Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
id autem genus de quo novissime
dixi non solum in scholis saepe tractatur, sed etiam
in foro. nam id est in causa Naevii Arpiniani solum
quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se ipsa
sua sponte iecisset. cuius actionem et quidem solam
in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenali cupiditate gloriae fateor. nam ceterae,
quae sub nomine meo feruntur,1 negligentia excipientium in quaestum notariorum corruptae minimam
partem mei habent.
1 feruntur, cod. monac: ... runtur, A: fecerunt, G.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.