This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus.
fuga per Paeoniam praeparata arguebatur et corrupti
quidam, ut comites itineris essent; maxime falsae litterae [p. 81] T. Quinctii urgebant.
[2]
nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia
adversus Romanos nudaret.
[3]
ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astraeum Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos.
[4]
digredienti ab
se Didae mandata dedisse dicitur de filio occidendo.
sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est,
[5]
ad quod celebrandum invitatus Demetrius ab Astraeo
Heracleam venit. in ea cena dicitur venenum datum.
poculo epoto extemplo sensit,
[6]
et mox coortis doloribus, relicto convivio cum in cubiculum recepisset
sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris
ac Didae scelus incusans torquebatur.
[7]
intromissi deinde Thyrsis quidam Stuberraeus et Beroeaeus Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum
intercluserunt.
[8]
ita innoxius adulescens, cum in eo ne
simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent,
interficitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.