previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum uti pecoribus. [2] ii neque moribus neque lege aut imperio quoiusquam regebantur: vagi palantes quas nox coegerat sedes habebant. [3] sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, conpositus [p. 69] ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur. [4] ex eo numero Medi, Persae et Armenii navibus in Africam transvecti proxumos nostro mari locos occupavere, [5] sed Persae intra Oceanum magis, iique alveos navium invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat: [6] mare magnum et ignara lingua commercio prohibebant. [7] ii paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere et, quia saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere. [8] ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus, tecta quasi navium carinae sunt. [9] Medis autem et Armeniis adcessere Libyesnam ii propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus —, iique mature oppida habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant. [10] nomen eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. [11] sed res Persarum brevi adolevit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxuma Carthagine[m] Numidia appellatur. [12] deinde utrique alteris freti finitumos armis aut metu sub imperium suom coegere, nomen gloriamque sibi addidere, magis ii, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicosi. denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est, victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
load focus Latin
hide References (52 total)
  • Cross-references to this page (21):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATLA´NTICUM MARE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GAETU´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HISPA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), INTERNUM MARE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NUMI´DIA
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Afri
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Africa
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Africum (mare)
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Armenii
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Carthago
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Gaetuli
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Hercules
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Hispani
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Hispania
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Libyes
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Masinissa
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Mauri
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Medi
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Nomades
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Oceanus
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Persae
  • Cross-references in general dictionaries to this page (31):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: