Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 ad Gentilem episcopum

2 A P. Laurentio Medici patrono suo salutem. | Qua ode Gentilem nostrum nuper sum consolatus, | eamdem quoque ad te mittendam statui. | Visa est enim mihi res, quae non minus ad te | quam ad eum atque ad me ipsum pertineret. | Omnia collegi quae communem hunc nostrum dolorem, | etsi minus tollere, levare procul dubio aliqua | ex parte possint. Tu cum tot videas tuae saluti | tam diligenter invigilare, potes admoneri quam tibi | necesse sit magni teipsum facere, neque tuam, | hoc est publicam totius (ita me Deus amet) | Italiae salutem, neglectam pati. Lege et vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: