Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Carolum Caesarem consolatio

Ergo etiam nostros, Caesar, te volvere casus
Ipsa adigunt saevis fata inimica modis?
Crebraque nos miserum vexant quae funera vulgus
Foedare augustam non timuere domum?
5Quae deformatos ostentans moesta penates
Nunc sacro lachrymas excutit ore tibi.
Ecquis erit superum posthac qui numina adoret
Aut summum speret flectere posse Iovem,
Caesaris effusas nullo cum pondere voces
10Audierit celeres diripuisse Notos?
Quaeque tulit sacris ingentia munera templis
Tam male coelestes consuluisse Deos?
I nunc, et pacem pingues exposce per aras
Aut aliquid sanctos perge putare focos.
15Irrita si Caesar, quo nil moderatius aetas
Nostra videt, fato vota iubente tulit,
Coniugis et raptae funus spectavit acerbum,
Spemque uteri enectam disperiisse simul:
Scilicet hoc cunctis meruit pax reddita terris,
20Et ductu totiens ocia parta tuo?
Hoc mare pacatum validis quod viribus ante
Clauserat obsessis Arriadenus aquis,
Hoc Nomadum fractae vires, partique triumphi,
Quos modo Sidonio victor ab hoste refers?
25Hoc Latio exclusus totiens Solymanus ab orbe
Et Nili occultum pulsus ad usque caput?
Hoc probitas, moresque tui, et notissimus ille,
Ille tuus tandem religionis amor?
Singula debuerant quorum fata aspera quaeque
30Rumpere, et aversos conciliare Deos.
Cuncta tamen rapidi discerpunt irrita venti,
Ipsaque nec pietas nec benefacta valent:
En Isabella tibi media intercepta iuventa
Ante diem indigno funere mersa iacet,
35Quae potuit nuper te coniuge digna videri
Quaeque capax tanti Numinis una foret,
Et dextram everso tecum quae tenderet orbi
Quaeque mari, et terris iura verenda daret;
Quae nisi nupta foret, pulsa formidine tellus,
40Quae nunc sub gemino Caesare tuta nitet,
Te te nixa uno merito foret anxia, partu
Quo posset tantum continuare genus.
Ipse mihi videor, morbo cum fessa cubaret,
Cernere te decoris vix meminisse tui,
45Atque illis manibus, queis concidit Aphrica tellus,
Nunc varias operum disposuisse vices,
Languentique sitim tenui nunc pellere lympha,
Collapsam tenero nuncque fovere sinu;
Nec non fallaci risum componere vultu,
50Cum cuperes lachrymis cuncta madere tuis;
Et merito: quis enim post arma gravesque labores
Orbe locus toto non odiosus erit,
Cum tibi se reduci non offeret optima coniux,
Illa olim collo sarcina grata tuo?
55Adde quod hostiles seu bello disiicis urbes,
Seu iuvet in capto ponere castra solo,
Curarum saepe insolito iactaberis aestu,
Cuncta domi repetens quam tibi tuta forent,
Cum populos Isabella truces, gentesque superbas,
60Imperii ad studium cogeret una tui.
Es memor ipse, olim dum te Germania regem
Detinet, et Rheni frigora, Caesar, obis,
Arserit ut tristi pugnax Hispania bello,
Tollere damnandas altius ausa minas.
65Armorum accepit sonitum sub gurgite flavo,
Moxque Tagus similes edidit ore sonos:
"Quos nunc iactari populos servilibus armis
Et dira spectas seditione premi,
Hos, Isabella, olim longa sub pace quietos
70Imperio cernes subdere colla tuo;
Nam tibi quod primis ausa es connubia ab annis
Caesaris, et sanctos una rogare toros,
His animis quibus ista rogas pia Numina tandem
Digna dabunt, votis moxque fruere tuis.
75Ipse deus properans eadem sub stragula Caesar
Deveniet, laetus quem comitetur Hymen.
Frustra illum optabunt generum magni undique reges:
Non alia dignus coniuge, Caesar, eris.
O ego tunc diti contorquens gurgite harenas
80Quam tibi selectis fluctibus alta petam!
Assurget placido lenis mihi flumine Iberus
Et quicquid circum vorticis unda vehit,
Laetus Anas pronis serpens per devia lymphis
Concedet ripis tunc decus omne meis,
85Et vagus arentem Sicoris qui humectat Ilerdam
Lataque conspicuis aequora findit aquis.
At tu felices taedas cui fata reservant,
Flavaque coniugii vincula nectit Hymen,
Non mihi tum molli telas discreveris auro,
90Lucentis lanae neu capiare globo,
Deceptam memorent haec ipsa ad munera quamvis
Nocturnis Phoeben praeproperasse rotis.
Affixae pensis aliae instrumenta Minervae
Tractent, et nivea stamina ducta colo,
95Ipsa manu impellas belli pulcherrima postes,
Occupet ut Iani limina clausa situs.
Ille igitur seu bella ferus meditetur ad Indos
Arvaque gemmiferis subdere pulsa vadis,
Prognatam Eumenidum diro seu sanguine gentem
100Contundat, Latias seu tueatur opes,
Tu populos late ingentes moderator, et urbes,
Votaque sint cunctis ultima pace frui.
Atque utinam; sed plura vetant quae pensa sorores
Ante Iovis solium, certaque fata neunt".
105Dixit, et auratum dispergens corpore rorem
Occuluit flavo se Tagus amne pater.
O, te tum quali prudens de vulnere, Caesar,
Celavit, lachrymas quotque sub amne tulit!
Emersere omnes quae nunc properantibus horis
110Ut fletu madeant tempora quaeque tuo,
Et matutinus flentem deprehendat Eous,
Ebibat et lachrymas Hesperus ipse tuas.
Talis dilecta viduatus compare turtur
Ingemit, et crebris questibus astra ferit:
115Illum non liquidi fontes, non pabula nota,
Nec picturato littora flore iuvant,
Turbatas meminit si quas sed forte lacunas,
Has sequitur, puros transvolitatque lacus.
Ramorum pernox densa nec delitet umbra,
120Arida sed tantum robora moestus adit:
Illic exceptus noctes exercet amaras
Et negat abrupto vivere coniugio;
At neget, et rauca testetur voce dolorem,
Quoque libet tristes augeat ore sonos.
125Te vero, ingentes alio traducere curas
Quem fata, atque hominum publica vota monent,
Ulterius te flere nefas, sat tristia, Caesar,
Funera sunt lachrymis concelebrata tuis.
Quin etiam Pauli pietas gratissima coelo,
130Humanum amplecti qua solet ille genus,
Sic nuper commota atro est hoc funere, ut omnis
Urbs tanto lachrymas viderit ire Deo;
Quarum ut nulla fidem possit tenuare vetustas
Ingenti cumulo mox pater ipse facit.
135Mittit Alexandrum tanti solatia luctus
Qui ferat, et lachrymis indicet esse modum:
"I puer, i, dixit, rerum spes una mearum,
Quo duce lapsa iterum saecla renata mihi,
Et prima quamvis signes vix ora iuventa
140Aude animos regum flectere velle tamen;
Ut firmata virum cum te iam fecerit aetas,
Vestiet et teneras lucida barba genas,
Iactatura tua haec quo sit se robore virtus
Praevideant certa tempora nostra fide,
145Quaeque tibi imposita est terris persona regendis
Inferior meritis quam sit et illa tuis.
Sollicitos dudum fletus nos Caesaris urget
Et cogit lachrymis ora madere piis,
Illi tu nostram defer, puer inclyte, mentem
150Et quo nos sensu torqueat iste dolor:
Lumina misissem tantos testantia luctus,
Carior ambobus ni mihi sis oculis".
Sic terris mortale genus miseratus ab alto
Laetitiam summus mandat adesse pater:
155Illam aurae, Zephyrique leves comitantur euntem,
Diffugiunt toto nubila pulsa polo,
Quaque pedem Dea blanda movet, risusque iocusque
Inducunt molles laeta per arva choros;
Haud aliter Pauli quo quo iustissima cura
160Vertit iter, moestus deserit arva dolor.
Illum auro insignem, et fulgenti murice pictum
Illustri arrident sydera cuncta loco:
Quae graviora petis luctus solatia, Caesar,
Exemplo pietas haec caret una pari.
165Pallida mors regum nullo discrimine turres
Pulsat, et exiguas concutit atra domos,
Cuius tela tamen si qua praevideris arte
Quo minus officiant fellis habere solent.
Hinc diri nuper totiens arsere cometae
170Visaque non notis cursibus astra vehi,
Sol pater obscura nitidum ferrugine crinem
Texit, in obtusos procubuitque dies,
Lunaque purpureo frontem circumdata giro
Infecit diris aethera imaginibus,
175Aeraque templorum nullis cogentibus alta,
Quis putet? insolito concrepuere sono,
Vox etiam vallesque inter lucosque silentes
Exaudita graves nocte ciere modos.
Pluraque, quae terras tunc pervasisse putandum est,
180Omina tam dirum praemonuere diem,
Ut contundendo iam mens assueta dolori
In rem praesentem succubuisse neget.
Praeterea, externis dum non turbatur in oris
Cunctaque Caesareo sub pede bella iacent,
185Obiectus menti timor hic, amissaque sensim
Iampridem fracto spes fugit ipsa metu:
Scilicet est aliquid fati cum venerit hora,
Ipsaque supremi funeris atra dies,
Cognatas interque manus, carosque propinquos
190Deficere, inque viri procubuisse sinu.
Illa sibi dulces commendat pignora natos,
Perque faces thalami, per geniumque rogat,
Interea fugientem animam dulci excipit ore
Coniux, et lachrymis irrigat ora piis.
195Dein tumulum Assyrio moerens perducit odore
Et tristes mittit munera in exequias
Marmoreo donec componat membra sepulchro,
Grandibus incidens marmora sculpta notis;
Omnia quae praesens implesti munera, Caesar,
200Defueris tantis nullus ut officiis:
Ornandi tumulum tibi nunc cura ultima restat,
Invictum ut tollas hac pietate caput.
Iam iuvat eductas spectare ad sydera turres
Et subvectatis molibus astra peti,
205Pyramidas iactet posthac queis barbara Memphis
Parcius, atque tuum, Caria, cedat opus.
Unde iterum artificum caelo generata resurgat,
Eoo coniux sydere clara magis,
Qualis erat populis olim cum iura vocatis
210Laeta daret, sacris donaque rara focis,
Seu qualis Libycis nuper te solibus ustum
Excepit, cultis enituitque genis.
Forsitan et vatem tibi nunc Germania, Caesar,
Itala seu tellus, seu mage Ibera ferat,
215Qui tumulo aspiciens immania surgere saxa,
Artibus et priscum iam rediisse decus,
Te canat, atque animo sortem indignatus acerbam,
Obduci tenebris coniugis ora vetet,
Vestraque victuris compellet nomina cartis
220Providus, et morti non sinat esse locum.
Tu modo Musarum dulces ne despice cantus,
Queis etiam flecti Numina saepe solent:
Omnia nam tristi cum sint obnoxia fato,
Despiciunt Stygios carmina sola lacus.
225Sic luctus olim ut consolaretur acerbos,
Marcello magnus templa dicavit Avus.
Sic Gai, Lucique simul molem inclyta Roma
Stare in tam longa posteritate stupet.
H......... haec monimenta doloris,
230Augustus domina liquit in urbe pater;
Dumque aliis noctem prudens, et nubila differt,
Inde sibi aeternum comparat ipse decus.
Ergo bonae florere artes, et surgere passim
Ingenia, et tanto principe cuncta niti;
235Musarumque chori dulces expromere cantus,
Solvereque Aoniis ora rigata vadis;
Scilicet hinc patriam linquens, et litora Minci
Tityrus aeterna fixit in urbe pedem;
Ascreumque canens Romana per oppida carmen,
240Frondis Idumeae praemia fronte tulit.
Egressus donec silvis, horrentia Martis,
Et Phrigii cecinit bella cruenta Ducis;
Atque pedem magno tandem congressus Homero,
Intactas Graium diripit unus opes.
245Idem etiam caelo demitti primus ab alto
Progeniem sensit ...........
Qua Duce mox toto ...........
Et posita prisca ..........
Dumque canit sublime vehens ad sidera laudes,
250Octavi, sacro detulit ore tuas.
Illo nimirum felici tempore, Roma,
Praesentes vatem quum coluere Deae.
Carmina quas magno dictantes culta Maroni,
Cinxisse aeterno te te adamante ferunt.
255Moenibus aeternis et sic fundasse superbam,
Nulla queat posthac ut soluisse dies;
Et merito, nam terra vehet dum robora, caelum
Sidera, dum Tuscas in mare Tybris aquas.
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt,
260Tantum perpetui carmina iuris habent.



2. in anum importunam

Hesperidum qualis dites circumplicat hortos
Anguis, et intortis flexibus arva tenet,
Talis anus, nostrae custodia dira puellae,
Observat teneros, subsequiturque pedes,
5Ut non illa queat comites, carosque propinquos
Hac sine, nec magni visere templa Iovis:
Non patrem incomitata petat, non filia matrem,
Usque adeo haec turbat gaudia tanta lues.
Quod si forte illam cupidis spectaris ocellis,
10Spectantis subito devovet atra caput,
Nec quisquam occurrit, cuius non turpiter ora
Appetat, et tristes murmuret ore sonos.
Aurato frustra latitet sub Iuppiter imbre,
Iverit ad Danaes haec modo saeva latus.
15Perfida, et immitis mores imitata colubri,
Cuius ad exemplum te quoque fata manent,
Digna quidem es sudibus vitam posuisse sub ustis,
Sed non Herculeo robore digna peti:
Crede mihi, cecinisti in me quae tristia nuper,
20In caput evenient uberiora tuum.
An socrum te odisse nurum non perfida narrant
Quae tecum aequaevae stamina longa trahunt?
Cuius te mores nequeunt mutare, nec illa,
Illa mihi geminum lumina cara iubar,
25Lumina queis rapidos submittat fulminis ignes
Iuppiter, et coeli regna minora putet.
Sume animos, formosa, mares, et colla tumentem
Deiice, et audaci robora stringe manu,
Forte modum vertat, frenum si coeperis ore
30Mordere, et tristi te explicuisse iugo:
Castaque nullius cum sis tibi conscia culpae,
Fustibus invisam, verberibusque doma,
Sic ultum venies manibus generosa pudicis
Mille animas, leto quas dedit ista truci.
35Nam quotiens libuit, noctem ducentibus astris,
Exuere humanam dicitur effigiem,
Et fieri obscoenam volucrem, mox unguibus uncis
Errant cum molli somnia nigra pede,
Infantum circum cunas volitare, nec ulli
40Parcere, cui matrem senserit esse procul,
Nec teneros nisi pastam artusque et sanguine poto
Assuetam ad vestros inde redire lares.
Tun pestem hanc patiere, meae spes unica vitae,
Ardescet tristi nec tibi felle dolor?
45O pereat potius quisquis sua commoda nescit
Servari melius qua ratione queant:
Blanditiis facilem, coniux incaute, puellam
In quamcunque velis duxeris ipse fidem;
Nam tenerae obsequio perstant in amore puellae,
50Sicque illaesa tori vincla pudorque manent.


3. ad invictissimum Herculem Ferrariae Ducem

Otia Musarum sacris, et Apolline digna
Quaerebam curis liber, et urbe procul,
Et nunc, qua gelidis immurmurat aura viretis,
Errabam tacito per loca sola pede,
5Nunc dorso exceptus nemorum, et viridantibus umbris
Pergebam Aonios laetus inire choros.
Hinc magnum Alcidem victuris condere cartis
Mens erat, et summi facta referre Ducis.
Scilicet ut puero Phoebi chorus astitit omnis
10Ad cunas, primos dum ciet ore modos:
Fulserunt nitidis circum plectra aurea gemmis,
Et dulces cantus Calliopea dedit,
Divinum ambrosiae Charites sparsere liquorem,
Quo languor teneris artubus omnis abit.
15Ecce tibi, superos inter lis orta repente est,
Munera quis puero nobiliora ferat.
Ipsa oculis Cytherea novum molita decorem
Afflat, et insolitum spargit in ora decus.
Mars pater immensum robur, venientibus annis,
20Spondet, et invictas ad fera bella manus.
Regna Deum genitor, rapido quae intersecat amne
Hinc Padus, et tumidis alluit auctus aquis,
Hinc sale Tyrrheno clauduntur plurima, at illinc
Hadriacis late fluctibus icta sonant:
25In medio Eridani surgit Ferraria ad undas
Aureaque invictum tollit ad astra caput.
Qualis septa ardet bacca Gangetide gemma
Atque puellares nectit honore comas,
Talis culta inter vicinas enitet urbes,
30Clara hominum ingeniis, Semideumque domus,
Quam vis nulla queat, non ipse excindere ferro
Iuppiter, adversum si ferat arma Deus.
Quin et avis atavisque potens, et sanguine Ibero
Mista Deum soboles iam mihi carmen erat,
35Externique iterum thalami, queis regia coniux
Gaudet, et Herculeum suscitat alma genus,
At mihi livor edax, Musarum sacra ferenti,
Obstitit, et coeptum linquere iussit opus.
Ignotas subito Nymphae petiere latebras
40Et flentem Phoebus deserit ipse pater;
Nil nemora, aut saltus miserum iuvere, latentem
Invenit, effuso cuncta labore cadunt.
Quid referam obscoenos vultus? quid sanguine foedo
Suffectos visus, quos meminisse piget?
45Canities inculta genas, color occupat ora
Buxeus, aurata pallidior statua.
Hoc ego nocte satas monstrum exhorrere sorores
Crediderim, et si quid tristius Orcus alit:
Tu mihi, seu fessis Italum succurrere rebus,
50Seu perstas regnis consuluisse tuis,
Ausoniae columen, quo nunc Ferraria gaudet
Principe, et irati vix timet arma Iovis,
Huic monstro occurras pernix, et vindice dextra
Fac Stygios repetat, te feriente, lacus.
55Herculea laetere diu sic, optime, fronde,
Aeternum terror hostibus unde cadat,
Sicque tibi placido delapsus in aequora cursu
Eridanus famulis littora pulset aquis.
Abstineat nostros olim si invadere fines
60Pestis, et haec telis concidat icta tuis,
Non mihi te potior fuerit Iove natus ab ipso
Alcides, coeli fulserit astra licet,
Straverit aut dirum Nemees sub rupe Leonem,
Traxerit et Stygium caeca per antra Canem.
65Saevius his quando monstrum est quo iactor, opemque
Numinis imploro terque quaterque tui.


4. ad eundem

Monstra quot Herculeis olim tremefacta sagittis
Strataque victrici disperiere manu,
Horrida tot livor se se in miracula vertit,
Cuius felle mihi tempora quaeque madent.
5Aptior hic Hydra miseris aspergere virus
Sibilat, et tortis flexibus arma parat;
Nunc fremit ore leo, tetris nunc rictibus atrox
Latrat, tergeminum dixeris esse canem.
Huic rabies stimulos diro sub pectore versat,
10Immanes pressit quae Diomedis equos.
Quid Caci referam vultus turpesque rapinas?
Sanguineoque voret quas ferus ore dapes?
Hunc semel aspicias, Strophadas vidisse putabis
Harpyias novit haec quoque terra suas.
15Quis deus hanc pestem nostro procul orbe releget
Aut Stygiis damnet, maximus ultor, aquis?
Tu mihi, tu coelo nomen qui ducis ab alto,
Et genus, hac etiam laude superbus eas:
Dis genite Alcida, virtus quo praeside surgit
20Itala, et amissum non sinit esse decus,
Non levis haec fuerit, strato ni corpore in uno
Herculeis pigeat laudibus ire parem.
Tunc mihi Musarum liceat secreta petenti
Perpetuo Aoniis invigilare choris,
25Teque super, meminisse olim quae funera victor
Ediderit, stricto dum furit ense pater,
Spreverit utque minas, et magni fulmina Iuli,
Romano qui tum praeerat Imperio.
Mox Venetum aggrederer classes, infectaque tabo
30Flumina, et evinctos bracchia capta duces,
Cum caput Eridanus viridi pater extulit antro,
Captivas cernens tendere vela rates,
Et patriae Alfonsum memorem virtutis, in arma
Irruere, et canis spargere tela vadis:
35Aerea depressis volvuntur rostra carinis
Et per victrices fracta vehuntur aquas.
Aurea sydereo plaudit Ferraria vultu
Et spoliis onerat templa superba novis,
Effossi pendent clypaei, telisque petita
40Exornant postes principis arma Dei.
Herculis hinc addunt laudes, pugnataque bella,
Et magni pariter facta canuntur avi:
Ut quondam patriae steterit pro moenibus urbis
Ille idem ingrueret cum ferus ore Leo,
45Fuderit utque acies densas, atque arva cruore
Sparserit, et Venetas fregerit altus opes.
Ipse gerens galea cinctam serpentibus Hydram,
Hadriaca edocuit spernere tela Padum.
Has ego ne ad metas possim contendere, livor
50Obstat, et admissos aequore terret equos.
Eia age, Pieridum quo nam tibi cura recessit?
Quove abiit longae posteritatis amor?
Huc huc flecte aciem, et sortem indignatus acerbam
Seminecem vitae restituisse velis:
55Sic tuus ante annos implens iam vota parentum
Pulcher avi superet te duce facta puer,
Teque unum ante omnes primis miretur ab annis,
Et se patre satum qui tulit astra sciat.


5. ad Iuliam puellam formosissimam

Iulia nata meis non ultima cura Camoenis,
Qua sine mi regum despiciuntur opes,
Dum me fata iubent longuinquis vivere terris,
Si modo sit sine te vivere vita mihi,
5Quod discedenti crinem turbata decorum
Pollicita es teneras imbre rigante genas,
Id praestes, moneo, quando haec in foedera sponte
Venisti, obstringens teque fidemque tuam:
"An mihi non omni semper sis carior auro,
10Me Danaes quamvis notus adulter amet?
Externis non sum capiar quae victa lapillis,
Nec laxa soleam quae stupuisse toga,
Incoctos inhiem nec quae male sana rubores,
Hos mihi sive feras, Aphrica, sive Tyros.
15Splendeat illa ostroque et Coa veste puella
Cui nulla in fletum nox vigilanda venit,
Interpellatos nunquam quae luxit amores,
Authorem cultus quae tenet ipsa suum".
Haec, et plura tibi cum me discedere fleres
20Excidere, animo quae mihi fixa manent;
Nam me destituat spes haec si, Iulia, nostri
Te merito noris funeris esse ream.
Non tu adeo vinctum triplici praecordia ferro
Me rere, aut silicem pectore habere meo,
25Hoc ego dissidium ut valeam perferre, tuoque
Amplexu credam posse carere diu.
Non me dura tulit summis in montibus ilex,
Expuit aut mediis Syrtibus unda maris,
Ut tibi me potior turbato foedere quisquam
30Esse queat, vitam nec posuisse velim.
Si petis unde mihi novus hic in pectora se se
Non nulla insinuet nunc ratione timor,
Novi ego peccandi causas quas Roma ministret
Et quam non facili res mea sita loco est;
35Adde quod apta tibi nimis est, quae, Iulia, tardet
Forma viros, miris alliciatque modis.
Sensi ego quam rapido nuper me absumpseris igni,
Cum semel es misero pervia facta mihi:
Ipsa tuo iaculata omni de corpore flammas
40Risisti, assuetae conscia nequitiae,
Et nisi quod subitam intulerant quae lumina cladem
Illa eadem medicas non renuere vices,
Ultimus ille dies misero illuxisset amanti,
Usque adeo incautum me furor abstulerat.
45Cur ego non aliis credam te, vita, placere?
Heu nimium multis haec tua forma nitet.
Tu tamen ipsa tuis constans stes, Iulia, dictis,
Dissimilem nec te iuverit esse tui.
Si quaeris patriis quid agam, pulcherrima, terris,
50Omnia mi sordent quae placuere prius:
Uror, dispereo, nec me labor improbus ullus
Vincit, et aeternum pectora vulnus alunt.
Ah quotiens ego dum laqueos, dum retia cervis
Tendo, ipsa es laqueos visa subire meos!
55Ah quotiens unco piscem dum fallimus hamo
Occurris mediis insidiosa vadis!
Saepe etiam visco Philomela excepta tenaci
Te dominam quaerulis visa ciere modis.
Denique quicquid agam, tibi mens haec dedita servit,
60Inque meo regnas imperiosa sinu.
Quin etiam accipiunt atram cum lumina noctem
Haud aliter falsis ludor imaginibus:
Nam modo nunc auro, nunc multis splendida gemmis,
Nunc ancillarum ducere visa gregem.
65Atqui utinam ludar, nec sint insomnia vera
Quae mihi fert longo parta labore quies.
Reiecto potius sed te, mea Iulia, circum
Crine caput, passis inveniamque comis,
Quaeque tibi assideat custos sola, obsita pannis
70Et mihi te absenti sedula servet, anum.
Ignaram his quaestus par est traducere vitam
Moribus, ut nulli sit cupienda viro:
Iure procax, vivatque potens et divite cultu
Quae pretio excepto nil sibi dulce putet.
75Di faciant nostro res sint in amore secundae,
Oppressum tantis nec velis ipsa malis.


6. de Christo crucifixo

Iam nova lux coelo terras demissa per omnes
Irradiat, nullis nubibus apta tegi,
Duxque viam signat flammis, et praevia caecas
Explorat latebras, restituitque diem:
5Humanum Pater ecce genus miseratus ab alto
Se retegit, qualem saecula prisca sonant,
Et quos nullius commendat gratia facti,
Ex nobis quando nil nisi triste fluit,
Inserit ipse sui, dictu mirabile, nati
10Artubus; insertos mox colit inde sibi,
Et fructus quos nostra illi non seminat arbor,
Coelesti prudens datque legitque manu.
Atque animo repetens crudelia funera, quondam
Queis mundo parta est, se tribuente, salus,
15Antiquam delet labem, legesque refigit,
Et coelo immeritos, syderibusque locat:
Scilicet haec Nato, duri solatia casus,
Esse dedit, tanta pro pietate, Pater.
Nil meritis tribuit nostris, nostra omnia sordent
20Hic opera, humana quicquid et arte queas,
Laurea debetur tota haec tibi, maxime ductor,
Quo sine nostra omnis spesque fidesque iacent,
Sanguine tu Patris solus decreta, minasque
Inducis, Stygias frangis et unus opes.
25Nil sibi de tanta quicquam decerpserit audax
Laude aliquis, quando hoc muneris omne tui est:
Sanguine tu nobis reditum, tu sceptra, Patremque
Concilias, coeli per te adaperta via est.
Incassum huc divos in vota vocaveris omnes,
30Unius hoc Nati nam iubet esse Pater.
Tu, iubare exorto, clara se in luce videndum
Cui Deus, atque Dei non negat ipse parens,
Quem tibi nunc precibus alium, votisque fatiges
Ferre aditum, nullo si prohibente licet?
35Fidere te cuiquam renuit Deus, ipse vocat tes
Omni defessum pondere quo relevet,
At nos segnities quae nam iam tanta moratur,
Quis Patrem fessus tardat adire pium?
Ipse Sathan, Sathan ipse, odiis incensus amaris
40Hos nectit laqueos, vinclaque dira parat,
Quo summi eripiat nobis promissa parentis,
Et coeli miseros templa subire vetet:
Humani observans nempe is vestigia gressus
Ardet, et erranteis implicat usque pedes,
45Cuius si mediis olim te. exsolveris, acer,
Nexibus, urget adhuc non tamen ille minus;
Urget, et extremae contorquens agmina caudae
Mille dolos veteri callidus arte novat,
Usque adeo iam tum praelato invidit honori,
50Cum premeret nitido sydera clara pede.
Ergo Deos meliora petens Natumque Patremque
Huius in invisum mox caput arma para:
Tela manu capias, fraudes frangentur inanes,
Et repetet Stygias hostis amarus aquas,
55Obscuramque trahens maculis inglorius alvum
Squammea, demisso pectore, terga dabit;
Fumanti demum stridens se condet in ulva,
Sauciaque effractis cornibus ora gemet.
Tu tamen, oro, animos parto ne tolle triumpho,
60Viribus acceptum nec refer ipse tuis,
Nec tibi tamen prudens quisquam hoc suaserit author,
Divino id nutu quin cecidisse putes.
Ni facias, properata leget vestigia retro
Lubricus, et multo promptior arma feret,
65Teque iterum involvet spiris ingentibus, audax,
Nulla queat posthac quas soluisse dies.
Haec modo scribebam, Arctois cum fulmen ab oris
Emicuit, longas subsecuitque vias:
Cuius ego excitus monitu, sequar omina tanta
70Qua licet, et Superum numina sancta vocant.
Iam iuvat exuvias veteres posuisse repente
Indutumque hominem protinus ire novum,
Altius et tenebris caput exertasse malignis,
Cum miser id possem constituisse minus.
75Proinde tona eloquio, coelo gratissima tellus,
Iam dabit victas quaelibet ora manus,
Nec frustra effusum Nati spectare cruorem
Ulterius poterit sustinuisse Pater.
Erumpet mediis sic Pax Aquilonibus acta,
80Quae secum terris optima quaeque vehat,
Postremo intrepidos coelestem sistat ad urnam
Iudicis, et firma nos tueatur ope,
Illustresque fide, ac consanguinitate propinquos
Cognato capiti restituisse velit.
85Ipse Pater solio demum miseratus ab alto
Dona recognoscet Spiritus ampla sui,
Et signo aspiciens ac Nati sanguine fultos
Transcribet urbi, pignora cara, suae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: