previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Lycvs

Decipitur nemo, mea quidem sententia,

qui suis amicis narrat recte res suas;

nam omnibus amicis meis idem unum convenit,

ut me suspendam, ne addicar Agorastocli.

Ag.

5Leno, eamus in ius.

Lyc.
Opsecro te, Agorastocles,

suspendere ut me liceat.

Han.
In ius te voco.

Lyc.

Quid tibi mecum autem?

Han.
Quia hasce aio liberas

ingenuasque esse filias ambas meas;

eae súnt surruptae cum nutrice parvolae.

Lyc.

10Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui,

neminem venire qui istas adsereret manu.

meae quidem profecto non sunt.

Antam.
Leno, in ius eas.

Lyc.

De prandio tu dicis. debetur, dabo.

Ag.

Duplum pro furto mi opus est.

Lyc.
Sume hinc quid lubet.

Han.

15Et mihi suppliciis multis.

Lyc.
Sume hinc quid lubet:

Antam.

Et mihi quidem mina argenti.

Ly.
Sume hinc quid lubet.

collo rem solvam iam omnibus, quasi baiolus.

Ag.

Numquid recusas contra me?

Lyc.
Haud verbum quidem.

Ag.

Ite igitur intro, mulieres. sed patrue mi,

20tuam, ut dixisti, mihi desponde filiam.

Han.

Haud aliter ausim.

Antam.
Bene vale.

Ag.
Et tu bene vale.

Antam.

Leno, arrabonem hoc pro mina mecum fero.—

Lyc.

Perii hercle.

Ag.
Immo haud multo post, si in ius veneris.

Lyc.

Quin egomet tibi me addico. quid praetore opust?

25verum obsecro te, ut liceat simplum solvere,

trecentos Philippos; credo conradi potest:

cras auctionem faciam.

Ag.
Tantisper quidem

ut sis apud me lignea in custodia.

Lyc.

Fiat.

Ag.
Sequere intro, patrue mi, út hunc festum diem

30habeamus hilare, huius malo et nostro bono.

multum valete. multa verba fecimus;

malum postremo omne ad lenonem reccidit.

nunc, quod postremum est condimentum fabulae,

si placuit, plausum postulat comoedia.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: