Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Urbanum presulem

Vile mihi argenti sit semper pondus et auri,
Auriferi pereat dives harena Thagi!
Pulchra minusque iuvant auratis tecta columnis
Tinctaque nec Tyrio murice lana iuvat.
5Quippe nihil Musa melius, nil carmine maius,
Castalios placeat ludere saepe modos.
Hac te, Urbane pater, dulci celebrabo Camoena,
Tu quia sic nostra laetus es ipse dea.
Nanque Urbanus erit noster famosus Ulixes,
10Dum cantat nostro Callyopea sono.


2. ad Virginem

Tanta se veteres non iactant virgine vates,
Quanta ego, delicie virgo serena mee.
Tu, mea Callyope, des nostro in carmine vires,
Dedico dum carmen, dum tibi, virgo, meum.
5Perfoelix esset, si te novisset Homerus,
Qui cecinit placidis plurima ficta iocis.
Te caneret solam, soli tibi carmina libans
Te solam, virgo, crederet esse deam.
Tu pia, tu clemens, tu quam castissima virgo,
10Tu decus etemum, tu mea, virgo, salus.
Et tua, virgo, deum portarunt viscera summum,
Quem mare, quem tellus sydera quenque colunt,
Virgo, malam remove nostro de pectore labem
Et faveas Musis carminibusque meis.


3. ad Raphaelem Zovenzonium poetam

Lux mea perfoelix Raphael, tua carmina vidi,
Visa quater nobis hec placuere quater.
Nam toto culte veniebant carmine Musae
Cunque tuo dulces ore dedere sonos.
5Venerat et Delphis formosus Apollo relictis
Et cecinit cytharae captus amore tue.
Pulsabant Charites alterno ter pede terram
Iam capte fidibus, clare poeta, tuis.
Laurea texebant Driades tibi scerta benigne,
10Oscla Zovenzonio terque dedere viro.
Te merito clarum valeo vocitare poetam,
Cui Phoebus, Nymphae Pyeridesque favent.
Vate quid est sacrius? Quid tanto nomine maius?
Nil, ego confiteor, clarius esse potest.
15Numen habent vates, sunt pectora digna triumpho
Celesti, rapido non tribuenda rogo.
Nomen habent vates, quod nunquam docta tacebit
Turbaque parvorum turbaque iusta senum.
Crimen habent vates, quo se iactabit amator
20Et releget sacras corde tepente faces.
Nomine nil maius vatum, nil dulcius ore
Musarum; Phoebi cedite, cuncta, lyre!
Nasonem spiras certe redolesque Tibullum
Et, quod pretereo, Virgiliumque sapis.
25Perge, mones, pulchris, Raphael, cantando puellis!
Pergam ego nec metuam livida corda canens.
Nam pro me pugnare meis, mea vita, puellis
Est animus, si quid livida corda parant.
Pro tyrone suo doctus pugnabit Apollo,
30Pugnabit nato proque Minerva suo.
Tu quoque pugnabis, si quid tua carmina possunt,
O presens Musis, clare poeta, meis.


4. Pyrami et Tisbes epitaphium

Vinculum si quem retinet. puellae,
Pyramum noscat tumulo iacentem.
Dum tibi, Tisbe, miser hic timetur,
Heu, cadit ense.
5Tunc simul parvo cecidit superstes,
Nanque quos ignis tenuit vel unus,
Perdat atque ambos, voluere fata,
Ensis ut unus.
Ergo nil fatis super est amaris,
10Ossa ni claudat tumulus vel unus,
Claudat hos ambos, valeant vel ambo,
Si pietas est.
Tu cave tantas furias, amator,
Navita ut soevam fugiens Charybdim
15Sive Scilleam rabiem, gigantis
Sive molares.


5. elegia de duorum obitu fratrum

Fata mihi nimium quia sunt mihi fata sinistra,
Maxime divorum Iuppiter, ipse queror.
Insequitur me sceva novo fortuna dolore,
Me dolor inclusus pectore dilacerat.
5Meque premunt lachrymae moesto de corde fluentes
Et macerat tristes flebilis unda genas.
Est cibus infoelix, infoelix munus Iacchi
Necnon infoelix est mihi nocte sopor.
Est misero mihi nulla quies, labor undique nobis
10Et, quocunque fugam torqueo, moeror adest.
Si capio sacri nodosa volumina iuris,
Solvere conanti vincula moeror adest.
Si lego buccolicos pastorum carmina ludos,
Tu, Melibee, querens demere moesta negas.
15Arma legens vatis, genuit quem Mantua foelix,
Didonis, Priami meque querella premit.
Nasonem repetens, exul qui tristia lusit,
Cantabam secum, sed pariterque dolens.
Squalidus arva peto et minuentia prata dolores,
20Flava seges Cereris vitis et ipsa iuvat.
Arborei fructus, violae cum flore hiacynthi
Flosque papavereus saepe levamen erant.
Talia cemebam, frondosa turtur ab ulmo
Extemplo querulos prebuit ore sonos.
25Vulnera, quae misero demebant pectore campi,
Turtur amara gemens non leviora dedit.
Gutture ne cesses gemere, o tristissima turtur,
Sunt passim vite stammina nigra mee.
Cantabo tecum pariter miserabile carmen
30Et que sit referam causa doloris ego.
Causa mei nimium fors est adversa doloris,
Causa mei fletus fata severa, queror.
In me fors teneris eadem quid scevit ab annis?
Insequitur volucri sub pede colla tenens.
35Quae mala sim passus, quos nunc patiorque dolores,
Rumpar ego, ingenio si memorabo meo.
Atque utinam nostros singultus clauderet annos,
Gauderem extinctis tot mihi morte malis.
Nec te plorassem tantum, mihi frater adempte,
40Cui Iacobo vite tempore nomen erat,
Nec gemerem ipse tuo fatali funere, frater,
Dimidium cordis, mi Nicolae, mei.
Alter bis denos nondum perfecerat annos,
Me minor infoelix ipse Iacobus erat.
45Lustra duo, qui maior erat, geminavit et unum
Addidit infoelix, cum periturus erat.
Temperies celi viciarat amara minorem,
Tabida quem subito perdidit ipsa lues.
Infoelix cecidit crudeli vulnere maior
50Pro patria pugnans, pro laribusque suis.
Sic geminis fato geminis orbatus ocellis,
Sic periit nostrae maxima pars animae.
Sicve superstes ero nostri sine parte vigoris,
Me miserum referam tempus in omne meum.
55Sed breve tempus erit, rumpent cito fila sorores,
Si non cessabunt impia fata, queror.
Nam Niobes formam lachrymosi summere saxi
Cogor et alcionum carmine saepe queri,
Sive tuos gemitus imitabor, turtur amara,
60Mutatus fato numinibusque poli.


6. ad fratrem Grandinum Ragusiensem

Tella Cupidinei sentis, Grandine, furoris
Cogeris et tanto saepe furore mori.
Nescio quid causae, sed tanti, credo, furoris
Causa puella fuit, causa puella fuit,
5Cuius in ore sedet contorquens tella Cupido
Durus et aspectu mollia corda ferit.
Urit te nivea mollis cervice puella,
Urunt purpureis proxima labra rosis.
Corripiunt animum nitidi cernentis ocelli,
10Loederis aurata saepius ipse coma.
Pro qua non dubitas imbres tolerare cadentes,
Dummodo tu ponas insidias dominae.
Sed tibi nec glacies gelido constricta liquore
Nec nocet algenti cana pruina pedi,
15Nec ledunt latices te candida frusta nivales,
Dummodo tu dominam flectere posse pares;
Denique non dubitas ferro iugularier ipso,
Dummodo tu domina iam potiare tua.
Si perges, duram vinces, Grandine, puellam.
20Audaces animos et Venus ipsa iuvat.


7. ad Panphylum Martinengum

Saepe dolens cantat residens et in arbore turtur,
Sed volucri carmen flebile prebet opem.
Aurige, fortis currum qui rexit Achyllis,
Iam fesso cantus saepe levamen erat.
5Euridices coniunx ventos mulcebat et undas,
Spes erat hec Myniis ipse poeta viris.
Et me solatur tenui mea fistula cantu,
Cum me forte dolor vel premit ipse labor.
Inter tot nostros est hec mea cura poetas,
10Panphile Castalios inter habende choros.
Sed tu me misero me nunc foelicior ipso,
Qui canis hoc saltem: Cinthya dulcis, ave!
Quod consulta petis, placidissime Panphile, miror,
Nam tibi, quod cantas, Cypria pulchra dedit.
15Meque rudem doceas facilem reperire puellam,
Cui canerem semper: Tu mihi sola places!


8. Narcisi epitaphium

Non fere dire, sitis alta nunquam
Nec mihi fontis latices amoeni,
Nempe Narcisi nocuere falsi
Sed mihi vultus.
5Ipse dum forma capior tenella
Basium forme cupiens, sed unde
Osculum figo penitusque vano
Rumpor amore.
Ergo non urna premor ipse foeda,
10Flore sed claudor titulum ferente.
Floreo semper redoletque nostrum
Vere cadaver.


9. ad Raphaelem Zovenzonium poetam

Pulchra volutabam Tergesti carmina vatis
Cantabam et dulces saepius ore modos.
Legi ergo, quem tecum celebrabo semper, amorem
Accumulans patrie carmina grata tue.
5Quid referam, toto volvebam pectore vates,
Quidve canam patria divite pauper ego.
Sed magis ipse locis turbabar non mihi notis,
Vexabant patrie non loca visa tue.
E digito furtim calamus cadit ipse, cadente
10Occupat et dulcis pectora nostra quies.
Vidi ego dormitans plenis me currere velis
Et per Tergestes nave salire sinus.
Navita Tergeste pelagus cantabat amoene
Et cecinit pisces, quos fovet ille sinus.
15Dum canit, aura fugit, dum ponunt carbasa malo,
En tangit sospes littora nostra ratis.
Vidi ego tunc madidus pergrati rore soporis
Tergestam, que nam collibus alta sedet.
"Urbs Tergesta decens, salve salveteque", dixi,
20"Vos quoque Martigene terque quaterque viri!"
Ipse triumphantem foelici sydere terram
Vidi vel doctis multa canenda viris.
Vidimus hortorum, Raphael, pulcherrima leti:
Sunt pyra, sanguineo mora colore, nuces,
25Cerea pruna quidem; cerasos quoque vidimus omnes,
Grata puellarum punica mala genis,
Vidimus et rigido, sed molli cortice mala
Persica vel ficus dente premente bonas.
Nec, Raphael, stupeas: hec tempore uno vidi,
30Quamvis diverso tempore cuncta vigent.
Equora camporum viridi patuere capillo,
Quem ferit aspirans saepius aura levis.
Hoc seges in campo surgit pulcherrima visu,
Unde corolla tibi texitur, alma Ceres.
35Hoc tumet in campo perpulchris uva racemis;
Nascitur hic nectar, candide Bacche, tuum.
Hic florent olee ramis viridantibus alte,
Paciferum donum, virgo Minerva, tuum.
Est nemus umbrosum, nebulis quod vertice certat:
40Hic abies, quercus vel siler alta viret.
Vidimus hic tenues cithisos, tenues quoque myrthos,
Vidimus hic toto pascua grata gregi.
Rustica caseolos stringebat, rusticus edos
Coeperat et maius connumerare pecus.
45Argento similem vidi cum cespite fontem,
Quem claudit laurus, rosmaris atque silex.
Hunc circum picte cantant Tergeste volucres,
Hoc sedant Driades Pyeridesque sitim.
Huc veniunt vestre forma prestante puelle
50Lilia seccantes purpureamque rosam.
Hec violis implet calathos, hec altera gaudet
Flore papavereo et flore, Hyacinthe, tuo.
Saepe Iovem timui, ne formam mutet in illas
Florum delicias, ut solet, ipse suam.
55Parte alia pueri currentes gramine gaudent,
Quisque Suum comitem vel superare studet.
Exercentur equis alii, qui colla recurvant
Et flectunt modico semper in orbe pedes.
Complures tellum discunt torquere lacerto
60Atque pila palmas candida turba ferit.
Pergebant multi flavum cingendo capillum
Et Veneris myrtho purpureisve rosis.
Hos iuvat interdum castas mordere puellas
Deque sinu gaudent surripuisse rosas.
65Innuit hic alios cupiens nescire sodales,
Actorides nullus Pirythousque foret.
Preterea plures grato sub tegmine fagi
Cantabant doctos, clare poeta, viros:
Meonidem et magnum, genuit quem Mantua, vatem,
70Nasonem doctum teque, Catulle, sacrum.
Te quoque cantabant, Raphael clarissime vates,
Patria nam per te nomen habere cupit.
Cunque ita cantarent, placidis sopor evolat alis
Visaque volventem scribere cogit amor.


10. ad Azzonem Phorestum medicum

Docte Phoreste, tuo nato mea Musa puello
Gratatur votis, carmine, mente, ioco.
Democrito cui nomen erit per secla, puelle,
Sit tua foelici ferrea lana colo.
5Sit tibi forma decens, qualem Narcisus habebat,
Et vincat vultus, belle Hyacinthe, tuos.
Si cupies patrias sectarier ipse lucernas,
Erudiat medicas doctus Apollo manus.
Mella spirant fauces: si te civilibus armis
10Ipse dabis, faveant totius ora fori,
Sed si Castalio gaudebis rore, draconem
Carmine tu frenes Indicolasque feras.


11. ad Hieronymum Traguriensem iurisconsultum

Solvere nodosi te solum vincula iuris
Et te credebam sollicitare forum.
Inter Pyeridas versarier ipse videris
Et iam verbosum deseruisse forum.
5Vidi ego Castalio lotum bene flumine carmen
Et redolens laurum, pulcher Apollo, tuam.
Io, tua cygneas imitantur guttura voces,
Cogis et Aonio saxa movere sono.


12. iudicium Paridis

Pulchrior docta, Venus, es Minerva
Et Iovis dura nimium sorore;
Praemium tante, Citherea, forme
Accipe pomum!
5Regna, virtutem renuo dearum,
Alteram forma Venerem requiro;
Da meo miram thalamo Lacenam,
Alma Dione!
Tu fave nostro, precor, ipsa voto,
10Rustici lectum rapiam mariti,
Sanguinem pro quo patriamque perdam,
Testor amorem.


13. ad Hieronymum Contarenum

Accipe, que nuper cecinit mea garrula Clyo,
Contarene tuis gloria Hieronyme!
Asper erat rigido castigans crimina verbo
Stigmiferi frater relligione dei,
5Asper et inculto tectus duroque cucullo,
Asper nodoso funeque cinctus erat.
Aspera vox totam rumpens clamoribus aedem,
Asper erat dictis asperiorque sonis.
Hei tibi, cui sudant vitiis precordia nigris,
10Clamabatque, tibi, turpis avare, cave!
Carpebat merito vel laudis amore tumentem
Vel qui mordaci rumpitur invidia.
Saepe minabatur, quam captat Tantalus, undam
Et penam saxi, Sysiphe, saepe tui,
15Atque scelestarum cava dolia saepe sororum,
Tartareos latices anguigerasque comas.
Omnia que paterer, faciles in amore puelle
Quod caveant, non possum hoc ego ferre tamen.
Ante alias quaedam forma prestante puella
20Erubuit tales percipiendo sonos.
Suspirans imo verbum pulmone trahebat
Et lachrymis rosee sic maduere gene.
Credula cognoscens proprio sub pectore vulnus
"Me miseram", dixit, "sum rea, me miseram!"


14. ad Raphaelem Zovenzonium Poetam

Rura colo, Raphael lauro dignissime vates,
Delicie Musis sunt modo rura meis.
Rure gemit turtur, mordetur rure columba,
Rure cibum querens mitis hirundo volat.
5Hic lepus assiduo terretur saepe Molosso
Et capitur cupidis faucibus ipse lepus.
Hedulus hic solo pinguescens lacte vagitur,
Ipse dat et blesos saepius ore sonos,
Rure legit varios tenui cum murmure flores
10Flava apis et condit cerea mella favis.
Alma Ceres gaudet viridanti rure capillo,
Hic plaudent Cereri ruricoleque boni.
Rure corymbiferi vitis cum palmite Bacchi
Frondet ruricolis musta datura suis.
15Rure Minerva sua florenti gaudet oliva,
Ruricolae est gratus Palladiusque liquor.
Cetera quid referam? Fugiente sub aequore Phebo
Capto ego cum Musis frigora grata meis.
Ut, rogo mi Raphael, nostris tua numina Musis
20Delicias capiant, tu mihi mitte deas!


15. ad Azzonem Phorestum medicum

Nata tibi nuper prestanti corpore, forma,
Dicta sub Emonio Laodamia sono,
Sydere foelici Cumeos expleat annos,
Prebeat et doctas docta Minerva manus.
5Et crescente die crescat prestantia forme,
Altera sit cultis Laodamia comis.
Nympharum sociam faciat castissima Phoebe,
Si cupiet fatis virgo manere sacris.
Sed si coniugio casti gaudebit amoris,
10Altera Penelope sit probitate, fide.
Sit specimen teneris tua nata puella puellis,
Digna sit Aoniis, Azzo Phoreste, sonis.


16. carmen Hyppoliti

Ante non aequos patiar furores,
Moriger quam sim domine noverce
Et tuum linquam nemus ipse sacrum,
Candida virgo.
5Gnosiam summens ego nunc pharetram
Figam apros, cervos rapidos et ursos,
Te sequar, magni soror alma Phoebi,
Tu meus ignis.
Osculum mollis valeat puelle,
10Syderum quamvis radios ocelli
Et rosas vincat tenerum labellum
Colla nivemque.
Sit procul carmen, precor, histrionum,
Mollium vatum pereant tabellae
15Queque iam castos vitiant ocellos
Bellerophontis.


17. ad Franciscum Istrum

Hei mihi, cur laceras discedens pectora nostra,
Eurialos inter semper habende meos?
Sollicitat te dulcis amor, Francisce, tuorum
Carior et vita forsan amica tua.
5I celer, et facilem donent tibi numina cursum,
Ut patrios valeas sospes adire lares.
Te tua gaudebit perfoelix sospite tellus;
Quales amplexus oscula quotque dabunt!
Tunc mea Musa tibi pro me dabit oscula; ne sis
10Immemor, a, nostri, basia Musa dabit.


18. ad Petrum Petrachium Spalatensem

Virtutem Ascanei mirantur tempora prisca,
Miramur Musas, candide Petre, tuas.
Euryalo pulchro pubes formosa favebat,
Prosequimur nostram nosque favore lyram.
5Salve, saepe cano, patriae clarissima lampas
Inter delicias ac numerande meas!
Tu reditum dulci celebras qui carmine nostrum,
Vive, precor, mecum, saepius ipse cano.
Vive, decus iuvenum, cui sunt sacra carmina cordi,
10Cuius in amplexu Phoebus Apollo sedet.
Gratulor ipse tuis nimium nunc, Petre, Camoenis,
Gratulor, et vatum fonte quod ipse bibas.
Perge, precor moneo, doctas cantando puellas
Et nostras memori pectore fige deas.
15Nec me despicias nec me tu, candide, damnes,
Quod dederim tardas reddiderimque vices.
Cum tibi notus ero, nimium me forsan amabis
Et dices tecum: Gorgius ille placet.
Me nimium torquet legum veneranda potestas,
20Invidet ac Musis saepius ipsa meis.


19. ad Georgium Diphnycum Sibenicensem

Maxima perpetuis gaudebit Smyrna Camoenis,
Quas celebrat Musis dedita turba sacris,
Et docto foelix gaudebit Mantua vate,
Cui cytharam Phoebus Calliopeque dedit.
5Non, puto, sic magno celebrabor munere, Gorgi,
Non sunt sublimis carmina nostra lyre,
Carmine sed tenui soleo mea fata sonare,
Est quoque de fatis magna querella meis,
Est quoque pergratum venerandis carmen amicis,
10Quodque ego vel cythara vel cano saepe lyra.
Notus ob hoc fueram studiose nempe iuvente,
Carmina non parvi pignus amoris erant.
Quamvis me multi nunquam videre sodales,
Viderunt nostras attamen hique deas.
15Carmine me celebrant, mittunt pro munere carmen,
Nam superat carmen ditia regna Myde.
Compatriota, tibi grates persolvo benignas
Proque tua cythara carminibusque tuis.
Tu comes Aonidum, tu nostro nomine gaudes,
20Tu semper nostre maxima pars anime.
Musa tuum crinem grato, studiose, corymbo
Cinget et ingenio basia multa dabit.
Tu Musam parvo semper veneratus ab evo,
Musa tibi magnum nomen in orbe dabit.
25Nobilium, valeas, soboles, pulcherrime Gorgi,
Et memor esto mei tempus in omne, precor.
Vel quotiens tete tangent tua nomina, Gorgi,
Tu totiens nostri nominis esto memor!


20. de Amore carmen

Perdidit multos Amor esca dulcis,
Sed nocens; multis nocuere ceci
Tella, complures proceres fuere
Preda puelli.
5Herculem fregit domuitque, Phoebum
Vicit hic nudus frameamque Martis
Et Iovis pictis iecur occupavit
Saepius alis.
Hic Iovem taurum puer, hic et aurum
10Fecit et cygnum, Cererisque natam
Pluto deformis rapuit, sed huius
Sautius arcu.
Pyramus sensit pariterque Tysbe
Sensit infoelix calamos Amoris,
15Hei mihi, quorum calido cruore
Mora rubescunt.
Dico foelicem, potuit carere
Qui suo damno monitu sodalis
Sive qui vulnus didicit cavere
20Vulnere amici.


21. ad Ioannem Chrisanum Hyaderensem

Tu quia pollicitus Musae tua vota daturus,
Ingenium Curis sublevet illa tuis.
Det tibi Castalio Suaves de fonte liquores,
Hausta lavet curas Pegasis unda graves.
5Summme lyram, tristes propellet pectore nubes
Et faciet pulso corda serena metu.
Quid valeat numeris hec barbyton ipsa canoris,
Orpheus testis erlt, testis Aryon erit.
Nanque levis cura est, poterit quam pellere Clio
10Sive tue cantus, pulcher Apollo, lyre
Illa gravis nimium, nulla medicabilis herba,
Carmina quam nunquam pellere corde valent.
Hec cruciat multos celesti carmine vates
Et proceres magnos ad iuga dura trahit.
15Hec lacerat si forte tuum scevissima pectus,
Nulla tibi poterit, io, medicina dari.
Scribe elegos, quales fertur scripsisse Tibullus
Et quales Naso composuisset amans,
Tu vix formosam poteris mulcere puellam,
20Hei mihi, difficilil cura cupidinea est!
Ius quoque Caesareum pariter tu pectore versas
Et canis Aonio, Chrisane, saepe choro.
Tu quoque non una gaudebis nanque corolla,
O nimium foelix, valle sub Elysia.


22. de quodam amico Galle

Audio te durum sentire Cupidinis arcum,
Ureris et ceco vulnere torquet amor.
Galla tuas nimium mordet lasciva medullas
Inque tuo semper corde puella sedet.
5Saepe tue carmen tenerum componis amice
Et mulces dominam carmine saepe tuam,
Littoreamque ferunt Veneris tua tempora myrtum,
Aspirat facibus blanda columba tuis.
Carmine tu facies notam per soecula Gallam
10Ut Nemesim condam, culte Tibulle, tuam.
Cinthya iam toto cantatur in orbe Properti
Nosceturque ignis, Galla superba, tuus.


23. ad iurisconsultorum collegium Patavinum

Quas tibi nunc referam grates, sanctissime cetus
Dedite Caesareis iuribus atque sacris?
Magnanimum Aiacem fortis laudaverat Hector
Cognoscens animos Marte parante suos.
5Euryali celeres donavit munere cursus
Progenies Veneris patris in exequiis.
Tu mihi, sacra cohors, iuris precepta legenti
Favisti, nostra et singula dicta probas.
Dicere temptabo et, si fas est dicere, dicam,
10Dicam perfusis ipse rubore genis:
Sudores placuere mei, placuere palestrae
Et placuit doctis lectio nostra viris.
Si lyra Callyopes nati concessa fuisset,
Laudarem Patave nobile gentis opus,
15Vel si me Grai nutrisset Musa poete,
Cantarem laudes numine teste tuas,
Vel si me docti ditasset vena Maronis,
Dictarem studii gloria quanta tui.
Pro meritis dignas non possum solvere grates,
20Sed precibus cunctos sollicitabo deos.
Gaudeat urbs Patavi foelici sydere semper,
Sint procul a muris tristia bella tuis,
Copia sit Cereris, sit loeti copia Bacchi
Sitque olei, Pallas, copia magna tui.
25Posteritas sapiat Baldos, sapiat quoque Cinnos,
Et quicquid Cicero dixit et ipse Maro,
Totus Aristoteles, omnis doctrina Platonis
Et sit in amplexu Scotia tota tuo.
Ad te concurrat semper studiosa iuventus
30Et celebret nomen tempus in omne tuum.


24. ad Angelum Castrensem | et Georgium Priolam praeceptores

Alloquor te nunc, decus omne iuris,
Patrie lampas, pater et studentum,
Qui velut Phoebus Latiis in oris,
Angele, fulges.
5Scias meas curas merito probatas
Voce doctorum simul et favore,
Qui micant totam Patavam per urbem
Sydera sicut.
Praemium posco vigilum laborum,
10Codicem iuris resera sacrati,
Infulam ponas roseam capillo,
Da simul aurum!
Ille fere vates hedere coronam
Miles et durum gladium triumphans
15Portat et myrtum Veneris satelles
Carmina dictans.
Milites iuris merito sacrati
Et ferunt gemmas varias et aurum,
Turba nam sacri studiosa iuris
20Regnat in orbe.
Angelum Castro precibus movebo,
Te simul, Gorgi, soboles Priola,
Ut meas curas precio levetis
Muneribusque.
25Surge nunc, queso, mihi da corymbum
Nomen implorans domini superni,
Cuncta qui dono vario decorat
Semper et ornat.


25. ad Franciscum

Lux, Francisce, aderit natalis crastina nostri,
O mihi iucundam terque quaterque diem!
Dimidium cordis libeat, Francisce, venire,
Natalem faustum si cupis esse meum.
5Certe Castalie venient mea turba puelle
Nympharumque chorus florida scerta ferens
Et Charites venient pulsantes ter pede terram,
Sed mihi nil sine te posse placere puto.


26. ad Antonium Patavum

Nox aderat luna primoque serenior astro,
Qua deus enixa virgine factus homo.
Iam Patavi sacro fumabant thure penates,
"Gloria", cantabant, "sit tibi, nate puer!"
5Assiduo sonitu reboabant aurea tempIa,
Plurimus ascendens sydera adusque sonus.
Hoc pro natali veluti rhedarius axis
De Cereris grano melleque factus erat.
Et piper hunc condit, mandentia labra quod urit,
10Ornabatque cibos ipsa medulla nucis.
Munere donasti me tali nocte sub ista,
Antoni vates; hec tibi nunc voveo:
Non tua Gargareis cedant, precor, arva colonis,
Producant ulmi plurima vina tue.


27. ad Tristanum rectorem

Nunc age tu nostre princeps, Tristane, caterve
Quique tuo tandem functus es officio,
Da presigne decus, Tyrio quod murice fulget
Pelleque candidula, te mea Musa rogat.
5Hoc poscit virtus niveo delecta lapillo,
Hoc poscit rector te tribuente novus.
Nec tibi sit durum. sacros deponere fasces,
Nec durum manibus ponere sceptra tuis.
Consulibus sic moris erat, Tristane, Quiritum
10Ponere regales, quas habuere, manus.
Hac tibi lege graves licuit deponere fasces,
Scipio, Romanae gloria magna toge.
Sic licuit magno Ciceroni cedere quondam,
Quamvis perpetuo consule dignus erat.
15Maiorum exemplo liceat tibi cedere, rector,
Atque animum vertas ad meliora tuum.


28. ad Georgium in rectorem designatum

Summe tu, Gorgi, capitis coronam
Pellibus multum niveis nitentem
Atque fulgentem Tyrio colore,
Summe, precamur.
5Et graves dotes, venerande, summas,
Regimen iustum studiique curas,
Quas tuo semper, celebrande rector,
Pectore figas.
Iure consultis faveas, precamur,
10Qui sciunt sacras reserare leges,
Nobilis sic te celebrabit omnis
Turba studentum.
Lucis istius memor esto semper,
Qua tibi dignos dabit ille fasces,
15Flantis eterni duci qui beatum
Spirat amorem.
Tempus hoc pulchrum favet ecce nobis
Luce formosus meliore Phoebus,
Floribus tellus rubeis et albis
20Graminibusque.
Festa florenti facie iuventus
In tui laudem facient triumphi
Nobiles cursus agitans equorum
Ludet et hastis.
25Ducet et festas pariter choreas
Verberans pubes pedibus theatra,
Tibiae cantus resonabit omnis
Nunc tibi plaudens.
Gratulor plaudens tibi, clare rector,
30Gratulor plaudens fidibus canoris,
Barbyton movi facilem canendo
In tua vota.
Pontifex huius benedicat urbis,
Zeno Iacobus Venetis ab oris,
35Qui micat totam Patavam per urbem
Sicut Apollo.
Praesides ambo faveant, precamur,
Clara Franciscus Veneris propago
Et simul nostris celebranda Musis
40Gorgia proles.
Hec tibi nostre cecinere Musae
In tuam laudem, venerande rector,
Esto nunc foelix simul iste cetus
Tempus in omne.


29. elegia de Sibenicensis agri vastatione

Credebam post multa mei mala fata vigoris
Denique iam fatis vivere posse bonis.
Interdum celum nimbis agitatur et auris,
Interdum radiis ornat Apo1lo suis.
5Non mutat scaevas in me fortuna sagittas;
Me miserum semper, fors mala, quid crutias?
Sapphica credebam iam leto condere cantu
Te, pulcher, Musis, Phoebe, favente meis.
Nunc elegos iterum cogor cantare dolentes
10Et premor, a! lacrimis protinus ipse meis.
Non fato similes habeo, fortuna, poetas,
Qui cecinere elegos corde gemente malos.
Delia, te cultus cantat, formosa, Tibullus
Et dolet ingratas semper habere faces.
15Non erat ille dolor vatis sine vulnere ceco,
Attamen ille dolor plenus amoris erat.
Naso, pulsus eras patria cariturus, amicis,
Sollatio multo, coniuge et ipse tua.
Ille dolor cunctos vincebat, Naso, dolores,
20Quem vincit certe nunc meus iste dolor.
Praetereo fratres crudeli morte peremptos,
Quos flevit misero nostra querella sono,
Et taceo multos, qui me pressere, dolores;
Me miserum semper, fors mala, quid crucias?
25Hei mihi, nunc doleo patrios vastarier agros
Factaque Christicolis maxima probra viris.
Ista mei luctus et magni causa doloris,
Et superat querulos nostra querella modos.
Est genus invisum cunctis in partibus orbis,
30Turcorum semper perfida turba fuit.
Vivit et hic populus Maomethis lege nephanda,
Gens Alcorano credit et ipsa suo.
Est tamen huic generi fas ille vel ille cupido,
Fas Veneris crimen, fas Ganymedis amor.
35Lex vetat his semper ferventis pocula Bacchi,
Saepe tamen vino turba sepulta iacet.
Lex data, ne porcis utatur turba prophanis,
Foedior est porcis Turchia turba tamen.
Dedita perpetuo et scevo gens dedita bello,
40Unica spes ferrum, parmula, cuspis, equus.
Gens inimica sacras ardescit perdere leges,
Quas deus electis fixit in orbe suis.
Conqueror, antiquam vicit Bizantion urbem,
Foedavit Graiam sanguine Turcus humum.
45Lesboas Turcus superavit perfidus arces,
Plurima sub diro continet arva iugo.
Nuper et innumeram conflaverat equore classem,
Qualem non Xerxes duxerat in Danaos.
Pugnavit bombis et muros Aulidis altos
50Freglt et In tota profluit urbe cruor.
Dicere si vellem, quot vicit regna, quot urbes,
Deficeret carmen deficerentque dies.
Turcus adest patrie, patrios populetur ut agros,
Et Sibenicas frangere pergit opes.
55Cernebam Turcos alta de turre furentes
In patrios iuvenes in patriosque viros.
Certe ego veloces cursus mirabar equorum
Hastarumque minas barbaricumque dolum
Motaque per varios vexilla rubentia ventos
60Saepius et vidi candida signa trahi.
Pulchra iuventa furens scutum Portabat et ensem
Pro patria pugnans pro domibusque suis.
Currebatque simul cum fundis rustica pubes
Praestoque cum tellis advena miles erat.
65Pugnabant patrii, dirus pugnabat et hostis,
Plurima sunt Turcis vulnera fixa viris.
Ter conatus erat nostras invadere turmas,
Ter nostris Turcus Martia terga dedit.
Ad sua festinat compulsus verbere castra
70Noster ager Turco milite plenus erat.
Impius ille furens villas dedit ignibus omnes
In cinerem versa est rustica tota domus.
Arvaque cum teneris alte surgentia spicis
Ieiunis potuit iam dare Turcus equis.
75Totaque cum folio florentis vinea Bacchi
Esca fuit capto maxima facta gregi.
Vulcanoque datur preclare Palladis arbor,
Vel facit umbrosas cesa Minerva domos.
Protinus et capiunt multos iuvenesque senesque,
80Captaque cum natis villica multa fuit.
Verbera vel patitur captus vel vincula suffert,
Captaque sed Venerem passa iuventa fuit.
Nec dubitant alii divum foedare figuras,
Hei mihi, nec sacre numina fixa cruci.
85Numine nec vero panem timuere sacratum,
Sunt data fumosis denique templa focis.
Carmine quo flebo? Faciam quid, patria dulcis?
Quidve miser faciam, tuque sacrata fides?
Est mea mens tanto nimium, queror, egra dolore,
90Rumpuntur fletu pectora nostra gravi.
Cogor Apollineum vates deponere plectrum
Et gladium nostra stringere posse manu.
Consultus ponam numerosa volumina iuris
Et clypeum capiam Marte favente mihi.
95Pro te, sacra fides, et, dulcis patria, pro te
Sit mea barbaricis dedita vita viris!
Pro te me voveo, pro te mea pectora trado
Et morior pro te vulnera sceva ferens.


30. ad Nasonem optimum poetam

Inter quando tuas sum dulces, Naso, Camoenas,
Ingenium veluti miror Apollo tuum.
Dic nemus umbrosum, quo iam resonare solebas,
Nectare dic, Naso, pocula mixta sacro!
5Quo, precor, inveniam tam sacrum fonte liquorem,
Inter mortales qui sine morte facit?
Naso, olor ut moriens deflebas fata Tibulli,
Nunc tecum campis vivit in Elysiis.
Vivite, foelices, duo lumina, vivite, vates,
10Vivite purpureas inter uterque rosas.
Pene puer teneram tu cantas, Naso, Corinnam,
Pace tua non tu, Cinthyus illa canit.
Nomine nuptarum mittuntur scripta maritis,
Ut redeant, ut sit salva marita fides.
15Scribere perdidicit numeros Ledea tenellos,
Tindaridis pulchrae, Naso, magister eras.
Tu quoque mutatas resonas nova scripta figuras
Romanosque canis splendida festa dies.
Tu cantas teneros, Musarum miles, amores,
20Sed cadis ingenio, proh miser! ipse tuo.
Frange, miser, calamos, imple tua scripta lituris,
Exul eris scriptis, hei mihi, Naso, tuis.
Quantum irasceris studiis quantumque dolebis
Atque erit exilio quanta querella tuo!
25Naso poeta, tuis vives per saecula Musis;
Gaude igitur, non te tristia verba decent.


31. de morte Virgilii

Que mors Virgilium potuit sic perdere magnum,
Heu, qui divino carmine magnus erat?
Sydera namque reor toto lucentia celo
Et lunam fatis condoluisse suis.
5Credo ego lugubres vestes sumpsisse Camoenas
Et puto Phoebeam tunc gemuisse lyram.
Tunc Charites crinem lachrymis rupisse profusis
Et memorant Nymphas veluti ululasse lupas.
Tityrus ipse senex, puer et formosus Alexis
10Ecce gemunt laeto, dive poeta, tuo.
Ecce iacent fruges campis vicieque fabaeque,
Extincto que nam te cecidere, Maro.
Ecce Venus sparso deflet tua funera crine,
Qui fuerit nati, Cypria, preco tui.
15Heu, Iovis invidiam referunt nocuisse poete,
Cui, Maro, certabas ingenio ipse tuo.


32. ad lyram

Iam tace misso, lyra grata, plectro,
Ecce te circum resident severi,
Qui nimis callent digitis et aure,
Mille Catones.
5Hique suspensis trutinant Camoenis,
Quale producunt tua fila carmen,
Tu tamen gaude trutina Catonum
Iudicioque.
Vult et insulsum trutinare vulgus,
10Quod tenet semper cacethes superbum,
Dulce cui carmen facilemque venam
Musa negavit.
Tu tamen vanum tolera popellum,
Qui solet pulchras lacerare Musas,
15Et tuo gaude, lyra grata, cantu
Tempus in omne.
Mel meum Phoebus, cythare magister,
Musa solamen mihi semper: ergo
Deseram Phoebum compitesque nunquam
20Callyopeas.


33. Andreas Banda Veronensis

Vir celebrande, tuo nimium sum captus amore,
Cogor et ipse loqui, cogit et imus amor.
Nec mirere, precor, si te, doctissime, temptat
Visere cum raucis nstra Thalia sonis.
5Hoc poscunt dotes, quibus en, celeberrime, fulges,
Hoc poscit virtus ingeniumque tuum,
Hoc probitas, mores, generosa modestia vultus,
Eternos reddunt cetera queque viros.
Me quoque constringit veneranda caterva sororum,
10Que primos haustus ante dedere mihi,
Que bene cantanti lauri cessere coronam
Et vatem plausu te petiere suo.
Sunt igitur merito data sunt tibi premia vatum
Omnia, que doctis sunt tribuenda viris.
15Novisti elloquii, doctissime, flumina et artem,
Elloquio terso Tullius alter ades.
Scit variis cantare modis tua docta Camoena,
Orpheus es dulci tu vel Apollo sono.
Inque tuo sunt iura simul sacra corde locata
20Iureque consulti tu quoque nomen habes.
Nuper es et palmam tam forti Marte secutus,
Ut celebret nomem candida fama tuum.
Gaudeat Illyricus tractus tua cara simulque
Preclaro nato Sibenicena parens.
25Te manet atque cupit propriis amplectier ulnis
Adventuque tuo tota serena micat.
Clarum oratorem, clarum mamet illa poetam,
Doctorem expectat te radiata novum.
Perge igitur foelix, foelici et sydere rerum
30In patriamque ferat prosperitate parens.
Deprecor, aspirent venti, cum vela per equor
Tendes cumque undis credita navis erit.
Iamque vale, et tandem tua numina vota secundent
Atque aliquando velis tu memor esse mei.


34. Hilarion Vicentinus

Vatibus ut multis prestatur laurea, Gorgi,
Immeritis, merito sic tibi tantus honor.
Aonidum tibi turba favet: dum carmina condis,
Surgit in obsequium Phoebus Apollo tuum.
5Sapphicon interdum si summis, amice, cothurnum,
Iurem, quod Sappho docta magistra tibi.
Tu sapis ambrosiam et nectar sermone diserto,
Seu pedibus curras sive solutus eas.
Descripturus eram meritas tibi carmine laudes,
10Ore licet rauco nostra Thalia foret,
Sed me Banda meus comitum fidissimus imus
Praevenit, laudes pinxit et ille tuas.
Nunc contentus ero divino munere Bande,
Laudati sat erit laus tibi tanta viri.
15Sufficiet scripsisse mihi atque orasse poetam,
Hilariona adamet confoveatque sinu.


35. ad summum Deum

Summe deus, qui cuncta vides, qui cuncta gubernas,
Laus tibi, cui debet gloria cuncta dari.
Que mare, que tellus, retinent que sydera celi,
Sunt tua, magne deus, sunt tua, summe deus.
5Syderibus celos ornasti, piscibus equor,
Alitibus pictis ethera, flore solum,
Ornastique hominem divino munere solum
Et facis, ut sapiat te duce sacra deo.
Et mihi scintillam donorum, summe, dedisti,
10Laus tibi, cui debet gloria cuncta dari.


36. ad Andream Bandam Veronensem

Andrea, decus omnium studentum
Et sydus patrie tue refulgens,
Musis tu ne faves in orbe magnis?
Que magnos faciunt viros et almos,
5Ut doctum patrie tue Catullum
Aut cultum numeris bonis Tibullum
Vel vatem quoque Cinthyam canentem,
Nasonem quoque deditum Corinne.
Praeclarissime, qui faves poetis
10Et qui Castalios bibis liquores,
Credas tu mihi, melle dulciores,
Certe gratus es et novem puellis
Et Phoebo quoque vatibus sacrato.
Laetantur Charites tuis Camoenis
15Pulsantes pedibus theatra magna,
Et texunt Driades tibi coronas
Ornatas violis sacro et hiacyntho.
Musae muneribus petunt poetam
Et lauro viridi premunt capillum.
20Salve tu potius, poeta dulcis,
Quem Verona dedit novem puellis!
Nam Phoebus mihi diceris secundus
Et forma Eurialus videris alter,
Tu semper generosa Banda proles
25Et doctissimus utriusque legis.
Censerem bene me, scias, beatum,
Quod tanti celebrer viri Camoenis,
Si digni fuerint mei vigores
Phoebo carminibus tuis sacratis.
30Sed vates tibi gratias habebo,
Dum Phoebi radiis fruar coruscis,
Quod me perpetua lyra serenas,
Et te pectoribus meis tenebo,
Dum nostri memor ipse sim vigoris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: