[14]
et quoniam omnium
rerum magnarum ab dis immortalibus principia ducuntur,
volo ut mihi respondeas tu, qui te Pythagoreum1 soles dicere
et hominis doctissimi nomen tuis immanibus et barbaris
moribus praetendere, quae te tanta pravitas mentis tenuerit,
qui tantus furor ut, cum inaudita ac nefaria sacra susceperis2,
cum inferorum animas elicere, cum puerorum extis deos
manis mactare soleas, auspicia quibus haec urbs condita
est, quibus omnis res publica atque imperium tenetur, contempseris,
initioque tribunatus tui senatui denuntiaris tuis
actionibus augurum responsa atque eius conlegi adrogantiam
impedimento non futura?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.