Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Maffei Veggii Laudensis ad Marrasium Siculum

Musa, age, sopitas in carmina concipe vires
Ingeniumque tepens, pulcher Apollo, move.
Pauca canam nostro vati quem vulnera flentem
Saeva pharetrato vidimus acta deo.
5Ille est Marrasius, quem nostro Antonius aevo
Clara Panhormigenae gloria gentis amat.
Vade, age, vade; suos solabere, Musa, dolores;
Hoc primum nostri pignus amoris erit.
Fac etiam ut teneas nostri mandata Catonis,
10Scilicet hunc salvum nomine adire suo.


Maffei Veggii carmen ad Marrasium Siculum | pro Angelina

Quid quereris, quid te tanto maerore fatigas,
Spes mea, blanditiae delitiaeque meae?
Quid gemis et totiens singultus pectora rumpunt?
Quid lacrimis totiens lumina maesta madent?
5Sume animos, lux nostra, animae pars altera nostrae,
Qui vitae arbitrium mortis et unus habes.
Sume, age, sume animos, o vita dulcior, o mi
Dulcis amor vita carior ipse mea,
Pone modum lacrimis, tantos compesce dolores;
10Angelina rogat: quod rogat obsequere.
Heu miseram! Quot dura pii patiuntur amantes!
Quantus in insano regnat amore dolor!
Quanta est credulitas tenero sub amore, quot ignes!
Quam multi gemitus quantaque cura latet!
15Quis mihi tunc animus, quom te crudelia vidi
Facturum in Gaio funera fonte legens?
Nec mihi mens, nec vita fuit; labefacta pererrans
Ossa tremor corpus debile pressit humo.
Pectus erat sine mente, caput sine voce, nec ullus,
20Hei mihi, in exangui corpore sensus erat.
Utque animi rediere, dolor rediere pavorque;
Percussit teneras utraque palma genas.
Vix tenui duro foderem quin pectora ferro
Et fieret nostro sanguine turpis humus:
25Fecissem aut tristi fregissem colla capistro,
Ni tuus ardentem me tenuisset amor.
Ah! pudet et dicam: "Quae tanta insania mentem
Cepit, ut optares me sine velle mori?
Debuerat saltem, si te tua vita salusque
30Non moveat, vitae tangere cura meae.
Dii melius fecere! Tuo si sanguine Gaius
Forte cruentatas fons habuisset aquas,
Ipsa ego, nulla mora est, eadem per vulnera praeceps
Foedassem limphas saucia ab ense suas.
35Atque ut vos quondam fidi cecidistis amantes,
Quorum purpureo mota cruore rubent,
Sic fuerat nobis aequali morte cadendum:
Extinctos arbor texerat una duos,
Fons unusque duos traiectos ense tulisset
40Et quae nunc vitrea est nunc aqua nigra foret.
Vos etiam ut semper memori vivetis in aevo,
Sic nostrae mortis viveret altus honos.
Haec quoque marmoribus posuissem carmina nostris,
Quae caneret molli quilibet ore legens:
45'Marrasius propria periere atque Angela dextra;
Consumpti cineres hic posuere suos'.
Perge ergo ut valeas, vitae spes unica nostrae:
Si valeas, nostrae causa salutis eris.
Nonne es tu ille meus quo non mihi carior ullus,
50Marrasius Siculo vectus ab orbe meus?
Ille es qui tepidos movisti solus amores,
Ille es flammatas qui geris ore faces,
Quem quotiens video, totiens incensa videndo
Delitias videor laeta videre meas.
55Ante tuos vultus posuit sua castra Cupido
Deque tuis oculis spicula iacta volant.
Quae non arderet saevis truculentior ursis,
Esset et irato surdior illa freto.
Ferrea non ego sum neque sum de tigride nata,
60At placidus sanguis nobile corpus alit;
Nec te crediderim rapidos genuisse leones,
Nec rigidum fixo corde adamanta geris.
Te clari exornant mores, te vivida virtus,
Te decor atque altae nobilitatis honos.
65Et tibi frons laeta est et amica virentibus annis
Ingenuusque tuo splendor in ore sedet.
Illa gerit silices et clauso in pectore ferrum,
Quae talem imprudens nescit amare virum.
Cetera praetereo, sed me tua sancta poesis
70Movit et ardentes misit in ore faces.
Illa animum miro tepidum succendit amore:
Saeva pharetrati sentio tela dei.
Numen inest cunctis et mens divina poetis,
Non laedit vates si movet ira Iovem;
75Quicquid habent celebres a diis cepere poetae,
Quicquid agant sanctis vatibus astra favent.
Quod cupiunt docti divorum munere vates
Efficiunt; superos in sua vota trahunt.
Allicit ut reliquos teneras sic Musa puellas;
80Si nolint, summus Iuppiter ipse iubet.
Tutius est sanctos celebres et amare poetas:
Cautius hi sapiunt quid sub amore latet.
Cetera turba ferat cupidas in proelia dextras,
Vomere scindat humum vel mare navigiis.
85Hoc proprium est vatum, propria est haec cura deorum,
Quid sapit ardentes inscia turba focos?
At quia tu nostram potuisti innectere mentem,
Laetor in ingenio, clare poeta, tuo.
Laetor in ingenio, clare poeta, tuo.
90Ut quondam Gallo placuit sua blanda Licoris
Lesbiaque, ut fertur, grata, Catulle, tibi;
Ut fuit Ovidii cantata Corinna, Properti
Cinthia et ut Nemesis pulchra, Tibulle, tua;
Sic ego Marrasii ferar Angelina Sicani,
95Aeternumque tuo carmine nomen erit.
Hoc unum superest, ut me miseratus amantem
Excipias nostros in tua iura sinus.
Tu me ardere facis, tu me languere furentem:
Causa meae vitae causaque mortis eris;
100Tu nostrum sidus, tu gloria nostra perennis,
Omnia tu nostrae iura salutis habes;
Forsitan obducens mihi frontem et lumina fingo
Interdum vultus nolle videre tuos.
Rectius id factum est meque ipsam cauta repressi,
105Ut lateant vulgus crimina nostra loquax.
Forma fuit teneris semper suspecta puellis,
Blanda nocet sanctae forma pudicitiae.
Verum, si qua sapit, quod amat sapientius ardet;
Saepe quod optaret docta puella negat.
110Nunc ego per nostrum qui nos flammavit amorem
Te rogo perque alti regia celsa Iovis
Hanc tueare animam quae in te conversa profundit
Quotquot habet blandas, magne poeta, preces".


1. Marrasii responsio ad Maffeum Veggium

Maestus eram; veniunt ad me tua carmina, Veggi,
Excutiuntque meum dulcia verba metum.
Et decies postquam et totiens tua dicta relegi
Et quom terdecies, tunc placuere magis.
5Namque lira et fidibus nostrum venere Camenae
Ad thalamum, cithara venit Apollo tua;
Et cecinit nivea vestitus pectora veste
Pexit et auricomum lucidus arte caput,
Quamvis incomptis solet errabunda capillis
10Tempora et incultas undique ferre comas;
Et cecinere tuum, Phoebo saltante, sorores
Carmen et alternis saltibus ille canit.
Splendida post sequitur coetum Angelina dearum
(Splendidior cunctis ipsa deabus erat)
15Et gemitum et luctus et quem sufferre dolorem
Vix poteram excussit carmine sola tuo.
Tale tuum carmen, quo me solatus amantem es,
Quale fuit, dixit: "Sicilis esse volo".
Angela vera fuit, sed non persona locuta
20Ulla fuit, quamvis Angela ficta fuit.
Hos inter cantus subito moribunda resurgunt
Pectora, deinde abiit pallidus ore color;
Non minor et nostro datur his medicina labori
Quam data Romuleis quaeque Sabina fuit.
25Praeterea ante oculos posuit tua Musa Catonem
Et te, quem pedibus sola elegia premit.
Antoni vatis divino carmine laeti
Aeternam famam saecla futura colent:
Ovidii eloquium nec te, lascive Properti,
30Horrescit, nec si vivus uterque foret.
Ante alios alium ponunt sua iura, Catonem,
Quem Lex et Musae et sancta Poesis amant.
Magna tuis calamis referatur gratia, Veggi:
Namque ego servatus carmine teque fui.
35Dii te perpetuent, cuncta et per saecula laetum
Reddant, sint vitae stamina longa tuae
Et neu frigescant vires; mihi micte Thaliam
Cum cithara et cantu carminibusque tuis.


2. responsio ad Leonardum Arretinum | de laudibus et numine Gaii fontis

Non opus est Scithicum senibus disquirere fontem,
Quo sub demersis prima iuventa redit.
Siccus apud Scithiam per saxa latentia repit,
Funditat et limphas ante Senense forum.
5Hic situs in media fons est argenteus urbe
Et tumulus vivis ossibus ille meis.
Phoebus ab Eoo roseas quom solvit habenas
Mane, videt Gai lumine fontis aquas.
Quaecumque hos latices haurit, quaecumque liquores,
10Et calet in primis et iuvenescit anus.
Vidi ego, Nestoreos qui iam transiverat annos,
Summersum iuvenis membra referre senem.
Sed si forte meis tete iuvenescere sentis
Versibus, his limphis uda papyrus erat:
15Non versus fecere mei, nec inepta poesis,
Sed quibus aspersus saepe libellus aquis.
Fons hic exornat iuvenes urbemque Senensem;
Numen habet: laqueos, retia, mella, iocos,
Sanguineos arcus, pharetram flammasque, sagittas
20Deposuit Gaio candida fonte Venus.
Hac satus ulterius nec vult volitare per auras:
Exuit hic pennas deposuitque faces;
Per turres tantum volitat nec moenia nostra
Egreditur; fessus fonte Cupido sedet.
25Algentes ardent et sunt in amore furentes,
Quam primum biberint pocula dulcis aquae.
Huc, Leonarde, veni, sacros hausture liquores:
Sic iuvenis fies, sic in amore furens.
Postquam marmoribus gelidoque in fonte resedi,
30Plena fuere mihi corda furore gravi.
Vellem divini raperent mea corda furores
Ad quos me hortaris, dive poeta, tuos.
Sed ne intemperiae dubito mea pectora vexent,
Ridiculum ut dicar qualibet urbe caput.
35Si manifesta meam rapiet vesania mentem,
Prima salus gelido mergere fonte comas.
Nam quem Gorgoneum primo appellare poetae,
Hunc fontem Gaium tempora nostra vocant.
Cruda voluptatis si quid mea verba tulerunt,
40Carminibus nostris si qua libido fuit,
Laus omnis Veneri detur, omnis gloria fonti:
Quos cecini versus, hos mihi dictat aqua.
Quid tibi collibuit me inter numerare Tibullos?
Credo meas nugas captus amore probes.
45Si te ego descripsi priscos superare poetas,
Me, licet immensus, numquam fefellit amor;
Nec quia laudarit decepta est lingua, sed illa
Nescivit laudes, accumulare tuas.
Postremo, ne longa trahar per devia, sacros
50Hic superat fontes numine, melle, ioco.
Huc, Leonarde, veni, suaves hausture liquores:
Sic iuvenis fies, sic in amore furens.


3. Hecatombe ad Karolum Arretinum

Credebam Gaios latices coluisse Camenas,
Solum quae canerent impare dicta sono;
Horrendas acies horrendaque proelia cerno,
Karole, quae dictas his madefactus aquis.
5Armatae veniunt, mirum est, e fonte sorores,
Intrant et thalamum splendida turba meum.
Secum blanditias lascivaque verba ferebant
Otiaque et plausus delitiasque prius:
Consuevere comas niveis ornare ligustris,
10Cingebat frontem fulva corona suam;
COnsuevere caput viridi connectere oliva,
Stabat et auratis vestibus arte nitor;
Aurea per flavos serpebat spira capillos,
Ornabat nitidas candida gemma manus.
15Nunc clipeos hastasque ferunt parmamque sudemque
Pilaque; sunt manibus tela verenda suis.
Carmen voce gravi me me offendere canentem
Ranarum et murum bella timenda Iovi.
Dum legerem timui Meridarpaga Borborophontes:
20Ut timeam maior sollicitudo fuit.
Obstupui medius galeata per agmina murum:
Territus hinc ranis, inde deabus eram.
Nec me interpellant nymphae tua dicta legentem;
Talia perlectis una locuta fuit:
25"Karolus udus aquis et nostro numine dignus
Pollicitus centum est caedere rite boves.
Bos ubi centenus? Quando centena dabuntur
Munera? Vota dei persoluenda volunt.
Ipse boves habeat centum totidemque capellas
30Atque sua irroret iugera sola Tagus.
Nos volumus cantet titulos et numina nostra,
Quom testudineam pulsat Apollo liram.
Centum elegos faciat, centena poemata nobis
Poscat et accipiet grandia dona sinu".
35"Accipite hos, dixi, seque hoc absolvite voto:
Centum elegos pro se composuisse libet".
Illa refert: "Sua sunt gratissima carmina nobis,
Sunt et apollineis illa canenda sonis.
Lauro ornandus erit, nisi sit quod serta corymbis
40Laurea nique hederis vincat honore comas".
Inde abiere omnes et me sibi multa volentem
Quaerere destituunt diffugiuntque thorum.
Centum elegos una petierunt voce puellae;
Centum elegos placida scribere mente velis.
45Karole, rivus aquae manat qui fonte Senensi
Nec tibi nec cuiquam despiciendus eat.
Tarquini coniunx Gaios libasse liquores
Fertur et ante alias facta puella proba est;
Hinc proba quaeque fuit primaeva aetate puella
50Et Tanaquil primo Gaia vocata fuit.
Hunc Gaium vocitant certe a probitate sororum
Fontem, quem celebrant numina sacra novem.
Karole, crede mihi, non haec sententia nostra est:
Quae cecini foliis verba Sibylla dedit.
55Obsequere interea, quamvis tua carmina Homerum
Spirant et quamvis numen Homerus habet.
Namque polita nimis nimis et limata fuere
Carmina Phoebeo suscipienda sinu.
Certant Virgilio, sunt et certantia Homeri
60Versibus et certant si qua Tibullus habet.
Sive Helicone tui fundantur saepe capilli,
Sive caballina sparserit unda pedes,
Seu iuga Parnasi spatiere per ardua montis,
Sive per Ascraeos iveris ipse lacus,
65Sive habites villas aut florea rura pererres,
Sive suburbanas legeris arte rosas,
Sive ubicumque velis requiescere, protinus illuc
Adveniet celeri quaeque Thalia pede,
Ut timeam Gaio repetant te fonte relicto
70Atque habitent pectus turba decora tuum.
Musas nec metuas, nam si te linquere vellent
Et Phoebus fugeret, te Nicolaus amat:
Hic habet et Musas et mille poemata, mille
Historias, priscos et bene noscit avos.
75Eia agites, postquam cecinisti parva sub antro
Maeonio, Antiphaten! Eia Ciclopa agites!
Non facile est clarum quicquam componere, siquis
Neglexit primo scribere velle iocos.
Non pelagi tumidos fluctus secuisset Iason,
80Is nisi per tenues saepius isset aquas;
Qui postquam medium sulcavit nauta profundum,
Auratae ad patriam vellera vexit ovis.
Cortice populeo ni sese armasset Achilles,
Fixisset timidas ni prius ille feras,
85Vulcani tam magna humeris numquam arma tulisset,
Sanguine ab Hectoreo nec rubuisset humus.
Muribus et ranis nisi praelusisset Homerus
Iliadi, magnum non cecinisset opus.
Et postquam eloquio cantasti parva rotundo,
90Adgredere aeternam, te precor, Iliadem.
Ulterius proprias non vult errare per urbes
Maeonides, Tuscas vult habitare domos.
Ilias, antiqui quam nescivere poetae
Transferre et Latiis edere quippe novam,
95Mavult in linguam per te migrare Latinam
Quam velit Argolicas nunc habitare casas.
Te petit iste labor, tibi gloria summa relicta est
Sitque humeris validis sarcina grata tuis.
Sed prius his nymphis placida parere decorum est
100Mente: fac extollas nomen ad astra suum.
Centum elegos una petierunt voce puellae;
Centum elegos placida scribere mente velis.


4. ad Angelinam Cornelianam | ut Cornelio indulgeat ob pestem Senas fugienti

Cornelius, dirae pavidus formidine pestis,
Se miserum! dixit: "Terra beata vale!
Angelina vale tuque o formosa valeto
Eva et convaleant gaudia nostra Senae!"
5Cornelius mortem fugitat, non ut sibi vita
Carior est oculis, Angela pulchra, tuis.
Se cruciat fugiens et te te hac lege relinquit:
Quam primum salvas velle redire Senas.
Angela, candentes libeat mactare iuvencos
10Atque boves aris multaque tura crema.
Cornelius salvus redeat vivatque saluber;
Cornelio salvus sospite semper ero.
Ut tibi servetur, te, Corneliana, reliquit;
Tuta manes: nullo tempore numen obit.
15Vive, puella, annos ut Nestora vincere possis,
Vincas Tithonum et Laomedontiaden.
Et postquam totidem tu, lux sua, vixeris annos.
Non maculet roseam foeda senecta cutim
Et niveis semper sint candidiora ligustris
20Pectora, sit semper Cornelianus amor.


5. ad Evam pro Sabino Siculo

Eva, vale, quondam mea lux, mea vita, voluptas;
Cornelius valeat, fidus ubique comes.
Servus eram laqueosque tuos et vincula solvo,
Ut pedibus collum nulla puella premat.


6. ad Margaram ut Fabritium redamet | et Grifo Siculo in amore non respondeat

Margara, siquis erit merito tibi dignus amari,
Fabritius cunctis anteferendus erit.
Omnibus ex rebus sunt elicienda vetustis
Quattuor, et praestant rebus honore novis.
5Primum erit ex illis, quem flexo poplite adores,
Qui laqueo illaqueat colla fugacis, Amor.
Consule Fabritium et tu nosces cetera, namque
Dimidiam nostri detinet ille animam.
Pone novum et veterem repetas dulcedine amorem:
10Cantabunt laudes carmina nostra tuas.


7. ad Evam pro Sabino suo

Esset apud Latias formosior Eva puellas,
Pectora ni glacie frigidiora forent.
Algentem video sese noctuque dieque
Et friget quotiens itque reditque via.
5Ignibus Aetnaeis maiores pectore flammas
Ardentesque faces corde Sabinus habet.
Frigida, quid dubitas manibus disrumpere pectus?
Carior est facies, quam sibi vita, tua.


8. ad Evam puellam pro Sabino suo

"Postquam limato iecisti spicula ferro,
Audes 'quis moritur?' dicere cruda mihi.
Quis moritur? Pulchrae moritur dilector Evai.
Te miseram! mortem Siciliensis obit.
5Mortuus hoc tumulo tam dira morte Sabinus
Claudetur; lacrimis funera flebo meis".
"Si lacrimis te flere iuvat me claudier isto
Marmore, ut aeternum nox premat una duos.
Aut ego cum lacrimis animam revocabo Sabini,
10Postquam coniungam nostra labella suis,
Aut superincumbens moriar consumpta dolore
Et quem non vivens mortua habebo virum".


9. ad Petrum Victorinum pro Fabritio | suae animae dimidio

Si maiore opera celebres clarosque poetas
Aut elegos coleres, doctior ipse fores.
Vellem te Musis dulces adhibere labores;
Cures ingenium nobilitare tuum.
5Aeterni vates, aeterno carmine laeti,
Aeternam famam saecula cuncta tenent.
Sed si alio te ducit amor et pectora torquet,
Si illaqueat mentem pulchra puella tuam,
Ut facilem reddas versu nugeris amantem
10Et dominam flectes calliditate metri.
Omnis carminibus donata est, Petre, potestas:
Mitescunt duri saxea corda viri.
Si tamen aeternos velles conscribere versus,
Virgilium ante oculos nocte dieque tene;
15Si tu lascivas velles vocitare Camenas,
Nasonis primo sit tibi nota domus.


10. ad Barnabam studia humanitatis deserere volentem

Qua monitus fueras mihi dulcis epistola ad aures
Venit, ab ornatis verba legenda viris.
Scriptum erat in primis: "Barnabeu, trado salutem
Ad te ego Petrucius, comis amice, meam".
5Non dubito is faciet limato te atque vetusto
Eloquio ad priscam protinus ire viam.
Flecteret immitem quo quondam capta noverca est,
Hippolytum Phaedra et mortua nulla foret.
Si Phalaris quemquam vellet comburere tauro,
10Voce sua accensum extingueret ante focum.
Proposito affixos poterit deflectere divos
Deque tuis humeris solvere, Phoebe, liram.
Sed risu dignam volui prius ipse fabellam
Scribere, et attendes carmina mixta ioco.
15Cur sereret nullas segetes quaesivit egenum
Dives; respondit: "Semina quisque serit.
Tempestate alia pauci sulcare solebant
Horrebamque famem, frigora longa, sitim.
Tunc ego fortis humo mandabam semina, laetus
20Excepi fructum ac aurea poma simul;
Nunc potero ad tantas aliorum vivere terras,
Dulcia vina bibam, dulcia mala legam".
Dives ad haec: "Propriis implebunt horrea granis
Agricolae et frugis quisquis avarus erit.
25Adventante hieme et longaevo frigore noctis,
Tu sine pane bibes pocula tristis aquae".
Despexit ditem cautum sententia egeni
Atque urgente fame mortuus ille fuit.
Non aliam poteris causam praebere roganti
30Quam de fruge habuit dives ab agricola.
Audes humanis studiis indicere bellum?
Indignum facinus tempora nostra vident!
Monstra quis haec credat? Medias sitibundus ad undas
Non bibit, ille vorax despuit ore cibos.
35Temporibus primis tu solus in urbe colebas
Rhetores, et quamvis nullus in urbe foret,
Pauperie tunc dives eras, nunc copia egenum
Te facit: affluxus rhetoris ipse nocet.
Non opus est monitu, quom te Andreotius ardens
40Admonuit: placidos edidit ille sales.
Si a se discedis, tu te discedis ab ipso
Deque viro armato factus inermis eris.
Si studia atque artes fugies tu pectore nostras,
Ex Erebo infernas ipse vocabo deas,
45Non nisi Tisiphonen et Tisiphonesque sorores,
Aut si quid Stygio gurgite peius erit.
Irruet ante oculos Furiarum turba; timebis
Flagra dei inferni et milia, crede, faces.
At si non fugies, sacras vocitabo Camenas,
50Aut si quid coelo dignius esse potest;
At si non fugies, suaves opobalsama odores
Spirent et violae, spargat et aura crocos.
Aut repetas Musas aut tot pellemus ab urbe
Rhetores, et primas ique redique vias.


11. ad Mauritium Lutium ut suae nuptae | primos flores decerpat

Tonia formosa est et sanguine clara parentum
Et veterum fama est nobilitata patrum.
Quando puella uterum matris delinquit et aura
Vescitur, adventant Iuno, Diana, Venus.
5Iuno thorum speciemque Venus, sed Luna pudorem
Affert: quaeque suo munere donat eam.
Luna verecundo depinxit in ore ruborem
Et posuit capiti sidera bina suo.
Haec ubi facta, Venus nitidis arrisit ocellis
10Et dixit: "Rutilas spargo per ora rosas".
Et triplici dono donata est virgo pudica:
Connubio stabili est tradita Mauritio;
Et manibus divum facta est Antonia sacris
Splendidior speculo candidiorque nive.
15Felix ante alias tanto exornata marito
Quae thalamum intrabit splendida nympha tuum!
Festina hibernas secum consumere noctes
Et matutinas collige prime rosas!


12. ad Aeneam Silvium responsio

Non hilarem accipiat meme Trinacria tellus,
Ni dedero Aeneae carmina mille prius.
Verbula quae niveo tu vis mea marmore pingi
Sunt tectura piper, cinnama, thura, crocum.
5Versibus ornasti tantis Marrasia Tempe,
Ut me immortalem longa papyrus agat.
Nugas non agito, nisi sint mea plena furore
Pectora: tunc scribo quom venit ille furor.
Silvius Aeneas cantabitur atque decora
10Picula et alteruter carmina nostra leget.
Ipse vale et laudes si mille optaveris, ora
Ut cito diripiat pectora nostra furor.


13. ad deas aquarum

Nymphae, carus amor fugit hinc: vos currere ad ortus
Incipite et Venetam correvocate meam.
Et te cymba, precor, nostrum quae ducis amorem,
Quam modo puppis aquam nunc tua prora secet.
5Cymba, redi subito; nam te rediisse iuvabit:
Lignea quae modo sis, aurea puppis eris.
Fluminaque ad proram veluti nunc saxa rigete,
Ut redeat lasso remige cymba suo.
Nymphae, carus amor fugit hinc: vos currere ad ortus
10Incipite et Venetam correvocate meam.
Dicite Hamadryades et rustica numina clament:
"Clausum iter ad Venetos, clausum iter ad Venetos".
Semper Hamadryadum coluit qui templa puerque
Navit qui latices saepius ipse fui.
15Exclament omnes et concava saxa vocabunt:
"Clausum iter ad Venetos, clausum iter ad Venetos".
Nymphae, carus amor fugit hinc: vos currere ad ortus
Incipite et Venetam correvocate meam.
Tu, Neptune, velis extollere ad astra procellas,
20Territus ut fugiat nauta pericla maris,
Aut tenui astrictum mare sit glacieque geluque,
Ut neque sit remo nec via tuta pede.
Tunc tibi, Neptuno, niveum mactabo iuvencum:
Gnosia, si libeat, Gnosia vacca cadet.
25Nymphae, carus amor fugit hinc: vos currere ad ortus
Incipite et Venetam correvocate meam.
Te, Venus, humanos superant si fata dolores
Adversa, in saxum si mea membra rigent,
Oro, animam e nostris fugientem siste medullis,
30Neve anima primum corpus inerme ruat.
Sed praesens facilisque meo succurre dolori;
Corruet ante tuos candida vacca focos.
Nymphae, carus amor fugit hinc: vos currere ad ortus
Incipite et Venetam correvocate meam.


14. ad Franciscum Tallonum, qualem puellam | cantari dignam eligere debeat Ferrariae, | tibi puellae amantis mores describuntur

Pestis ab Etrusca postquam me depulit ora,
Ingenio et Musis et sine amore fui,
Et raucae nostrum ranae excussere cerebrum,
Quae Patavi fines et loca spurca natant.
5Tris inter medicos vigilavi squalidus annos,
Hippocraten legi non sine rege Arabo.
Expertus varias herbas variosque liquores,
Aegrotis didici ferre libenter opem.
Interea nullo caluerunt pectora amore,
10Saeva nec iniecit spicula acerbus Amor.
Nunc ego limosas timeo algentesque paludes
Inviaque et steriles undique stagna lacus,
Ut dubitem in saxum subito mea corpora vertant,
Neu rigeant veluti frigida corda nives.
15Cum, Francisce, tibi divum non defuit umquam
Ingenium versus atque decoris item,
Cum relegis nostros atque oblectaris eisdem
Versibus, et nugae cum placuere meae,
Ut redeant primae citharae Musaeque priores,
20Nunc tibi arundinea est quaeque petenda palus;
Fluminaque et rivi, fontes et stagna petantur
Et quoscumque locos splendida nympha colit.
Saepe inter salices nymphas errare videmus,
Saepe inter calamos, saepius inter aquas.
25Excerpenda tibi nunc est ex vallibus istis
Nympha decora meis saepe canenda sonis.
Hos habeat mores: mentemque animumque modestum,
Nec modo sit facilis, nec modo cruda nimis;
Gaudeat interdum me praetereunte, revolvat
30Interdum faciem dissimuletque suam;
Nec me discruciet quotiens me viderit illa,
Laeta nec ex abitu saepe sit illa meo;
Illa mihi facie nitida vultuque sereno
Rideat, ut nostrum bulliat igne iecur;
35Illa Medusaeo nec me respexerit ore:
Sim velut Aglauros, frigidus unde lapis;
Me flentem si quando etiam tristemque videret,
Se mitem atque hilarem praebeat illa mihi.
Hanc mihi si dederis divam, Francisce, puellam,
40Mille elegos fingam conficiamque sibi.
Hoc mihi natura est: nisi sim devinctus amore,
Nulla fluunt nostro carmina docta sinu.
Nec tibi deficient ex nostro carmine, laudes
Atque mihi aeterno tempore amicus eris.


15. de transmutatione ac laboriosa amatorum vita | ad Medusam divam puellam

Quam timui, ante meos oculos obiecta Medusa es
Et mea tu laqueo colla superba ligas.
Scis, renui faciemque tuam mihi saepe minantem
Extimui et mores insidiasque tuas.
5Quid, si te fugio, me firmius ipsa catena
Stringis? Si redeo, me quid iniqua fugis?
Tu quotiens nostros mutasti carmine vultus?
Tu quotiens oculis pectora tota tuis?
Saepe ego vipereos sumo cervice capillos
10Oraque terna humeris stant rabiosa canis;
Saepe fui mitis, tenero mansuetior agno
Et mea caesaries aurea saepe fuit.
Ah quotiens stabulis foenum paleamque momordi!
Excubui quotiens more timentis apri!
15Me celerem quotiens texit fumaria vestis,
Nec mihi pistori ianua aperta fuit!
In me praecipites veniunt qui moenia lustrant,
Pervigiles cursant in mea crura canes;
Teque iubente canis mea sumpsit imago figuram:
20Quem lanient hostem non habuere canes.
Efficior tener atque macer, pinguissimus; adde
Uno eodemque die vir, puer atque senex.
Quid referam? Convertor amans in mille figuras
Quaque die et totidem nocte silente novas.
25Brachia tu quamvis mutasti et corpora nostra,
Non animum poteris, blanda Medusa, meum.
Contribuere mihi nascenti sidera legem
Et connexa pari fila fuere manu,
Ut numquam sine amore velint mea corda manere,
30Seu Paris ipse mihi, seu mihi Nestor ero.
Ergo si quis erit qui me prohibebit amare,
Ixionis poterit sistere nempe rotam,
Tantaleamve sitim poterit sedare famemque
Vulturis; impleta vasa ferentur aqua.
35Brachia tu quamvis mutasti et corpora nostra,
Non animum poteris, blanda Medusa, meum.
Te propter quotiens faciem percusserat imber
Dempserat et capiti tegmina nostra furens!
Saepe per ardentes movi vestigia soles
40Et redii hiberna quam madefactus aqua;
Saepe mihi placuit ventis committere navem,
Saepe suam venti commaculare fidem.
Mobilior quamquam tu sis quam ventus et unda,
Cur tamen in te una stat mea fixa fides?
45Herculeos sibi quisque animos assumat amator,
Damnaque sub domina deteriora feret.
Ipse ego pro nihilo facio, mihi crede, labores
Herculis: ingredior Tartara mille vices,
Tartareusque canis, superas extractus ad auras,
50Venit et extimuit meque meamque manum;
Et Furiae infernae me cognovere furentem
Et mirata meum dira Chimaera caput.
Ad me confugiat Stygiam transnare paludem
Qui cupit, inferni si bene nescit iter:
55Notum iter et sedes et quae sub nocte volantes
Perpetiuntur aves et vada, cymba, Charon.
Vix poteram prius ipse leves sufferre labores,
Nunc graviora libens et leviora puto.
Nulla subest illi potior medicina labori,
60Quam veniat, domina, sub dicione tua.
Ah, quotiens volui committere lumina somno!
Fugerat at somnus lumina clausa meus.
Ante tuos postes noctem vigilavimus omnem;
Praeterii ante illos lumine mille vices.
65Si qua datur somno requies, si lassa quiescunt
Membra thoro, in mentem blanda Medusa venis.
Aestivus quotiens dum sol exureret agros,
Intrarunt guttur pocula nulla meum!
Multotiens sine pane diem consumpsimus omnem,
70Vexabat quamvis viscera nostra fames.
Consueram lacrimas nullas perfundere, sive
Mortua mater erat, vel meus ipse pater;
Unde sit admiror mihi nunc data copia flendi.
Non nisi sunt lacrimis lumina plena meis.
75Iuppiter, ut fama est, periuria ridet amantum,
Sic lacrimas ridet nocte dieque meas.
Totque fui postquam poenas ego passus amaras,
Tu nostri luctus es miserata graves
Et mihi dixisti: "Relegas quid epistola dictat
80Nostra brevis, quam nunc aurea fila ligant".
Tunc ego: "Complures oculos quam pastor habebat
Argus, quam coelo sidera nocte micant".
Et subito, nivea vestitus pectora veste,
Nocte sub obscura prata secanda peto.
85Luciferi ante ortum felicia gramina legi
Quae fuerant atro sanguine tincta lupi;
Et mihi per gelidos campos quaesita cicuta est
Et quae cantantes adiuvat herba manus.
Quin etiam ad tumulos media sub nocte resedi
90Et traxi digitis virginis ossa meis.
Per similes artus facta est tibi cerea imago
Et cordi infixa est ferrea fortis acus.
Suppositum Veneri Martem cum vidimus omnes,
Collecta artifici profuit herba suo.
95Tunc incude faber ferii et fornace metallum
Excoxi et factus anulus inde fuit.
Quantum in amore valet tu scis, mea diva puella,
Aureus hic nostra circulus arte cavus.
Namque obscura die facta est nox clarior omni,
100Qua concessisti gaudia cuncta thori.
Tecum si possem tales consumere noctes!
Nox aeterna, veni; lux reditura, fuge.


16. congratulatio de pace ad Leonellum Estensem

Non nisi de sancta volui, clarissime princeps,
Pace loqui nostris versibus atque iocis.
Pax tranquilla tuos populos sine fine tenebit:
Tu pius et verus pacis amator ades.
5Fortis es et iustus non iusto tempore princeps,
Quem tibi subiecti numinis instar habent;
Tu iuvenis natu, sed prudentissimus heros,
Tu regis imperiis regna paterna tuis;
Atque ita tu populos, cives gentemque gubernas,
10Ut videare tuis anteferendus avis;
Atque ita tu cunctis dignos largiris honores,
Ut te divinum quilibet esse putet.
Est opulenta viris urbs haec Ferraria multis:
Hospitium pacis te duce semper erit.
15Non minus et patris semper fuit aucta triumphis
Tellus finitimis invidiosa locis.
Hesperia de gente truces mortale duellum
Expleturi hostes hic habuere locum.
Indixere diem pro se sibi quisque tyrannus:
20Armati veniunt ad fera bella viri;
Dumque animus dubio, dum mors vicina videtur,
Divisit sapiens proelia voce parens:
Quos neque magna ducum nec magna potentia regum,
Hos potuit genitor conciliare tuus.
25Adde quod et Latiis erat exitiale periclum
Urbibus et multis bella futura malis,
Et populi atque duces accingebantur ad arma
Atque erat Italicis una ruina deis
Ni pater illustris tecum posuisset opimam
30Pacem inter Venetos anguigerumque Ducem.
Conticeo proavos quibus exornaris ab aevo,
Unde Estense genus, quis, Leonelle, parens.
Magnum opus et magnas res scribere non sine magno
Ingenio et nostrum quam puerile vides.
35Sed si forte meum nunc fortunatius esset
Ingenium, canerem teque tuamque domum.
Gaudeo quod studiis, rarum est hoc tempore, princeps
Deditus humanis clarus et eloquio es.
Maecenas obiit, simul oppetiere poetae;
40Sed tibi nascetur, dive, poeta tuus.
Est opulenta viris urbs haec Ferraria multis:
Hospitium pacis te duce semper erit.
Est Baccho Cererique etiam gratissima; Phoebus
Hanc amat hancque colit hancque tuetur Amor.
45Tantis culta deis visa est mihi dulcis; amavi
Hanc urbem, placuit mosque genusque suum,
Ut nulla sub parte poli perpessus iniquas
Tot fuerim poenas totque timenda mala.
Res mira, et nostris non est audita nec ullis
50Temporibis, volui quot fera bella pati.
Audi et vera leges quot sunt discrimina amantum
Quotque viae et quantis subdita vita malis:
Pro nihilo faciunt et mille pericula, mille
Mortes atque volunt mille perire modis.
55Haec mihi nota via est per quam vestigia movi
Saepius et vidi quam sit amara via.
Si tantis adiecta malis est vita, voluptas
Una subest illi, quae mihi pluris erat;
Haec erat ut facerem placidam facilemque puellam,
60Ut veniat domina sub dicione mea.
Post multos luctus, lites saevosque labores
Pax tranquilla fuit non habitura modum.
Et iuvenes pacem retinent pacemque puellae:
Si quid agunt, pacis omnia plena vides.
65Pax tranquilla tuos populos sine fine tenebit:
Tu pius et verus pacis amator ades.


17. de ortu, obitu et vita larvarum | pro Sucino Bentio suo | ad Nicolaum Marchionem Estensem

Larvati dicunt, princeps animose, salutem,
Marchio, quos genuit desidiosa Venus.
Nos uno partu, nulli coniuncta marito,
Parturiit caeca lucida nocte parens,
5Et nobis geminas facies oculosque quaternos
Confinxit celeri composuitque manu.
Hinc Lachesis timuit cuicumque revolvere fila
Per geminos fusos per geminasque colos.
Fata deam flentem sunt et miserata timentem
10Et statuere uno funera nostra die.
Tandem nostra parens divos et fata rogavit,
Nec potuit lacrimis fata movere suis,
Sed sibi deflenti nos concessere renasci
Postque mori, annalis conficiendo iocos.
15"Vita brevis sit, laeta tamen, sat mensibus unis,
Dixere, ut Lachesis stamina pauca neat.
Larva oculis oculos comedat digitosque nitentes
Cum digitis, crescat semper edendo fames.
Protea Vertumnumque patrem Dryopemque sequantur,
20Censores habeant undique mille senes
Et dicant quaecumque velint impune loquentes,
Sive iocosa velint, sive pudenda velint.
Bacchus avus: celebrent sua dulcia templa nepotes
Larvati, epotent munera lauta patris".
25Cum spatium vitae breve sit, Venus ipsa medetur
Huic morbo cantu, saltibus atque lyra;
Et nos edocuit citharam sua verba sequentem
Artificesque pedes organa docta sequi,
Et iussit nos tela pati, quaecumque Cupido
30Coniceret: nobis dux fuit ipse datus.
Nos monet hoc versu noctuque dieque canendo
(Aspera non illi vox neque rauca manet):
"Si vixit paucos, multos si vixerat annos,
Saxeus ille fuit, qui sine amore fuit.
35Nil Iove maius erat, nil et Iove maius habetur:
Coepit amare puer, nec sine amore senex".
Sed quoniam nobis est vita brevissima, ludos
Ipse velis, festos et celebrare dies.
Marchio concelebra, heroum clarissime princeps,
40Qui laeta efficient funera nostra iocos.
Formosae pulchraeque petant tua tecta puellae,
Est quibus aurata et candida vestis honos,
Et cunctae Veneres, tua quas Ferraria nutrit,
Et si qua auratis vestibus una decor,
45Ut digitos digitis possint coniungere nostris,
Ad citharam ut possit quaeque movere pedes.
Haec si praecipias, ex Gaio fonte Camenas
Traducam ad clari brachia longa Padi.
Maiorum laudes, titulos et gesta tuorum
50Illustremque domum et te, Leonelle, canam.
Dii tibi dent quaecumque velis, quaecumque rogabis:
Asper qui fuerat sit tibi mitis Amor.
Dii te perpetuent, cuncta et per saecula laetum
Reddant, nec subeat vita beata necem.
55Unum oro: nostros iocundo lumine versus
Perlege; Sicanios incipe amare viros.


Nicolaus Marchio Estensis | ad Succinum Bentium et Marrasium Siculum

Vos laetis oculis, laetis complector et ulnis,
Laetitiae nati laetitiaeque patres.
Vos pax dulcis alit placidusque per otia risus,
Vos iocus et ludus, vos comitatur amor.
5Talis nostra deos Ferraria fertilis optat,
Cum lascivus ager urbsque canora salit.
Non ego vos claros obscura nocte creatos
Crediderim: melior iactat origo suos.
Nam vates celeber, tragici decus ordinis, olim
10Aeschylus in scaenam multa notanda tulit,
Inter quae larvam mimis pulchrosque cothurnos:
Sic locupletat eam versibus atque habitu.
Hinc personatae primum sonuere Camenae;
Nutriit ast larvas insidiosa Venus.
15Palpat amans, loquitur tractatque licentius artem,
Dum larva, ut clipeo, retia operta iacit.
Nec minus antiquus larvam tibicen habebat,
Quom festos coluit maxima Roma dies.
Larva oritur ceu myrrha, croci, rosa, lilia, odorae
20Ceu violae: cessant tempore quaeque suo.
Pectoribus tacitis generosi vivit amantis,
Pascitur haec venis, cordibus ipsa viget.
Ergo patres nacti tales, his moribus alti:
Ad nos non pudeat ferre gradum propius.
25In primis magno veniens Ugone parente,
Quem Phoebus lustrat quemque Minerva colit,
Insignis Succine veni, comitante poeta
Marrasio; Musis regia nostra sonet.
Ocius hic adsint ornatae faxo puellae,
30Narcissi plures cumque Helenis Parides.
Cantibus et cithara saltus agitate decoros,
Ut satyri cunctos exhilarate choros,
Virgo senex vir nupta, ioco invitante procaci.
Huius laetitiae quo meminisse queant,
35Intentus cunctos citat, ecce, Cupidinis arcus:
Si fugiant, laesus vulnera acerba dabit.
Is namque imperium terris exercet et undis
Inque deos omnes: sola Minerva vacat.
Huius signa subit quisquis victricia miles,
40Membra senex fiet, ast animo iuvenis.
Dum sinit ipsa dies, dum vestra decentius aetas,
Carpite iocundo gaudia plena sinu.
Aspicite ut celeres serpant ad tempora cani,
Quis modo caesaries flava nimis fuerat.
45Aspera mox veniet dapibus regina severis,
Quae luxum frangat, corpora tota domet,
Urgeat edicto sensus frenare petulcos,
Ferre sitim et duram viscera nostra famem,
Post cantus lacrimis sanctos audire prophetas
50Et nudo ad templa saepius ire pede
Atque oculis castis alienam cernere nuptam,
Stringere labra simul nullaque vana loqui.
Dum datur ergo animis manifesta licentia vestris,
Lascivum moveant ora, pedes, oculi.
55Dulcior interea gnatus pia cura parentis
Sit Leonellus ovans saltibus atque ioco,
Promptior ut Musas ac Pallada deinde revisat:
Intermissus enim fit labor ipse levis.


18. ad Guarinum Veronensem virum litteratissimum

Postquam tu nostris respondes, dive, tabellis,
Postquam complacuit nostra Camena tibi,
Gloria Marrasio dabitur non parva Sicano
Atque futurus bonos non mihi parcus erit.
5Omnia quae veteres nostri scripsere Latini
Carmine, prosa etiam, cuncta, Guarine, sapis;
Nec minus et Graias inter doctissimus artes,
Sive velis prosa, carmine sive velis.
Adde quod historias scripsit quas doctior Argis
10Plutarchus transfers et meliora doces.
Non ego descripsi quam prima theatra colebant
Larvam, sed quam nunc regia quaeque tenet.
Si primos ortus primaeva ab origine vellem
Scribere, principium tunc mihi Tespis erat.
15Post Tespim palla cum mimis atque cothurnis
Aeschilus ad nostri tecta secundus eat.
Tunc me oblectarent dicentem haec omnia, sed nunc
Faece nihil calamos ora peruncta iuvant.
Idcirco mimos, scaenam grandemque cothurnum
20Praeterii: non hos fabula nostra colit.
A me tibicen, populus spectator et omnis
Tibia praeterita est praeteritaeque tubae;
Sed ne cui dubio foret haec mea larva legenti,
Personae alterius tempora et arma canis,
25Quae, veluti flores quando cecidere, moritur.
Larvatus moritur, quom sua larva cadit.
Nil moritur, cessare suo si tempore dicam
Nonque mori: cessat ceu rosa quisquis homo.
Quam mihi misisti larvam, sine matre novercam
30Ipsa habet et plures est sibi nacta patres;
Quam tibi, nullus inest genitor, sed candida mater
Mitior atque illi nulla noverca fuit.
Ipse meam tuque ipse tuam iungamus utrasque
Coniugioque adsint Bacchus et ipsa Venus.
35Ex his ambabus nascetur filius unus,
Monstrum, quod vultus continet ante retro.
Haec iocor, haec habui festis aptanda diebus,
Officii ingratus ne ferar ipse tui.
Maxima carminibus referatur gratia, namque
40Perpetuo vivent carmina nostra tuis.


19. ad Kyriacum Anconitanum | rerum vetustarum indagatorem diligentissimum

Si qua fuere virum divina epigrammata saxis
Insculpta obscuro nomine, clara facis.
Tanta libido animo veterum monumenta videndi
Fixa tuo, ut mundus area parva fuit.
5Hinc tibi praeclaro Musae arrisere Latinae
Hincque tibi Argivae mille dedere iocos.
Comis es et frugi vel sancto dignus honore,
Kyriace; hinc larvas accipe, amice, novas.
Illis siquid inest crudum aut non auribus aequum.
10Si qua iuventa illis nunc videatur iners,
Id reseca, sive ipse tua fac arte senescat,
Iocundo ut possint lumine verba legi.
Kyriace, hoc pacto capias munuscula nostra,
Ut mihi larvato tu comes esse velis.


20. ad serenissimum ac invictissimum principem | Sigismundum Ungariae et Boemiae regem | nec non Ramanorum Caesarem semper Augustum | congratulatio de assumpta laurea et exhortatio

Temporibus diris laetor tibi, maxime Caesar,
Postquam serta tuum circumiere caput
Et fasces meriti vetus et diadema priorum,
Frontem etiam cinxit fulva corona tuam.
5Hoc facinus clarum, quod non potuere Latini,
Complesti, Romam quom tetigere pedes.
Italiam confectam odiis et ad arma furentem
Venisti atque etiam ad bella cruenta ducum,
Auspiciisque tuis tranquilla pace relinquis
10Tu Latios populos, oppida, rura, focos.
Maecenas studiis cum sis et Iulius armis,
Augustus pacis totius orbis eris.
Si claro voluit Maecenas vivere versu,
Aeternus versu maluit esse deus,
15Quam sua membra forent in duro sculpta metallo,
Aurea sive forent aenea sive forent.
Sciverat aeternos homines non posse metallum
Efficere, historicus sive poeta facit.
Extinctus merito maiori est laude canendus
20Maecenas, vivus quam fuit ullus Otho;
Illius extincti nomen delere senectus
Non poterit, vivus mortuus hicque fuit.
Humanis studiis quom sis ornatus et armis,
Arma tenes: defit qui tua gesta canat.
25Numquam animo heroes, numquam ardua facta deorum
Scribere, non umquam fortia bella fuit.
Horridus in primis strepitus, concursus equorum
Audax, dirus erat sanguinolentus eques.
Ipse ego te postquam vidi, invictissime Caesar,
30Mutavi mentem propositumque meum,
Unde elegos, lusus et mollia carmina linquam
Cantaboque pari regia bella pede.
Nulla dies nostro fuit hac iocundior aevo,
Qua tibi nunc dico: "Maxime Caesar, ave.
35Maecenas studiis cum sis et Iulius armis,
Augustus pacis totius orbis eris.
Restat ut hunc mundum discordi lite cadentem
Concilies: nam te sidera et astra vocant.
Parendum est superis, quorum terrena potestas
40Numine et augurio consilioque datur.
Humani generis fatum pendere videtur,
Imminet et cunctis summa ruina deis.
Ergo, age, discordes animi iungantur in unum,
Ne in priscum redeant tempora nostra chaos.
45Dissidia et lites et tot discrimina postquam
Dempseris ipse tua, maxime Caesar, ope,
Tum genus et proavos et felicissima patrum
Nomina teque prius et tua gesta canam".


21. ad Panhormitam divum poetam, ut solvat | problemata quae ei Venus ante oculos adiecit: | unde est <ut> unus gallus centum gallinarum sufficiens | fututor sit, centum homines non unius feminae; | alterum ut pulcherrima puella uni paediconi | superabundans sit, milia vero epheborum vix sufficiunt

Siquis erit Latio, qui possit solvere nodos,
Quos mihi subridens attulit alma Venus,
Ipsus eris, sacrum calamum cui cessit Apollo
Et citharam suavem et, sancte poeta, lyram.
5Centum gallinas cum gallus pressitet unus,
Gallus sufficiens omnibus unus erit;
Non satura est centum mulier nec lassa priapis,
Comperta est dicens femina nulla: "sat est".
Una supervacua est etsi pulcherrima virgo
10Robusto iuveni, si foret illa Venus;
Si teneros centum quis paedicaret ephebos,
Milia si veniant, non erit ille satur.
Unde est orta animis tantum diversa voluptas?
Si sapis, ornabunt myrtea serta caput.
15Haec Cytherea mihi solvenda aenigmata mandat:
Ni faciam, ex coetu me fugat illa suo.
Antoni vates, aeterno carmine laetus,
Aeternam famam saecula cuncta tenes.
Enuclees mihi verba deae commixta tenebris;
20Est mea vita tuas inter, amice, manus.
Implicitum his curis tu me, divine poeta,
Extricare velis, dive poeta, velis.


22. Marrasius Antonino suo salutem

Antonine, tuos quotiens numerabis amicos,
Fac meus in prima parte legatur amor.
Me tulit Alvriacus non longe a litore collis,
Me dudum Tusci detinuere Lares.
5Hinc me diva suis revocatum cepit ocellis
Angela, nunc lauro me tegit ipsa sua.


23. epigramma sculptum in fonte Gaio Senis

Marrasius moriens vitamque animamque reliquit
Fonte sub hoc; retegit frigidus ossa lapis.


24. ad Nicolaum Papam in alios elegos praefatio

Quam tibi cui melius poteram committere versus
Quos castigandos sciverit esse meos?
Illis si quid inest crudum aut non auribus aequum,
Aut lima aut dolabra tu resecare potes.
5Humani interitus si quid male concino, quis te
Philosophos inter clarior unus adest?
Arbitrii nostri si quid male colligo, nemo
Divinum poterit te superare virum.
Sidereos motus, errantia sidera septem
10Atque retrocessus quis trutinare potest
Et melius praebere vias lunaeque labores
Dicere et aequatos connumerare dies?
Saturni atque Iovis si ex triplicitate volarunt
Sidera et amborum linea centra scidit,
15Quicquid agit natura potens et viribus instat,
Omne aenigma potes solvere, sancte pater.
Philosophi centum non suffecere Latini
Nec tibi si quid habet lingua Latina decus.
Omnia rimatus veterum commenta, novorum
20Si quid honoris habent visa fuere satis.
Ingenii vis magna tui contenta Latino
Non fuit eloquio; Graeca videre libet.
Argolicas artes, divina volumina ab Argis
Edita, quae a claris scripta fuere viris
25Et quaesita diu tandemque inventa, Latine
Nunc translata vides et bene lecta sapis.
Argolicis opulenta viris est reddita, quamvis
Dives erat doctis lingua Latina suis.
Philosophi plures temptant quadrare rotundum:
30Palma Syracusio iam data palma fuit.
Amplior atque minor reperitur circulus, ergo
Quadrato aequalis: talia Brisso refert.
Antiphon in trigonis trigona accumulare laborat,
Ut tandem in curvam linea recta cadit.
35Hi suadere queunt quod demonstrare volebant:
Nulla sagitta ferit proxima signa virum.
Musa Syracusium voluit cantare Maronis
Theocritum extinctum saecula trina senem;
Sed Iacobus, Graium genuit quem Mantua civem,
40Transtulit in linguam Dorica scripta meam.
Sicelides Musae tibi se debere fatentur,
Mantua, quas nulla laude perire sinis.
Pontifici summo Peragatur gratia primo,
Qui transferre facis mortua dicta viri.
45Mortua millenos ac incinerata per annos
Spera Syracusii, sive cylindrus, erat.
Incipit a spira quum vult quadrare rotundum,
Sed trigonum et spirae quadra rotunda probant.
Quadratura fuit per saecula nulla nec aevum
50Scita: Syracusio cognita prima fuit.
Theophrasti veteres plantas facit ecce novellas
Theodorus, Graecus natus, in Urbe probus.
Conticeo innumeros quae sunt memoranda per annos,
Quae traducta facis: solus Homerus abest.
55Ulterius proprias non vult errare per urbes
Maeonides, Latias vult habitare domos.
Si barathro ex imo revocabis ad aethera nostrum,
Incola Romanus factus Homerus erit.
Ilias, antiqui quam nescivere Latini
60Transferre et Latiis edere quippe novam,
Mavult in linguam per te migrare Latinam
Quam velit Argivas nunc habitare casas.
Roma viros claros quot sint, mirabile dictu,
Pascit pane tuo, ditat et aere tuo.
65Nam quota pars orbis melior subiecta Tonanti
Te petit atque tuos est venerata pedes.
Magnificos sumptus abs te pro Caesare factos
Praetereo: illud agam posteriore die.
Est opus ingenio, veniunt in carmina divi;
70Non timeo: versus censor amicus eris.
A te principium, nostri quoque carminis auctor;
Quicquid agam, semper tu mihi numen eris.


25. DN Papae Nicolao V Romae III nonas aprilis 1452

Quis quis es, insignis, triplicis cui machina mundi
Obsequitur nutu clausa et aperta tuo?
Infera regna