotens Italo praefecit honori,
10Qui praestas priscos vi, Leonelle, viros.
Te, Leonelle, canent musae clarique poetae,
Atque tuas laudes alter Homerus aget.


14. Basinii Poetae ad Veggium virum cl. epigramma

Astianata tuum vidi, doctissime Veggi,
Dulcius in toto quo nihil orbe fuit.
Ille mihi gemitusque graves lacrymasque tepentis
Pectore, dum legimus, luminibusque quatit,
5Pronus ut e turri miserabile corpus in auras
Miserit indignas respueritque manus;
Mater ut infelix captam clamoribus urbem
Implerit flavas dilacerata comas.
Quaeque prius fratres carumque animosa parentem
10Flebat et extinctam sola relicta domum,
Quae prius Hectoreos tantum curabat amores,
Dum ferus Argolicas praecipitabat opes,
Cui "mihi" dicebat "coniunx carissime, certe
Tu genitor, tu vir, tu mihi frater eris",
15Nunc fleat elapsi solum miserabile nati
Funus et in duro corpora fracta solo.
Hectoridae pueri cecinisti funera, vates,
Nec minus Esonidem Graiugenasque duces.
Ast ego poene puer cecini, qui matris ob iram
20Venit ad infernas igne perustus aquas.
Nunc ego Priamidae pueri crudele sepulchrum
Et refero crudi barbara facta ducis.
Oenidemque tibi, primis quem lusimus annis,
Mittimus, emenda quae pia dona, rogo.


15. Basinii Parmensis in Valturium epigramma

Bella gerenda ducem deceant quae quemque, priorum
Exemplo, at mira docuit Valturius arte,
Ingenium natura capax rationis acutae
Cui dedit. Ille situ squalentia nomina telis
5Omnibus et fluxis signata vocabula rebus
Restituit legemque dedit, qua nasse liceret
Virtutesque animosque virum sumendaque pugnae
Consilia et dignos antiquis laudibus astus.
Nec quisquam post cuncta palo vestigia versi
10Solis ad hanc victor potuit concurrere metam.


16. Basinii Parmensis epistola | ad divum Leonellum Estensem

Primus Apollineas pro te, Leonelle, camenas
Aonas ad fontes Parnasia ductus ad antra,
Aggrediar cunctosque canam tua facta per annos.
Me superent quicunque ferant ea, laude minores,
5Atque velim magno vix concedatur Homero.
Te neque Musarum quisquam praestantius artes
Novit et in melius tam multis rettulit annis.
Nanque ego praetereo tabularum, signa tuarum,
Aonidum decus; ut plena stet imagine miris
10Picta tabella modis, viva est qua candida Clio,
Clio Pieridum laetissima, qualis ab imi
Lucifer Oceani sacra iubar extulit unda.
Nos vero multum, rarissima turba, poetae
Debemus, Leonelle, tibi, qui talia magnis
15Numinibus nostroque velis dare munera Phoebo;
Atque ego praecipue cuius, pater optime, versus
Et legis et caros dignaris honore libellos.
Tu, Meleagre, novas inter cludere figuras,
Felix laude tui lectoris: maximus inter
20Ille pater pictas referet tua carmina Musas.
Quare ego me primum iuvenili carmine damno
Viribus invigilare meis pro te, optime, pro te.
Postremus primusque labor meus omnis ab uno
Omnia principio meditabitur. O, mihi quondam
25Si qua animos subit ulla meos, vir maxime, virtus,
Quae tibi quaeve tuae referam pater inclyte, famae?
In te sola salus Italae virtutis et ingens
Pignus, et augustae dona immortalia pacis,
Qua populos pietate regis tranquillus et ampli
30Regna paterna soli, qua labitur Eridanaeum
Flumen et aequoreis inmurmurat altius undis
Adria, finitimo qua cernitur Appennino.
Omnia sunt vulgo subita concussa ruina;
Undique bella sonant: praeter tua regna, labascunt
35Omnia; bella Ligus timet; hinc Venetusque fatigat
Pronus et adversis impingens agmina terris;
Hinc tuus ille socer patriis excitus ab oris
Vectus adest murosque viris obsedit Ethruscos,
Rex armis populisque potens, cui maxima septem
40Regna ferunt animos Fesulanaque moenia tentant.
Impia Tisiphone vocat atra ad bella sorores,
Sanguineam ante ferens, visu miserabile, caedem
Insultatque malis et sese non tenet ulla
In facinus scelerum facies, furor omnia secum
45Praecipitat; gaudent scelerata lacessere praelia
Agricolae atque auro divina resolvere iura.
Quid non, dira sitis et habendi insana cupido,
Sollicitas! Saltem venturae turpia famae
Nomina iam seros moveant quaecunque nepotes.
50Dii, precor, Italiae custodes, maxima semper
Numina, Romuleae qui iam favistis et urbi
Et populo, et fautrix trabeati Vesta Quirini,
Hanc rabiem iam nunc terris avertite vestris
Et pacem Ausoniis, solam quam poscimus, oris
55Reddite nec tantos mortalibus esse furores
Mittite; sed placidam, Latii decus, annue mentem
Spes Italum, Leonelle, virum; iuvat ire per omnes
Castaliae montes totumque Helicona videre.
Pro te olim melius, neque enim tua maxima facta
60Nunc parva memorare lyra velit illa tui mens
Vatis et ingenio maior tamen ipsa voluntas.
Non ego nec veteres maiori laude Latinos
Nec Graios viguisse viros nec Caesaris unquam
Crediderim maiora tuis illa inclyta factis:
65Dulce decus nostrum, Phoebi venerate sacerdos,
Spes animis o firma meis, qui solus abunde
Bellerophonteos potuisti haurire liquores,
Principibus quae rara solet contingere virtus.
O felix ter io, quater, o semper < que > beatum
70Humanum genus, Aonidum si praemia norit,
Dissimulans simulansque nihil si vita virorum
Abstineat placitis, parvo contenta, nec ullis
Illita criminibus, quam nec movet ulla profundi
Spuma superba Tagi Pactolusve elicit auro.
75Tu vero quem musa iuvat, tu maxime regum,
Sis felixque piusque tuis; et tempora nostra
Respice, quae veniunt lustris melioribus. Ocii
Ignavi quae longa quies fuit, omnis in auras
Aethereas diversa fugit; placidaeque Sorores
80Ad tua, summe ducum, referuntur tempora, Caesar.
Caesar enim mihi solus eris: te Graia iuventus,
Te Latii canet omnis amor; tua magna futura est
Gloria, postremos maneat duae certa nepotes.
Ut colitur nostro Troianus Iulius orbe,
85Teque tuosque novo divum dignamur honore.
Te tamen o serum, decus immortale, precamur
Hauriat illa dies, venias ubi sidus; et alti
Regia magna poli tarde te te advocet. Aut quom
Sit libitum magno, qui fert ea fata, Tonanti,
90In melius quom forte volet benefacta referri,
Sis patriae memor Italiae pacisque memento
Quam terris coluisse caves; quin omnibus annis
Italiam votis damnabis, te tua virtus
Sydus et immensi faciat quom numen Olympi.
95Polliceor, si quid possum promittere, magni
Carminis antiquum quicquam modo, maxime princeps;
Ante expectatum referam tibi laudis honores.
Haec tibi iussa cano; cape iussa fidelia. Nanque
Tempore quo medio rapiuntur sydera caelo,
100Incubuit mediae lux ingentissima nocti
Audaci fulgore, cavas et dispulit umbras.
Obstupui, fateor, magno torpore sepultus
Qui fueram et placidum carpebam corde soporem.
Obstupuit domus et clari arrisere Penates;
105Tum citharae quater audiri sonus et nova secum
Carmina; et ambrosios inter fragor almus odores
Sensibus hauriri nostris, vacuisque natare
Aedibus umbra levis talesque referre loquellas:
"Heus" ait, "an vigilas, Leonelli fide minister?
110O vigila, neque enim somno indulgere poetas
Tam longo fas est; divinae parce quieti
Et Leonelleas accingere dicere laudes.
Surge age et ipse tui Leonelli nomen ad astra
Tolle. Libens adero, nec te tua Musa relinquam;
115Nanque ego quam pingi iussit sum candida Clio,
Clio Pieridum laetissima: cerne venustas,
Dulcis amice, genas, vultus oculosque nitentes;
Hanc faciem in tabulis ipsam vidisse memento.
An quisquam nostra vir tempestate Latinos
120Vi tanta praestabit avos tantoque favore
Ingenio aspirare tuo volet? o, nova praesens
Ille tuos olim si carmina spectet amores".
Vix ea Musa; dehinc tenuis elapsa per auras
In noctem fugit, nec me ulteriora volentem
125Dicere verba sinit pavor horridus; atraque terrae
Umbra volans nigris circum se denset in alis.
Et me quem primum voces cantusque iuvabat,
Nunc timor acer agit, Clius ne iussus ab ore
Deficiam, rex magne, tuas si scribere laudes
130Incipiam; sed da veniam nunc, si quid adortus
Moliri aethereas iactem iuvenile sub auras.


17. Basinius Parmensis clarissimo et praestantissimo | philosopho Theodoro Thessalonicensi sal. pl. dicit

Summe virum rhetor suavis Theodore Pelasgum,
Quo dicente silent animosi flamina Chauri,
Quem Latium ac lati miratur regia mundi
Orantem et celsae stupefacta palatia Romae,
5Qui mihi prae cunctis divum immortalia dona,
Pieridum quondam caelestia dona dedisti,
Sub quo tot Graios vates doctore revolvi,
Iliada atque vias multum durantis Ulyxi
Atque alios duorum longum meminisse poetas,
10Rhetoras et magni praecepta verenda Platonis,
Nunc quoque quod petimus iustis, precor, annue votis:
Scilicet Andreas Contrarius ut tibi cordi
Iste sit; iste tuo nam dignus amore, dearum
Castalidum dulci demersus fonte, reponet
15Digna tuo quondam tibi non ingrata labore.
Nanque hic historicus, vehemens orator et artis
Socraticas discens, terrae caelique peritus,
Et rerum causas et mundi semina novit,
Lunaremque globum nec non Titania victor
20Sydera rimatur, telluris et aequoris oras
Angustas minimumque solum; quid bruma, quid aestas,
Quid ver purpureum ventorum mutet habenas,
Autumnusque alio varietur flamine, quonam
Sydere se Boreas Geticis se mittat ab antris,
25Austrique Zephyrique tenent qua parte, fragore
Quo cadat Eurus agens tumidarum marmor aquarum,
Unde cadunt tortis vibrata tonitrua flammis;
Quae de quinque plagis non sit penetrabilis una,
Solis inardentis vicino limite; binae
30 < Temperie ut zonae, extremis mediaque repostis > ,
Perpetua pecudum genus omne virumque volantumque
Usque polum subter magnum pascantque ferantque;
Haeque ubi de medio magnum traxere calorem,
Frigus ab extremis turpi squalore, profunda
35Temperies geminis infertur ab aethere terris.
Atque haec culta quidem latera. Et telluris utroque
Margine clausa virum spaciis gens exulat aequis.
Nam media, ut perhibent, plaga vasta sine urbibus ullis
Non volucrum nidos, magnarum aut lustra ferarum
40Sustinet, aut hominum genus improba pascit: at illas
Nix aeterna tegit foedusque amplectitur horror.
Hinc Boreas, illinc gelidis Notus effluit alis,
Hic tepet Auster, at hic Aquilo non frigidus afflat,
Flamina dura ferens; aliisque torrida, dum se
45Trans spacia evolvunt gelidis contraria pennis
Nubila, dant populis adversa tenentibus arva.
Haec canit: unde ruunt amnes fontesque lacusque,
Aequora cur tumeant caecis agitata procellis,
Quid laudis virtus, quid criminis inscius error
50Afferat humanis affectibus: omnia longo
Tempore quae didicit solido Contrarius aevo.
Hunc precor, o Graium decus, accipe mente pioque
Pectore perfixum totis immitte medullis.
Non erit ingratus meritorum (crede) tuorum;
55Praemia digna manent. Italas tua fama per urbes
Ausonidumque domos cunctis vulgabitur oris.
Pontificis placidas summi dicturus ad auris
Advenit: ille tuo se sperat amore repertum
Ire aditus facilis et tempora grata loquendi.


18. Basinii Parmensis epistola ad divum | Sigismundum Pandulphum Malatestam, dominum Arimini illustrem, | laudes et praeconia eius continens et suorum

Ausoniae decus atque Italum fortissime gentis,
Ipse tibi ante alios vates non ultimus olim,
Sigismunde, canam laudes et magna parentis
Bella genusque tuum regesque et maxima semper
5Nomina scaeptriferosque atavos gentemque superbam.
Post ego magna tuae referam praeconia famae
Virtutemque animosque tuos, tua plurima quondam
Praelia consiliisque tuis quae multa secundo
Numine bella geris. Iuvat, o iuvat illa referre
10Quae nuper dederis Tyrrenis victor in oris:
Pro qua laude tamen tibi dulcis Ethruria debet
Omnia, te solum miratur; et Itala gens te
Laudat et aeternos tibi iam dignatur honores
Reddere teque canunt Musae magnique poetae;
15Quorum ego sim minimus quanvis et tanta recusem
Dicere facta, tamen sequar omni te, optime, cura.
Non me adeo fugit virtus tua, maxime ductor,
Non ego nec referam tua facta ingentia, nec quas
Straveris ante alios adverso ex agmine turmas.
20Unum illud paucis, quid enim? narrare necesse est.
Magnanimi tot tela viri, tot bella, tot arma
Expediam, qui barbaricas ab littore gentes
Hesperio et nostros mediis e finibus hostes
Parthenopem et notas, dux magne, revisere terras
25Fecisti atque Italos servasti milite portus.
Nanque, ferunt, postquam gentes et bella vicissim
Astabant dubiam spectantes ordine sortem,
Hinc rex ipse prior patriis Alphonsus ab oris,
Hinc tu praefulgens auro atque insignibus armis,
30Hinc atque hinc aeratae acies populique ruebant
Ingenti strepitu et socio clamore fremebant.
Hos Mars armipotens, illos cogebat Enyo:
At tibi Pallas erat comes invidiosa decusque
Immortale dabat, vires animumque secundans,
35Cara Iovis proles medio Trytonia campo,
Ostentans angues et Gorgonis ora Medusae
Sibila terribilemque aeratis aegida monstris,
Nubiferi Iovis arma patris clypeumque micantem.
Hanc procul ut vidit tumulo rex unus ab alto,
40Obstupuit gelidusque pavor tremefacta cucurrit
Ossa per et venas et pulsos pectore sensus.
"Hei mihi, quor unquam populos ingressus Ethruscos
Antiquas gentes Fesulanaque moenia tento?
At non invisum genus his regesque tyrannosque
45Audieram, infandis postquam Mezentius armis,
Iniustas caedes molitus civibus olim,
Regali meritas explevit funere poenas?
Quin etiam infelix dubio me credere ponto
Et ventis animam potui committere, quando
50Sola fuga et curvae possunt praestare carinae
Auxilium? Misero quaenam mihi terra dehiscat
Digna satis? Vos caelicolae tuque optime divum,
Iupiter, undosas, quaeso, me ad vertite Syrtes;
Aut me Scylla rapax aut me indignata Charybdis
55Terque quaterque vadis per hiantia dorsa rotarum
Sorbeat aequoreaque vorans procul hauriat unda,
Quo neque me populi victriciaque arma sequantur.
Terribilemve oculis dudum vigilantibus hausi
Pallada et ante ducis Pandulphi tela ministrat
60Ora, viroque favent dii magni." Talibus orsus
Corripuit sese totasque reflexit habenas.
Adversum ascendens montem tu laetus ibi omnes
Diceris his stimulans animasse in praelia gentes:
"Haec est illa dies, socii fortissima corda,
65Quam superi pepigere; ruant in bella phalanges,
Ast illum iam nunc, pedites, conscendite montem.
Vobis parta venit cum magnis gloria rebus:
Numina cuncta favent, Italos vos esse necesse est:
Nunc stirpem antiquam et priscos iactare Quirites
70Audete et vobis tantum defendite nomen
Barbaricasque acies stricto prosternite ferro.
Non hic Hannibalem, saevae aut Karthaginis arma
Cernimus, aut duros Numidas saevumque Iugurtam;
Ultima fex hominum gens haec et barbara turba est,
75Nobis sunt animi et bello est experta iuventus
Et patriae venerandus amor; Latioque salutem
Antiquo parimus serisque nepotibus altum
Imperium aeternumque decus". Sic fatus in altos
Te recipis colles, gens Itala cuncta secuta
80Advolat, erumpunt caelum clamore phalanges.
Ac velut ille prior Poenorum in monte leonum
Maximus infremuit, si forte adversa tuetur
Armenta et pavidos adverso ex aggere tauros,
Mille animos subit impatiens gaudetque tuendo
85Conscius, aut meminit capream stravisse fugacem
Aut sperat silvis velocem avertere cervum,
Excutiens cervice iubas, pecora omnia miscet,
Haud aliter praevectus equo te in bella tulisti
Intrepidus. Stupuit stimulis perculsus amaris
90Extremis magnus rex huc advectus ab oris.
At procul horrifico strepitu cava concha tremendum
Rauca dedit sonitum crepuitque per aethera clangor.
Iamque adeo condensae acies utrinque ruebant
Instructae ferro atque iubis capita alta decorae.
95Tam vero strepitusque pedum fremitusque sequentum
Misceri totisque fragor crebrescere terris.
Tum quassans hastam ac tali tum voce precatus
Hortabare tuos superosque in vota vocare
Incipis aetherei suspectans limina Olympi:
100"Dii, precor, Italiae custodes, maxima semper
Numina, Romuleae qui iam favistis et urbi
Et populo, et fautrix trabeati Vesta Quirini,
Hanc rabiem iam nunc terris avertite vestris:
Sigismundus ego magnis altaria donis
105Vestra colam et longas agitabo ex ordine pompas".
Atque ea fatus, equum medios animosus in hostes
Cogis et ingenti sonat excita terra tumultu.
Pulverulentus ager glomerata per agmina nubem
Aetheream quatit; aere micant auroque catervae.
110Nec prius incoeptum liquisti in littore Martem,
Quam regem et socios liquido dare vela profundo
Fecisti, atque Italos servasti milite portus.
Atque ea quis animis aut qua virtute dedisti,
In medio atque alias nobis memoranda reservo,
115Quom veniam Vates post saecula longa secundus.
Ipse etiam in patriam Musas et nomina Nysae
Dulcia, Parnasique iugis et vertice sacro
Primus Apollineos referam tibi, Parma, corymbos.
Ast hic de Pario ponam tibi marmore templum
120Auratasque fores, auro argentoque columnas
Insignes, olim quo te, Malatesta, volentes
Donabunt populi. Laurus hic undique circum
Postibus, et solida medii testudine templi
Aspicies medios superato ex hoste triumphos;
125Illic Sfortiaden saevis quem fuderis armis,
Cognatas acies incoeptaque bella novabo;
Illic spes Italas, illic tua fortia facta,
Sigismunde, canam, digno quo carmine rursum
Cuncta tibi Italiae cantet Paeana iuventus.
130Nec tantum nomen post se Tyrinthius heros
Liquerit, extremas quanvis migraverit oras,
Tergeminumque ducem Stygio damnaverit Orco.
Salve, summe ducum, nostri prudentia saecli,
Antiquum genus et Romanae stirpis imago,
135Dulce decus nostrum, magnos imitate Camillos,
Qui regnum Hesperiae concussaque moenia servas:
Semper Vate tuo, semper cantabere Musis.
Perge age, magnanimum decus immortale virorum,
Sic magnae virtutis honos, sic quaeritur illa
140Gloria, postremos maneat quae certa nepotes.
Quom demum et Latium et totum pacaveris orbem,
Omnis amor pietasque tui te tollet ad astra.
Ast ubi sydereos caeli conscenderis axes,
Aurea nascetur toto gens altera mundo,
145Nec quisquam divum tantis altaria votis
Aspiciet cumulata, sui nec limina templi
Tam vario strepitu celebrata virumque tumultu.
Te colet omnis Arabs, Morini tua facta reposti,
Tunc Itali tua bella canent Graiumque poetae.
150Te tamen o rerum numenque deumque, precantur
Hauriat illa dies, venias ubi sydus Olympi,
Divus ut excelso conspectes omnia caelo.


19. Basinii Parmensis egloga in laudem | Nicolai Quinti summi pontificis

1 Candida purpureo venit obvia mater ab ortu,
Memnonis aurato diffundens lumina curru,
Frigida dum vitreis lucescit terra pruinis,
Purus et oceani sacra iubar extulit unda
5Lucifer et picto fugiunt vaga sydera caelo.
Nascere, Phoebe pater, tu luminis auctor et almum
Numen et auxilium miseris mortalibus ingens,
Nascere, Phoebe pater, nobisque precantibus adsis
Nicoleoque patris felicia saecula Quinti
10Pontificis multos, genitor, devolve per annos.
Ille quidem pastor, quo non custode peribunt
Mortales animi. Talem se saecula iactant
Produxisse virum, qualis nec maximus Atlas,
Qui caelo caput atque pedes tellure recondit,
15Alcidesve fuit, quanvis pacaverit orbem
Tergeminumque ducem Stygio damnaverit Orco.
Musae olympiades carae Iovis ite puellae
Et lauro meritum iam nunc donate virenti.
Non lupus incautos nebula circumvenit agnos
20Amplius et nulli meditantur dura leones
Praelia, nec torvis incurrunt frontibus ipsi,
Qui proni fuerant in vulnera prima iuvenci.
Omnia pacis habent quantum iuvat: illius omnis
Auspiciis gaudet tellus, iuvat arva novantis
25Agricolas crebro graviter domitare ligone.
Pascite quisque boves: venit, en venit illa virum gens
Prisca, redit pietas et candida saecula, primi
Temporis effigies, nec me decoepit Apollo.
Post ubi sydereos caeli conscenderit axes,
30Aurea nascetur toto gens altera mundo.
2 Pastorem tantum da, quem, Neomanti, canebas.
3 O nulli penitus magnorum audite deorum,
Ignoras illum, quem dii fecere perenne
Aeternumque decus populis venientibus, illum
35Aequalem superis, decus immortale futuris
Gentibus? Infelix quae te socordia vertit?
4 Non equidem audieram, nam dum me candida Nise
Se iactans blandis circunvenit improba verbis,
Omnia perdideram mecum bona, nulla iuvabant
40Carmina, nullus erat qui me non fleret amantem.
Usque adeo infelix miser, illa per altos
Errabat montis; montes me saepe videbant
Hybernam solum frustra componere noctem.
5 Dicite bucolicos, musae, mihi dicite versus.
45Nunc opus est tenui faciles cantetis avena,
Pierides; nec vos tantum coluisse feretur
Per gentes aliquis, quantum pius ille fovebit.
Carmina vestra leget, felicia carmina quae vos
Ducitis, ille leget; novit nanque illa nec ullus
50Montibus his septem magno tam doctus ovili.
Dicite bucolicos, musae, mihi dicite versus.
In te sola salus Italae virtutis et ingens
Pignus et augustae dona immortalia pacis.
Salve, summe pater, nostri prudentia saecli.
55Te mea musa canet, te nostrae saepe camenae.
Nascere, Phoebe pater. Croceis aurora quadrigis
Vecta novo tremulos iam spargit lumine fluctus,
Dum moror et rauca cygnos superare cicuta
Nitimur. O praesens si quis mihi summus Apollo
60Nysaeusve pater, non me nec maximus aevo
Nelides Pylius, quem tercia viderat aetas,
Cuius ab ore viri divine nectare verba
Dulcia melle magis, nivis instar ab ordine lapsae,
Quam nullo ad terras demittunt nubila vento,
65Non me nec vincet, novit qui cuncta poeta
Meonides versu, non me scelerosus Uiysses.
Postremus primusque labor meus omnis ab uno
Omnia principio meditabitur. O mihi quondam
Si qua meos subit ulla animos, vir maxime, virtus,
70Quae tibi quaeve tuae referam, pater inclyte, famae!
Dicite bucolicos, musae, mihi dicite versus.
Nulla dies illum, si quid mea musa valebit,
Pastorem taceat; quanquam maiora beatum
Munera iam faciunt, tamen haec ego carmina summis
75Montibus his rauca semper meditabor avena.
Sol, qui cuncta vides atque omnia maximus audis,
Nascere purpureisque libens sparge omnia flammis
Nicoleoque adsis per saecula longa beato.
Ille colit musas, illi sunt carmina curae;
80Nec quisquam Latio in magno nec doctior usquam
Alter. Amet nostras o si pater ille camenas,
Tunc ego Meonio genitus magnusque poeta
Dicar et antiquos inter me estendere vates
Haud dubitem, neque enim frustra mihi talia Apollo
85Dat responsa pater. Magnum sol occupat orbem
Iam novus atque novo perfundit lumine montis.
6 Quo, Neomanti, pecus cogis? Quove ire canendo
Haec armenta iubes? Te, te sequar. Ocius istas
Coge tuas pecudes et ovilibus abde latentis.
90Iam lupus observat tua pascua, forsitan ille
Qui rapuit teneros totiens a matribus agnos.
Sunt qui nec laudes, nec carmina talia curent;
Ille quidem curat. Sed quis tamen approbet illa
Inscius aut quem non Siculae monuere camenae?
95Quis coram laudet, quae tu cantaveris absens?
7 Vegius, Argeo qui proximus unus Homero.
Ille Linum et fratrem cithara superare canora
Atque alios vates, quos aurea protulit aetas,
Audet et egregias heroum dicere laudes,
100Iudicio cuius rauca haec ego carmina mitto,
Corticibus falcis morsu signata salignis;
Cuius amor tantum vacuas se attollit in auras
Quippe mihi, quantum consurgit ad aethera pinus
Tonsa comam et virides complexa cacumine ramos.


20. Ad beatissimum patrem dominum nostrum | dominum Nicolaum summum pontificem Quintum | Basinii Parmensis epistola

Quinte pater, vero populum quem vincere virtus
Nomine sacra dedit, decus o quicunque fuere
Maxime pontificum nec non quicunque futuri,
Saepe rogant homines mirati multa, tuo quid
5Tempore turba recens vatum numerosa per urbis,
Rura per et villas, pagis monstretur et ipsis.
Respondere quibus soleo te principe reddi
Praemia coepta, vigent musae quis; artibus inde
Redditus omnis honos, quod non multique priores,
10Nec pater Eugenius, quanvis mitisque piusque,
Fecerat. At tu idem quondam quem fata, tenore
A primo rerum, mundi statuere labantis
Rectorem, quem sancta fides, quem vita beatum,
Ablatum sero terris, immittat Olympo,
15Cuius et auspiciis Latii pacata potentis
Omnia, cuius honos hominesque deosque valeret
Ire super, vatum mentis non passus inertis.
Praemia quanta pater dedit in romana Quirinus
Carmina, quanta bono se Mecenate secutum
20Virgilius superas rediens fateatur ad auras;
Tanta bonis ausus tu reddere dona poetis.
Doctus enim dulcis musas, quid carmen et artes
Ingenuae praestent animis aevique futuri
Laudibus et famae ventura in saecula nosti.
25Quare, si qua venit nostris facundia lustris,
Munere quippe tuo est spes addita vatibus omnis;
Et tibi cum placeant Graiae nostraeque camenae,
Haud indigna putem, si me quoque partibus istis
Addiderim pandamque libens quae mente locarim.
30Per te tota suis defluxit Graecia nostrum
Fontibus in Tyberim, per te, qui verteret ipsos
Historicos Graiosque alios, Theodorus in urbe est:
Maximus orator, sapiens et amator honesti;
Et quem recta putes magni transferre Platonis
35Omnia, sive velis numeros pedibusve solutos
Ducat ut in Latium libros, ipsumque, placebit
Si tibi, Aristotelem, quem barbarus unus et asper
Verterat infelix linguae ratione tenendae
Ignota: haec eadem iubeas si reddere nostris
40Graeca legenda viris, poterit Theodorus ad unguem
Usque polita sequi; neque enim praestantior alter
Ingenio, neque enim est alius qui Socratis aeque
Divinas illo studiorum noverit artes.
Forsitan id rogites, quid non ego vertere magnum
45Meonium aggrediar; quanquam mirabile forsan
Hoc audere tibi videatur, amore mei me
Fallere si videar; neque enim se noscere quisquam
Metirive suas vires queat: omnia magna
De se quisque putat, ceu pessimus ille Pelasgum,
50Infimus ille virum Thersita, tacentibus ipsis
Regibus, exclamat magnumque infestat Atridem.
Sed si Virgilii ingenium mihi grande daretur,
Doctus item ut fuerat; qualis cecinisse videmus
Illum, ego si facerem versus, convertere nunquam
55Experiar magni memorabile carmen Homeri.
Pleraque si vertas, videantur rustica vel non
Digna satis. Quis enim Martem Iove murmure natum
Ut puerum inducat plorantem? sed tamen illic
Et sermone illo videatur idoneus. Ergo
60Virgilius partes aliena in parte reponit,
Argumenta locis mutans, non fidus, ut aiunt,
Interpres; multas rapuit multasque reliquit
Consulto partis, quas ut sua cuncta, redegit
Carmina in unius bene iunctos corporis artus.
65Felix et sapiens vates, qui mente poetae
Divini fretus, verbis ea ferre Latinis
Maluit, in longos quaecunque probaverat usus
Aetas multa prior, totos quae triverat annos
Lector; hic, Herculeae clavam qui demere dextrae
70Ausum se memorans, longo se prorogat aevo.
Hunc ego, siquid adhuc cupiam transferre, sequendo
Scribam aliquid. Sed enim neque vis neque tanta cupido
Est mihi, quandoquidem, Venusini vatis honesto
More, sequor tenues tenui sermone camenas.
75Nec non et satyras et rustica carmina pono;
Magna sed interdum quaeque et Lucanus et ipse
Statius ignoret, quorum patria utradue multum
Barbara carminibus nocuit fortasse Latinis.
Durus uterque nimis, sed durior omnia circum
80Lucanus, quanquam terras et flumina et urbis
Virtute eximia memoret: tum caetera nusquam
Doctus et omne trahens praeduro cortice robur.
Sed rude quicquid agit; neque enim decet esse poetam
Assiduum in verbis, qualem docuisse videmus,
85Cum pater egregiam monstravit Horatius artem,
Quem sequimur; pater est qui carminis, auctor et artis.
"Sint delicta licet, quibus ignovisse" volebat,
"Nec semper feriat quodcunque minabitur arcus";
Verum haec interdum. Sed semper ineptus eodem
90Cuncta modo exequitur veluti mare, murmure crebro
Cum fremit assiduisque sonans impellitur undis.
En bonus ecce Maro versa tractanda pedestri,
Inferiore canit; magno quae digna cothurno,
Tollit in aethereas vates animosior auras:
95Nimirum auctorem divinae mentis Homerum
Sortitus cunctis imitator maximus actis.
Ille Helenam (ut loquitur demissis femina verbis)
Inducit victo referentem verba marito:
"Venisti a bello, o utinam pudor ipse perisses!
100Forti victe viro, prior et meus ille maritus
Qui fuerat, vicit: quin iam Menelaon ad arma
Primus iniqua vocas? Illo sis fortior, ultro
Viribus atque manu memoras hastaque, superbus?".
Nonne vides quali mulier sermone moretur?
105Rebus in egregiis ignava, minoribus apta,
Pensa colum calathos melius notaeque Minervae
Munera docta loqui. Sed enim cum maximus aevo
Hortator Pyliae gentis monitorque suorum,
Nestor (ut ore viri divino nectare verba
110Dulcia melle magis fluxere) minacis Achilli
Atridaeque cupit lites componere, qualem
Auctorem sese exhibeat, cognosce: "Videbo
Quando aliquos talis, qualem vidisse recordor
Caeneaque Exadiumque aequumque deo Polyphemum,
115Thesea Pirithoumque Dryantaque, maxima quondam
Corpora, qui fortes fuerant, durumque solebant
Montivagis certare feris saevosque premebant
Nubigenas, quos terribili sub sorte sacrarant
Fata suis telis? Comes his ego bella gerebam
120Atque mea pugnare libens pro laude volebam.
A patria quin sede Pylo procul urbe profectus,
Longiqua a tellure volens; sociumque vocabant
Magnanimi proceres ultro et parere volebant.
Vos quoque, si fas est, mihi iam parete". Quid inter
125Huius