Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Ioannem Andream Valentinum Mutinensem

Iane, Valentinae decus et spes maxima gentis,
Quem genuisse virum praegestit Mutina talem,
Magnum virtutis specimen patriaeque tuisque,
Dum tu Romana celeber versaris in urbe
5Absentisque tui mandata exponere regis
Pontifici datur et voces audire loquentis,
Quo studio maiore queam, tibi carmina condo,
Carmina quae posthac animum testentur amicum.
Antra licet nondum fas est penetrare reposta
10Pieridum iuveni, prima lanugine malas
Qui signat, nec dum teneris excessit ab annis,
Magnus ubi heroas fertur cecinisse poeta,
Carmine Troianum referens Martemque Latinum,
Parnasique iugo residens Lucretius alto
15Dicere naturae est causas mortalibus ausus.
Tu docta at solitus versare volumina semper,
Cum primum balbae solvisti vincula linguae,
Aeternae facile mandabis nomina famae;
Nam tibi Phoebus iter monstravit lumine claro,
20Neu plantas saxo offendas neu stipite duro,
Cum numeris ludens, in primo flore iuventae,
Venandi Nymphis potuisti avertere curam.
Desistunt cursu damae cervique fugaces,
Latratumque canum expectant dentesque malignos;
25At volucres, innixae ramis arboris altae,
Excipiunt gratos dulci modulamine cantus.
Quid quod te manuum natura opera alta suarum
Edocuit, terram ut media regione locavit
Aeris, humano generique ferisque colendam.
30Arva natant vasto Neptunnia gurgite pisces,
Percurrunt volucres densis liquidum aera pennis,
Flectentes iter ipsa vocat quocunque voluptas.
Haec simul, ingenti giro complectitur aether,
Syderea ornatus circumque supraque corona,
35Imperitant imis rebus coelestia signa.
Hinc studiis hominum diversis corda teneri
Intuimur: vacat hic pomis agrisque colendis,
Ocia amat patriamque suam gratamque quietem,
Pinguia contentus bobus colere arva paternis;
40Hunc labor assiduus vastique pericula ponti
Exercent, dum quaerit opes terraque marique.
Pars in bella ruunt, pellentes pectore curam
Letheam gaudent respergere sanguine dextras.
Scilicet et postquam, praesenti numine Phoebi,
45Herbarum insita sit quae cuique potentia nosti,
Duxerunt te fata Augusti ad limina regis
At procul ex illo retinet Polonia dives
Finibus Italiae patriaque et sede paterna.
Te sine nil magnum sapienti pectore volvit
50Rex tuus aut inferre volens aut pellere bellum
Illatum; tibi talis inest prudentia rerum.
Hinc oratorem iussit petere arva Latina,
Pontificis de more pedi ut des oscula sacro
Italiaeque duces haud parvo munere dones.
55O vere pietate tua, iustissime regum,
Sarmata rex, qui sollicita nunc mente volutas
Reddere quo possis pacto concordia regna
Christicolae gentis, cum magna insania vexet
Inter se certare viros discordibus armis.
60O utinam proceres, Christo duce et auspice Christo,
Turcarum imperium communi milite vastent;
Tum demum populi Christi pia numina adorent
Quacunque Oceanus terrarum amplectitur orbem,
Hoc fore pollicitus quondam labentibus annis
65Rex divum atque hominum, nutu qui sydera torquet.
Tristia bella cadant, inflentur classica nusquam,
Ocia agros teneant securi grata coloni,
Adsit honos Musis et doctae Palladis arti,
Ut passim longae celebrentur munera pacis.
70Interea ne, Iane, tuis non laudibus aequa
Carmina fastidi iuvenis, qui pectore toto
Te excepit teneroque volens veneratur amore.


2. aegloga

1 Quo tibi iter, Montane? Gravi sub pondere pressus
Incedis vallesque imas singultibus imples;
Non ovis aut hirtae tantum iactura capellae
Te movet, ut terra nequeas attollere vultus.
2 5O foelix, qui dum passim trepidatur in agris
Umbriferam ad pinum secura in pace quiescis,
Dum resonant volucrum cantus vallesque nemusque!
At nos, dum pratis arentibus imminet aestas,
Cogimur exilio patriis excedere campis.
3 10Et quae causa solum te nunc mutare coegit?
Audieram pecudes solitum te pascere mille,
Fortibus et tauris invertere iugera centum.
Forsitan occidit pecus inclementia coeli
Invitumque etiam pellit te rure paterno?
4 15Foelices fuimus quondam, praesepibus altis
Quum mane exirent pecudes ad pascua nota:
Non mihi lac toto deerat non caseus anno
Et pretium haedorum referebat dextera magnum.
Nunc Turcae immites vastarunt omnia late:
20Gens, quae mortales spernit, nec numina divum
Ulla colit, matrum obtruncat sub pectore natos,
Exanimat matres infanda morte virosque
Et divum templis sceleratos iniicit ignes.
Hanc hominum Ausoniis pestem deus arceat oris.
5 25Fama meas dudum Turcarum venit ad aures,
Qui praedam innumeris passim regionibus urgent,
Sed non credideram ausuros superare Timavum,
Quamvis nostra lupi implerent ululatibus arva,
Nec (velut ante) greges peterent validosque iuvencos,
30Sed foedare hominum gauderent ora cruore;
Verum Grimanus securos iussit ab omni
Esse malo, hostiles nec quicquam horrere tumultus.
6 Nec dux, nec princeps ullus nos reddere tutos
Turcarum rabie potuit: nunc omnia late
35Nostra tenent et iam feriunt incendia coelum.
Ut ditem agricolae quondam, Montane, vocabant,
Sic nunc te miserum dicent magis omnibus esse.
Quis deus, o Lycida, est tamen hic? Quas incolit urbes?
Ede, precor, neque enim mortalem dicere fas est.
7 40Audisti Venetam ferri sermonibus urbem,
Quae mediis immota manens extollitur undis?
Tecta hic marmoreis habitat constructa columnis,
Intus ubi fulgent thalami ceu sydera coeli,
Hic ritus celebrat sacros et thure Sabaeo
45Coelestes merito divos veneratur honore.
Postquam ille emensus ventosum navibus aequor,
In terris sacrata deum vestigia quaerens,
Adriaco tandem persolvit littore vota.
Pastor ego assuetus pecudes educere septis
50Agrestique sono sylvas implere canoras,
Non illi extimui tenues inflare cicutas:
Ter canere incepi, mihi ter vox excidit ipso
Gutture, cum tanta victa essent lumina luce.
Tandem restituit mentem de more benignus,
55Cum numeros audire meos aequa annuit aure,
Quamvis non Siculi moduler pastoris avena,
Nec referam cantus, quos Tytirus edidit olim.
8 O foelix Lycida, residens in graminis herba,
Hunc heroa canes securus turbine ab omni,
60At mihi, dum profugus pecori nova pascua quaeram,
Ignotas inter gentes, regione remota,
Vesanus rapiet lupus agnum matre sub ipsa,
Nec canis arcebit vanis latratibus ursos.
9 Ne, Montane, tuae penitus spem pone salutis,
65Longa dies forsan pro fletu gaudia reddet,
Cum raptim Turcae vestris pellentur ab agris.
Tu mecum interea claudes praesepibus agnos
Hospitis in morem nullo discrimine rerum.
10 At tibi pro tali foeturae munere partem
70Promitto nostrae et vestro sum rure libenter,
Principis ut cernam vultus, quos mente recepi.
O si forte domum revocet me nuntius, ultro
Affirmetque novos illinc migrasse colonos,
Tum referam vidisse deum pastoribus illis,
75Praeter Sylvanum in terris Faunumque bicornem,
Agricolas qui ruris amans tueatur ab hoste.


3. ad Ioannem Andream Valentinum

Mars pater, unde oritur crudelis in orbe tumultus?
Undique iam fervent impia bella diu.
Anne nocent coeli miseris mortalibus astra?
Anne agit in praeceps mens sua quenque malum?
5Hinc Asiae vires Turcarum puppibus altis
Rex trahit, Ausoniis finibus arma movens;
Hos Caesar virtute sua victricibus armis
Nunc premet, ut quondam contudit arte feros.
Parte alia toties Italis devicta resurgens,
10Exitium in nostrum Gallica turba ruit.
Heu frustra aerias Alpes tutamen ab hoste
Barbarico dederunt numina magna deum:
Iam tum crescentis capiunt cum moenia Romae,
Post patriaeque affert maximus exul opem,
15Supplicium sed enim noxae par saepe reportant
Sanguine foecundant arva Latina suo.
Quid fregisse Alpes tibi, Poene, profuit, igni
Totque acies victas, tot cecidisse duces,
Si dum tu Ausoniae angusta regione teneris
20Iam metuit patrium Martia signa solum?
Sed me longa quies, vacuam sed carmina mentem
Tardant. Pierides iam procul este mihi:
Certum est castra sequi, lituos interque tubasque
Et galea caput accingere et ense latus.
25Ah potero, assuetus Musis placidaeque quieti,
Tela gerens humeris pondera dura pati?
Quam male pertractant artes hoc tempore belli,
Robus ubi haud hominum, sed dolus usque viget;
Machina praecipites pilas cum mittit ahena,
30Saxa tremunt, referunt flumina magna pedem.
Frustra ferrato corpus defendimus orbe,
Impete cum tanto moenia pulsa ruant.
Nonne iter angustum satis est angustaque vitae
Tempora, ni brevior sit via facta necis?
35At pestis quicunque inventor diceris huius
Barbare Germanis (ut reor) orte iugis,
Saeva trahat vinctum dirarum turba sororum,
Anguibus intortis corpora dura secans,
Vesanus laceret te Cerberus ore cruento
40Sparsaque Cocyti viscera mergat aquis.
Aequore quam melius Polonum pugnat aperto
Rex acies fundens agmine saepe suo:
Nunc Moschos gentesque feras, quas terminat ingens
Oceanus, victor iam ditione premet.
45Non sine te, Iane, haec ingentia proelia inibit,
Unde tuum nomen gloria rara manet.
O ego, si praesens adsim, quae gaudia fundam
Captorum adspiciens brachia vincta ducum!
Tunc immortales regis mea Musa triumphos,
50Tunc celebret laudes, optime Iane, tuas.


4.

Qui situs hoc tumulo est vitali lumine cassus
Quenque super saxi pondera iniqua premunt,
Vivebat nuper nitida florente iuventa,
Exagitans lepores agmine saepe canum,
5Tolleret Oceano radios cum Phoebus ab alto
Cumque idem immenso mergeret amne rotas,
Ignarus scelerum atque infandi criminis expers
Et procul a curis libera corda gerens.
Nec longum invidit bona tot mors atra, priusquam
10Debita compleret stamina Parca manu:
Improba mors, superi crudeles fataque dura,
Quae iuvenes nobis tollitis ante diem!
Quid credam, nisi per terras fluere omnia casu
Et curare homines numina nulla deum?
15Hic quia versatur semper tela inter et enses
Turpatasque virum sanguine habere manus
Gaudet, tum demum venit cum tarda senectus,
Belligero galeam donat habere deo;
Qui patriam incoluit nec sede excessit avita,
20Vitali primo concidit in spatio.
Candide sed moriens vitasti incommoda vitae,
Quae miseros homines undique mille manent:
Non metues toto ferventes orbe tumultus,
Non litui abrumpent somnia grata tibi;
25Nunc, laetos lustrans campos sedesque beatas,
Insequeris pavidas per loca opaca feras.
Nec tibi si detur superos invisere rursus
Crediderim Stygiam scandere velle ratem.
At nulla interea delebunt nomen amici
30Tempora, ni frustra carmina nostra canent.


5. hymnus in divam Luciam

Labere e coelo, dea, per patentes
Aeris tractus, precibus benignas
Applicans aures, tibi dum Sabaei
Dantur honores:
5Te vocant casti pueri et puellae
Integrae passim monitis parentum,
Te canit supplex populus, salubres
Poscit et auras.
Virgo tu quondam teneris sub annis
10Corporis vires reparas parenti,
Cui fluens sanguis velut unda fessos
Solverat artus,
Non opem implorans veterum deorum,
Non egens succi medicae nec artis,
15Mente sed pura precibusque divum
Numina adorans.
Coetus ut sacris abiit peractis,
Somnus invadit nitidos ocellos,
Certa dehinc movisse deos quietem
20Pectore pellis.
O super matres Siculas beata
Luciae mater, rosea in iuventa
Coelites cernens potuisse natam
Flectere votis.
25Tempore ex illo generum parenti
Pernegas, horrens thalamum iugalem,
Nec iocos casto nec amans protervos
Pectore ludos.
Syderum humanae sobolisque regi
30Voveras olim sine labe mentem,
Sacra cum primum lavit unda crines
Fonte perenni.
Nec minas stulti metuis, nec iras
Sponsuli dotali inhiantis auro,
35Qui domum exornare nova parabat
Prole virentem,
Quin, sciens causam, nitidos ocellos
Mentis insanae, sine luce, casta,
Vivere exoptans, violenter haustos,
40Munera mittis.
Haud mora est lumen tibi restitutum
Arte divina, neque consul amens,
Nec potis vis est hominum ulla sanctum
Laedere corpus.
45Desuper missum tibi pondus ingens
Firmat immotam, scelerata donec
Dextra crudeli secat ense fuso
Colla cruore:
Laeta tum sedes repetis beatas,
50Syderum clara comitata luce.
Diva, nunc votis hominum vocaris
Rite per aras;
Mente gaudentes nitida puellas,
Laudis ardentes pueros amore
55Redde, da longum populo roganti
Cernere lucem.


6. hymnus in divum Iosephum

Te quibus dicam numeris colendum
Semper et cultum trepidante in aevo,
Qui deae custos habitusque es unus
Virgine dignus,
5Ut sacri quondam cecinere vates,
Mentis ardorem aethereum gerentes,
Aurea ut multo ante homines futura
Saecula noscant?
Affer optatam, bone dive, lucem,
10Qui potens altis dominaris astris
Quique per bissena regis volutum,
Aureus, annum.
Cum Iovis summo veniens Olympo
Nuntius mandata patris recludet
15Teque divino, dea magna, longum af-
Fabitur ore:
"Quid times, Virgo? Tibi iam parantur
Nuptiae: custos dabitur pudoris
Hic senex, natum paries nitentem
20Corpore casto."
Non domos fultas Pariis columnis,
Non trabes auro nitidas superbo,
Vestis aut Coae preciosa dona
Praeferent antro :
25Ter quaterque antrum celebre et futuris
Saeculis toto venerandum in orbe,
Quod deum dignum atque hominum fuisti
Edere regem.
Gramine exceptum, medio in rigore
30Flatus hyberni, procul urbe et inter
Pace gaudentem nivea iuvencum et
Inter asellum,
Tu quoque optavit sibi quem parentem,
Hic deus, ferro solitus recurvo
35Fabricans truncos manibusque et arte
Ducere vitam.
Nocte iam multa iacuere fessa
Membra, cum Virgo peperit Tonantem;
Laetus hinc somno puerum fugato
40Aspicis ortum,
Quem chorus circum steterat deorum
Nube candenti venerabilisque
Mater in lucem Dominum edidisse
Vix sibi credens.
45Ter gradu supplex properas senili,
Ter genu procumbis humi, nitore
Deficis tanto, data mens tibi dum
Munere divum.
Interim ductu rutilantis astri,
50Tres ab externa regione reges
Afferunt myrrham redolentque thure
Antra Sabaeo.
Hinc, deum iunctis manibus precati,
In suas sedes abeunt iterque
55Compotes voti faciunt statimque
Conditur astrum.
Te senem dicunt merito beatum,
Cui datum Christi decimum videre
Alterumque annum; mala nec tyranni
60Obfuit ira:
Nanque adhuc Christum puerili in aevo,
Mente coelesti, intuitus docere
Recta mortales sapienter, inde
Numen haberi.
65Sic deum aeternus pater esse sanxit,
Urbe ne pulsum senior videres
Et cruce elatum medio latronum
Pectore fixo.
Nunc quoque exora prece, dive, multa,
70Ne gravis pestis fera sentiamus
Funera, aut casus varios malique
Vulnera belli.


7. ad divam Luciam

Diva, mihi aethereo reddis quod lumine lucem,
Lucia, carminibus saepe vocata meis,
Pene gravi pilae privatus lumine ab ictu,
Lumina pro vera argentea luce dico.
5Haec decorent aras pendentia testis honoris;
Currat, opem implorans, hinc pia turba frequens.


8.

Hei mihi, cur divi nostro adversantur amori?
Nec mater cupidis, nec puer ipse favet.
Sperabam casti fructus iam carpere amoris
Ireque in aeternae foedus amicitiae,
5Cum subito arreptam iactat me pestis iniqua,
Cogor et in viduo sola iacere thoro.
Pro roseo facies primum subit atra colore
Proque acie nigra nox lumina nostra tenet;
Quique forent testes et nostri pignus amoris,
10Torpuerant digiti torpueratque manus.
Attulit auxilium tandem exoratus Apollo,
Languida Paeonio membra liquore levans;
Nondum firma satis peterem cum templa deorum,
Obvius es fessae fessus et ipse magis.
15Tum calor extemplo tremebundos deserit artus:
Concideram, mater ni mihi ferret opem.
Crudeles nimium coelestes! Vota puellae
Vana ferunt venti, nec valuere preces.
Pro quo thura dabam, pro quo pia numina, supplex,
20Orabam? Iuvenem tollitis ante diem;
Parcite dum virides anni, dum laeta iuventus.
Nanque eadem immeritos tolleret hora duos.
Olim, cum canis crines mutaverit aetas,
Prole data, tumulus condat utrunque levis.
25Interea iuvenem atque una servate puellam,
Ne pereat primo limine noster amor.


9.

Praeterit Autumnus pomis praecinctus et uvis,
Praeterit et secum gaudia ruris agit;
Picta cohors volucrum, ventos et frigora vitans,
Finibus e nostris littora nota petit,
5Cum puero Cytherea suo comitata puellis
Lascivis gressum moenia ad alta refert.
Hinc iocus omnis abest, hinc grati commoda ruris
Nulla super duro deveniente gelu.
Quae nos causa igitur tam longo tempore in agris
10Detinet? Agrestis tecta valete casae.
Tu quoque, Sertori, Colloretana propago,
Edidit e Turri quem generosa parens,
Rumpe moram patriamque libens carosque Penates
Linque et Iuleo littore solve ratem,
15Dum facilem cursum Boreas dumque aequora praebent,
Dum viget in tenero pectore laudis amor.
Quicquid ages, aderunt foelicia sydera et augur
Delius, imponens laurea serta comae,
Seu te castra iuvant lituique ensesque tubaeque
20Et victo exuvias hoste referre domum,
Ocia seu potius laudabis pacis amator,
Eloquio gaudens carminibusque sacris.
Hinc exempla movent materni atque inde paterni
Sanguinis, ut cupias pectore magna tuo.
25Martius hos ardor rapuit per tela, per hostes,
Perpetuae ut laudis praemia magna ferant,
Iamque suis gaudent votis, iam pace fruuntur
Mortalesque inter gloria rara manet.
Nomina delebunt quorum non tempora iniqua,
30Non etiam irati tela timenda Iovis
Cum semel haeserunt scriptis aut lege solutis,
Aut numeris, docti quos cecinere viri.
Ergo age, lascivae capiant ne gaudia vitae,
Difficilem primo limine carpe viam:
35Nanque Venus dudum Venetam migravit in urbem,
Deseruit Cypron Idaliumque nemus.
Si sapis hanc procul effugias puerumque protervum:
Illa faces praefert, spicula mittit Amor,
Quin etiam iuvenes miseros in retia adurgent
40Vinclaque dant manibus vinclaque dant pedibus.
Sed te Parthenius, facundo doctius ore,
Quae fugias prudens quaeque sequare monet.
Ah ego quam demens, Veneris qui numina laedo!
Crimine non levis hoc, poena luenda mihi est:
45Iam grave inaurata minitatur cuspide vulnus,
Iam dominae sentit plumbea tela latus.
Iam sequor, illa preces fugit aspernata rogantis;
Tardus ego, ast oculis avolat illa meis.
Sic olim pavidam insequitur Peneida Apollo,
50Vulnere non alio pectora fixa gerens;
Ultus amor Phoebi est fastus et dicta superba,
Quod puerum victo spreverat hoste tumens.
Me quoque, dum castris avertere nitor amantes,
Deducet vinctum in regna superba Venus.


10. in divum Martinum

Hactenus Idaliaeque faces plenamque pharetram
Auratis retuli telis hominumque labores
Diversos, qui, caeci oculis et mente labantes,
Lascivos pueri gressus et castra sequuntur.
5Nunc ego coelestum laudes celebrare deorum
(Sit modo fas) aveo, divino numine pleni,
Pectore qui toto coelum sedesque beatas
Amplexi, in terris agerent quo tempore vitam,
Mortales praecepta dei docuere, nec ulla
10Pro sacra pietate pati tormenta negarunt.
Ante alios, Martine, meis sis addite chartis,
Sabariae decus, a teneris quem spiritus annis
Aethereus regnatori sacravit Olympi,
Caesarea quamvis haud aequa lege coactus
15Militiam sequeris longaevi nomine patris,
Loricam indutus galeamque ensemque micantem.
Tu tamen in castris, inter discordiaque arma,
Iracundus ubi Mavors dominatur et acta
In furias hominum gaudens Bellona cruore,
20Servasti placidam procul omni a crimine mentem,
Nec minus Ausoniae fines cum barbarus hostis
Vastaret saevoque arderent cuncta tumultu,
Armatis audes mediis occurrere campis,
Agmine pro toto solus: victoria nullo
25Sanguine tum parta est. Sic dii statuere volentes
Te diversa sequi signa hisque excedere castris.
Hinc ope divina repetens patriamque Laresque,
Ablueres sacro labes ut fonte parentum,
Destruis insidias Plutonis multa novantis,
30Si qua iter inceptum ratione avertere posset,
In varias sese mutando saepe figuras.
Quin etiam aerias superas dum sedulus Alpes,
Immisit tibi latrones angusta tenentes
Faucibus Alpinis; aurae excepere securim
35In caput elatam, magno haud sine numine divum.
Gurgite sic medio pastor Neptunnius olim
Fallebat sensus hominum, nunc fulmina sumens
Setigeri suis, exuviis nunc terga leonis
Indutus fulvi, nunc ignes evomit ore
40Terribili, nunc ex oculis abit ocior unda.
At nova Sabariae rabies invaserat urbem,
Sedibus, infoelix, ut deturbaret avitis
Tollere conantem veterum simulacra deorum.
Ah miseri, miseri quae vos insania adurget?
45Par erat externis quem vos traducere ab oris
Pellitis e patriis strepitu per compita turpi
Latratuque canum, populos ad vera vocantem
Sacra deum, Stygiis oneratos colla cathenis.
At tu, dive, libens crudeles desere terras
50Optatumque velis nobis iam reddere lumen.
Te sata, te fluvii, te laetis pascua campis
Invitantque greges, vitreo de fonte lavari
Gaudentes, dulci capti pastoris avena,
Quin etiam sacri vates, ventura canentes,
55Praeficiunt aris divum templisque regendis.
Non tibi vis adversa hominum, non ulla venena
Invidiae obstabunt, cedet quoque maximus ipse
Caesar, Romana rerum dominator in arce,
Cum solio pene aethereo correptus ab igni,
60Dum precibus surdus venienti assurgere temnit,
Excipiens merito nec te dignatur honore.
Parva loquor. Tibi syderei regnator Olympi
Dat revocare animas Stygiis Acherontis ab undis,
Tergeminus licet aeternis custodiat Orcum
65Cerberus excubiis, cladis non immemor ille
Liminis infracti, postquam divina propago
Missa polo, afflicto ut tandem succurreret aevo,
Morte obita, heroas supera ad convexa reduxit
Immersos tenebris, iam longum tempus, Averni.
70Hinc trepidis properant quaesitum oracula rebus
Quicunque abluitur Tyrrheni gurgitis aestu,
Quicunque Adriacos prospectat littore fluctus:
Inconsultus abit nemo, qui pectore puro
Te rogat et Christi sequitur vestigia sacra.
75Nec tantum pia turba frequens tua numina adorat,
Verum elementa simul, dictu mirabile, quod non
Expositum flammis ventorum agitata procellis
Ignea vis unquam laesit, sed pulsa liquore
Ambrosiae retro sinuosa volumina flexit.
80Iam tibi nauta vagus, mediis servatus ab undis,
Debita festinans in littore solvere vota,
Velaque suspendit remosque in limine templi.
Demere tu rabiem potis es canibusque lupisque,
Sibila serpenti, populis nocitura nephando
85Afflatu, quam primum illis ni cederet arvis
Imperio procul acta tuo trans aequora pestis.
Haec oculis hominum subdis miracula, dum tu
In terris virtute aperis tibi limen Olympi,
Tristia nec metuens, cupiens nec gaudia, corde
90Sollicito, humanas recto quae limite mentes
Avertunt curasque graves mortalibus addunt.
Nunc demum aspectu divino lumine inhaerens
Perpetuo gaudes votisque vocaris ab alto,
At tu dexter ades, genibus dum pronus utrisque
95Te populus plena thuris veneratur acerra,
Effuso quae te maneant sine sacra cruore,
Dum pia relligio, Christi dum templa manebunt.


11. in divam Luciam

Quid magis divis placeat rogatus
Aureae in templis statuae, an Sabaea
Thura, non versus dubitem inter ampla
Munera ferre.
5Nanque coelestum pia turba divum
Gaudet aeternum superis in oris,
Nil opis nostrae tabulaeque pictae, aut
Munerum egena.
Huc ades dilecta tamen Tonanti,
10Lucia, et laudes, bona verba et audi,
Quae tuum nomen celebrant per aras
Luce nitenti.
Thureum templi redolent odorem
Fornices alti recinuntque nomen
15Luciae; accendit pia turba passim
Cerea dona.
Te rogant una pueri et puellae,
Supplices iunctis manibus genuque
Rite nudato cupiuntque lumen
20Tangere virga,
Quae fugat morbos oculis protervos,
Ni sibi desit populus, maligna
Mente divini auxilii negator,
Numina temnens.
25Ast ego, ereptus trepido periclo
Lucis optatae, meritas quotannis
Concinam laudes, potero nec unquam
Solvere grates.


12. de Philippo Strotio

Dum patriae nimio te libertatis amore
Ultorem iactas, nulla pericla timens,
Invida rumpit iter laudum fortuna tuarum,
Eripitur manibus palma parata tuis.
5Servitium sed triste diu perferre, Philippe,
Non potes et domini iussa superba pati,
Ante oculos ponens Romani facta Catonis,
Pro patria nullum credis obire malum.
Hoc superas: Laribus procul occidit ille paternis,
10Tu patriam effuso sanguine spargis humum.


13.

Sic tibi Pierides pandant Helicona virentem,
Sic pater optatum lumine monstret iter,
Ne latus in dextrum vestigia, neve sinistrum
Vana feras, sed ames inter utrunque viam,
5Ut tibi amicitiae patuerunt limina nostrae,
Carmine nam capta est mens animusque tuo.
Interea haud fallax surgentis pignus amoris
Accipe, ne dubites corde aliena loqui:
Tempus erit forsan manibus cum consita nostris
10Fronde nova circum tempora laurus eat.
Tiliaventeis, Nymphae, quae luditis undis
Quaeque agitis celeres per loca senta feras,
Sylvius has statuit vobis, has Sylvius aras,
Quas niveae supplex sanguine tingat ovis.
15Sistite vos rapidos cursus, dum traiicit ille,
Ut bibula dulcis hauriat aure sonos.


14.

Quod tandem optato soror est coniuncta marito,
Hoc, reor, aeternos evoluisse deos.
Affuit Idalia ut thalamo sociaret eodem,
Iuno utrisque aderit pignora cara ferens:
5Hinc pariter liceat crescentem cernere prolem,
Et longam invita vivere morte diem.
At tu Pieridum cultor Phoebique minister,
Carmine quem nuptam concinuisse iuvat,
Ut sacrum adire nemus valeas fontesque repostos,
10Monstret iter firmans docta Minerva pedes:
Tutior hinc superes gressus quaecunque fatigant,
Hinc merita incipias cingere fronde caput.


15.

Aurae, quae aestivos lenitis saepe calores,
Seu colitis ripas aethereamve plagam,
Huc celeres properate, acri defendite ab aestu
Romuleam prolem Romuleumque caput.
5Ferte ratem faciles, dum patria moenia linquunt,
Abluat ut Rheni parvula lympha pedes.
Erigit hoc aram florenti cespite Damon
Vosque etiam multa non sine laude canit.


16. Abstemii

Collibus e patriis secessit in avia Mopsus
Et lustrat celeri pascua lata pede.
Pastores, vestris dum Mopsus saltibus errat,
Dum terit umbrosis ocia longa locis,
5Efficite, et precibus certatim et munere grato,
Temperet ut solitis carmina blanda modis.
Talia, pastores, avida exceptabitis aure,
Qualia suavidico Tytirus ore canit.


17. ad Abstemium

Collibus egressus patriis dum rura peragro
Faganeae, aestivos dum levat umbra dies,
Carmina nulla mihi dictant, velut ante, Camoenae:
Ingenium numeri deseruere meum.
5Te sine rus sordet, sordent et amoena vireta,
Nec capiunt blandi pectora nostra ioci.
Huc ades ergo, tui si qua est tibi cura Cichini,
Desine vel solitos quaerere, amice, modos.


18.

Rex superum atque hominum, cui summa potentia rerum,
Cuius ob imperium volvuntur sydera coeli
Et volucres nitidis spatiantur in aethere pennis,
Nec minus Oceanus terras super eminet alto
5Gurgite, quae generi humano cessere colendae,
Si patris aetherei iussis delapsus Olympo
Perpetuae redimis damnatos crimine mortis,
Adde, precor, dubiae clarissima lumina menti,
Rectum iter ut liceat iusto percurrere gressu,
10Nocte nec errantes cogamur linquere cursus
Inceptos; tua lux oculis sit praevia, nec nos
Aut spes destituat, patris aut clementia summi.
En celebrant aras, en turba sedilia complet,
Mopsus agente deo dum vatum arcana recludit
15Luce sacra, cui cura gregum non parva tuorum,
Ut pater omnipotens, hominum miseratus, iniquam
Sortem animo sobolem terras demisit ad imas.
Syderea tum sede ad luctisonos singultus
Laberis, aetherea ad tenebras de luce malignas.
20Sponte tua vultus divinos exuis, esque
Mortalis, varios pateris durosque labores;
Usque adeo tantae superis mortalia curae.
Nec satis, egressus nondum iuvenilibus annis,
Ne patris ingentem in nos averseris amorem,
25Hostibus ipse tuum corpus venientibus offers.
Ter rabidi voluere manus afferre nephandas,
Ter perculsi omnes retro cecidere ruentes
Tum demum innumeris vinclis traxere volentem
Ad proceres scelere insanos furiisque tremendum
30Concilium; uni omnes magnis clamoribus instant.
Heu quibus insontes percussi fascibus artus!
Heu quos contemptus, quae dicta superba furentum
Syderei potuere oculi perferre! Nec unquam
Occupat ira tuum pectus veniamque precari
35Desinis: una salus haerebat nostra medullis.
Sic agit in praeceps hominum imprudentia rerum
Pectora, sic commissa luunt peccata nepotes.
Quin etiam divina cruci pendentia miris
Membra modis video, spinis praefixaque acutis
40Tempora, syderea quondam exornata corona.
Heu quis clavorum strepitus iam perculit aures?
Non passis parcunt manibus pedibusque revinctis,
Crudeles, sitiente deo dant pocula felle
Infecta, illudunt verbis regemque salutant.
45Quippe etiam cum anima patrem fugiente rogares
Parceret insanis, equitum non ultimus hasta
Transadigit pectus: cruor inde emanat et unda
Dissolvens tenebras oculis, agnosceret ille
Percussum ut dominum coeli terraeque marisque.
50Tum regem testata suis perculsa ruinis
Intremuit tellus, crines involvit Apollo
Nocte atra, soror obscuro dat corpore fletus.
Nosque hodie angores lacrimis comitamur et alto
Cum gemitu, rex alme, tuos; pietate decoris
55Aspice nos oculis erroresque ablue nostros,
Dum vitam in terris agimus, clangore tubarum
Terribili exciti extrema ne luce trifaucis
Latratum canis, aut flammas timeamus et Orcum,
Sed tecum liceat superas ascendere ad auras,
60Quae sedes est certa piis, ubi luce serena
Teque patremque tuum aeterno veneremur honore.


19.

Summe deum, recolo quoties errata, rubor me
Opprimit et nullus pectore sensus inest.
Pandere non sacris mens sufficit illa ministris,
Non abolenda quidem spes super ulla mihi,
5Sed genus in mortale tuum cum rursus amorem
Intueor, metus hinc protinus omnis abest.
Non frustra terras olim petis a patre missus,
Brachia non frustra pandis ad astra vocans.
Omnipotens ergo, rerum quem nulla latet pars,
10Imperio mentem iam moderare tuo
Robur et adiicias, Stygio ne serviat hosti
Capta, sed auctorem tendat ad usque suum.


20.

Tandem agite et vitreos iam iam recludite fontes
Aonides, monstrate aditus muscoque virentes
Speluncas, liceat dulcis haurire liquores,
Nec timeam ingentes laudes et facta referre,
5Nec nostris magnum Grimani inscribere nomen
Carminibus, licet imprudens et viribus impar
Dicere maiora aggrediar, calamos assuetus
Agrestis inflare et munera carpere ruris.
O mihi, Pierides, olim concedite carmen,
10Quale canit propter Sebethi flumina vates
Excidium Troiae referens Troasque vagantes
Per maria et terras iactatos mille periclis.
Sit satis interea pastoris dicere Musam,
Dum pruni Lycidas viridi requiescit in umbra
15Et secum domini adventum meditatur in hortis.
Desere Romanam, princeps, cum moenibus urbem
Et septemgeminas arces et tecta superba,
Iam colles et rura, lacus montesque revise,
Omnia quae, longum, proprios exuta decores,
20Perpetuam nobis hyemem frigusque minantur.
Principis at postquam norunt vestigia, passim
Sufficiunt flores et gramina laeta vicissim
Et ver promittunt aeternum atque aurea saecla.
Nunc mecum incurvo quisquis molitur aratro
25Tellurem vitesque putat. Gaudete coloni:
Non tellus lolio et sterili deludet avena,
Horrea deficient sed magno pondere messis;
Non varias volucrum pestes florentibus uvis
Vinea non metuet maturis grandinis ictus,
30Sponte sua ramis pendebunt dulcia poma.
Flamina ventorum, nec erunt crebraeque procellae,
Quae viduent raptim grato pomaria honore,
At pecus intentum gracili pastoris avenae,
A grege non errans, pingui exultabit in ervo.
35Hinc turpis scabies aberunt morbique procaces
Latratumque canum metuent rabida ora luporum,
Quamvis non pecudum praeda contenta, sed acres
Intendant morsus pastoribus, ut neque saxis
Crudeles possint, nec ferro avertere dentes,
40Nunc demum in sylvas atque in deserta recedent.
Pastorum huc ergo propera spes unica tecumque
Ocia agris affer, vultu coelumque serena!
Vitiferi colles plaudunt et amoena vireta
Assurgunt sylvaeque lacusque et mollia prata
45Et vario intexunt Nymphae de flore coronam:
Divini tibi tantus honos et gratia ruris.
Iamdudum steriles tenet alto gurgite arenas
Tiliaventeis consurgens divus in undis,
Fronde caput nitida cinctus, quem numina circum
50Stant, quaecunque colunt montes rivosque propinquos,
Ut merito excipiens tete dignetur honore.
At tibi longa virum series occurrit ad altas
Ripas, cincta comam et viridi cava tempora lauro,
Praetenditque manu ramos foelicis olivi.
55Tu pacem pacisque tuis fers dona colonis
Securumque animum risusque iacosque solutos.
Interea diversa tui dum munera portant
Agricolae, magis ipse dabo durabile munus.
Hunc Lycidas fontem Grimano dedicat, undis
60Qui vitreis saliens foecundos irrigat hortos
Marmoreumque super spirans signum arte magistra,
Floribus ornatum variis et carmine notum.
Hic est qui virtute auctus, crescentibus annis,
Ad magnos, ut dignus erat, subvectus honores;
65Hic nos securos depellere matribus haedos
Et tonsas iussit pecudes in fonte lavare,
Qua nostra Illyricis disterminat arva Timavus
Quaque citis strepitans decurrit Mesulus undis.
Hic gentes, Clitumne, tuas demulsit et iras
70Compressit, firmans leges et foedera certa;
Maximus hic demum atque ostro conspectus et auro
Pastor erit, sacro crines decoratus honore.
Tum neque me Sicula vincet Montanus in Hybla,
Tytirus aut patulae recinens sub tegmine fagi,
75Spiritus accedet tantus sub numine magno.
Nunc, quibus ante alii cantari dii quoque passi,
Ne contemne rudes numeros agrestis avenae.


21. Alberto episcopo Calamonensi s.

Saepe volens nostros, antistes optime, versus
Mittere, ne toto videatur pectore lapsa
Cura tui, cordis penitus radicibus haerens,
Non ego sum cultis unquam obstrepere auribus ausus;
5Nam me non parvis iuvisti tempore in omni
Officiis, longas tecum dum commoror horas
Meduaci propter ripas et amoena fluenta,
Ipse autem ingenium admirans facundaque verba -
Quod poteram - tacita observans pietate colebam.
10Nunc demum incomptum nolis contemnere carmen
Vatis humo nimium se attollere ad alta timentis;
Nanque tuas alius laudes, Alberte, canendo,
Maiori eloquio optatos acquiret honores.
Mi satis est, veterum verso dum scripta virorum,
15Vivendi recte si insistam limina prima,
Hic intus coelestis ubi sapientia regnat,
Quam miserata hominem divum dedit una voluntas.
Me diversa tamen conantem invadere cursum
Proturbant, gressus nec eodem limite sisto:
20Interdum patrios non iam liquisse Penates
Poenitet, ut terras peragrem pelagusque profundum,
Quodque docent monumenta oculis ut cernere possim;
Interdum fera bella sequi sonitusque tubarum
Sub signisque aveo mediis versarier armis,
25Sulphure cum praeceps accenso ferrues orbis
Impete terribili celeres diverberat auras,
Illa volans latam stragem mortalibus infert,
Aut cuneos prosternit humi hostilesque phalangas.
Nunc et amicitias regum, nunc principis aulas
30Optarim, aggreditur si quando pectus iniqua
Ambitio: procul acta quies tum mente recedit.
Tandem me studiis involvo et pectoris aestus
Eiicio: haec reparat nostram medicina salutem.
Foelix, cui primis risit sapientia ab annis
35Et procul indocta iussit te vivere turba.
Tum rerum noscis causas arcanaque fata,
An coelum aeterno circumvolvatur in axe,
An sit lapsurum quondam labentibus annis,
Quattuor ut variis distincta elementa figuris,
40Hinc alimenta habet in terris genus omne animantum,
Hinc variae species, nec de tot deficit una.
Heroum in primis tete doctrina deumque
Relligio tenuit; genus hinc mortale docebas
Electum aurata ad complenda sedilia coeli.
45Ne quenquam pietas linquit, nec gratia parva
Subsequitur pia facta virum; dignantur honore
Aethereo Christi vestigia sacra sequentes,
Negligit at quicunque dei immortalia dona,
Luce procul, densas tenebras submittitur Orci.
50O utinam liceat sacris sermonibus inter
Esse atque ex animo turpis divellere curas,
Pectore tum toto atque intentis auribus ista
Excipiam haud defecturo succensus amore.
Spero equidem tales, nec sero, cernere foetus
55Ingenii; totum valeant qui, Alberte, per orbem
Ferre tuum nomen, manibus quos semper habebo.
Te vero, in terris ornatum insignibus amplis,
Gloria ad aeternos tandem portabit honores.


22.

Tandem sydereo delabens Phoebus Olympo
Excepit iustas supplicis aure preces,
Non laeva ille gerens arcus, non spicula dextra,
Sed cytharae cantus plectraque amata lyrae;
5Secum herbas secumque tulit succinctus odores
Et quicunque levat tabida membra liquor.
Iam, Leonarde,vales: macies pallorque recessit,
Crura nec infesta debilitate labant.
Primus hic ostendit medicas mortalibus artes:
10Ante etenim nulli cognita dona deo,
Corpora queis tristi morbo servantur, et iisdem
Post redit amissus ad sua membra vigor.
Ni fuerint, sine luce dies ageremus iniquis
Oppressi curis, luctibus et gemitu.
15Quid radiis solem terras lustrare iuvaret?
Quid tenebras triplicem luce aperire deam?
Quid segetes Cererem, vites monstrasse Lyaeum?
Quid serere effosso dulcia poma solo?
Sed quoniam deus inventis nos muniit istis,
20Delectant homines munera grata deum.
Hinc festas agimus luces, hinc saepe choreas
Iungimus, exiliunt pectora pulsa modis.
Hinc Venus exercet vires, hinc tela Cupido
Suggerit. Ah saevus te quoque fixit Amor!
25Quamvis nec melior quisquam vel tenderet arcum,
Dirigeretve hosti spicula adunca manu,
Immatura tamen mors cursum obtruncat acerbo
Stamine, falce mala quaeque inimica secans.
Hanc neque qui cultos passim latuere: per agros
30Effugiunt, neque qui moenia celsa colunt;
Non prosunt gemmae mensasque onerantia vasa
Aurea, non mollem semper inire thorum.
Haec nos letifera insanos accendit ad arma,
Instigans facibus ferrea corda virum.
35Heu miserum genus ad gladios et proelia natum,
Non satis est alia fata subire via?
Non ita Getulum in sylvis quatit ira leonem,
In pecudes urget cum male suada fames;
Non ita aper, summis aut acta e montibus ursa
40Venantum contra Martia tela furit;
Ipse ut mortalis bellum mortalibus infert,
Ardet enim magno turbine felle dolor.
Ponite crudeles gladios, tela impia dextris
Ponite, nec Phoebi posthabeatur honos;
45Hic numeros docet ad cytharam sociare poetas,
Hic facilem dominam reddere ab igne pari,
Hic iter ad Musas aperit vitreosque liquores,
Qua pia deducens carmina turba sedet,
Unde oritur laudanda quies et gloria vera,
50Gloria, quae nullo tempore victa cadat.
Foelix, cui licuit fontes aperire beatos
Et viridi ornatum fronde operire caput;
Tum vitium procul omne et turpis pellere curas
Ingenioque artes excoluisse iuvat.
55Ille quidem, maculas exutus, crimina versans
Nulla, sibi ad coeli limina pandit iter;
Ergo Latous merito dicatur honore,
Sive attollit equos aequore sive premit.
Ornentur lauro postes, ornentur et arae
60Floribus; ante alios, dulcis amice, fave.
Te deus, e tenebris revocatum immanibus Orci,
Incolumem voluit lumine posse frui,
Lydia quo gaudet fulvos incompta capillos,
Laedebat teneras quae modo maesta genas;
65Nunc demum roseum pectus niveasque papillas
Exornat strophio, nunc ligat arte comas,
Queis tibi non facili superaddit vincula nodo,
Pastori ut quondam Thessala nympha deo.
Quamvis illa fuga pernici fugit amantem,
70Tu iuveni optatos, Lydia, pande sinus;
Nanque, tuis precibus commotus, Delius ipse
Concordes uno vos iubet esse thoro.
Instaurate igitur laudes, date thuris honores
Contentique bona vivite sorte diu.


23.

Ianus adest, anni qui primus in ordine mensis
Dicitur a populo, Martius ante fuit.
Sed nos alano melius primordia pacis
Ducimus, a bellis ut procul annus eat:
5Lux igitur festo haec passim celebretur honore,
Gaudia nec desint, cum choreisque ioci.
Nunc demum humentes subvertit Aquarius urnas,
Ut primum ignivomos accipit hospes equos.
Phoebe, pater rerum atque astrorum maxime princeps,
10Qui regis imperio tempora quique diem,
Quod petimus votis, anni concede quietem.
Lux velut haec hodie praetereunda venit,
Temperie aetherea gravidas amplectere terras,
Frigora neu laedant corpora, neve calor;
15Iam tepidas auras per prata emitte Favoni
Floribus utque nova veste coloret humum.
Claude tamen gelidi Boreae prius horrida flabra,
Iniiciens madido fortia vincla Noto,
Ne tenerae segetes imbri perdantur amaro,
20Uva nec horribili grandine laesa cadat.
Dira fames tandem, Stygiis emissa cavernis,
Pulsa iterum exolvat pectora nostra metu,
Quo nullum terris crudelius immiserunt
Dii monstrum, humano supplicium generi.
25Haec mala pelle, pater, nostros miserate labores,
Nam potes, et factum gratia magna manet.
Nunc tibi thura sacris orantes urimus aris
Et manibus iunctis te pia turba vocat,
Ac tibi post laudes dicemus munere tanto
30Quae certo maneant annua sacra die.


24. in obitu Marii Tursii

Musa fave, extinctum dum nos lugemus amicum,
Littera ut in tumulo fata superba notet;
Nunc flevisse decet, nunc atra cingere vitta
Tempora, nunc comptas dilaniare comas,
5Si vestras libavit aquas, primo impiger aevo,
Dulcia quaesitae munera frondis amans.
Crudeles Parcae, quae mollia stamina fusis
Volvitis ut saevo mox soror ungue secet,
Nec vos longaevis, iuvenum nec parcitis ulli,
10Cum libet humanum perdere morte genus,
Eductae Stygiis antris et nocte silenti
Aeternum ut nobis immineatis onus.
Quid meruit iuvenis, qui laudum captus amore,
Praemia iam referens, cur cadat ante diem?
15Ille voluptates spernens florentibus annis
Virtutem aggressus est, iuga summa petens
Troianique ducis muros Patavina subivit
Moenia, quae cunctis gentibus hospitium,
Sive quis eloquii constanti exardet amore,
20Dicat ut ornate dicta habeantque fidem,
Quaerere seu rerum causas et sydera nosse,
Omnia divina quae rata lege fluunt,
Seu medicas mavult artes herbasque salubres
Ferre laboranti ut dextera possit opem.
25At Marius leges, veterum monumenta virorum,
Perdidicit, noctes invigilansque dies,
Legibus aequa etenim nec non censentur iniqua,
Quid meruere mali, quid mereantque boni:
Hae populis dant iura, regunt urbesque domosque,
30Civibus unde oritur gloria vera suis.
Vix metam attigerat cursu defessus anhelo,
Necdum etiam rediens solverat inde ratem,
Ecce autem furiosa manus Martisque ministra
Ense gravi iuvenis pectus inerme fodit.
35Heu crudele genus, meliores spernitis artis,
Vos gladii tantum, vos fera bella iuvant!
Moribus insignem et veris virtutibus auctum,
Ah iuvenem immeritum, dextra nephanda necat!
Diruere haec eadem veterum simulacra deorum
40Audeat, ex aris aurea dona ferens,
Et sacra marmoreis exurere templa columnis.
Esse putatis enim numina nulla deum,
At sceleris vestri poenas sperate futuras
Aequales; fallit nec pater astra tenens.
45Nam, procul a patria, sontes Bellona flagello
In ferrum, in flammas praecipites rapiet;
Corpora at hinc avidae iaceant inhumata volucri,
Per noctemque feris praeda petita lupis.
Interea hae lacrimae atque imo de pectore ducti
50Mi gemitus nostri testis amoris erunt;
Carmina sic utinam durent mea tempore longo
Ut celebrent nomen saecula multa tuum.


25.

Hic Cassandra iacet, gentis cognomine Crescens,
Cumque illa ante diem forma superba iacet;
Crescere si nitido potuissent pectore poma,
Lac niveum ante irent purpureasque rosas,
5Sed spem destituunt natae pulchra ora parentum
Syderibusque oculi luce nitente pares.
Impediunt divae mortalia fila legentes
Ulterius vitae munere posse frui.
Hoc moreris, Cassandra, deas ne vincere detur
10Mortali: tecum est virginitatis honos.
At tibi sit secura quies: nam carmine vives,
Nomine post mortem stamina nulla timens.


26.

Quae Virgo regem peperisti hominumque deumque,
Aure pia nostras accipe, diva, preces;
Imbribus optatis rebus succurrite egenis,
Dum licet ex alto, tuque puerque tuus.
5Hoc praestare potes, nec fas est credere cuiquam
Quod semel optaris vota perire tua.
Artificis manibus sacrata hinc stabis in aede,
Aurea cum nato conspicienda tuo.


27.

Hac carpis quicunque viam, dispendia nulla
Hinc tibi; sacra libens templa, viator, adi,
Atque deos veneratus aqua consperge salubri
Hunc tumulum et verbis rite precare bonis.
5Sit tibi grata quies, Hyeronime, culte sacerdos,
Albus cessit olor cui moriente sono:
Tales saepe dabas mira dulcedine cantus,
Infestus curis laetitiamque sequens.
Utque procul vanis defunctus litibus esses,
10Optasti tumulum hunc editiore loco,
Non tamen effugies strepitus sine fine rudentes
Quaeque sacerdotes iurgia inire solent.
Ergo quies aliunde tibi sit, culte sacerdos,
Et sileat paci vox inimica tuae.


28. ad Herculem Crescendolum

Quid iuvat undantes singultus mittere corde
Sollicito et lacrimis usque rigare genas?
Nulli fas superum ad limen vestigia ferre,
Qui semel aethereo lumine cassus erit.
5Ipse etenim quanto tenearis amore tuorum
Iam nihil in tota notius urbe reor;
Iuvisti officiis vivas matrem atque sororem,
Defunctas sequeris nunc pietate pari.
Quem tamen impones lacrimis finemque querelis?
10Anne dies longis est medicina malis?
Foemineae haec propria est turbae, si vera loquamur,
Non etiam utuntur qui ratione virum.
Non tibi funestus soli est lacrimosus et annus,
Verum etiam multis iure dolendus erit,
15Nam quanquam eripuit matrem caramque sororem,
Cuique sua incumbit funeris atra dies.
Hic primo vitae spatio, iuvenilibus annis
Ille, senes pauci, quos inimica cohors
Pallentum insequitur morborum, dira senectus
20Quae cupidis longae donat habere morae.
Ergo quid melius: iuveni si fila resolvunt
Anne seni Parcae? Dic mihi, amice, precor.
Quod, si vera canunt in relligione magistri,
Aurea Christicolis templa patere deum,
25Qua pater omnipotens immenso despicit orbem
Lumine, quem circum stat glomerata cohors
Laetitia exultans, huc ascendisse parentem
Crediderim, nata pone sequente sua.
Sedula nam vixit, Laribus contenta pudicis,
30Multiplici telas pingere docta manu,
Instituens semper laudatis moribus auctam
Progeniem, exemplis non aliunde datis.
Non ergo humentes lacrimas gemitusque requirunt;
Turbatur potius hac ratione quies.
35Terge oculos, ne forte tuae non fata parentis
Lugere ast aliquis commoda adempta putet.
Tum non Herculeo te incassum nomine dicam
Ornatum, assuescas qui mala ferre puer.


29.

Mercurius forte e coelo descenderat alto,
Nube latens, Romae constiteratque foro;
Coeperat ingentem Cicero tum dicere causam,
Facundo ingenium iudicis ore movens.
5Quo deus audito, attonitus, facundia dixit
Nostra minor: "Merito est hic deus eloquii."


30.

Anne Maro hic situs est qui carmina lusit, avena
Rustica qui cecinit Troicaque arma virum?
11 Hic ille est, Phoebo genitus, quem Musa sub auras
Clam tulit et Minci margine nympha fovet.
12 5Anne dei invisunt nigra Tartara lumine cassi?
Quid genitum magno profuit esse patre?
13 Quod satus in terris moritur, sed carmine Phoebi,
Quo puerum ornavit, saecula nulla timet.


31.

Rura hodie peragro cantu viscoque tenaci,
Ut volucres blanda decipiam arte, latens.
Vos, Satyri, quorum agrestes sub numine sylvae,
Si vacat intenta percipere aure sonos,
5Afferte auxilium, dum bubo attollit in herba
Cervicem et circum quaque feruntur aves.
Constituam ipse aram florenti e cespite sacram,
Pastorum semper quam pia turba colat.


32. de interitu Fabritii Colloretani

Carmine quo miserum deflebo funus amici?
Unde orsum accipiam? Qui mihi finis erit?
Nam dolor iniecit