Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Gloriosus Virgini paean

At quibus haec dabo vota deis? Cui rauca parabo
Sistra et Hyanteo deductum vertice carmen?
Cui movet hoc Sporenus ebur? Tibi saucia taurus
Exta ferat sanctosque tibi circumstrepat ignes
5Ista dies purique aris dent orgia mystae,
Siderei regina poli. Vacat hoc tibi pulsa
Nocte iubar, vacat Aoniae deus arbiter undae
Et latice exundante Helicon. Iam frondibus aras
Cinge, puer, iam Castalios solemnia motus
10Concipiant vatumque pia chorus assonet Echo.
Tu, felix, ad templa veni: nec te procul aethrae
Limes agat superumque habitus praepesque noveni
Scaena chori; nec te Solyme trahat aut mage votis
Accumulet fibrisque inhians spirantibus Allus
15Et Ptolomeeis assurgens fastibus Accho;
Nec te spumiferis sulcaris vada fluctibus Armon
Atque coloratas subnectens vertice nubes
Alliciat, nec sceptra tenens ingentia Coene.
Quid primum, regina, dabis? Qua turbidus ora
20Sedabit Thymbraeus ebur plectroque locuta
Phemonoe? Tua num volucri primordia Phoebo
Praetulerim curruque Iovis Tegeesque volucri!
Quid primum, regina, dabis? Loquar aurea post te
Astra serenato posuisse cubilia coelo
25Aegoceronque Hyadasque assurgentemque procellis
Tyndarida Oeteamque ratem Idaeasque favillas
Et Maurae portenta Abylae, cum fortia tellus
Brachia frugiferosque eduxit ab aequore fines,
Dorida cum pressere hiemes vitreumque profundi
30Glaucus iter conchaque ululans Amathuntide Triton
Asphaltisque Hyale et gavisus vertice Proteus
Ambiguo frenare greges et inertia ponti
Monstra Hyperioniumque calor Phaetonta petivit
Vos, quibus olenia recubans Tegeaticus umbra
35Inspirat coeleste iubar, quibus ardua summo
Exultant Pangaea iugo, nec inertia Bacchus
Plectra nec ignavos Tritonia suscitat ignes:
Laudibus hanc ambite diem et solemnia casti
Pierio haec rorate lacu. Me parva canentem
40Musa levat, nec comit ebur nostrisque relegat
Serta comis: age Leucadios, age perfice motus
Affatu, regina, pio talisque micanteis
Cinge focos adytumque subi, exultantia qualem
Sidera prospexere tuis ubi faucibus haesit
45Aliger et celeri excussit tua corda volatu.
Qui postquam Icario Cybeleia compita novit
Remigio, qua Parrhasium fugat Arcada saevo
Ennosigaeus equo et pallentem verberat Arcton
Despectus Iunonis honor, qua plumbea pubes
50Pondera per vacui iaculatur inania coeli
Et triplices dant monstra animas et terna volutant
Arma et Echioniae freta prostravere columnae,
Qua Libycus tormenta Gigas tacitaque movebat
Arte Palen tremulasque olidum pecus implicat aras
55Helloeusque assurgit apex, qua fluctuat ingens
Indus et Eoo spargit vaga cornua Phoebo,
Arcanum tibi nectar hiat, tibi concipit ingens
Eloquium et positis argenteus albicat alis.
Extemplo Deus, ille Deus praecordia blande
60Casta subit comitque animos, nec gaudia differt
Uberis excepisse tui. Vix Latmia nono
Saxa iugo tremulae prospexerat orbita Lunae,
Cum sese ad tormenta aperit qua densa coronant
Bethlemios pineta apices Chebronque superbum
65Radit iter Solymaeque frequens protenditur urbi.
Ecce autem nova lux oculis dum panditur Infans,
Emicuit nova lux, atrae cadit obvia nocti
Et magnum testatur opus passimque vagati
Coelicolae dulci rupere silentia voce.
70Creditur audivisse pecus, dum pascua late
Et fletu Aurorae sudantes carperet herbas,
Quique Palaestinae campis armenta vehebant
Sidereum vidisse iubar trepidisque sonoros
Auribus excepisse modos et carmina divum.
75Protinus obriguere animi, nam lumina vulgus
Tanta nec emissas voces per inane ferebat
Partitasque acies stellatique agmina coeli.
Quid superum portenta ferant, quid Semita poscat
Ignea mutataeque vices atque orbita Lunae,
80Edocuit pennata phalanx humilesque deorum
Accubitus rupisque cavos patefecit hiatus.
Huc omnes eciere manus, huc ilicet ingens
Ordo ruit votisque inhiant et grandia figunt
Munera quos Laton, quos nobilis occupat Arbe
85Legiferosque Abaris complexus vertice manes,
Quos Duma, nec Sicaniis in fluctibus Aetna
Aut Paphiis Amathus fabricata penatibus aut quae
Arni nomen habet divorumque enthea Gaulon
Sacra fovens et Hamae ruituraque Ascalon urbe
90Et captis Ianoque tenent, quos circuit Aelmon
Et formidatae Latiali sanguine Carrae
Daunaque Balastusque Samisque et moenibus Eglon
Septa Giganteoque exultans agmine Gessen,
Qui Sain Macharasque habitant, qui Magdalon acri
95Lustrat equo Gazamque subit, quos Tamnius urbis
Cingit apex varioque habitata Diospolis Api.
Adde quod huc Hebraea suos tulit obvia cives;
Huc biblos, huc charta ruunt, huc rusticus Eluin
Pastor agit Sellique acies, nec defuit ustam
100Qui domibus Phithoma terit, cui mystica Lebna
Arcanum cortina ululat Naboque fluenteis
Auget aquas, cui Iordanes sua cornua miscet.
Denique quos Essena phalanx et candida servant
Regna pudicitiae Soloeque et parvus Arari
105Coryciumque decus, nec formidabilis acri
Pontus Abantiadae medicoque animatus hiatu
Callirhoe coelique ferens incendia tellus;
Et quae sub mediis Phoebum aspexere tenebris
Surgentem rupes scintillantesque sub ipsa
110Nocte polos et quos Sarpedon vertice tollit.
Quin et Orontea quicumque iter explicat ora
Qua picturatis attollitur axibus Hermon
Et fera Bistonias Anabe superexcubat iras,
Atque Araba, atque Cave, atque ingens extenditur Aulon
115Et Menelaei lascivit turba Canopi
Sidoniaeque; ac tandem ingentibus armis
Scipiadum possessa Tyros, quaeque excolit ignes,
Isi, tuos, Babylon sacrumque Serapidis antrum
Et numquam satis amissum veneratur Osirin,
120Quin et Erythraeo qua vortice murmurat ingens
Oceanus deducta phalanx, huc contulit Eos
Divitias, Titane, tuas, fluit impiger omni
Axe chorus supplexque tuo fert oscula fetu
Atque humili dat vota animo. Tu grandia tollis
125Numina, tu puerum feno tegis et simul inter
Maternos premis accubitus; stant agmina et omnis
Vulgus hiat numenque Dei praesentis adorat
Et quem mox tetrico excipiet per compita plausu,
Cui pia terribili figet praecordia clavo,
130Nunc ingens miratur opus. Quae gaudia nobis
Illa dies, quales Hecate vaga miscuit ignes
Pondere cum te fata levant! Quam turbidus atros
Lucifer acclinavit equos, dum saucia Nati
Ora vides illumque horrenda piacula miti
135Suspendentem animo; tunc et Sipyleia novit
Parthenius lamenta, dolor Phrygioque peredit
Rore genas. Non Erigone, non Daulias ipsum
Tam misere ploravit Ityn rabidoque notavit
Ungue sinus luctuque animum satiavit amaro.
140At procul haec iam pulsa lues, nam grandia vestros
Attollunt elementa humeros et te vagus aethrae
Cingit apex. Illic septena volumina frenas
Astrorum coelique vias coelique figuras
Partiris: tibi Cassiope, tibi subditus Hydrae
145Servit honor iaculumque ferox nitidoque decorus
Ense puer. Terras illic pelagique ruinas
Metiris; stant circum animae, quibus emicat ingens
Virginitas plaususque movent blandisque susurrant
Alloquiis ut vipereae tibi nulla colubrae
150Miscuerint portenta venenatosque pararint
Accubitus, ut te Paphiis sociaverit Hymen
Auspiciis seniorque tuos pius hauserit ignes.
Perpetuos aliae tibi virginitatis honores
Adiiciunt turbantque Iovem Stygiique fragores
155Helvidii; partus aliae cautesque profantur
Bethlemias, nostrae prima argumenta salutis.
Additur et sublimis honor coelique fatiscit
Imperium nec frena latent cingentia magnos
Undarum terraeque sinus piceoque sonanteis
160Amne domos; haec Elysia capis orgia pube,
Haec purae tibi dant animae. Nos expiat ardens
Trinacriaeque Arabumque decor, nos spargimus aris
Vota tuis, seu procero stant carbasa malo
Aegeum fractura salum fremitusque Maleae
165Navita trux Meroenque legit, sive ambulat oris
Hospes Achaemeniis Geticove extenditur Haemo,
Cimmeria seu rupe cubat. Te concipit imo
Qui subit arma horrenda animo, quique alligat aegro
Membra toro et miserum sicco latus excoquit igni,
170Te partus cui surgit onus, cui tristia curae
Exta gravant, cui Tartareis Mors incubat alis
Imploratque auditque volens. Tibi casta puellae
Serta ferunt, tibi vox puerorum Heliconia pulsat
Tympana, te Spes iuxta hominum cubat et vaga tecum
175Progreditur; tibi purpureis chorus assonat alis
Coelicolum, tibi Latoos diademate crines
Impediunt. Salve, rebusque labantibus adsis,
Bellorumque gravi nutantem pondere mundum
Et furiis exundantem morbosque trahentem,
180Quos nec inexpletus patriis Epidaurius herbis
Sive Machaoniae quirent avertere leges,
Virginea compesce manu: satis obruit ingens
Arva lues. Salve, rebusque labantibus adsis.
Sed quo me deduxit ebur? Cave marmora pinu
185Mota legas humili, pennis cave fervida tranes
Icariis convexa, Erato: iam carbasa Nereo
Et fragilem suspende ratem, ne saeviat ingens
Tyndaris aut trifidos vibret Saturnius ignes.

2. Crucis adoratio

Lurida cui dat signa dies? Cui flebilis atro
Squallescit Thymbraeus equo noctemque reducit?
Cui ferrugineos Hecates agit orbita currus?
Nosco diem luctusque pios. Te maxime divum
5Flet rerum natura parens, te lacteus orbis,
Te lugent elementa et amaris questubus haerent.
At Solyme non aequa scelus parat et tua clavo
Membra ligat poenasque amens exercet amaras.
Nulla viri pietas animo nullusque recursat
10Matris honor, non ulla Dei morientis imago:
Stant ferro subnixae acies patulaque comanteis
Expediunt cervice iubas vigilesque fatigant
Excubias; stat turba ferox atque increpat ore
Infrendens, ceu rupe leo cum viscera praedae
15Urget amor durisque angustat hiatibus ora
Imperiosa fames, illi modo pectora turbat
Niliaci regina Phari, modo corniger Ammon,
Pasiphaes modo turpis amor quique asperat ignes
Martis equus, rabido siquando hiat Eumenis ore
20Pugnacesque cient Bellonae incendia motus.
Sic ne deos fortuna premit? Sic ne impia leti
Fata iubent tormenta pati? Iacet arduus ecce
Mundi opifex rerumque sator; iacet arbiter ingens
Naturae, cui Puniceos Titania ducit
25Luna choros noctemque trahit, cui verberat Eos
Sidera flammatoque vagum fugat Arcada coelo.
Heu, Clymene, fraudatus amor, vix enthea cervix
Tormentum sufferre valet, vix brachia diram
Sufficiunt amplexa trabem languentibus extis,
30Brachia Taenarias debellatura secures.
Ecce autem procul immensis clamoribus urget
Spumantem cataphractus equum vibratque minaci
Trux hastile manu et lato ferit ilia ferro:
Sanguinis effluxere imo de vulnere guttae
35Poculaque arcanis Acheloia mixta figuris,
Pocula venturos circumspicientia ritus
Sacrorum fideique assurgentem undique molem.
At genetrix lacrimosa dolensque in funere Nati
Triste nefas queritur miseroque redarguit ore:
40"Ut video te, Nate, cadentem, ut vulnere plantas
Traiectum miseraque oculos in matre ferentem,
Ut video te, Nate, pati, quo pectoris ignes
Diffugere tui? Quo formosissimus oris
Secessit vigor et divini sanguinis ardor?
45Quo vires abiere tuae, Nate optime, Nate,
Nate, animi fax una mei? Certe improbus olim
Creditur has fugisse manus Aquilonius heros
Lucifer aeriaeque minax exercitus alae,
Cum devota phalanx Borealem fastibus Arcton
50Implicuit Geticoque nefas dirum extulit orbe.
Heu, nimium crudele nefas! Mox ima petivit
Tartara luctificis animarum ululata querelis
Et piceas Acherontis aquas. Num livida cervix,
Nate, tua haec multoque infecti sanguine crines?
55Hoc ne caput tristesque gene? Me, me, undique me, me
Protelate, viri, iaculis et figite ferro,
Figite me siqua est pietas. Quid, Nate, reflectis
Caesariem? Tenebras tecum, tecum atra subibo
Limina et emeritas aeternis luctibus urbes!"
60Sic dea; suspirantem imo de pectore matres
Suscipiunt moestae consolanturque dolentem.
Nec iuvenis dilectus abest, cui regia servit
Ales et insano Patmos circumflua Ponto,
Patmos Olympiacae dignata affatibus ore
65Arcanoque deum eloquio. Iam grandior ibat
Spiritus, ignito Phlegethon qua vortice fumat,
Tartareus Phlegethon formidataeque nefandis
Eumenides populis aeterna piacula miscent,
Cum nox atra die pressit caput et tenebris Sol
70Implicuit crinale iubar Latonius heros,
Cum turrita parens tremuit. Cybeleia sed quis
Agnovit portenta Hyperioniosque labores?
Quis livescentis pallentia cornua Lunae?
Infrendunt rursus turbae et gravioribus instant
75Suppliciis augentque scelus; rursum impius urget
Livor anhelantesque manus caeca asperat ira.
Tu vero extremae pateris dispendia vitae
Et tenebras mortemque subis ne tristia posthac
Regna Erebi foedumque triformi Cerberon ore
80Mortales videant animae, quas dulcia poma
Taenario mersere lacu vetitoque resumptae
Ore dapes. At nos quae digna rependimus aris
Dona tuis? Nec enim purus tua templa sacerdos
Ingreditur purosque tibi face suscitat ignes,
85Sed quales Medea ferox ubi turbidus Hymen
Attulit Istmiacae liventia serta Creusae,
Serta ministerio magicae gaudentia Lunae,
Quos Scythico Diana tholo dirus ve soporat
Infami nidore Thoas, quos impia servat
90Elis adhuc, Siculo ve tepentes gurgite Pisae:
Ergo sic te Parca domat? Sic nostra barathro
Proturbant delicta atque exitiabilis error,
Omnipotens? Vos humanae commercia vitae
Quae trahitis fragilemque labanti corpore molem,
95Vos, animae superum coeli genus et decus orbis,
Luctibus hanc sacrate diem tristesque quotannis
Instaurate obitus et inani graudia busto
Funera nec cupiant post haec habuisse minores.
At prius arcano marcentem pectore labem
100Et facinus purgate, vagos dum cernitis orbes
Astrorum tacitaque vagantem lampade Phoeben
Alternare vicem rebus, dum contrahit ignes
Phosphoros et tenebris Luna intercepta vagatur.
Atropos haec post fata negat, sed tristibus umbris
105Supplicium crudele fremit crudusque severa
Fronte dolor, qualem peritura Belides urna
Porphyrionque Athamasque ferunt saevusque Damastor
Et Coeo cum fratre Dymas, qualem excipit ingens
Sisyphus Aegeonque et opaca silentia durae
110Persephones atroque gementes sulphure manes.
At tu qui picei limen populatus Averni
Regna triumphales ductas super ardua pompas,
Respice nos si digna peto, si non malus obstat
Horror adhuc mortemque Itala sub nube frementem
115Caesareis expelle iugis, qua turbidus errat
Cormus et irriguo prosternitur aequore Turrus
Tiliaventeusque latex: nec livida Phoebi
Tela per incautas patiaris serpere gentes,
Nec miseram durare famem. Sic te impia Thrace,
120Sic Arabum delubra ululent et maxima votis
Bactra Paraetoniique colant septem hostia Nili.


3. ad divum Petrum ode

Dive, secundum citharae melos nunc
Prome Phoebeosque modos canoris
Barbiti sacri fidibus Tonantis
Funde sacerdos:
5Pontifex nam tu superum fuisti
Et sacer templi pater institutus,
Ut Dei sanctas tegeres cohortes
Auspice Christo.
Tu sacrae princeps fidei paterque
10Diceris magnosque tibi reponunt
Integer Christi populus beato
Thuris honores
Ac dies laetos celebrant decorae
Virgines festasque ferunt coronas
15Et tibi sacras resonant benigno
Pectore laudes.
Tu Dei sanctis populum gubernas
Legibus, coeli metuende custos,
Tu pii princeps populi et supernae
20Ianitor aulae.
Sed quid, heu, plectro tenui moror? Quid
Mira divini memoranda Petri
Dicere et fausto celebrare sacras
Carmine laudes?
25Namque dum Phoebus radiis coruscans
Lumen ex alto tulerit dabitque,
Huius aeternum resonabit altum
Nomen in orbem,
Sive dum naves agitabit aequor
30Fluctibus saevisque Notus procellis,
Sive dum puppes pelagus tumensque
Unda capesset.

4. ad Redemptorem nostrum

Ut tuas possim celebrare laudes,
Christe, sanctorum decus atque Olympi
Rector excelsi, faveas benigno
Candidus ore
5Et choris mater comitata sacris
Virginum et celsae faveant catervae
Laeta gestantes decorata sacris
Tempora vittis.
Verba commotis resonare fibris
10Invident nostro data iura plectro,
Sive devoto canimus beatas
Corde phalanges,
Seu poli motus speculamur alti
Aut sacros belli canimus triumphos
15Quos ab extremis retulit benignus
Claudius Indis.


5. ad Christiparam ode

Coelitum regina deum beata,
Quam Patris summi deitas creavit
Ut fores Nati genitrix patensque
Ianua coeli,
5Hoc tibi carmen, dea, dedicatur
Musa quod nobis cecinit paterque
Phoebus insigni redimitus alba
Tempora lauro
Quique supremum tenet altus axem
10Et polum dextra regit impotenti
Lucidoque altus solio recumbit
Rector Olympi:
Namque tu Patrem superum tulisti
Nullius labis vitiata nexu
15Et Deum nobis, pia Virgo, summum
Tu peperisti.


6. in festo divi Cristophori ode

Christe, sis felix faveasque dexter,
Nam pii laetum canimus tropaeum
Martyris sacrosque lyra triumphos
Dicimus alta,
5Qui mori pro te voluit cruenta
Caede supremosque pati dolores,
Ut coeli sedes peteret sacrique
Tecta Tonantis,
Stant ubi laetis superum cohortes
10Mentibus laudesque canunt Tonantis,
Ut domos Ditis peteret nigrumque
Frangeret Orcum
Seque ab umbroso barathro ad supernas
Duceret sedes et amica coeli
15Regna, quo nos post obitum reducas,
Christe Redemptor.

7. ad Deiparam Virginem

Quis queat digno celebrare versu
Virginis laudes meritas Mariae?
Sponsaque Christi meruit vocari
Cunctipotentis;
5Haec dedit nobis miseris salutem,
Ostium summi reserens Olympi,
Haec et umbrosi loca clausit arcte
Nigra barathri
Cum Deum regem peperit deorum
10Inter afflatum bovis atque aselli
Saepis in dura tugurique sede
Nocte silente.
Haec decus coeli nitidumque mundi
Sidus est, quo currere naufragantes
15Haud metu possunt, quoniam benigne
Audiet illos.
Gratiam quisquis cupit ergo habere
Huc cito cursu properet, canendo
Debitos cantus meritosque honores
20Virginis almae.

8. ad Omnipotentem Deum ode

Dexter humanam, Pater alte, gentem
Aspice, et pellas scelerata ab orbe
Bella Mavortis liceatque sancta
Vivere pace.
5Nullus et taedas violet iugales
Aut scelus tristis faciat cruente
Quod Remum contra furiatus olim
Romulus egit.
Saecla discedant pede non remisso
10Quae dedit terris simulatus ille
Iuppiter; per te redeant, precamur,
Aurea nobis.
Signa Martini, fidei datoris
Impiae, salsis pereant sub undis;
15Captus immani cadat hic hiatu,
O male, terrae;
Nosque sub signo mereamus isto,
Militat sub quo bona turba mundi,
Esse necnon et facias fideles,
20Christe supreme.
Augeat nemo male fidus huius
Perfidas turmas neque tam decorum
Deserat cultum neque Christianam
Religionem.
25Floreat terris, velut axe, iustus
Cultus in divos, metuant monarcham
Te pii cuncti, venerentur atque
Numina terris.
Iussibus Christi bonus obsequatur
30Cultor et trini veneretur ora
Ac Dei unius, timeant benignum
Laedere numen:
Namque fatali veniente Morte
Hoc tuis, Christe, o capies lacertis,
35Huius aeternam innocuus reviset
Spiritus aulam.
Ergo, mortales, male sana cuncta
Linquite et veri vice Christiani
Sitis et vestrae nimium saluti
40Invigilate.

9. de divo Ioanne Baptista ode

Vita priscorum lateat virorum,
Efferat saeclum numeris vetustum
Nemo, silvestrem taceant poetae
Egeriam omnes:
5Namque tot laudes deus hic meretur,
Ergo per totum celebretur orbem
Hymneis metris, modo thure sacro
Ara nitescat
Et demus magno bona verba divo,
10Linquat ingentes hilaris labores
Bos, metat nemo segetes adustas
Sole cremante.
Huic preces fundant pueri et puellae
Et senes curvi, mulier gravata
15Plurimis annis prece te fatiget,
Maxime dive.

10. in Passione Domini Nostri ode

Salve festa dies, nam tibi cantibus
Laeti Maeoniis carmina promimus
Sacrosque victori triumphos
Sidereo canimus Tonanti
5Quos hic Tartareis duxit ab hostibus
Dum Mortis timidae claustra perhorruit
Et regna liventis barathri,
Taenarium populatus Orcum.
Olim sponte sua lapsus ab aethere
10Sese virgineo clausit in ubere
Mortisque permisit, cruentus,
Vincla pati Deus impotentis
Ut nos e Stygia proriperet domo;
Exhausto petiit sanguine Tartara
15Victorque laetatus tritoo
Ad superas remeavit oras,
Qui nunc aetheriis in penetralibus
Stellanti solio subsidet arduus
Terrasque prospectat patentes
20Impavidus tumidosque fluctus,
Ac dextra nebulas concutit aspera
Horrendaque manu fulmina deicit
Innixus et ventos feroces
Aeoliis moderatur antris.
25Sed iam, Christe, precor, sollicitas preces
Lugentis miseri suscipias, Pater,
Ipsumque permittas fideli
Corde tibi celebrare laudes.

11. ad Redemptorem Nostrum ode

Mundi creator maxime, coelitum
Quo gaudet ingens turba potentium
Et rege laetatur superbo
Sidereusque polus triumphat,
5Audi, rogo te, vota precantium
Et nostra dexter munera suscipe
Adsisque iam lenis virisque
Supplicibus faveas, Redemptor,
Materna siquid profuit ubera
10Lactare sacrae candida Virginis
Et regna liventis barathri
Taenariasque adiisse rupes,
Ut nos ab umbris eximeres Stygis
Quos ante Pluto dirus inhorruit
15Saevaeque vexarunt prophanis
Eumenides facibus sorores
Ac flamma nigro sulphure contudit
Et Styx profundo consito limite
Orcique lugentes catervae
20Et Stygiae moderator aulae
Pallensque foedo Cerberus horruit
Vultu, paventis ianitor atrii
Ternoque concussit latratu
Tartareis metuendus oris.

12. ad divum Rocchum | ut a pestilentia tueatur precatio

Dive, luem hanc populis o Latiis averte precesque
Respice quas cuncti fundimus ore pio
Pestiferasque hinc pelle faces populique precantis
Membra salutiferis prolue, dive, vadis
5Infestosque, pater, digneris pellere morbos
Hunneosque ex hac peste tuere lares.
Utnia gens, salva es! Timeas nil, vota Tonanti
Debita iam sacro perfice: compos eris.

13. in festo Petri et Pauli ad Christigenas

Annua coelitibus redeunt iam sacra duobus,
Christigenis quibus est pax data supplicibus
Et quibus horrendi iacuerunt proelia Martis
Efferaque occubuit Palladis ira deae.
5Ergo hos devotis veneremur mentibus atque his
Ponite, mortales, debita thura focis.
Aurea namque dabunt humanae saecula genti
Permittentque sacri tecta subire poli.

14. deprecatio Iosephi Sporeni | naufragio pereuntis ad Beatam Virginem | et responsio Virginis ei opitulantis elegia X

1 "Virgo o siderei regina superba Tonantis,
Cui datur aetherei sceptra tenere poli,
Felici praesto sis alite dextraque saevis
Fluctibus oppressam dirige, Virgo, ratem!
5En mediis peritura gemit iam puppis in undis
Et iacet in tumido fracta carina salo;
Ecce negant tutos contraria flamina portus
Et gravis optatam denegat aura viam
Nullaque ferventes contendunt carbasa fluctus,
10Undique sed tumidi perstrepit unda maris.
Me miserum, Stygias opus est nunc ire per undas
Nigraque Tartarei visere regna dei,
Umbrosas habitare domos et Cerberon altis
Quassantem barathri maxima regna sonis!
15Ergo tanta meae meruerunt crimina vitae
Damna, ut tam subita morte miser peream?
Parcite iam, quaeso, iam parcite fluctibus undae
Et sinite optatos tangere puppe sinus
Et date iter placidum salvamque adducite navem
20Insanamque, rogo, ponite saevitiam.
Littora iam valeant patriique valete penates:
En pereo et rapidis me rapit Auster aquis".
2 "Quid quereris? Dea sum, genitrix quae magna Tonantis
Dicor et aetherei praegenuisse Deum
25Et coeli regina vocor; me regia divum
Gaudet quae aetherio lumine cincta micat.
Nil timeas, tibi opem pereunti maxima porto.
Pone metus, salva est puppis et unda tacet.
Vade age, et aetherio iam debita vota Tonanti
30Perfice et incensis da pia thura focis".


15. ad Deiparam Virginem Mariam elegia XI

Salve, Virgo Dei genitrix sanctissima, cuius
Ex utero nobis Spesque Salusque data est.
Quis laudum posset praeconia summa tuarum
Scribere? Tu meritis sancta vocare tuis,
5Te celebrant omnes, felix materque beata
Diceris et titulum virginitatis habes.
Perdiderat quodque Eva nocens et perfida fructu
Ipsa redimisti fructibus, alma, tuis.
Te chorus angelicus veneratur, te pia semper
10Turba prophetarum, diva Maria, canit.
Te qui martyrium perpessi quique sequuti
Sunt Christum laudant mirificeque probant.
Agmen virgineum coelestumque inclitus ordo
Omnis te extollit laudibus innumeris.
15Te solam voluit matrem qui regnat Olympum
Aequoraque et terras, aethera quique regit;
Quique etiam mundum distinxit ab aere et ignem
A ponto necnon cuncta creata dedit;
Cui tandem omnigenae parent qua lumine Titan
20Exit et Oceani qua renovatur aquis.
Clarior es Phoebo, medium quum luce per axem
Fecit iter, nimbis nec tegitque polus,
Astrigeri regina potens et maxima coeli
Porta salutaris nec tamen immerito:
25Noctivagos etiam superas splendore relucens
Ignes; chrisolitis es, pia, fulgidior.
Te propter matrem disiecta idola fuere,
Fallebant quoniam fraude dolisque viros.
Iuppiter amisit coelum nec fulmina mittit
30Amplius et Venerem despicit alta Paphos
Iunonemque Samos, necnon Ditemque Mycenae
Diffugiunt, spernunt Pallada Cecropii
Et Latonigenae periere oracula Phoebi.
Nunc demum nulla est vana superstitio:
35Omnes te gentes cum Gnato, mater, adorant
Esseque tu cunctis anteferenda meres.
Haec tibi pauca meo tenui, sanctissima, versu
Scripsi, ne nostri non memor esse velis,
Innumerae quamvis aliae sint et tibi laudes
40Materia nostrum et ingenium inferius.
Ut mihi concedas, Virgo, non maxima Croesi
Regna peto aut Phrygio ditior esse Mida:
Sed tantum ut merear puro te pectore semper
Diligere et summa te pietate sequi.
45Hanc animam et postquam vitam corpusque relinquet,
Te precor, accipias, Virgo, benigna manu
Et dignere meis intexis versibus et si
Doctrinae immunes sunt gracilesque nimis.
Namque mihi certum est, dum spiritus hos regit artus
50Semper te et Gnatum glorificare tuum.

16. de divo Ioanne Baptista

Cessent antiqui Phoebi celebrare poetae
Numina vel falsi saxea monstra Iovis,
Aurea nec laudent Capitolia, Terminus unus
Cum Iove ubi colitur. Pagina vana, tace;
5Effer Baptistam super ardua sidera divum.
Hic clarus tantis laudibus esse meret
Qui, dum vita data est, solis in saltibus asper
Vivebat, rigidos nec metuebat apros
Nec fulvi horrescens trepidabat hic ora leonis,
10Igne Iesuaeo sic calefactus erat.
Quin etiam ut Christo serviret in urbe parentes
Divinos liquit tactus amore Dei.
Hoc facere assuevit cum vix compleverat aevi
Lustrum: consimi1is quis puer huius erit?
15Iccirco ignoro quibus illum laudibus aequis
Decantem aut cantus quod queat esse caput.
Quomodo divinum potero laudare Ioannem
Cum tenue ingenium sit mihi et ars tenuis?
O utinam possem bombis aequare Maronis
20Hunc versum aut elegis, candide Naso, tuis!
O aut gustassem teneri modo dulce Philetae
Flumen ut hunc quirem carmine ferre deum
Cui me devinctum fateor, quia fundere numquam
Ante Deum gratas desinit ille preces.


17. eruditissimo adolescenti Petro Aleandro | Iosephi Sporeni Scodrensis ad Beatam Virginem hymnus

Quo mea Partheniae decus allatura coronae
Musa ruit? Cui nostra fluunt praeconia? Cui se
Pura verecundo summittunt carmina vultu?
Petre, tibi; nam sidereae candentia matris
5Templa foves plenaque deos veneraris acerra
Ante omnes; tum Assyriae suspensa puellae
Tecta et Idumei venerabile numen Iesus
Innata pietate colis castumque beatae
Sectaris virtutis opus nec degener alti
10Nomen Aleandri docta complecteris ulna.
At tu (Pieriae nec enim cano dona Thaliae)
Pande serenati sacrata palatia coeli,
Diva Palaestino spectabilis unica partu,
Ipse tuas donec propero sincerus ad aras,
15Vinctus honorata felicia tempora lauro
Intendoque tuum fidibus proferre canoris
Numen arenosi quo fervida littora ponti,
Quo Ditis regna alta tremunt Stygiaeque lacunae.
Spargite odoratos, pueri, simul undique flores,
20Accensis date thura focis; bona dicite, matres,
Verba nec abiecta quisquam neget ire lacerna
Incomptisve comis moestoque accedere vultu,
Scilicet ut superae precibus pia numina placet
Virginis et iustas divorum leniat iras.
25Ipse ego, Sidonia velatus pectora palla
Vocalique lyra plectroque insignis eburno,
Diva, tuas referam laudes. Vos flamina, venti,
Ponite et Aeoliis mites procumbite in antris,
Tuque pares da, terra, vices pontusque procellas
30Comprimat undantesque sinus tutumque per undas
Praestet iter nautis optataque ad aequora mitis
Evehat et timidis pateat via tuta carinis.
Ite procul nigrae fulgentemque aethera nubes
Linquite et auricomi radiantia lumina Phoebi
35Per puras sinite ire vias currusque nitentes
Terrenos lustrare globos et curva profundi
Littora stagnantesque lacus camposque virentes.
Sed quid id est? Video rutilas descendere coelo
Lampadas, inflexo quas poplite Phoebus adorat
40Aurato temone sedens. Procul ite, profani,
Ite procul, nam Virgo sui petit atria templi
Angelicis stipata choris. Quam sacra coruscis
Membra nitent radiis, facies quam pulchra decensque,
Virgo, tibi est! Flavi rutilant diademate crines,
45Phoebeis sunt ora magis radiata quadrigis
Arctoaque Helice Phaethonteisque favillis
Splendidiora, quibus rerum telluris alumnae
Arsit opus penitusque ipsorum arx alta deorum
Neptunique domus cumque ipsis Naides undis
50Et Thetis et Triton atque humidus ora Palaemon.
Non tantum Cynosura micat, non candida Phoebe
Nocturnos agitans currus cum forte sereno
Nubila sunt deiecta polo, cum turbidus Auster
Ingentes posuit flatus placidusque sub antris
55Incubat Aeoliis nec ponti murmura miscet
Silvarumque comas strepitu ferit Africus alto.
Adde quod Eoos superas candore nivales
Marmoreamque Paron; superum te ductor honore
Omni insignivit sacrisque incudibus arte
60Excoluit mira et divino pollice finxit
Formavitque volens. Hic te natalibus unam
Sordibus excepit primaeva ab origine mundi
Criminibusque aliis. Sed quid praeconia formae,
Virgo, tuae referam? Cedunt tibi sidera, cedunt
65Coelestes tibi, diva, chori, nec maior in astris
Te manet excepto superum rectore deorum.
Ille quoque Empyrii delapsus culmine coeli
Divinos clausit tua sub praecordia vultus
Mortali sub fronte latens, ut scilicet omnes
70Damnatorum animas superis imponeret oris
Tartarei Deus exuviis Phlegethontis onustus
Atque triumphatis insignem manibus Orco
Victor agens praedam coniuratasque cohortes
Quas pater illicitis epulis damnaverat Adam
75Dum cupit, heu, nimium carae indulgere maritae.
Felix illa dies magni qua Conditor orbis
Te matrem Nato elegit voluitque subesse
Cuncta creata tibi. Probitas hoc, diva, fidesque
Hoc tua virginitas meruit; te namque reperta est
80Sanctior haud mulier totum quaesita per orbem,
Divina melius quae religione beatos
Excoleret coetus vel custodiret honores
Sanctaque iussa deum. Teneris tu, Virgo, sub annis
Templa frequentabas et munera grata deorum
85Spargebas calathis violas et serta per aras
Ardentesque focos; genitrix hoc sancta docebat
Longaevusque pater Ioachim curvatus ab annis
Hebreaeque nurus. Tunc te inviolata Tonanti
Pectora sidereo referunt sacrasse torumque
90Promisisse deis et virginitatis honores.
Non tibi mortales thalami taedaeve iugales,
Non cantatus hymen, tibi non laudata fuere
Foedera vel socii cura conubia laeti:
Coeperat aethereus, Virgo, tua membra Cupido
95Et te divino vinctam retinebat in aestu,
Vincla recusabas nec tu tam grata, sed illi
Gaudebas dare colla magis nec lusit inani
Te spe sanctus Amor. Casta nam condidit alvo
Regnatorem orbis terraque marique potentem.
100Ergo serenato divum tibi nuncius ore:
"Mater, ave, - dixit - supremi conscia fati,
ante alios probitate homines felicior una
Et superis dilecta magis. Tu numen Olympi
Concipies utero, quod vasta cacumina coeli,
105Quod capere unda nequit tellusque Erebique tenebra
Et Stygii regna ima Iovis, tuus unde gementes
Eripiet fetus populos, cum viscera clavis
Fixus anhelantemque animam spirabit in auras
Et trahet extremam moribundo pectore mortem".
110Summe sator rerum, qui nutu maxima terrae
Fundamenta quatis, qui coelum et numina torques
Rauca maris nubesque regis ventosque feroces,
An maiora tuae poteras dare praemia matri
Quam complere suum divino semine ventrem
115Teque sub illius componere pectore? Felix
Virgo, iterum felix, cui summae contigit uni
Maiestatis onus sancto circumdare tergo
Hancque simul partu vacuas producere in auras,
Natura admirante, nimis rursusque perenni
120Virginitate frui et nullos sentire dolores
Dum pareret castaque Iovem demitteret alvo.
Prisca Dioneae cedat reverentia matris
Et magnae Iunonis honor, nec Delphica Phoebum
Templa colant, nec Creta sui veneretur alumni
125Numina, nec Libyci resonent responsa tonantis
Quaeque rudes fallunt populos oracula, nec sit
Ulla fides avibus, volucres nec providus augur
Consulat aut ventura canat spirantibus extis.
Cedat opis Stygiisque ferat responsa catervis
130Ore Themis falso, nec te, Saturne, Latino
Roma tholo celebret: tua nam sublimia Christus
Numina prostravit totoque fugavit ab orbe
Dictaei vexilla Iovis Bacchumque sub ipsis
Lyncibus oppressit, Venerem summersit in imis
135Fluctibus et propria Bellonam contundit hasta,
Quicquid et antiqui fuerat mentita propago
Temporis et quicquid falsas coluere per aras
Thure rudes populi, latuit quos vera superni
Maiestas Patris et fidei reverentia nostrae
140Quam tibi profuso firmavit sanguine Christus,
Prostrata veterum iam religione deorum.
Cedant Bistoniae metuendae Palladas arae
Externa quae caede madent nec sanguine Phoebe
Gaudeat humano, Scythicae velut incola terrae
145Scaeva Thoanteae veneratur templa Dianae
Crudelesque colit flammas, Baccho nec adusti
Thura ferant Indi, Saliis nec cura Gradivi
Sit, nec thura Phryges Cybeleia tecta frequentent
Labdaciasque nurus rapiant trieterica Bacchi
150Sacra, nec Ogygiis incumbant Maenades aris.
Tu quoque Niliacas Io celebrata per urbes
Sis procul et tua templa ruant ac cornibus Apis
Concidat auratis, quin et canis ora genasque
Ponat Atlantiades, nec se se iactet Osiris
155Inachidos servare torum. Quid tympana prosunt
Vestra? Aegypte, rudes populos praevertere tentas
Et superum irritare Iovem, qui lapsus ab astris
Humanae voluit sufferre incendia gentis
Duraque fata pati, nigris ut faucibus Orci
160Mortale eriperet genus et super astra locaret
Felices animas. Num duro adamanta creata
Corda geris silicesque graves sub pectore condis?
Vidisti hunc toties superum praecepta docentem
Assyriae per templa viae, tamen esse creatum
165Coelesti genitore negas et Virginis almo
Ubere conceptum. Non te miracula, non te
Magna docent hunc esse Deum subolemque Tonantis?
Virgo, decus superum, tenebrosam discute noctem
Hebraei ex oculis populi radiisque coruscis
170Pelle procul nebulas, ut Nati perfida noscat
Turba tui numen, piget, heu, tot adire sub umbris
Tartareis animas Stygiasque videre lacunas.
Vos quoque sidereum quibus est fas noscere Patrem,
Christigenae, geminas ad coelum tendite palmas
175Et votis placate deos ne tanta perire
Agmina Idumaeosque velint damnare nepotes
Invisumque genus. Populo tu, Virgo benigna,
Parce tuo, nec enim mortales despicis aegros
Ad tua cum positis redeunt sacraria culpis;
180Praeterea Idaei furias contunde minaces
Regis, Aventinae qui ferro exscindere molis
Fundamenta parat Romanaque moenia et arces
Hesperias ruere et Christi extirpare ministros.
Illis vel potius sacra baptismatis unda
185Natales maculas infandasque ablue sordes:
Namque tuum facibus Stygiis accensus ovile
Persequitur totumque acies extendit in orbem
Et fatui Maumethis opes sceptrumque potentis
Appetit Ausoniae, nec quisquam castra tuetur,
190Diva, tuosque lares pariter civilia lassant
Proelia Christicolae et proprios bellantur in artus
Et totis miseri decernunt viribus almae
Imperium Italiae. Germani hinc accola Rheni,
Arduus excelsoque elapsus vertice Dacus
195Hispanaeque acies concordia signa ferentes;
Illinc aligeri surgunt vexilla leonis
Fluctibus Hadriacis Rhodano comitata frementi;
Dumque videt magno nutantes pondere fasces
Hesperiae, Getici moderator maximus auri
200Bella parat nobis et fatum immane ducesque
Provocat Ausonios armis Christique phalanges
Cedit atrox Virgoque tui sacraria templi
Arcanosque aditus violentis caedibus implet.
Heu scelus, heu crudele nefas! Hunc saepe frementem
205Pannonius sensit, rapidum quique incolit Histrum
Illyricosque amnes; hunc Sparta, hunc clara Corinthus,
Epiri hunc tremuere lares, hunc Pharsala tecta
Emathiaeque urbes tuque, o memoranda per omnem
Scodra parens orbem, Cadmeiaque arva Samosque;
210Hunc nuper Phoebea Rhodos, Rhodos illa frementem
Expavit regique novo servire coacta est.
Quid moror? Hunc lato tellus complexa profundo,
Hunc ipsi Antipodes metuunt, quos nuper Hiberus
Classe adiit valida tumido devectus ab aestu;
215Hunc Persae Scythicique amnes nixusque fugaci
Parthus equo trepidat. Latis huic Africa campis,
Huic paret Iudaea phalanx, huic Memphis et altae
Confusus Babylonis apex et decolor Indus.
Non tamen his contentus hic est, Capitolia demens
220Tentat et augustos cupit incestare penates;
Et nisi opem nobis pede tu fers, diva, secundo,
Voti compos erit totumque subegerit orbem
Ense cruentato. Sed tu, placidissima Virgo,
Christicolas tutare tuos aequisque phalanges
225Iunge tuas animis civiliaque arma reconde.
Imperet Arctois tumidus Germanus in oris
Et Tagus Hispanos curet frenare maniplos;
Gallia trans Alpes, pacato Marte, ministret
Iura suis populis, Venetus quoque sceptra suasque
230Possideat contentus opes: sic cuncta quiescant
Regna, nec imperii populis sit tanta cupido,
Quin etiam Aetolii rapiant temeraria fratres
Dogmata Eleutherii fugiendaque iussa, nec ullus
Coetus ad hunc properet; vanescat quaeque per orbem
235Falsa superstitio, Christum colat omnis honore
Thuris et ardentes veneretur Virginis aras.
Ast ego Cirrhaeo demens expulsus ab antro
Insigni plectroque carens, nec concitus oestro
Pierio, nec Pegaseis saturatus ab undis,
240Ulterius tua, diva, canam praeconia? Quae non
Heroae clangore tubae Rhodopeius Orpheus
Tolleret Ascraeusve senex aut Pindarus ipse
Enthea plectra sonans, vel qui suprema Pelasgis
Busta dedit Laiique pias compescuit umbras.
245Sed satis haec tenui tibi sit lusisse cothurno,
Stellantis regina poli, primordia Phoebi.
At me longaevos si ducent fata per annos,
Te posthac maiore tuba et maioribus ausis,
Diva, canam. Non me divini Musa Maronis,
250Non me Dulichii vincet cantator Ulissis:
Virgineo dicam superi te membra Tonantis
Concepisse utero et liquidas fudisse sub auras,
Dicam et Avernales te formidare catervas
Et nigras sine sole domos umbrasque silentes
255Insuper et magni referam natalia Christi
Et crudele necis genus et crudelia vitae
Fata suae poenamque crucis geminosque latrones;
Inde triumphales super ardua sidera currus
Ordiar advectos Ditemque in regna gementem.
260Tu modo, diva, meo tristes e pectore curas
Letiferosque fuga sacro medicamine morbos
Nostraque fac rata vota, precor, semperque perenni
Permittas nos pace frui, dum vescimur auris,
Vivere dum nos fata volent tetricaeque sorores.
265Post obitum flammata super convexa locabis
Et dabis aeternos coeli inspectare meatus.

18. Redemptoris Nostri Genethliacon

Parthenio labentem utero (coelestia postquam
Atria deseruit maiestatemque parentis)
Progeniem proferre paro. Gravat ardua vires
Calliope tenuique negat succumbere plectro;
5Ambracii gravat ora dei teque alta moventem
Chaonia, Sporene, tuba superosque rudenti
Irritantem auro et castae ornamenta puellae.
Unde tibi fluit haec pietas, Pater optime divum?
Unde tibi tam mitis amor? Num diligis orbem?
10Num curae tibi nostra salus? Labat ecce quieti
Ora poli tardique hebetant nascente Triones
Te nascente, Puer, septenique ambitus astri
Tectaque divorum flammantia. Tu mihi tantum
Pande, precor, pietatis opus, qui sidera nutu
15Concutis, ardenti formasque tonitrua coelo,
Cunctarum genitor rerum, cui provida paret
Natura humanumque genus, si te artibus olim
Odrysiis procumbentem grato ardua fovit
Scodra sinu, quom Strymoniis Mars impius armis
20Ingrueret, si Threicio pius obstitit orbi
Armato Sporenus equo et tentoria forti
Prostravit Pangaea manu Turcasque rebelles.
Merserat aeterna primum sub nocte parentem
Rex magnum sortitus ebur magnumque deorum
25Concilium et geminos terraeque marisque recessus.
Merserat, atque ipsum Stygio acclinaverat atro
Seposita pietate carens. Illum atra gementem
Circum stagna Deus prospexit ab aethere seque
Vocibus his media clamantem in valle barathri:
30"Ergo per aeternos crimen produxerit annos
Fas odii, Pater alme, tui? Stygiisque piabit
Suppliciis infanda meae commissa maritae?
Ergo etiam seris promissa nepotibus instat
Poena gravesque umbrae? Sic surget inutilis aevo
35Progenies? Quae meta manet, quae meta laborum?
Qui finis poenaeque modus? Satis hausimus Orco
Supplicii; iam fulgenteis da cernere coetus
Astrorum, iam purpureo nos ingere coelo,
Omnipotens. Quid namque hominem formasse iuvaret,
40Quid terras variisque orbem pinxisse figuris,
Si mortale genus Cocytia regna subiret
Et numquam aethereas divorum cerneret arces?
A! quanto melius tali incubuisse figurae
Esset et ardentem vidisse Hyperiona numquam,
45Quam sic aeterno umbrarum succumbere leto
Atque aurae expertes sub nocte iacere profunda!
Ergo agedum misera quamprimum hac valle malorum
Eripe nos, si digna peto, si qua emicat axe
Cura mei". Sic orabat lacrimabilis Adas,
50Sic Eva, sic caesus Abel Phariaeque sorores
Et Moses longusque Hebraei sanguinis ordo
Instabant fieri et veniam clamore petebant,
Psalmiferi tamen ante omnes vox rauca parentis.
Annuit his Genitor: coelo volat ocius alto
55Nuncius aptatis suffultus pectora pennis,
Divorum mandata gerens, terrasque volatu
Ambiit et Syriis tandem citus astitit oris.
Ceu picti regina chori volucrumque per auras
Et coeli convexa ruit, siquando Caystri
60Per ripas errare vagos perspexit olores,
Per littus, Penee, tuum et vernantia Tempe,
Plaudentes illi per amoena vireta vagantur
Et dulces grato modulantur murmure cantus,
Illa ignota ruit mediumque per aethera cursus
65Tendit et ignaris subito ferit inguina rostro;
Haud secus alatis pedibus Iove missus ab ipso
Angelus astriferi linquebat culmina coeli
Candenti nimbo effulgens. Hunc limbus obibat
Atque humeris iubar exortum vultuque sereno,
70Huic roseus fulgebat apex. Iamque aurea iussae
Tecta deae iussasque notaverat ordine postes,
Quom procumbentem secreta in sede puellam
Aspicit et superos votisque animisque moventem.
Ergo illam sic pronus adit, sic pronus adorat:
75"Salve, cura deum, supremi conscia fati,
Aeterno dignata toro thalamisque deorum.
Salve agedum, salve (ingeminat) Virgo optima. Nam te
Orchomeni excepere deae; tibi gratia fulsit
Stellanti demissa polo, venientia cuius
80Numina concipies uterique in parte locabis
Promeriti, simul auricomis tibi fulserit astris
Omnipotens alvumque pio ditabit honore.
Ne dubita; sic fata iubent, sic imperat ille,
Ille sator rerum, cuius tibi maxima pando
85Iussa. Illum paries Natumque vocabis Iesum.
Haec coelo decreta manent; tu iussa deorum
Exequere et thalamis aethrae gemmantibus infer
Lethaei populos haerentes faucibus Orci
Optatoque extende polo, quoi maxima quondam
90Iura dabis coetu divorum evincta superbo".
Dixerat; illa genas deiecit et ora rubore
Tincta verecundo communi fixit alumnae;
Haec volucri tunc orsa deo atque haec pectore fatur:
"Fatidicos haec saepe choros veteremque meorum
95Progeniem et multo bacchantes numine vates,
Arcano puer orte polo, monuisse notavi,
Venturum monuisse Deum quem pectore virgo
Conciperet non umquam avido complexa marito,
Non Paphio combusta rogo. Sed quis mea tanto
100Pectora digna Deo tantoque putasset honori
Aequa? Veni iam, sancte Puer, teque ingere nobis,
Maiestas horrenda, veni mundoque salutem
Lustraque Lethaeis felicia gentibus affer.
Hoc (ut opinor) erat; sacrisque pulsus ab aris
105Secessit genitor lacrimans urbemque reliquit
Cum grege rura petens et devia lustra ferarum,
Quandoquidem nullos subolis produxerat usus
Et fetus canae solatia longa senectae.
Ergo abiit curvisque recessit moestus in antris,
110Illum omnes famuli atque abducta armenta secuti.
Postquam altum est emensus iter, pia numina gratam
Exorabat opem solabaturque timores.
His rerum Genitor precibus commotus ab alto
Grata meo statuit solatia ferre parenti.
115Nox erat et nitidis radiabat Cynthia bigis
Germanum succincta iubar, tum lumina somno
Fessa dedit senior, blandam traxitque quietem.
Ecce autem aethereus sopitum nuncius illum
Missus adit, tum sic nocturna silentia rupit:
120"Iam luctus, pater, ingenteis, iam comprime raucos
Ore modos gemitusque tuis procul artubus obstet.
Sunt tua nam rata vota; dabit tibi Iuppiter omne
Quod cupis atque tuae rara incrementa maritae
Divinumque extendet opus, quippe exeret alvo
125Convexi sceptra alta poli, datus unde hominum rex,
Unde erit amissae populis via parta salutis.
Surge igitur teque his tandem citus eripe curis
Antiquamque domum repete antiquosque penates.
Et ne vana putes superum mihi pandere Patrem,
130Accipe signa atque haec longaevo in pectore conde:
Auratae simulac portae incrementa subibis
Fessus, ibi cernes dilectae coniugis ora
Et dulci teneros fletu amplexaberis artus."
Sic orsus celeri repetit vaga sidera cursu
135Nuncius alatisque volans per inania plantis
Stellanti tandem Genitoris constitit arce.
"Hinc me progenitam referunt, hinc laeta parenti
Gaudia natalis noster demisit utroque.
Illi me summo primum vovere Tonanti
140Pollicitique meae sunt virginitatis honores.
Ex illo sacrorum adytis rituque deorum
Accubui et superis mentemque animumque paravi.
Quare si nostri pia promeruere labores
Numina et omnipotens ita fata recensuit auctor,
145Accipio quaecumque iubet nec dicta recuso".
Haec effata manus geminas ad sidera multa
Cum prece diva tulit circumplexumque profundas
Neptuni Glaucique domos et Tartara terris
Abdita venturumque pie veneratur Iesum.
150Angelus interea velox ad celsa volavit
Tecta poli et motis coelo se immiscuit alis,
Qualis inexpletae post bella exhausta catervae
Deiectosque polo socios fratresque rebelles
Candida divinae transcendit limina portae.
155Protinus Omnipotens (nec enim cunctatus) amatae
Corda deae subiit castoque sub ubere laetus
Occuluit se se atque altos Puer abdidit artus
Mortali sub fronte: Puer, coelestis origo,
(Aspicite) humanum non dedignatur amorem
160Nec temnit duras pro nobis pendere poenas.
Ut cupit elato Patris abscessisse meatu
Terrenasque habitare casas mundique salutem
Primaevumque nefas violento exolvere fato,
Ut celer ex alto ruit aethere parvulus Infans!
165Quem petis, alme parens? Patriae num deseris aulae
Tecta metu? Num terrigenas fugis? An tua forti
Porphyrion dextra quatit atria? Cedite porro,
Cedite, qui nivei convexa micantia coeli
Oromedonteae dura extimuisse putatis
170Tela manus Ceumque animis super astra ruentem
Atque giganteis olim affectata ruinis
Templa poli et gelidae subnixum Pelion ossae.
Mens etenim quam caeca foret quamque impia nobis,
Religio queis vera micat, si turpia summos
175Arma deos atque anguipedum concordia fratrum
Agmina formidasse atro gavisa triumpho
Turba putet manesque pio insultasse Tonanti.
Namque procellosi proclives gurgitis undas
Neptunique domos canosque Palaemona fluctus
180Ore exhalantem Puer, hic Puer, inclita coeli
Progenies terramque domat Stygiasque lacunas.
Ille manu roseo surgentem Phosphoron igne
Firmat et Aeolio spirantes carcere ventos
Ille fugat, nubes rursusque per ardua vasti
185Producit convexa poli turbatque vehitque.
Hoc mandante vagos agitat per inania pulcher
Phoebus equos promitque diem mortalibus almum.
Quis geminat longas firmato Hyperione luces
Castra Palestinae saevo dum Marte phalanges
190Adversasque domant acies hostemque rebellem?
Prothea quis Glaucumque senem pelagoque sonantem
Aequorea Tritona tuba vitreasque sorores
In varias deduxit aquas tutumque catervis
Fecit iter profugis atque agmina dira sequentum
195Fluctibus oppressit iunctisque reclusit in undis?
Tu, Pater omnipotens, prohibes qui ad sidera duci
Confusae Babylonis opus Phariique repellis
Damna ducis turpique tuos ditione ministros
Eripis atque hostes infesto vulnere mulctas.
200O facilis pietas, superi tu ne auctor Olympi,
Divinas exosus opes, mortalia carpes
Viscera et humanos non dedignaberis artus
Parcarumque subibis onus mortisque frementem
Aspicies aulam pallentisque agmen Averni?
205Queis, Genitor, meritis tam maxima dona meremur,
Infecti maculis praecordia caecaque mentis
Consilia et foedas volventes pectore curas?
At non sic primi potuisset pendere poenas
Criminis e divis unus, quicumque fuisset,
210Nigrantesque Erebi regna eduxisse catervas
Ad superi convexa poli? Pugnantia divum
Sed quid fata queror? Te, magni conditor orbis,
Primaevum delere nefas luctuque maniplos
Iuvit anhelantes coelo imposuisse nitenti.
215Nunc igitur velox candentem verticis orbem
Aetherei et superae vitas commercia turbae
Virgineumque petis thalamum condisque sub imo
Ubere nectareo flagrantia pectora succo.
Nec te tam durae terrent incendia mortis
220Quam parat insonti palmosae cultor Idumes,
Nec te fata crucis nocturnaque verbera, nec te
Saeva coronato gaudentia serta capillo.
Cuncta, Deus, pateris mortali obnoxia turbae,
Frigus et Arctoae pallentia murmura brumae
225Oleniumque pecus quosque auget Syrius aestus
Letifer et magnus Nemees frondentis alumnus
Massylique gregis perspectaque sidera nautis.
Tu Bacchum Cereremque capis durosque labores
Invicto suffers animo maeresque timesque.
230Tu mortem, tu fata subis. Salve, inclita divum
Progenies columenque Iovis, quoi Tartara et ignes
Inferna de puppe Charon manesque triumphos
Expediunt; salve, terrisque labantibus adsis.
Non sic Palladia Codrus pro gente subivit
235Fata lubens terraeque imos extinxit hiatus
Curtius, ut magni durarent tecta Quirini,
Armato subnixus equo manesque petivit
Quique Palatinum prostratura agmina Martem
Taenaria roravit aqua, occursantia postquam
240Per noctem mandata tulit, Mavortius unde
Tela adversa furor patrio summisit honori
Hostilesque neci turmas dedit acer et omnes
Obnitens acies concepta perdidit ira.
Iam cedat Phoenissus honor pietasque per urbes
245Nota Palaestinas quique assurgentia ferro
Colla dedit patrio