Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1.

Quartus hic est tibi promissus, bone Laure, libellus,
Ultima tam brevibus cura futura iocis:
Qui tamen, exiguus quamvis miniique librique est,
Exiguus forsan non erit ingenii.


2. de Neaera

Tota es candida, tota munda, tota
Succi plenula, tota mollicella,
Tota nequitiaeque amorque, tota
Elegantula, tota delicata,
5Tota mel, mea vita, sacharumque
Et tota Assyrii Indicique odores.
At sunt qui tamen hanc negent amandam,
Martellusque meus Resorbolusque:
Quid, si idem aut oculos negent amandos
10Aut siquid magis est amandum ocellis?
O viros lepidos parum ac molestos!


3. de Daphne et Apolline

Tuta suis monstris et iam nova laurea Daphne,
Sic quoque amatori sed tamen aspra deo,
"Nunc" ait "exulta, ramos complexus inanes:
Ut tua sim, coniunx non ero nempe tua."


4. ad Alexandram Scalam

Felix sorte patris boni,
Sed multo magis et corporis egregi
Dote et Pieridum sacris,
Quas non, Scala, modo plurium inutili,
5Sed morum pariter duces
Et culti sequeris carminis arbitras,
Hoc Sappho melior mea,
Cuius facta domi dictaque plurima
Praestans ingenium inquinant.
10Nam quo tantus amor Castalii chori,
Si nec lingua pudentior
Cultu nec melior vita scientia est
Exemploque Aganippidum,
Olim quas ideo provida virgines
15Sanxit relligio patrum
Non visu faciles, non aditu deas,
Nempe nulla quibus fora
Aut coetus hominum contribuit levis,
Sed curis vacuum nemus
20Et spelea pigro roscida frigore,
Culpae materia procul?
Ergo non epulis magnanimi patris
Adsunt aut temere aureae
Docta fila lyrae sollicitant manu:
25Ipse dux Patareus chori
Iussas saepe deum dicere proelia
Et Coeum Aenaria gravem,
Coram matre licet, vix iterum audiit.
Nam de Pallade mentio
30Siquando orta, probant caetera, sed neque
Currus et galeas neque
Tot pugnata probant proelia virgini,
Multoque aptius autumant
Versari in calathis foeminam inertibus.
35Quorum iudicio gravi
Accedis teneris tu quoque ab unguibus,
Non aut divitiarum egens
Aut morum, male quos saecula perferunt,
Sed felix vacui ingeni
40Secessu tacito et pectoris artibus,
Integris animi bonis,
Quae non ulla potest eripere aut dare
Fati iniuria saeviens.
Ergo tempus erit, cum tua nomina,
45Cum mores tremulae senes
Natabus referent multaque pars nurum
Serae ad lumina tedulae
Hoc sermone graves decipient manus;
Forsan et patrum origine
50Confusa ac generis legitima nota
Saecli ambagibus inviis,
Aut Phoebo genitam aut magnanimo Iove,
Musarumque ferent chori
Unam saecla virum te quoque postera.


5. epitaphium Telesillae

Si patriam, patria est Argos, si nomina quaeris
Scire, Telesillae nobile nomen erat;
At, si artes animosque, vetat pudor hiscere de me,
Musa sed has, dicent hos Lacedaemonii:
5Nam, quamvis pudeat Sparten cessisse puellae,
Vera tamen fari mos Lacedaemoniis.


6. ad Ioannem Lascarem

Iane, vatis amor tui,
Unus qui patria tam procul a domo
Secessu frueris tamen
Et contentus humo vivis in hospita:
5Felix, quem neque turbidi
Bellorum strepitus nec creperae vices
Terrent et gravis alea
Fortunae indocilis stare loco diu,
Sed sacri medius chori
10Musarum, facili pectore despicis
Prave quae populus nocens
Miramur, neque voto neque ponere
Aegris gnari animis modum
Et res flagitiis solvere non suis.
15Nam quae tam fera pestilens,
Quam non ingenio vincimus improbi?
Vel pictas referas licet
Tygres vel Lybicae immane iecur leae,
Inter se probe obambulant,
20Nec praedae, nisi dum pulsa abeat fames,
Naturale malum, incubant.
In diversa furor scilicet omnibus:
Soli mutua vulnera
Exercemus, atrox soli odium in genus,
25Indignoque cupidine
Caeci, iura pii sanguinis, heu, modis
Turbamus miseri omnibus.
Ergo Ixioneis conditionibus
Versati assidua rota,
30Pertusa laticem quaerimus amphora
Frustra, quatenus improba
Mentis cura eadem tempus in ultimum
Imis pectoribus manet,
Aeque certa foris, certa domi comes,
35Nec, quae olim veteres pii
Commenti lacubus sub Stygis ultimae
Cuncta extrema merentibus,
Sentimus miseri nos mala perpeti.
Nam quid, quaeso, aliud iecurve
40Obscoenaeque nigri vulturii dapes
Aut saxum capiti imminens
Impuro et mediis fluminibus sitis,
Quam congesta pecunia
Forsan deteriori et tituli graves
45Mentis non satiabilis,
Pendentis dubiae de studio levi
Plebis usque Quiritium?
Haec certissima uti sunt, ita nos quoque
Fatemur, bone Lascares
50(Nam quis lucidum eat inficias diem?),
Acres sed catuli velut
Latratam semel aut ursam Erymanthino in
Iugo aut multiparam suem,
Sectamur soliti quae noceant mala,
55Donec (sed prius Herculis
Olim quos memorat fama laboribus
Infracti) gladio hostico
Solvamus misera haec membra anima gravi.


7. in quendam

Cum tibi non tacto statuas ex hoste trophaeum,
Miraris saevam cur abit in Nemesim?


8. ad Modestum

Quod nomen titulis novi sepulchri
Quinteri renovas tui, Modeste,
Rem facis, mihi crede, dignam amico,
Te dignam: quid enim fidesque amorque,
5Quid, pars altera pectoris, sodales,
Si damus cineri ferenda cuncta,
Nec vivi nisi commodique amamur?
Hoc est pectoris ingenique amici,
Ubi olim quoque vivimus sepulti
10Et nigris stat honos suus favillis.
Quare perge, Modeste, quaeso, perge,
Quem vivum modo amasti, amare ademptum,
Nec parce studiove sumptibusve,
Exemplum memori futurus aevo:
15Nam qui non amat ossa, non amabat.


9. ad Paulam

Dura prius cunctis, uni mihi, Paula, benigna,
Unde aliis facta es blanda, inimica mihi?
Crede mihi, fingas licet omnia, iam mihi pridem
Nota es, nunc vero nota quoque es populo.


10. de Quarto et Anu

Quartum rogata cur anus salvum velit,
"Peiora" dixit "horreo".


11. ad Baptistam Feram

Iam aestas torrida tertium
Aestatisque parens flava redit Ceres,
Cincta concava tempora
Foecundae segetis muneribus sacris,
5Ex quo perditus occidi
Avulsus dominae, Fera, meae sinu,
Cuius vel Styge naufragus
Obtutu poteram reddier unico,
Cum per tot nemora interim,
10Tot sylvas vagus et sicubi pervia
Unis antra patent feris,
Nequicquam mihi me subripio miser.
Nam quaecunque oculis patent,
Illic continuo vultus et aurei
15Occursat capitis decor,
Et quae nec fugere est lumina nec pati.
Ipsa robora habent genas
Oris purpurei et pectora eburnea,
Ipsa sibila frondium
20Carum nomen, et agnosco sub amnibus
Responsantis herae sonum,
Tam diversa locis quam regio tenet.
Olim fabulam ego impiis
Terrendis stimulos rebar et asperas
25Ultricum Eumenidum faces,
Sed prorsus nihil est usque adeo leve,
Quod non sensibus intimis
Admissum moveat sede animum sua.


12. epitaphium Constantiae Bentivolae

Bentivola hoc tumulo est Constantia, si modo inanes
Bentivolae cineres Bentivolam esse damus.
Sed quota Bentivolae pars hic cinis et pigra moles,
Quae, Mors, ex illa sola tegis tumulo?
5Nam pudor et, quae ipsa est, artes et vivida honesti
Cura tenent meritis astra parata suis.


13. ad Faunum

Sylvarum nemorumque Faune cultor,
Unus Naiadum timor sororum,
Seu parant posita lavare veste
Lascivum vitreis latus sub undis,
5Seu molli recreare membra somno,
Ilex sicubi amica et alta fagus
Excludunt radios potentiores:
Unam, Faune, meam cave lacessas,
Unam, inquam, mihi cariorem ocellis.
10Quae sit, forsitan, aut ubi, requiris:
Quam cernes mediam novem sororum
Nec voce impare nec decore formae,
Concentu fluvios morantem Etruscos
Ducentemque novo lepore sylvas,
15Mellita comitante dicta Suada,
Hanc unam, precor, o benigne, castus
Castam praetereas et integellus,
Aversis oculisque vultibusque,
Siquando acciderit tibi videnda;
20Nam timet mea Scala non latere,
Neu nos fraude mala deus lacessas.
Sic Nais tibi amica, sic Dianae
Mitis dextera et irritae sagittae
Sectanti comitum choros suarum!


14. in quendam

Et vere et belle te nullum decipere inquis:
Neminem enim, cunctos fallere, decipere est.


15. in Ecnomum

"Dic aliquem sodes, dic, Ecnome, quaeso, colorem."
"Haeremus almis occupati legibus."
"Quid de legatis falcidia, dic age, sancit?"
"Sophiam magistri, iura non exponimus."
5"Ecquid stare potest sola virtute beatus?"
"Virtutem inertem omitte, naturam inspice."
"Cur raro Arctois bacchantur fulmina lucis?"
"Atqui libellos novimus, non fulmina."
"Quos, agedum, si fas, quos, Ecnome, quaeso, libellos?"
10"Medicos, peritos syderum et id alios genus."
"Fas ne paroxysmi febrem curare diebus?"
"Ego ne valens de febribus verbum loquar?"
"Num licet infaustos signorum avertere cursus?"
"Quin, his relictis, ad studia vetera redi!"
15"Incipe, sic capiti semper pater adsit Iachus!"
"Non, Daphni, matutinus redis huc neve alius."
"Atqui non pes hic, non, Ecnome, sermo Latinus."
"Abi, homo, minuta haec spernimus docti viri."


16. de Biliotto astrologo

Dum cavet astrologus perituris sydera amicis,
Dum sibi boletos non cavet, ipse perit.


17. de laudibus Rhacusae

Rhacusa, multis gens Epidauria,
Sicana pubes pluribus, at mihi,
Ut nomen incertum genusque,
Grande soli decus urbiumque
5Quascunque longus subluit Adria:
Quo te merentem carmine prosequar,
Non falsus aut somno petita
Materia, sine teste, inani?
Amica quondam dulcis, ubi puer
10Primas querelas et miseri exili
Lamenta de tristi profudi
Pectore non inimicus hospes:
Hinc me locorum vis rapit aspera
Evicta cultu saxaque mollibus
15Servire Phaeacum viretis
Iussa virum docili labore
Et cuncta Cressa vite nitentia,
Qua longa Sercus brachia porrigit,
Obiectus hibernis pruinis,
20Et Boream populis tuetur;
Hinc tuta passim sponte deum freta
Littusque foetum portubus et bonis
Gens laeta convectis utroque
Limine flammiferentis astri;
25Hinc ipsa muro moenia duplici
Educta coelo (pars licet altera
Natura et abrupti superbit
Rupibus aeriis profundi),
Complexa portus mole Cyclopea
30Urbisque quantas divitias neque
Mater Syracusae tulere
Nec gemino mare dives Isthmos:
Etsi ista (quanquam maxima, nec nisi
Concessa raris munere coelitum)
35Virtutis et laudum tuarum
Vera loqui quota pars volenti,
Cum morem et urbis saepe animo sacra
Tot iura mecum cogito, cum decus
Pulchramque libertatem avorum
40Perpetua serie retentam
Interque Turcas et Venetum asperum
Et inquietae regna Neapolis,
Vix qualis Aetneo profundo
Unda freti natat aestuosi?
45Heu, quae suetum nec patitur iugum
Nec, si carendum sit, ferat otium,
Incerta votorum suisque
Exitio totiens futura!
Nam quae remotis usque adeo iacet
50Gens ulla terris, quod mare tam procul
Ignotum acerbis Appulorum
Exiliis Calabrumque cladi?
Non his beati quaeritur artibus
Quies honesti, non bona strenuae
55Virtutis et frugi parata
Regna domi populique pace!
Sed haec silenti non patiens amor:
Tu vero coeptis artibus, optima,
Rem auge decusque et nationum,
60Ut merita es, caput usque vive.


18. ad Alexandram Scalam

Quod tam tota decens formosaque, tota venusta,
Rara quidem, sed non unica, Scala mea, es.
At quod casta decens, at quod formosa pudica,
Dispeream si non unica, Scala mea, es.
5Nam, cum Pieridum reputo commertia sacra,
Iam non ulterius unica, Scala: dea es.


19. de Philippo duce Burgundiae

Olim cum Maries audisset morte Philippum
Matrem vocantem "Patria!",
"Nate", ait "et patriae mox idem altorque paterque,
Quid nomine erras tam pio?
5Nec tibi me praeter genitrix et, Caesare salvo,
Lugere cuiquam ingens nefas."


20. epitaphium Bracci Perusini

Braccius hic situs est: quaeris genus actaque: utrunque
Ni teneas dicto nomine, nil teneas.


21. ad Somnum

Somne, pax animi quiesque lassi,
Curarum fuga, Somne, saevientum,
Unus qui recreas fovesque saecla,
Idem regibus et popello inerti:
5Ecquid, Somne pater, meremur uni,
Cur nos vel fugias adire prorsus
Vel, siquando venis, graves dolorem,
Usque saevior aspriorque amanti?
An non scilicet est satis, maligne,
10Quod vivi domina caremus, heheu,
Necdum pectus iners ferimus ense,
Ni tu nos quoque, Somne, territando
Tot horrentibus eneces figuris?
Nam nunc dente ferae petita iniquo
15Frustra poscere opem, modo videtur
Nostris exanimis iacere in ulnis;
Nunc, aut montibus aviis relicta
Aut sylvis, lacrimis replere cuncta;
Nunc, vasti maris obrui procellis,
20Aut ultro mediae insilire flammae
Tandem duritiem execrans priorem,
Aut ferro dare pectus hauriendum.
Quae si, Somne, diu putas ferenda,
Nescis, ah, nimias faces Amoris
25Et quid certa fides queat mariti,
Nescis quam miseris molesta vita est,
Quae laetis quoque saepe finienda.


22. de Mathia Corvino rege Ungariae

Legibus imperioque aucto bellique domique,
Vix reliquus laudi iam locus ullus erat;
At, postquam Aonidum studia accessere benigna,
"Ulterius" dixi "nil dare cura potest".
5Ulterius das ipse tamen, crescenteque passim
Plebe nova, e proprio tecta domosque paras.
Sic ope, sancte, tua, patriae pater, undique leges
Crescunt, regna, artes, plebs nova, tecta nova.


23. epitaphium Mariae Martellae Bracci filiae

Hoc Maria in tumulo Bracci iacet: et putat, heheu,
Esse aliquis curae saecla hominesque deis?
Nam quo tantus honos formae et mens virgine maior,
Si praematuris tot bona danda rogis?
5Quid, quod praecipiti delapsu extincta puella
Invidiam fatis hac quoque parte facit?
Ipsa tamen felix quotiens, comprendere non est,
Tam cito de vitae rapta puella malis,
Quae partam in patriam vita meritisque recepta,
10Laeta deum fruitur commodiore solo.
At nobis non longa dies, non commoda tota
Aeternam hanc dement pectore amaritiem.


24. de perfidia puellari

Sylvae Morelli, non nisi beluis
Mihique, sed iam plus quoque cognitae
Mihique lamentisque nostris
Quam patriis catulis ferarum;
5Et tu dolentis non semel auctior
Fletu, Remagi, ex quo placitum deis
Cnidique reginae potenti
Mergere nos Stygio baratro;
Vos sol et aurae et conscia (proh dolor!)
10Ardoris olim sydera mutui:
Adeste supremum ultimisque,
Si merui, date vim querelis.
Nam quo aestuantis deinde novissima
Servantur oris verba, semel mori
15Si iam necesse est? quin suprema
Cor tumidum satiamus ira?
Non sic capaci vis furit ignea
Fornace clusa aut fulmineus vapor,
Austroque nimbosoque Cauro
20Aetherias glomerante nubes.
Haec, haec fides est, hoc meruit meus
Ardor! Quid ultra spe miseri improbae
Torquemur incassumque amantes
Quod cupimus, meruisse avemus?
25An quisquam inanem vanius aera
Captet dolosis retibus aut iubar
Solare consertis fenestris,
Quam meritis animos puellae?
Crudele saeclum, quas neque amor movet
30Precesque, et ipsis de lacrimis virum,
Ceu rore vocales cicadae,
Exhilarant male fida corda!
Ergo, dum inanis pectore spiritus
Curvaeque qualiscunque sonus lyrae,
35Chaosque et ultrices sorores
Perfidiae memores precabor.
Quanquam quid amens, heu, precor aut cui?
Digna est, fatemur, quae pereat male;
Sed ipse non iccirco dignus
40Qui precer haec modo tantum amatae:
Quin vivat et nos nunc quoque sentiat
Ingrata amicos et facinus suum
Virtute de nostra fideque
Colligat et fateatur ultro!
45At ipse longae perfidiae memor,
Tandem solutus compede dispari,
Votumque persolvam potenti
Iustitiae Nemesique sanctae.


25. epitaphium Innocentii Octavi

Spurcicies, gula, avaritia atque ignavia deses
Hoc, Octave, iacent, quo tegeris, tumulo.


26. ad Carolum regem Francorum

Si tibi, rex, longinqua dies ac tempus amicos
Praestat et hic unus sensibus haeret amor,
Quis negat extremis numerandum infraque receptos,
Cuius adhuc notum vix bene nomen habes?
5At, si certus amor moresque in amante probantur
Et placet in duris nobilitata fides,
Crede mihi, quamvis addas, rex optime, primis,
Ille novus primis non inhonestus ero.


27. ad Paulum

Quod tam saepe gravi torqueris, Paule, dolore
Et secat indignos saeva podagra pedes,
Non ultrix poena haec meriti, sed scilicet unus
Neve hominum felix neu sine labe fores.
5Tu tamen, insanos animo superante dolores,
Hoc magis invictum tollis in astra caput.


28. ad puellam Etruscam

Puella Etrusca, quae meum
Pectus tot annos perdite
Torsisti amore mutuo,
Nunc nacta inanes discidi
5Causas, novis amoribus
Servire inepta sustines
Sacrique vatis in locum
Ascisti amantis nobiles,
Usura quos pascit gravis
10Et institura patria,
Qualis decebat scilicet
Quam di deaeque tam improbi
Sceleris, ut aequum est, puniunt.
Vale, puella perfida,
15Olim Marulli ocellule,
Indigna nostris ignibus,
Indigna tam certa fide!
Me, post Neaeram, foemina
Vel nulla (quod magis velim)
20Vel certe habebit firmior;
Tu spreta, tunc demum scies
Quantum profani et sordidi
Distent Marulli amoribus.


29. epitaphium Pauli Tarchaniotae avunculi

Quod procul Inachiis tegeris, carissime, ab oris,
Desine de fato, Tarchaniota, queri:
Una eadem terra est, quam cernis, ubique locorum,
Nec magis Elysium hinc aut minus inde viae;
5Nam nobis mandata satisque superque dedisti,
Tot rerum invictus pondere et exilii.


30. ad Camillam

Odi te, mihi crede, quantacunque es,
Odi, confiteor, Camilla, sed quam
Et odi et magis in dies magisque
Velim odisse, sequi atque amare cogor:
5Sic me amor retrahit tuus trahitque,
Sic quem saevitia fugas proterva,
Tam rarae revocas decore formae.


31. epitaphium Ioannis Pici

Occidis aetatis media quod, Pice, iuventa,
Ultima Socraticae flenda ruina domus,
Nec vel nobilitas vel opes vel gratia formae
Profuit aut animi tot bona rara tui,
5Non hoc, crede mihi, naturae iniuria matris,
Larga vel imprimis quae fuit una tibi,
Sed vitae documenta hominum et quam fluxa sit ollis
Forma, genus, dotes ingenii, imperia.


32. ad Carolum regem Franciae

Invicte, Magni, rex, Caroli genus,
Quem tot virorum, tot superum piae
Sortes iacentis vindicemque
Iustitiae fideique poscunt,
5Quem moesta tellus Ausonis hinc vocat,
Illinc solutis Graecia crinibus,
Et quicquid immanis profanat
Turca Asiae Syriaeque pinguis
(Olim virorum patria et artium
10Sedesque vera ac relligio deum,
Nunc Christianae servitutis
Dedecus obprobriumque turpe):
Quid coelitum ultro fata vocantia
Morare segnis? non ideo tibi
15Victoriarum tot repente
Di facilem tribuere palmam,
Primisque in annis et puero et patris
Favore casso tot populos feros,
Adusque pugnaces Britannos
20Alpibus Allobrogum ab nivosis,
Iussere victos tendere brachia;
Si te decori gloria splendidi
Nil tangit immensumque in aevum
Nomina per populos itura,
25At supplicantum tot miserae exulum
Sordesque tangant et lacrimae piae,
At Christianorum relicta
Ossa tot, heu, canibus lupisque,
Foedisque tangat relligio modis
30Spurcata Christi, sospite Galliae
Rectore te nobis potentis,
Cuius avum proavumque clara
Virtus furentem barbariem unice
Et Sarracenos contudit impetus,
35Cum, saeva tempestas repente
Missa quasi illuviesque campis,
Non occupatae finibus Africae
Contenti, Hiberi non opibus soli,
Sperare iam Gallos et ipsum
40Ausi animis Rhodanum superbis.
Sed nec bonorum tunc superum favor
Desideratus, nec tibi tam pia
In bella eunti defuturus,
Carle: moras modo mitte inertis,
45Occasionem et, quam tribuunt, cape,
Aeque nocentis, dissimiles licet,
Gnarus, patrantem, quique, possit
Cum, scelus haud prohibet patrari.


33. epitaphium Beatricis Estensis

Solverat Eridanus tumidarum flumina aquarum:
Solverat, et populis non levis horror erat,
Quippe gravis Pyrrhae metuentes tempora cladis,
Credebant simili crescere flumen aqua.
5Ille dolor fuerat saevus lacrimaeque futuri
Funeris et iustis dona paranda novis:
Scilicet et fluvios tangunt tua acerba, Beatrix,
Funera, nedum homines moestaque corda viri.


34. ad Ianum Medicen Petri Francisci filium

Amorem ocellis insidentem fulgidis
Vidi beatae Ruverae
Charitesque circum et Dionen auream,
Spretis Cytheris dulcibus.
5Hic me volentem aut arma principis mei
Devota fari patriae
Tuasve laudes, Iane, et antiquum decus,
"Quo raperis, imprudens?" ait.
"Tun tot virorum, tot poeta virginum
10Meusque longum signifer,
Unam relinques Ruveram indictam meam?
O immemor nostrae facis!
An post Neaerae funera et tristes rogos
Tu quoque iam Amorem negligis?
15Habuit, fatemur, illa et ardentes faces
Et nostra secum spicula
Multosque saepe matre, multos impotens
Me quoque vetante torserat:
Verum ipsa coelo dignior tandem suo
20Templis deorum internitet.
Nos tot beatis utpote excussi bonis,
Quae nulla reddent tempora,
Moesti tenebris egimus vitam diu,
Acturi in omne saeculum,
25Ni paeti ocelli Ruverae et flavus decor
Collo iacentum crinium
Vultusque, quales mater aut matris soror
Pallas velit Tritonia,
Sceptris honorem reddidissent, imparem
30Fateor, pigendum non tamen.
Nam quid decori pectoris papillulas
Latusque dignum coelite,
Quid cilia dicam Bistonum aemula arcubus,
Cum prima tentant proelia?
35Iam colla eburnea, iam Indicos elenchulos
Oris ferasque turbidas
Mulcere nata verba et amnis sistere
Altis citatos cursibus,
Iunone dignas iam manus, iam caetera
40Egregia paucis exequi,
Formam Cytherae matris et laudes meae
Est velle paucis exequi.
Sed haec caduci cuncta flos aevi brevis
(Aeque rosetis gemmeis,
45Quae mane ripis Sileris aprici nova,
Surgente marcent vespere),
Ni tu rogatus dulcibus, vates meus,
Tuis Camaenis subvenis,
Quae mortis atrae legibus, quae temporis
50Potentiores invidi,
Vivos, sepultos, quos volunt, raptos humo,
Per ora mittunt gentium.
Quod si petenti nec ego nec mater tibi
Unquam Cythere defuit,
55Si Septimillam, si dedi Glyceren piam,
Quamvis petitam tot procis,
Si ipsam Neaeram specimen humanae unicum
Naturae et exactum decus
(Neaeram honestum nomen aeternum mihi,
60Vires Neaeram Cypridos,
Cuius. quotannis moesta nunc tumulo quoque
Charis capillum demetit):
Per sacra Phoebi quae sacerdos fers tui
Novemque Musas numina,
65Per siquid est, quod tela adhuc possunt mea
Sat tibi superque cognita,
Oro: malignis eripe hanc tenebris quoque
Oblivionis luridae,
Famae levatam curribus vivacibus,
70Musa novante saecula."
Haec ille; sed mihi redditae Antoni mei
Urgentiores litterae
Alpes citatis passibus transcendere
Ad Galliae motum iubent:
75Quare monenti, Iane, tu pare deo,
Ego sequar arma principis.

1 Michaelis Tarchaniotae Marulli | Constantinopolitani epigrammaton | ad Laurentium Medicen Petri Francisci filium | liber quartus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: