previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


19. Acon

Candida Nympha olim, et Pani dilecta Lyceo
Crinibus, et culto conspicienda sinu,
Nunc vox, flebilibus quae semper moesta querelis
Desertos scopulos, deviaque antra colis,
5Salve Echo officiosa. tibi sub rupe cavata
Ipse ego lanigeri ductor Acon pecoris
Constituam umbrosum frondenti ex ilice lucum,
Molliaque ex hedera serta virente feram.
Tu levibus allecta modis silvestris avenae
10Excipis e summo carmina nostra iugo:
Tu quoties querimur, duros miserata dolores
Nescio quid tristi flebile voce gemis.
Nec mirum, quod tu lacrimis movearis amantum:
Perdidit infelix te quoque durus amor.
15Ah misera, ipsa quidem et strophio subnectis olenti,
Et longa molles excolis arte comas.
Ipse puer cultus, ipse omnes odit amores,
Insequiturque vagas per iuga summa feras.
Quin humiles addis voces: et verba precantis
20Effugit, atque omnes negligit ille preces.
Siste gradum immitis, non te violenta leaena,
Non curvo sequitur dente timendus aper,
Sed quae candenti facie, niveisque papillis
Vel magno possit nympha placere Iovi.
25Haec aget et celeres tecum per saxa lacaenas,
Eque suis tendet retia rara plagis.
Siste gradum immitis, et quas nunc tendis ad undas
Effuge: causa tuae fons erit ille necis.
Heu miserande puer, tales ten solvere poenas?
30Ten decuit tam crudelia fata pati?
Magna parens, quae cuncta leves producis in auras,
Totaque diverso germine picta nites,
Quae passim arboribus, passim surgentibus herbis
Sufficis omnifero larga alimenta sinu,
35Excipe languentem puerum, moribundaque membra,
Aeternumque tua fac dea vivat ope.
Vivet, et ille vetus zephyro redeunte quotannis
In niveo candor flore perennis erit.
Tu mecum socias Echo coniunge querelas,
40Et percussa novis fletibus antra sonent.
Crudelis Telayra, meos quid spernis amores,
Quid miseras surda despicis aure preces?
Hei mihi nulla ovium tangit me cura mearum,
Ex quo me iste tuus perfida torret amor.
45It miserum pecus, et seri sub vesperis umbras,
Per se ipsi redeunt in sua tecta greges.
Nec mihi iam niveo complent mulctralia lacte,
Densaque permisso vellere terga gerunt.
Quin etiam aucupii studium, quo clarus habebar,
50Languenti penitus excidit ex animo.
Ite leves passim silvis impune volucres:
Cuncta novus nostra e mente fugavit amor.
Otia agunt pedicae, et lento lita vimina visco
In tenebris amites, nexaque lina iacent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: