Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerva.
qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur
fides integritas aequitas1 liberalitas, nec sit in eis
ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros
bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus,
quia sequantur, quantum homines possunt, naturam
optimam bene vivendi ducem.
Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse
nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior
autem, ut quisque proxime accederet. itaque cives
potiores quam peregrini, propinqui quam alieni;
cum his enim amicitiam natura ipsa peperit, sed
ea non satis habet firmitatis. namque hoc praestat
amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata
enim benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet.
1 aequitas edd.; aequalitas MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.