This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
57.
oppressit igitur
necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum
scelere partum invasit.
peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem
[2]
et ad
vires bello subtrahendas. nam post paucis diebus gens
Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit.
[3]
inde praegressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: Cotto
nobilis erat Bastarna, Antigonus e regiis unus, saepe
cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas
missus. haud procul Amphipoli fama, inde certi nuntii
occurrerunt mortuum esse regem; quae res omnem ordinem consilii turbavit.
[4]
compositum autem sic fuerat,
transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis
ut Philippus praestaret. id ut facere posset, regionum
principes donis coluerat, fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas.
[5]
Dardanorum gentem delere
propositum erat inque eorum agro sedes dare Bastarnis.
[6]
duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae
relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti.
[7]
per Scordiscos iter esse
ad mare Hadriaticum Italiamque; alia via traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos: nec enim aut lingua aut moribus aequales abhorrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire vidissent.
[8]
inde in omnem eventum
consilia accommodabantur: sive caesi ab Romanis forent
Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex
reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore;
[9]
sive prospere rem gessissent, Romanis
[p. 111]
aversis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in
Graecia, quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.