Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Aspice magna Ceres tibi quos semente peracta
Ducimus agrestes, rustica turba, choros.
Tu face, ne nimio semen putrescat ab imbre,
Neu sulcos rapido frigore rumpat hiems.
5Neu sterilis surgat silva infelicis avenae,
Et quaecumque bonis frugibus herba nocet;
Neu terrae prostrata animosi flatibus euri
Decidat: aut densa grandine laesa seges;
Neu direpta avidae rapiant frumenta volucres,
10Monstrave, quae terrae plurima saepe ferunt.
Sed quae credidimus bene cultis semina campis,
Uberius largo foenere reddat ager.
Sic erit. interea nivei carchesia lactis
Fundite, et annoso mella liquata mero.
15Terque satas circum, felix eat hostia, fruges,
Caesaque mox sanctos corruat ante focos.
Nunc satis haec. post messem alii reddentur honores,
Et sacras cingent spicea serta comas.


2.

Aurae, quae levibus percurritis aera pennis,
Et strepitis blando per nemora alta sono,
Serta dat haec vobis: vobis haec rusticus Idmon
Spargit odorato plena canistra croco.
5Vos lenite aestum, et paleas seiungite inanes,
Dum medio fruges ventilat ille die.


3.

Ille tuus Pan montivage venator Iolas
Suetus in audaces cominus ire feras,
A quo et adhuc rictusque suum, exuviasque leonum
Sacra tibi agrestis munera pinus habet,
5Nunc iam annis gravis haec devicti cornua cervi
Dedicat, imbelli congrua dona seni.
Cum tamen herculeae facta inter fortia clavae
Is quoque sit laudem visus habere labor.
Tu Dive haec inter viridis decora illa iuventae
10Suscipe, neve illis esse minora puta.


4.

Hanc vitem, multa quae semper fertilis uva
Haud unquam domini fallere vota solet,
Nunc etiam large florentem, consecrat ipse
Vineti cultor Damis Iacche tibi.
5Tu face Dive tua haec spem non frustretur, et huius
Exemplo fructum vinea tota ferat.


5.

Longius a pecore errantem per devia taurum
Dum sequitur nemorum per iuga longa Lycon,
Errantem scopulo capream conspexit ab alto:
Continuo certo deiicit hanc iaculo.
5Mox etiam catulos sola sub rupe iacentes
Invenit: hos Crocali donat habere suae.
E caprea in viridi statuit convivia luco,
Addidit et veteris pocula multa meri.
Quod reliquum est, Pan semicaper cum cornibus ipsis
10Suspensum e pinu hac tu tibi tergus habe.


6.

Quod tulit optata tandem de Leucade Thyrsis
Fructum aliquem, has violas dat tibi sancta Venus.
Post sepem hanc sensim obrepens, tria basia sumpsi,
Nil ultra potui: nam prope mater erat.
5Nunc violas, sed plena feram si vota, dicabo
Inscriptam hoc myrtum carmine Diva tibi.
Hanc Veneri myrtum Thyrsis, quod amore potitus
Dedicat, atque una seque suosque greges.


7.

Et quercum, et silvam hanc ante omnia Thyrsis amabit,
Et certo feret his annua vota die,
Dum poterit memor esse, quod hac primum ille sub umbra
Ultima de cara Leucade vota tulit.


8.

Venator celerem moerens Augona Melampus
Confossum rapido dente ferocis apri,
Hac illi in ripa tumulum, frondente sub umbra,
Erigit: hoc ipso concidit ille loco.
5Non impune quidem praedo sceleratus abivit:
Procubuit iaculis caesus et ore canum.
Tu tamen e cunctis canibus praestantior Augon,
Fide Augon, silvis qui modo terror eras,
Tu dilecte iaces. sed ab alta hac fascia pinu
10Millusque, et millo vincula iuncta suo,
Quin decisa feri cervix tibi pendeat hostis,
Sintque una ex animo signa dolentis heri.


9.

Et gelidus fons est, et nulla salubrior unda,
Et molli circum gramine terra viret,
Et ramis arcent soles frondentibus alni,
Et levis in nullo gratior aura loco est,
5Et medio Titan nunc ardentissimus axe est,
Exustusque gravi sidere fervet ager.
Siste viator iter: nimio iam torridus aestu es,
Iam nequeunt lassi longius ire pedes.
Accubitu langorem, aestum aura, umbraque virenti,
10Perspicuo poteris fonte levare sitim.


10.

Ante canes omneis pastori carus Amyntae
Nuper ab illyrico littore missus Hylax,
Dum solitas agit excubias, et septa tuetur,
Nec vigilant socii cetera turba canes,
5Qua rapidus se se media inter saxa Timavus
Mergit, et inde iterum prosilit amne novo:
Ille quidem saeva vitulos tutatus ab ursa est;
Ipse sed ingenti vulnere caesus, obit.
Constituit viridi tumulum de caespite Amyntas:
10Haec voluit raram praemia habere fidem.
Moesta gemunt armenta, mali furesque, lupique
Exstincto hoc sibi iam cuncta licere putant.


11.

Dat Cereri has Teleson spicas, haec serta Lyaeo,
Haec nivei lactis pocula bina, Pali.
Pro quibus arva Ceres, vites fecundet Iacchus:
Sufficiat pecori pabula laeta Pales.


12.

Cum primum clauso pecus emittetur ovili,
Urbs mea Leucippe cras adeunda mihi est.
Huc ego venalemque agnum, centumque, Chariclo
Ipsa mihi mater quae dedit, ova fero.
5Afferri tibi vis croceos, niveosque cothurnos?
Anne colum, qualem nata Lyconis habet?
Ipse feram quae grata tibi. tu basia iunge,
Gaudia Leucippe nec mihi grata nega.
Cras, ubi nox aderit, odiosae elabere matri,
10Hasque inter corylos ad tua dona veni.


13.

Illi in amore pares, vicini cultor agelli
Thyrsis, cumque suo Thyrside fida Nape.
Ponimus hos tibi Cypri immortales amaranthos,
Liliaque in sacras serta parata comas.
5Scilicet exemplo hoc, nullo delebilis aevo
Floreat aeternum fac dea noster amor.
Sit purus, talisque utriusque in pectore candor,
In foliis qualem lilia cana ferunt.
Utque duo hi fores serto nectuntur in uno,
10Sic animos nectat una catena duos.


14.

Candida Niconoe viduae spes una Terillae
Montivagas iaculo figere certa feras,
Hunc tibi silvipotens arcum Latonia ponit,
Atque haec in pharetra condita tela sua.
5Illam cara parens tenero sociavit Icasto,
Ignotique iubet iura subire tori.
Tu dea, si silvis aegre discedit ab altis,
Si lacrimans coetus deserit illa tuos,
Tu bona sis, felixque illi: tu numine dextro
10Optata laetam fac dea prole domum.


15.

Quae duo fert collis fecundi vinitor Acmon
Expressi primum cymbia plena meri,
Haec avidis musti satyris, mustique parenti
Dat iucunde tibi vitis Iacche sator.
5Illi illaesa suis linquant vineta rapinis
Tu tua fac largis auctibus uva fluat.


16.

Has Vulcane dicat silvas tibi villicus Acmon:
Tu sacris illas ignibus ure pater.
Crescebant ducta e Stati propagine silvis,
Iamque erat ipsa bonis frugibus umbra nocens.
5Ure simul silvas: terra simul igne soluta
Fertilior largo foenere messis eat.
Ure istas, phrygio nuper mihi consita colle
Fac pater a flammis tuta sit illa tuis.


17.

Iam telas, calathosque, omnesque perosa labores,
Quos vitae quaestus pauperioris habet,
Palladio radium cum templo appenderet Euphro,
Iamque sequi Venerem constituisset, ait:
5Hactenus o mihi culta vale dea: et haec tua multi
Instrumenta tibi plena laboris habe.
Iam tua perpessam dudum mala, lenis habebit
Adiungetque suo me Cytherea choro.
Nec mirum, quam praetulerit phryx arbiter, a me
10Si praelata tibi nunc quoque Cypris erit.


18.

Dum furit Alcippes forma Nonacrius Almo,
Crudeli demum tabe peresus obit,
Almo capripedi non impar arundine Pani,
Quo nullus nymphis gratior Arcas erat.
5Spargite odorato pastores flore sepulchrum
Et simul infusum lacque merumque fluat.
Non iacet ille sub hac ut vos male creditis ulmo:
In nemus Idalium transtulit alma Venus.
Hic Veneris pascitque greges, cantatque: canentis
10Una adstant charites versibus, adstat amor.
Quin etiam hunc paphii nymphe non ultima coetus
Deperit, et parilis fervor utrumque tenet.
Nimirum felix almo: modo perfida virgo
Aspera saevitiae det documenta suae.
15Pastoris pereat succensa informis amore,
Respuat assiduas surdior ille preces.
Praebeat hinc saevis tam dura exempla puellis,
Formosa ut fastus discat habere modum.


19. Acon

Candida Nympha olim, et Pani dilecta Lyceo
Crinibus, et culto conspicienda sinu,
Nunc vox, flebilibus quae semper moesta querelis
Desertos scopulos, deviaque antra colis,
5Salve Echo officiosa. tibi sub rupe cavata
Ipse ego lanigeri ductor Acon pecoris
Constituam umbrosum frondenti ex ilice lucum,
Molliaque ex hedera serta virente feram.
Tu levibus allecta modis silvestris avenae
10Excipis e summo carmina nostra iugo:
Tu quoties querimur, duros miserata dolores
Nescio quid tristi flebile voce gemis.
Nec mirum, quod tu lacrimis movearis amantum:
Perdidit infelix te quoque durus amor.
15Ah misera, ipsa quidem et strophio subnectis olenti,
Et longa molles excolis arte comas.
Ipse puer cultus, ipse omnes odit amores,
Insequiturque vagas per iuga summa feras.
Quin humiles addis voces: et verba precantis
20Effugit, atque omnes negligit ille preces.
Siste gradum immitis, non te violenta leaena,
Non curvo sequitur dente timendus aper,
Sed quae candenti facie, niveisque papillis
Vel magno possit nympha placere Iovi.
25Haec aget et celeres tecum per saxa lacaenas,
Eque suis tendet retia rara plagis.
Siste gradum immitis, et quas nunc tendis ad undas
Effuge: causa tuae fons erit ille necis.
Heu miserande puer, tales ten solvere poenas?
30Ten decuit tam crudelia fata pati?
Magna parens, quae cuncta leves producis in auras,
Totaque diverso germine picta nites,
Quae passim arboribus, passim surgentibus herbis
Sufficis omnifero larga alimenta sinu,
35Excipe languentem puerum, moribundaque membra,
Aeternumque tua fac dea vivat ope.
Vivet, et ille vetus zephyro redeunte quotannis
In niveo candor flore perennis erit.
Tu mecum socias Echo coniunge querelas,
40Et percussa novis fletibus antra sonent.
Crudelis Telayra, meos quid spernis amores,
Quid miseras surda despicis aure preces?
Hei mihi nulla ovium tangit me cura mearum,
Ex quo me iste tuus perfida torret amor.
45It miserum pecus, et seri sub vesperis umbras,
Per se ipsi redeunt in sua tecta greges.
Nec mihi iam niveo complent mulctralia lacte,
Densaque permisso vellere terga gerunt.
Quin etiam aucupii studium, quo clarus habebar,
50Languenti penitus excidit ex animo.
Ite leves passim silvis impune volucres:
Cuncta novus nostra e mente fugavit amor.
Otia agunt pedicae, et lento lita vimina visco
In tenebris amites, nexaque lina iacent.


20. Damon

Vos mecum e vitreis nymphae Naucelides antris,
Vos mecum viridi paulum considite in herba;
Atque hoc, quem canimus, dignum concedite carmen.
Sic vobis patrias circum vernantia ripas
5Prata, neque hibernis nivibus viduata, neque aestu,
Sufficiant varios in serta nitentia flores.
Quis dolor o silvae, quae vos o prata tenebat
Moestities? quanto squalebant omnia luctu?
Cum ferus e gelidis descenderet alpibus hostis
10Assidue, et Latias in praedam verteret oras.
Tum (reor) invita creverunt pabula terra,
Invitae e densis ceciderunt frondibus umbrae.
Quippe abigi raptas pecudes, passimque videbant
Pastorum rapidos tectis involvier ignes.
15Ipsi etiam hircipedes fauni, satyrique bicornes,
Ipsae etiam in solos nymphae fugere recessus,
Et se se ignotis occultavere latebris.
Et furor is fines prope iam pervaserat omnes,
Iamque fugae deerat nobis locus: undique saevos
20Cernere erat latis hostes discurrere campis.
Nulla usquam tam secretis lustra abdita silvis,
Nulla aditu est tam difficili, tamque invia rupes,
Quo non saepe greges subitis incursibus acti
Fessa reclinarint in nudo corpora saxo.
25Et tamen hinc etiam crebri eiecere tumultus.
Insuetaeque maris pecudes (miserabile visu)
Qua pelagi mediis iter intercluditur undis,
Adriaticos videre sinus: et litore curvo,
Pro viridi cytiso, pro molli graminis herba,
30Et spinis paliuri, et acuta carice pastae
Potarunt salsas nitidis pro fontibus undas,
Et saepe irati timuerunt murmura ponti.
Quod si non novus ex alto demissus olympo
Hanc cladem nostris deus avertisset ab oris,
35Ausoniis esset nullus iam pastor in agris.
Nos miseri patria extorres, rerum omnium egeni
Ah dolor, externas longe erraremus ad urbes.
Hic nobis dulces saltus, hic pascua nota
Restituit: tutique inquit iam pascite tauros,
40Iam solitas tuti collo suspendite avenas,
Et desueta diu responsent carmina colles.
Ergo omnes, veluti et Phoebo, Panique quotannis
Pastores certis statuent tibi sacra diebus
Magne pater: nostrisque diu cantabere silvis.
45Te rupes, te saxa, cavae te maxime Iuli
Convalles, nemorumque frequens iterabit imago.
At vero in nostris quaecumque in saltibus usquam
Quercus erit, ut quaeque suos dant tempora flores,
Semper erit variis ramos innexa coronis,
50Inscriptumque geret felici nomine truncum.
Tum quoties pastum expellet, pastasve reducet
Nostrum aliquis pecudes, toties id mente revolvens,
Ut liceat factum esse tuo pater optime ductu,
Nullus erit, qui non libet tibi lacte recenti,
55Nullus erit, qui non teneros tibi nutriat agnos.
Quin audire preces nisi dedignabere agrestes:
Tu nostra ante deos in vota vocaberis omnes.
Ipse ego bina tibi solenni altaria ritu
Et geminos sacra e quercu lauroque virenti
60Vicino lucos Nauceli in litore ponam.
Hic ripa passim in molli viridante sub umbra,
Vere novo dum floret ager, dum germinat arbos,
Dum vario resonant volucrum nemora avia cantu,
Annua constituam festis convivia ludis.
65Ductores pecudum hic omnes, rurisque coloni
Contendent iaculo, et rapidi certamine cursus,
Horridaque agresti nudabunt membra palestra.
Ipse pecu et tenero victor donabitur haedo.
Praeterea dulci cantabit harundine Damon
70Carmina, quae puerum docuit Sebetheius Aegon.
Olim cum procul hinc illis habitaret in oris.
Scilicet ut quondam Assyrii pastoris amore
Capta dea, et caelum, et fulgentia sidera linquens,
Omnibus his cari praeferret Adonidis ignes.
75Fortunate puer tecum formosa Dione,
Una tondet oves, una ad mulctralia ducit,
Atque immunda premit caelestibus ubera palmis.
Dum te complexu teneat, non illa recusat,
Tecum inter pecudes vili requiescere culmo.
80At Mars ipse deae cura tabescit inani.
Fortunate puer, mediis pecus errat in agris:
Tu viridi deiectus in umbra, aut carmina cantas,
Aut posita in Veneris gremio cervice recumbis.
Illa tibi amplexus molles, illa oscula iungit,
85Caraque odoratis exornat tempora sertis.
Sed tu nimirum, sed felix tu quoque Damon,
Cui licuit toties Aegonem audire canentem,
Divinique senis sacros ediscere cantus.
Quod mihi magne pater, divum si fata dedissent,
90O quales tibi cantaret mea fistula laudes.
Et quodcumque tamen felix concedet Apollo,
Hoc te unum canet, hoc uni tibi serviet omne.
Nec quidquam magis optarim, quam digna triumphis
Posse tuis, videorque canens tua maxima facta,
95Inferior nullo, non ipso Aegone futurus.
Ipse suo certet mecum si carmine Daphnis,
Ipse suo Daphnis cum carmine victus abibit.
Interea agrestis dignatus sibila cannae,
Dexter, ades nobis: et quae facis, otia serva.


21.

Florentes dum forte vagans mea Hyella per hortos
Texit odoratis lilia cana rosis,
Ecce rosas inter latitantem invenit amorem,
Et simul annexis floribus implicuit.
5Luctatur primo: et contra nitentibus alis
Indomitus tentat solvere vincla puer.
Mox ubi lacteolas, et dignas matre papillas
Vidit, et ora ipsos nata movere deos,
Impositosque comae ambrosios ut sensit odores:
10Quosque legit diti messe beatus arabs:
I dixit mea, quaere novum tibi mater amorem,
Imperio sedes haec erit apta meo.


22.

Nox bona, quae tacitis terras amplexa tenebris
Dulcia iucundae furta tegis Veneris.
Dum propero in carae amplexus, et mollia Hyellae
Oscula, tu nostrae sis comes una viae.
5Neve aliquis nostros possit deprehendere amores,
Aera coge atras densius in nebulas.
Gaudia qui credit cuiquam sua, dignus, ut unquam
Dicier illius nulla puella velit.
Non sola occultanda cavis sunt orgia cistis,
10Solave Eleusinae sacra silenda deae.
Ipse etiam sua celari vult furta Cupido,
Saepius et poenas garrula lingua dedit.
Una meos, quos et miserata est, novit amores
Officiis nutrix cognita fida suis.
15Haec quae me foribus vigilans expectat in ipsis,
Inque sinum dominae sedula ducit anus.
Hanc praeter, tu sancta, latent qua cuncta, silentque,
Tu dea sis flammae conscia sola meae,
Quaeque libens adstat nostrorum testis amorum
20Nobiscum tota nocte lucerna vigil.


23.

Oppositae obstabant nostris prius auctibus aedes,
Nec nos caelum ulla, solve iuvabat ope:
Disiectis herus his, solemque admisit, et aura
Concessit nobis liberiore frui:
5Hinc nos in tenues certatim tollimur auras,
Ornamurque novae frondis honore caput.
At tibi, cui sacris musarum et Apollinis umbris
Extructas libuit posthabuisse domos,
Perpetuo similes nostris sint frondibus anni,
10Nobiscum augescant et tibi cuncta bona.


24.

Quem toties vixisse anima redeunte renatum
Mutato fama est corpore Pythagoram,
Cerne iterum ut docti caelo generatus Asylae
Vivat, ut antiquum servet in ore decus.
5Dignum aliquid certe volvit: sic fronte severa est,
Sic in se magno pectore totus abit.
Posset et ille altos animi depromere sensus,
Sed veteri obstrictus religione, silet.


25.

Iam tristi canos glacie concreta capillos
Afflatu tepidi fugit hiems Zephyri.
Iam nitidum os ver molle auras in luminis audet
Proferre, et teneros ferre per arva pedes:
5Tempora diversis tollens halantia sertis
Purpureo matris Chloridos e gremio,
Summittit varios tellus fecunda colores,
Convertit molles quo puer ipse gradus.
Et passim, quacumque vagos deflectit ocellos,
10Diffugiunt toto nubila cuncta polo.
It prope, et incutiens blandas in pectore flammas,
Omnia iucundo accendit amore Venus.
Quam circum vario texunt e flore coronas
Perfusae assyrio rore comam charites.
15Hinc atque hinc mille aligeri pueri assultantes
Coniiciunt certa spicula acuta manu.
Concipiunt dulces animalia cuncta calores,
Persultantque vagi pabula laeta greges.
Ipse suam de colle canens Amaryllida pastor
20Pascentes tenui carmine mulcet oves,
Percussaeque nova dulcedine corda volucres
Dant laetos passim per nemora alta sonos.
Sola gemit, ramoque sedens miserabilis alto
Absumptum mater Thracia plorat Itym.
25Di bene, quod nostrae tam longe a finibus orae
Exactum hoc dira est in regione scelus.
Heu puer infelix, matri dum bracchia tendit
Assueto cupiens se implicuisse sinu;
Illa ferox animi, caecoque agitata furore
30Avulsum duro diripit ense caput.
Quid facis ah demens? ferro quem perdis iniquo,
Is lac dulce tuis hausit ab uberibus.
Huic tu longinquam votis optare senectam,
Huic solita es teneras dicere blanditias.
35Heu miserum genitor nati, infelixque sepulchrum,
Ut tibi nunc toto pectore sensus abit,
Infandae nosti cum coniugis impia facta,
Atque epulas mensis tristibus appositas:
Nempe furis, strictoque ruis violentior ense,
40Sed sublata alis effugit illa novis.
Perpetuum fleat, ut merita est, longisque querelis
Antiqui poenas persolvat sceleris.
Nos Turri, dum florifero vere omnia rident,
Spirat et e summis gratior aura iugis,
45Nos hic, qua nitida pellucens rivulus unda
Labitur, et leni murmure dulce sonat,
Cantemus molles formosae Amathusidos ignes,
Quidque ferox arcu, quid face possit amor.
Armenias domat hic tigres, saevasque leaenas:
50Eripit hic summo, cum libet, arma Iovi.
Hoc duce pallentes umbras oeagrius Orpheus,
Tristiaque horrendi limina regis adit,
Nec timuit, saevaeve Hecates immania monstra,
Armatasve atris Eumenidas facibus.
55Hoc cogente, omni cum pectore consternatus
Abrupto nollet vivere coniugio.
Paulatim Eurydices, veterumque oblitus amorum
In Calaim tota mente Boreiadem
Exarsit, penitusque insano perditus igne
60Sensit ferventes intima ad ossa faces.
Formose O Calai pulchrae genus Orythiae
Te virides silvae, te cava saxa sonant.
In te suspirat: solum te cogitat Orpheus,
Per te sollicito nulla quies animo est.


26.

Dum te blanda tenent aestivas rura per umbras,
Deliciis nimium rura beata tuis,
Ecqua tui mea lux tangit te cura poetae,
An meus e toto pectore cessit amor?
5Cessit amor certe: soliti cessere calores:
Absentis meminit nulla puella viri.
Non ita concussae versantur in arbore frondes,
Cum gravis adversum verberat aura nemus;
Quam facile instabilem permutat femina mentem,
10Exclusus queritur, qui modo carus erat.
Non sic Penelope, non sic Capneia coniux
Antiqui meruit temporis esse decus.
Altera defuncti moerens ad busta mariti,
Noluit abrepto vivere sola viro.
15Altera bis denos potuit durare per annos,
Dum cupidos cauta detinet arte procos.
Femina nunc varias tantum connectere fraudes
Novit, et in nulla certa manere fide.
Quid queror haec demens? durae procul ite querelae,
20Ite: decent tristes tristia verba viros.
Laetus ego, hos neque enim sequitur mea Gellia mores,
Mutare incertos nec solet illa toros.
Quin et mansit amor: soliti mansere calores:
Absentis meminit nostra puella viri.
25Multa tamen timeo: tu multa ignosce timenti.
Hei mihi pars nostro nulla timore vacat.
Ah quoties vereor, dum picta per arva vagaris,
Dum rutilae texis florida serta comae,
Ne ruat e summis in te Saturnius astris,
30Sisve alii cui vis grata rapina deo.
Pressit Amymonen mediis Neptunus in arvis,
Dum premeret summum virginis urna caput.
In mediis Io campis perpessa tonantem est,
Horridaque hirsuta cornua fronte tulit.
35Hinc quoque tartareo raptam Deoida curru
Abstulit infernus in sua regna pater.
Sidonis errabat nitidos Europa per agros,
Cum medium ficto per mare vecta bove est.
Non tamen hos tantum causantur prata timores:
40Hei mihi quam multos dat quoque silva metus.
Hic habitant satyrique, et agrestia numina Panes,
Et timor errantum Faunus Hamadryadum.
Hic versa in virides Daphne peneia frondes,
Hic fera mutato Parrhasis ore fuit.
45Hic et semicaper spreta Nonacrius Aegla
Arcadicae forma virginis incaluit.
Quod si tecum iisdem pariter versarer in arvis,
Et domus unanimes clauderet una duos,
Non ego caelicolum fraudes, non furta timerem:
50Undique me socio Gellia tuta fores.
Si versa est Daphne, sicula Proserpina ab Aetna
Si vecta est stygiis in nova regna rotis:
Quid mirum? facile est deceptas fraude puellas
Fallere, nullius quas tueatur Amor.
55Ipse ego perpetuo tecum mea vita manerem:
Sic possem nullos extimuisse deos.
Saepe pererrabat tacitos Atalanta recessus:
Tuta tamen fido Mimalione fuit.
Cingeret obsessos seu curva indagine colles,
60Seu cuperet saevas cominus ire feras,
Haerebat lateri semper comes ille, nec unquam
A domina lato longius ungue fuit.
Ergo huic non summi fraudes nocuere tonantis
Inque suo nullos sensit amore dolos.
65Sic ego per silvas tecum, et per prata vagerer:
Grata essent sine te gaudia nulla mihi.
Nunc pariter nitida recubare iuvaret in umbra,
Et capere in viridi somnia grata toro.
Nunc pariter nuda fontes invadere sura,
70Torrida dum siccus finderet arva canis.
Saepius in silvis lepores captare fugaces,
Et volucres fictis fallere carminibus.
Saepius in denso convicia dicere luco,
Et madidas verno flore ligare comas.
75Saepius umbroso choreas ductare sub antro,
Cum daret agrestes tibia pulsa sonos.
Ah quoties tales inter mea Gellia lusus
Iniicerem cupidas in tua colla manus,
Dulciaque e roseis furarer basia labris,
80Basia mi cunctis anteferenda bonis.
O niveam, siqua haec referet mihi gaudia, lucem!
Gratior optatis non erit ulla meis.
Semper Erythreis signabitur illa lapillis,
Semper erit sacros inter habenda dies.
85Nunc, quoniam tecum me non licet esse, caveto
Mutuus extincto ne cadet igne calor.


27. Iolas

Pascite oves teneras herbas per pabula laeta,
Pascite, nec plenis ignavae parcite campis:
Quantum vos tota minuetis luce, refectum
Fecundo tantum per noctem rore resurget:
5Hinc dulci distenta tumescent ubera lacte,
Sufficientque simul fiscellae, et mollibus agnis.
Tu vero vigil, atque canum fortissime Teucon,
Dum pascent illae late per prata, luporum
Incursus subitos, saevasque averte rapinas.
10Interea hic ego muscoso prostratus in antro
Ipse meos solus mecum meditabor amores,
Atque animi curas dulci solabor avena.
O formosa Amarylli, nihil te absente videtur
Dulce mihi: nunc et nitido vere omnia rident,
15Et vario resonant volucrum nemora avia cantu.
Exultim virides ludunt armenta per herbas,
Lascivique agni, infirmisque artubus haedi
Cornigeras matres per florida prata sequuntur.
Non tamen ista magis sine te mihi laeta videntur,
20Quam si tristis hiems, nimbisque rigentibus horrens
Agglomeret gelido canas aquilone pruinas.
Dulce apibus flores, rivi sitientibus herbis,
Gramen ovi, caprae cytisus, Amaryllis Iolae.
Non ego opes mihi, non cursu praevertere ventos
25Optarim magis, aut pecoris quodcumque per orbem est,
Quam te Amarylli meis vinctam retinere lacertis,
Et tecum has inter vitam deducere silvas.
Est mihi praeruptis ingens sub rupibus antrum,
Quod croceis hederae circum sparsere corymbis,
30Vestibulumque ipsum silvestris obumbrat oliva:
Hanc prope fons, lapide effusus qui desilit alto,
Defertur rauco per laevia saxa susurro;
Hinc late licet immensi vasta aequora ponti
Despicere, et longe venientes cernere fluctus.
35Hoc mecum simul incoleres Amarylli, simulque
Mecum ageres primo pecudes in pascua sole,
Mecum abeunte die pecudes cava in antra vocares.
Saepe etiam denso in nemore, aut convalle virenti
Dum tenue arguta modularer harundine carmen,
40Tu mecum ipsa esses simul, adstaresque canenti,
Quin et nunc pariter caneres: nunc dulcia nostro
Basiaque, et veneris misceres gaudia cantu:
O solum hoc superi misero concedite amanti.
Tum licet et rapiantur oves, rapiantur et agni,
45Ipse tamen Croeso mihi ditior esse videbor.
Mollibus in pratis Lycidae post Daphnidis hortos,
Purpureos flores texenda in serta legebas,
Cum te succincta tunica, fusisque capillis,
Et vidi simul, et totis simul ossibus arsi.
50Pone sequebatur Gorge soror, et tamen audax
Accessi, sumque ipse meos tibi fassus amores.
Risisti, et sertum, nitida quod fronte gerebas,
Tanquam ex se cecidisset humi, iecisti, abiensque
Liquisti, advertens collegi protinus ipse:
55Servavique, et adhuc tamquam tua munera servo.
Et quamvis dudum foliis languentibus aret,
Non tamen est serto quidquam mihi carius illo.
Ex illo, semperque fui tibi deditus uni,
Pulchraque nulla meis oculis te praeter habetur.
60Saepe mihi Alcippe vicina et munera misit
Et dixit, formose puer, quae munera mittit,
Mittit et ipsum animum: tu et munera suscipe, et illum.
Sed potius Amarylli alio quam tangar amore,
Sudabunt humiles flaventia mella genistae,
65Et molles violae dura nascentur in orno,
Incultique ferent candentia lilia vepres.
Et moestis ululae cedet philomela querelis.
Quantum ver formosum hieme est iucundius atra,
Quantum mite pirum sorbis est dulcius ipsis,
70Quantum hirsuta capella suo setosior haedo,
Quantum nocturnis obscuri vesperis umbris
Puniceo exsurgens aurora nitentior ortu est,
Tantum Amarylli aliis mihi carior ipsa puellis.
Hae testes mihi sunt silvae, vicinaque silvis
75Populus haec, cuius tale est in cortice carmen.
Vellera cum setis aries mutarit, et hircus
Velleribus setas, Amaryllida linquet Iolas.
Sed nos dum longum canimus, iam roscida luna
Apparet caelo, et rapidus deferbuit ardor
80Demerso iam sole: tamen miser ardet Iolas.
Nimirum nostros nequeunt lenire calores,
Nec quaecumque rigent Ripheo in monte pruinae,
Nec quaecumque simul gelido durantur in Hebro:
Fors tamen hos illa ipsa, potest quae sola, levabit.
85Sperando interea duros solabimur ignes,
At vos, ne sero dum nox insurgit olympo,
Praesidio umbrarum fretus malus ingruat hostis,
Iam pasti secura greges in ovilia abite.


28.

Quam tibi nunc Iani donamus Hyella calendis
Exprimit haec vultus parva tabella meos:
Nulla fuit cuiquam similis mage, pallet imago,
Assiduus nostro pallor in ore sedet.
5Est excors, sine corde et ego, quod pectore nostro
Ipse amor ereptum sub tua iura dedit.
Non loquitur, mihi sic tua cum datur ora tueri,
Torpet nescio quo lingua retenta metu.
Unum dissimile est nobis: felicior uno est
10Tam saeva quod non uritur illa face.
Quod si etiam uretur, tuo enim sub lumine quidquam
Illaesum flammis non licet ire tuis,
Non ut ego assiduo infelix torrebitur igne:
In cinerem primo corruet illa foco.


29.

Beate somne, nocte qui hesterna mihi
Tot attulisti gaudia:
Utinam deorum rector ille caelitum
Te e' coetu eorum miserit,
5Quae saepius mortalibus vera assolent
Mitti futuri nuntia.
Tu, quae furenti surdior freto meas
Superba contemnit preces,
Facilem Neaeram praebuisti: quin mihi
10Mille obtulit sponte oscula,
Oscula, quae Hymetti dulciora sint favis,
Quae suaviora nectare.
Vere beate somne, quod si saepius
His dive me afficias bonis,
15Felicior caelestibus deis ero,
Summo nec inferior Iove.
At tu proterva quolibet fuge, eripe
Complexibus te te meis:
Si somnus iste me frequens reviserit,
20Tenebo te, invitam licet.
Quin dura sis, sis quamlibet ferox: eris
Et mitis, et facilis tamen.


30.

Canale optime, tuque Bembe, nostri
Amantissimi utrique, amati utrique
A me non minus atque utrique ocelli,
Quid rerum geritis? valetis? atque
5Absentis memores sodalis estis?
Quid vestrae faciunt bonae camenae?
Scripseruntne aliquid novi, meum post
Discessum? puto: nam quicquid otii
Per vestras datur occupationes,
10Id vos in studiis bonis locatis.
Ad me mittite siquid edidistis,
Oro: nec socium bonum negate
Vestri participem leporis esse.
Sed quid cum Venere ipsa, amoribusque
15Quam vobis bene convenit? caletis?
Amatisne? dei deaeque faxint
Et feliciter, et bene ipsi ametis,
Quamque ego leviusque, leniusque.
Heu heu me miserum mei sodales
20Quam saevo teneor furore, quam mi
Totus, quam gravis incubat Cupido!
Non quod non amer: intimis medullis
Ardet me mea Hyella, perditeque
Quantum quid pote perditissimum esse.
25Verum hoc me excruciat magis: potiri
Mea nam vetitum mihi puella.
Quod si quando licet, nihil levatur,
Sed ferus magis excitatur ardor.
Nam cum nec saturum recedat inde
30Cor mi, nec furor expleatur unquam
Caris basiolis, papillulisque,
Atque his, qui miserum necant, ocellis,
Augescit magis, et magis. quid heu heu
Adverso paterer deo, atque iniquo,
35Si haec incommoda sunt secundo amore?


31.

Quamvis te peream aeque Hyella totam,
Nec pars sit mea lux tui ulla, quae me
Saevo non penitus perurat igne,
Fulgentes tamen illi, amabilesque
5Illi, sideribus pares ocelli
Nostri maxima causa sunt furoris.
O cari nimis, O benigni ocelli,
O dulci mihi melle dulciores,
Quando vos misero mihi licebit
10Usque ad millia millies trecenta,
Aut ultra haec etiam, suaviari?
Di concedite mi, hoc misello amanti,
Dein nil grave perpeti recuso,
Quin et si peream, lubens peribo.


32.

Dispeream nisi tu vita mihi carior ipsa,
Atque anima, atque oculis es mea Hyella meis.
Dispeream nisi ego vita tibi carior ipsa,
Atque anima, atque oculis sum mea Hyella tuis.
5Nec satis hoc: vellem pote quicquam his esset haberi
Carius, ut posses carior esse mihi.
Tu quoque idem velles, pote quicquam his esset haberi
Carius, ut possem carior esse tibi.
Di facite haec longos concordia duret in annos,
10Tamque bonos mutent secula nulla animos.


33.

Iam caeli reserat fores
Aurato e thalamo exiens
Mater Memnonis, et diem
Laeto provocat ore.
5Nos te maxime maximi
Minister canimus patris,
Quo nullus qui hominum genus
Tam praesens iuvet, usquam est.
Tu nostras celer ad preces,
10Aures protinus ad deum has
Defers: nec tenues sinis
Evanescere in auras.
Tu, dum fers nova nuntia
Virgini aetherio patri
15Dilectae, quibus indicas
Magni vota tonantis,
Nobis fers nova nuntia
Quis e faucibus impii
Erepti hostis, in aurea
20Caeli templa vocamur.
Adsis O bone, et in dies
Semper nos propius iuva:
Nec patrocinio tuo
Unquam mitte tueri.


34.

Urbs, quam vetusto vectus ab Ilio
Post fata Troum tristia, post graves
Tot patriae exhaustos iniquo
Tempore, tot pelago labores,
5Ducente demum Pallade, qua rapax
Cultos per agros Medoacus fluit,
Diis fretus Antenor secundis
Condidit, Euganeis in oris.
Tu nuper flos, et decus urbium,
10Quascumque tellus Itala continet,
Magnas tot artes, tot virorum
Ingenia, et studia una alebas.
Te septicornis Danubii accola,
Te fulva potant flumina qui Tagi,
15Longeque semoti Britanni
Cultum animi ad capiendum adibant.
At nunc, acerbi heu saeva necessitas
Fati, severas ut pateris vices!
Ut te ipse vastatem vel hosti
20Conspicio miserandam iniquo.
Quid culta tot pomaria conquerar?
Tot pulchra flammis hausta suburbia?
Quid glande deturbata ahena
Moenia? praecipitemque saevi
25Mavortis iram? bellaque persequar
Horrenda? squammis ille adamantinis,
Ferroque consertam rigenti
Induerat chlamydem trilicem.
Fremensque, et atrum letifera manu
30Telum coruscans, secum odia, et necis
Contemptum, et insanos tumultus,
Secum animos, rabiemque agebat.
Ille urbe ab imis sedibus eruta,
Implesset omnes funeribus domos:
35Non ille vel sexu, vel ullo
Efferus abstinuisset aevo.


35.

Qui modo ingentes animo parabam
Bembe bellorum strepitusque, et arma
Scribere, hoc vix exiguo male audax
Carmine serpo.
5Nempe amor magnos violentus ausus
Fregit iratus: velut hic tonantem
Cogit, et fulmen trifidum rubenti
Ponere dextra.
Sic eat, fors et sua laus sequetur
10Candidae vultus Lalages canentem, et
Purius claro radiantis astro
Frontis honores.
Nota Lesboae lyra blanda Sapphus:
Notus Alcaei Lycus altiori
15Scripserit quamvis animosum Homerus
Pectine Achillem.


36.

Dia Tithoni senioris uxor,
Quae diem vultu radiante pandis,
Cum genas effers roseas rubenti
Praevia soli,
5Roscidos ut nunc per agros vagari
Sub tuo adventu iuvat, et recentis,
Quae tuos semper comitantur axes,
Excipere auras.
Sicca iam saevus calor uret arva,
10Iam vagi aurarum levium silescent
Spiritus, iam sol rapidus furentes
Exeret ignes.
Dum licet, laeti simul ite amantes,
Dum licet, molles pariter puellae
15Ite flaventes vario capillos
Nectite serto.
Nunc simul telis positis amores
Matris haerentes lateri, et decentes
Gratiae plenos referunt resecto
20Flore quasillos.
Per feros saltus, per iniqua lustra
Undique occultas agitans latebras
Fertur, et silvas varia ferarum
Strage cruentat,
25Clara Latonae soboles: nitenti
Huic comae in nodum religantur auro,
Pendet aurata ex humeris pharetra,
Pendet et arcus.
Circum eunt nymphae simul: illa cursu
30Gaudet effusos agitare cervos,
Hanc iuvat certis iaculis fugaces
Figere lyncas.
Nunc ab umbroso simul esculeto
Daulias late queritur, querelas
35Consonum circa nemus, et iocosa
Reddit imago.


37.

Nil tecum mihi iam Phoebe est, nil Nox mihi tecum,
A vobis non est noxve, diesve mihi.
Quantum ad me, ut libet auricomo Sol igneus axe
Exeat Eoae Tethyos e gremio,
5Ut libet, inducat tacitas Nox atra tenebras:
Fert mihi noctem oculis, fert mihi Hyella diem.
Nam quoties a me nitidos avertit ocellos,
Ipsa in luce etiam nox tenebrosa premit.
At quoties in me nitidos convertit ocellos
10Candida et in media fit mihi nocte dies.


38.

Diva, quae has caeli generatim in auras
Cuncta producis, cupidumque amorem
Undique infundens, facis, ut perenne
Saecla propagent:
5Qua nihil laetum sine, amabile est nil
Nilque iucundum, sine qua nec ipsae
Gratae erunt cuiquam Charites, nec ipsa
Blanda voluptas,
Dum tibi laetus reparatur orbis,
10Dum per herbosos pecus omne campos
Vim tuam sentit, tibi plaudit omnis
Diva volucris;
Dum nihil, quamvis rigidum, feroxque est,
Ossibus quod non penitus sub imis
15Sit tua tactum face, quod tuos non
Sentiat ignes,
Una erit flammarum, et amoris expers?
Una secura his Lalage resistet?
Tange age ultrici dea, pertinacem
20Tange flagello.
Quod si ita tanges, fera ut obstinatum,
Applicet nostris animum querelis,
Nec preces ultra miseras, superba
Negligat aure,
25Conseram laetam tibi diva myrtum,
Vancius qua se rosifer revolvit:
Hanc mero supplex, niveo et rigabo
Lacte quotannis.
Hanc et immistae pueris puellae,
30Circum agent laetas pariter choreas,
Teque prima unam, simul ultima unam
Voce canent te.
Te canent unam, volucremque natum,
Qui ferox, duro et similis parenti,
35Acer et flamma est, et agente certum
Cuspide vulnus.
Spargam odoratas violas, rosasque
Ipse ego, votique reus secabo
Grata torquatae ante tuas columbae,
40Guttura flammas.


39.

Quid magis adversum bello est? bellique tumultu
Quam Venus? ad teneros aptior illa iocos.
Et tamen armatam hanc magni pinxere Lacones,
Imbellique data est bellica parma deae.
5Quippe erat id signum forti Lacedaemone natum:
Saepe et femineum bella decere genus.
Sic quoque non quod sim pugna versatus in ulla,
Haec humeris pictor induit arma meis.
Verum hoc quod bello, hoc patriae quod tempore iniquo
10Ferre vel imbellem quemlibet arma decet.


40.

Borgettus lepidus catellus ille,
Cuius blanditias proterviores,
Et lusus herus ipse tantum amabat,
Quantum tale aliquid potest amari.
5Nec mirum dominum suum ipse norat,
Caram bima velut puella matrem,
Et nunc illius in sinu latebat,
Nunc blande assiliebat huc et illuc
Ludens, atque avido appetebat ore,
10Erectis modo cruribus, bipesque,
Mensae astabat herili, heroque ab ipso
Latratu tenero cibum petebat.
Nunc raptus rapido maloque fato
Ad manes abii tenebricosos.
15Miselle o canis, o miser catelle
Nigras parvulus ut timebis umbras,
Ut saepe et dominum tuum requires,
Cui pro delitiis, iocisque longum
Heu desiderium tui relinquis.


41.

Vos mihi nunc magnos partus, ortusque beatos
Felicis pueri, quo pinguia culta vetusti
Naonis exultant, quo Carnia tota superbit,
Dicite pierides. Vos illum e matre cadentem
5Excepstisque sinu, et vestris fovistis in ulnis,
Et tenerem molli cinxistis baccare frontem.
Nec vero vos tantum has accessistis ad oras,
Nec solae venistis ad haec vos munera musae:
Affuit ipsa etiam pariter, spargensque salubres
10Pyxidos arcanae succos, partusque dolores
Leniit: et matrem fetu Lucina levavit.
Affuit Idalio veniens e colle Dione,
Nectare odorato crines perfusa fluentes.
Assuetaeque leves Charites ductare choreas.
15Hae simul ambrosia puerum lavere liquenti,
Et parvas tenui cunas stravere ligustro.
Venit et undifluis properans Naucelus ab antris,
Quem prope caeruleo e fluctu formosa Metune
Ibat: eos circum violasque rosasque rubentes
20Vimineis nymphae calathis, et serta ferebant
Purpureo e' narcisso, eque auricomo chrysantho.
Quae postquam totas passim sparsere per aedes,
Iucundoque domus late fragravit odore,
Protinus ecce Iovis magni de limine parcae,
25Antiquae parcae, niveo queis corpora amictu,
Canaque chaonia velantur tempora quercu.
Hae postquam et matrem complexae, et fronte serena
Oscula iunxerunt parvo felicia nato,
Candida versato torquentes vellera fuso,
30Fatidico tales funderunt pectore voces.
O fausto nimium caelo, divisque benignis,
Nate puer, cresce, et dulces solare parentes,
Et fatis laetare tuis. tuque optima mater,
Tuque, boni genitor pueri, quos omine dextro
35Castus hymen quondam thalamo sociavit in uno,
Accipite haec laetis animis, neu posse moveri
Credite quae vero concordes ore canemus.
Qualis in aprico se tollit amaracus horto,
Quam studio solers omni formosa puella
40Ipsa suos alit in lusus, et lenibus undis
Irrigat, illa leves paulatim surgit in auras
Pulchrior, et dulcem late diffundit odorem.
Sic puer augescens primo se tollet in aevo,
Nec se quisquam illi formoso conferet ore.
45Mox ubi iam validus teneris excesserit annis,
Tunc illum sacras artes, doctaeque docebunt
Aonides, princepsque chori formosus Apollo.
Illi et divini latices Aganippidos undae,
Et virides Haemi saltus, Pindique patebunt.
50Mars quoque bellipotens simul, et Tritonia virgo
Muneribus bellorum, et saevis instruet armis.
Doctior haud illo quisquam seu cominus ense,
Seu sit opus valida concurrere longius hasta,
Sive inflectere equum, atque arctis compescere habenis,
55Seu libeat laxare, et aperto currere campo.
O quoties medio ferventem in turbine belli
Conversae fugient acies: at percitus ille
Obvia quaeque metet infesto corpora ferro.
Non secus ac praeceps hiberno flumine torrens,
60Cum tumidus late, ac pluviis hiemalibus auctus
Proruit adversas insano vortice silvas,
Obstantesque trahit ripas, camposque per omnes
Cum sonitu ruit, et rapido rotat omnia fluctu.
Fortunate puer, numquam non victor in hostem
65Bella geres, magnique aequabis facta parentis.
Ille olim magnos Gallorum stravit acervos,
Italaque hostili manarunt arva cruore,
Tum, cum caesa virum serpens per corpora Lyris
Aequoreas cursum vix tandem invenit in undas.
70Ille idem gelida cum gens immanis ab arcto
Ausonios passim se se effudisset in agros,
Audaces animos ingenti strage repressit,
Alpinasque nives Germano sanguine tinxit.
Nunc quoque fallaces abrupto foedere Gallos
75In latios iterum fines, praedamque ruentes
Proteret: et victos (divinis credite parcis)
Italia expellet: caeloque aequabit honores.
At tu siqua tuo restabunt bella parenti,
Ausoniam infenso nec dum pacarit ab hoste,
80Ipse tua fidens animi virtute subibis
Haec primum: mox externas egressus in oras
Implebis totum factis audacibus orbem.
Te duce et Ausoniae rursum rediviva resurget
Gloria: et antiquum late victricibus armis
85Reddetur Latio imperium. tua signa timebunt
Una omnes passim populi, quaque incidit alto
Aaequore, et oceano ferventes abluit axes,
Quaque coloratis effert se Phoebus ab Indis.
Tum demum placida contentus pace quiesces,
90Saevaque mitescet posito discordia ferro.
Aurea tum veniet saeclis melioribus aetas,
Felicesque anni, et Saturnia regna redibunt.
Tum pax alma colet terras, Astreaque virgo,
Immersumque gemet stygio scelus omne baratro.
95Felices, qui tam laeto nascentur in aevo.
Tu vero ante alias superis gratissima tellus,
Quam tanto divum genitor dignatur alumno,
Tu nitidas passim fruges, arbustaque laeta,
Sponte tua, nulloque hominum cogente labore
100Produces: humiles sudabunt mella genistae,
Incultique ferent candentia lilia vepres.
Finierant parcae. tum Iuppiter aethere ab alto
Intonuit laevum: et caeli de parte serena
Perspicuus multo fulgor cum lumine fulsit.


42. ex Philemone

Siquid remedi lacrimae afferrent malis,
Minorque semper fieret lugenti dolor,
Auro parandae lacrimae nobis forent.
Sed nil here istaec prosunt, res ipsae nihil
5Moventur istis: sive tu semper fleas,
Seu nunquam, eandem pergere insistent viam.
Quid his iuvamur ergo? nil certe: at dolor
Ut ipsa fructus arbor, sic lacrimas habet.


43. ex Menandro

Nam si te alumne genetrix cum peperit tua,
Hac sorte es unus omnium in lucem editus,
Tibi cuncta ut evenirent quae velles bona,
Idque annuit magnorum quispiam deum,
5Iure optimo indignaris: valde enim is tibi
Fallax repertus. quod, si eisdem legibus
Quibus nos omnes (tragicis ut verbis loquar)
Aeque patentem cunctis aerem trahis,
Ferenda sunt haec levius, et omnis rectius
10Ratio habenda. denique haec summa est, puta
Hominem esse te, quo nullum animantium omnium
Extolli, itemque deprimi citius solet.
Ipsumque id haud iniuria, minimarum enim
Id virium est, et maximis semper studet,
15Plurimaque secum commoda conterit cadens.
Tu vero et magna non amisisti bona,
Et mediocria sunt ipsa ea, quae pateris mala.
Ergo et modeste alumne quod reliquum est feras.


44.

Salve cura deum, mundi felicior ora,
Formosae Veneris dulces salvete recessus:
Ut vos post tantos animi, mentisque labores
Aspicio, lustroque libens, ut munere vestro
5Sollicitas toto depello e pectore curas.
Non aliis Charites perfundunt candida lymphis
Corpora, non alios contexunt serta per agros.


45.

Dum caderent miserae Neptunia pergama Troiae
Et ruerent falsi Laomedontis opes,
Ostendit Phrygiae mediis in uallibus Idae
Dardanidis certas aurea flamma uias.
5At tu, dum Naso silua foret abditus atra
Atque iterum in Scythicos pulsus ab Vrbe locos,
Traxisti e tenebris uatem siluaque latentem
Qui duce te Latio clarius orbe micat.


46.

Iverat ad Phylirem media de nocte Menalcas,
Posset ut ad patrios mane redire greges.
Iamque fores lento religatas vimine pressa
Suspensis manibus solverat ille anima.
5Prospectansque oculis + per ostia, limen
Protenso poterat transiliisse pede.
Cum sensere canes: quo murmure victus, ut ira
Ardebat, tales iecit in astra sonos:
Cinge triumphali, puer o, tua tempora lauro,
10Qui redis ad patrios tutus, ut ante, greges.


47.

Dum tibi dona parat, flauo dum uertice uellit
Nos Domina, atque ipsum hoc daedala texit opus
Fleuit, et: "O, dixit, felices ite capilli!
Cur mihi nunc crines non licet esse meos?".


48.

Danubii ad ripas primo Rex flore iuventae,
Caesus pro patria, cum patria hic iaceo.
Nec queror, immiti quod sim prostratus ab hoste,
Sed quod me Reges deservere pii:
5Qui, dum alia ex aliis inter se proelia miscent,
Et me, et se rabidis hostibus obiiciunt.


49.

Blanda O Naiadum cohors sororum,
Quae Vanci nitido latetis amne,
Fusae colla decentibus capillis,
Quos large ambrosii rigant liquores,
5Comtae et carbaseo sinus amictu,
Exite e liquidis simul latebris,
In vestros simul hic adeste lusus,
Quos large Zephyro favente tellus
Vernos florida suggerit per agros.
10En scandentibus hinc et hinc flagellis
Per flavas salicum comas pererrans
Vitis pampineas ministrat umbras,
Per quas sibila murmurantis aurae
Iucundum tenero strepunt susurro.
15Hic gemmantibus hinc et hinc rosetis
Cultas texere vos licet coronas,
Et passim simul omnium colorum
Lectos in calathis referre flores.
Queis comtas pariter comas revinctae,
20Queis sparsae teretes simul papillas,
Ductetis pariter choros licentes,
Ductetis hilares simul choreas.
Sed quid splendidius nitescit aer?
Quid fragrantius huc feruntur aurae?
25Rident omnia, et aere in sereno
Spirarunt Cyprii, Syrique odores.
Agnosco. resonis strepunt querelis
Olores Paphii, Cupidinumque,
Concussae ex humero sonant pharetrae.
30Ad flores properat suos Dione.
Nunc vos Vanciades simul sorores
Instaurate choros licentiores.
Et novae Venerem + choreae,
Et chori Venerem licentiores.
35Huc mitis, Dea, mitiorque semper
Adsis muneribus benigna nostris,
Quae versis tibi fundimus quasillis,
Quae pictis tibi teximus coronis.
Incultis, face, Vancium rosetis
40Paestum vincere, floridumque Tibur.
Haec non bruma rigens, calorque laedat,
Haec non flamina pestilentis Austri,
Sed semper tibi cultius nitescant,
Sed semper genitalibus Favonii
45Tua in munera mulceantur auris.


50.

Borgetti hic tumulus Canis est: assiste, uiator,
Mistaque purpureis lilia funde rosis.
Hunc olim Eridani Melite formosa puellis
Munus ab Aeolio miserat usque freto.
5Protinus in paruum congesta electra monile
Cinxerunt niuei candida colla Canis,
Inde coronatae bene olenti flore sorores
Portarunt uati munera cara suo.
Ante suos ille hunc semper dilexit ocellos
10Et memor extincti nunc quoque nomine amat;
Nec mirum est, habeant urbes cum nomina equorum,
Fidi etiam tumulum si meruere canes.
Et domino fidum et lepidum, bellumque Catellum
Borgettum, quo non blandior ullus erat,
15Quocum animos oblectat erus, curasque leuabat,
Eripuere auida fata proterua manu;
Eripuere omnes una lususque iocosque,
Eripuere ipsum deliciarum oculum.
Ipse autem, desiderio dum maeret inani
20Et queritur duris cuncta licere deis,
Ut quodcumque potest tenebroso uindicet Orco,
Aeternum et tumulo et carmine fecit erus.


51.

Vatum pessimus omnium Secundus,