[25]
quo modo id tulistis?
acceptae iniuriae1 querelam ad quem detulistis? nempe
ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli veneratis.
quod si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad
eum profecto exclusi provincia venissetis. venistis ad Pompeium.
quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum
accusetis a quo queramini prohibitos vos2 contra Caesarem
gerere bellum? atque in hoc quidem vel cum mendacio, si
voltis3, gloriemini4 per me licet, vos provinciam fuisse Caesari
tradituros. etiam si a Varo et a5 quibusdam aliis prohibiti
estis6, ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos
tantae laudis occasione privarit7.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.