Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Ioannis carmen ad Dantem

Pieridum vox alma, novis qui cantibus orbem
Mulces letifluum, vitali tollere ramo
Dum cupis, evolvens triplicis confinia sortis
Indita pro meritis animarum, sontibus Orcum,
5Astripetis Lethen, epiphoebia regna beatis,
Tanta quid heu semper iactabis seria vulgo,
Et nos pallentes nihil ex te vate legemus?
Ante quidem cithara pandum delphina movebit
Davus et ambiguae Sphingos problemata solvet,
10Tartareum praeceps quam gens idiota figuret
Et secreta poli vix exsphaerata Platoni;
Quae tamen in triviis numquam digesta coaxat
Comicomus nebulo qui Flaccum pelleret orbe.
Non loquor his, immo studio callentibus, inquis.
15Carmine sed laico: clerus vulgaria temnit,
Et si non varient, cum sint idiomata mille.
Praeterea nullus, quos inter es agmine sextus,
Nec quem consequeris caelo, sermone forensi
Descripsit. Quare, censor liberrime vatum,
20Fabor, si fandi paulum concedis habenas.
Nec margaritas profliga prodigus apris
Nec preme Castalias indigna veste sorores;
At, precor, ora cie quae te distinguere possint
Carmine vatisono, sorti communis utrique.
25Et iam multa tuis lucem narratibus orant.
Dic age quo petiit Iovis armiger astra volatu,
Dic age quos flores, quae lilia fregit arator,
Dic Phrygios damas laceratos dente molosso,
Dic Ligurum montes et classes Parthenopeas
30Carmine quo possis Alcidae tangere Gades
Et quo te refluus relegens mirabitur Hister,
Et Pharos et quondam regnum te noscet Elissae.
Si te fama iuvat, parvo te limite septum
Non contentus eris nec vulgo iudice tolli.
35En ego iam primus, si dignum duxeris esse,
Clericus Aonidum, vocalis verna Maronis,
Promere gymnasiis te delectabor ovantum
Inclita Peneis redolentem tempora sertis,
Ut praevectus equo sibi plaudit praeco sonorus
40Festa trophaea ducis populo praetendere laeto.
Iam mihi bellisonis horrent clangoribus aures;
Quid pater Appenninus hiat? quid concitat aequor
Tyrrhenum Nereus? quid Mars infrendet utroque?
Tange chelyn, tantos hominum compesce labores.
45Ni canis haec alios a te pendendo poeta
Omnibus ut solus dicas, indicta manebunt.
Si tamen Eridani mihi spem mediamne dedisti
Quod visare notis me dignareris amicis,
Nec piget enerves numeros legisse priorem
50Quos strepit arguto temerarius anser olori,
Respondere velis aut solvere vota, magister.


Dantes Alagherii Iohanni de Virgilio

Vidimus in nigris albo patiente lituris
Pierio demulsa sinu modulamina nobis.
Forte recensentes pastas de more capellas
Tunc ego sub quercu meus et Meliboeus eramus.
5Ille quidem, cupiebat enim consciscere cantum,
"Tityre; quid Mopsus, quid vult? edissere" dixit.
Ridebam, Mopse; magis et magis ille premebat.
Victus amore sui, posito vix denique risu,
"Stulte, quid insanis?" inquam: "tua cura capellae
10Te potius poscunt, quamquam mala cenula turbet.
Pascua sunt ignota tibi, quae Maenalus alto
Vertice declivi celator solis inumbrat,
Herbarum vario florumque inpicta colore.
Circuit haec humilis et tectus fronde saligna
15Perpetuis undis a summo margine ripas
Rorans alveolus, qui, quas mons desuper edit,
Sponte viam, qua mitis erat, se fecit aquarum.
Mopsus in his, dum lenta boves per gramina ludunt,
Contemplatur ovans hominum: superumque labores:
20Inde per inflatos calamos interna recludit
Gaudia sic ut dulce melos armenta sequantur,
Placatique ruant campis de monte leones,
Et refluant undae, frondes et Maenala nutent."
"Tityre," tunc "si Mopsus" ait "decantat in herbis
25Ignotis, ignota tamen sua carmina possum,
Te monstrante meis vagulis prodiscere capris".
Hic ego quid poteram, cum sic instaret anhelus?
"Montibus Aoniis Mopsus, Meliboee, quot annis,
Dum satagunt alii causarum iura doceri,
30Se dedit et sacri nemoris perpalluit umbra.
Vatificis prolutus aquis, et lacte canoro
Viscera plena ferens et plenus ad usque palatum,
Me vocat ad frondes versa Peneide cretas."
"Quid facies?" Melibeus ait: "tu tempora lauro
35Semper inornata per pascua pastor habebis?"
"O Meliboee, decus, vatum quoque nomen in auras
Fluxit, et insomnem vix Mopsum Musa peregit",
Rettuleram, cum sic dedit indignatio vocem:
"Quantos balatus colles et prata sonabunt,
40Si viridante coma fidibus paeana ciebo!
Sed timeam saltus et rura ignara deorum.
Nonne triumphales melius pexare capillos
Et patrio, redeam si quando, abscondere canos
Fronde sub inserta solitum flavescere Sarno?"
45Ille: "Quis hoc dubitet? propter quod respice tempus,
Tityre, quam velox; nam iam senuere capellae,
Quas concepturis dedimus nos matribus hircos".
Tunc ego: "Cum mundi circumflua corpora cantu
Astricolaeque meo, velut infera regna, patebunt,
50Devincire caput hedera lauroque iuvabit.
Concedat Mopsus". "Mopsus" tunc ille "quid?" inquit.
"Comica nonne vides ipsum reprehendere verba,
Tum quia femineo resonant attrita labello,
Tum quia Castalias pudet acceptare sorores?"
55Ipse ego respondi, versus iterumque relegi,
Mopse, tuos. Tunc ille umeros contraxit et "Ergo
Quid faciemus" ait "Mopsum revocare volentes?"
"Est mecum quam noscis ovis gratissima" dixi,
"Ubera vix quae ferre potest, tam lactis abundans;
60Rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas;
Nulli iuncta gregi nullis assuetaque caulis;
Sponte venire solet, numquam vi poscere mulctram.
Hanc ego praestolor manibus mulgere paratis,
Hac inplebo decem missurus vascula Mopso.
65Tu tamen interdum capros meditere petulcos
Et duris crustis discas infigere dentes."
Talia sub quercu Melibeus et ipse canebam,
Parva tabernacla nobis dum farra coquebant.


2. Ioannis ecloga responsiva ad Dantem

Forte sub inriguos colles, ubi Sarpina Rheno
Obvia fit, viridi niveos interlita crines
Nympha procax, fueram nativo conditus antro.
Frondentes ripas tondebant sponte iuvenci,
5Mollia carpebant agnae, dumosa capellae.
Quid facerem? nam solus eram puer incola silvae;
Irruerant alii causis adigentibus urbem,
Nec tum Nisa mihi nec respondebat Alexis,
Suetus uterque comes. Calamos moderabar hydraules
10Falce recurvella, cunctae solamina, quando
Litoris Adriaci resonantem Tityron umbra,
Qua densae longo praetexunt ordine pinus
Pascua porrectae caelo genioque locali,
Halida myrtetis et humi florentibus herbis,
15Quaque nec arentes Aries fluvialis arenas
Esse sinit, molli dum postulat aequora villo,
Rettulit ipse mihi flantis leve sibilus Euri,
Quo vocalis odor per Maenala celsa profusus
Balsamat auditus et lac distillat in ora,
20Quale nec a longo meminerunt tempore mulsum
Custodes gregium, quamquam tamen Arcades omnes.
Arcades exsultant audito carmine Nymphae
Pastoresque, boves et oves hirtaeque capellae
Arrectisque onagri decursant auribus ipsi:
25Ipsi etiam Fauni saliunt de colle Lycaei.
Et mecum: "Si cantat oves et Tityrus hircos
Aut armenta trahit, quianam civile canebas
Urbe sedens carmen, quando hoc Benacia quondam
Pastorale sonans detrivit fistula labrum?
30Audiat in silvis et te cantare bubulcum",
Nec mora, depostis calamis maioribus inter
Arripio tenues et labris flantibus hisco.
Sic, divine senex, ah sic eris alter ab illo:
Alter es, aut idem, Samio si credere vati
35Sic liceat Mopso, sicut liceat Meliboeo.
Eheu! pulvereo quod stes in tegmine scabro
Et merito indignans singultes pascua Sarni
Rapta tuis gregibus, ingratae dedecus urbi,
Umectare genas lacrimarum flumine Mopso
40Parce tuo nec te crucia crudelis et illum,
Cuius amor tantum, tantum complectitur, inquam,
Iam te, blande senex, quanto circumligat ulmum
Proceram vitis per centum vincula nexu.
O si quando sacros iterum flavescere canos
45Fonte tuo videas et ab ipsa Phyllide pexos,
Quam visando tuas tegetes miraberis uvas!
Ast intermedium pariat ne taedia tempus
Laetitiae, spectare potes quibus otior antris
Et mecum pausare: simul cantabimus ambo,
50Ipse levi calamo sed tu gravitate magistrum
Firmius insinuans, ne quem sua deserat aetas.
Ut venias, locus ipse vocat. Fons umidus intus
Antra rigat, quae saxa tegunt, virgulta flabellant;
Circiter origanum redolet, quoque causa soporis
55Herba papaveris est, oblivia, qualiter aiunt,
Grata creans. Serpylla tibi substernet Alexis,
Quem Corydon vocet ipse rogem: tibi Nisa lavabit
Ipsa pedes accincta libens cenamque parabit;
Thestylis haec inter piperino pulvere fungos
60Condiet, et permixta doment multa allia, siquos
Forsitan inprudens Meliboeus legerit hortis.
Ut comedas apium memorabunt mella susurri.
Poma leges Nisaeque genas aequantia mandes
Pluraque servabis nimio defensa decore.
65Iamque superserpunt hederae radicibus antrum,
Serta parata tibi. Nulla est cessura voluptas.
Huc ades; huc venient, qui te pervisere gliscent,
Parrhasii iuvenesque senesque, et carmina laeti
Qui nova mirari cupiantque antiqua doceri.
70Hi tibi silvestres capreas, hi tergora lyncum
Orbiculata ferent, tuus ut Meliboeus amabat.
Huc ades, et nostros timeas ne, Tityre, saltus,
Namque fidem celsae concusso vertice pinus
Glandiferaeque etiam quercusque arbusta dedere:
75Non hic insidiae, non hic iniuria, quantas
Esse putas. Non ipse mihi te fidis amanti?
Sunt forsan mea regna tibi despecta? sed ipsi
Di non erubuere cavis habitare sub antris;
Testis Achilleus Chiron et pastor Apollo.
80Mopse, quid es demens? Quia non permittet lollas
Comis et urbanus, dum sunt tua rustica dona,
Hisque tabernaclis non est modo tutius antrum,
Quis potius ludat. Sed te quis mentis anhelum
Ardor agit vel quae pedibus nova nata cupido?
85Miratur puerum virgo, puer ipse volucrem,
Et volucris silvas et silvae flamina verna;
Tityre, te Mopsus: miratio gignit amorem.
Me contemne; sitim Phrygio Musone levabo,
Scilicet, hoc nescis, fluvio potabor avito.
90Quid tamen interea mugit mea bucula circum?
Quadrifluumne gravat coxis umentibus uber?
Sic reor: en propero situlas implere capaces
Lacte novo, quo dura queant mollescere crusta.
Ad mulctrale veni, si tot mandabimus illi
95Vascula, quot nobis promisit Tityrus ipse.
Sed lac pastori fors est mandare superbum.
Dum loquor, en comites, et sol de monte rotabat.


Dantes Alagherii Iohanni de Virgilio

Velleribus Colchis praepes detectus Eous
Alipedesque alii pulcrum Titana ferebant.
Orbita, qua primum flecti de culmine coepit,
Currigerum canthum libratim quemque tenebat,
5Resque refulgentes, solitae superarier umbris,
Vincebant umbras et fervere rura sinebant.
Tityrus hoc propter confugit et Alphesiboeus
Ad silvam pecudumque suique misertus uterque,
Fraxineam silvam tiliis platanisque frequentem.
10Et dum silvestri pecudes mixtaeque capellae
Insidunt herbae, dum naribus aera captant,
Tityrus hic, annosus enim, defensus acerna
Fronde soporifero gravis incumbebat odori,
Nodosoque piri vulso de stirpe bacillo
15Stabat subnixus, ut diceret, Alphesiboeus.
"Quod mentes hominum" fabatur "ad astra ferantur,
Unde fuere, novae cum corpora nostra subirent,
Quod libeat niveis avibus resonare Caystrum
Temperie celi laetis et valle palustri,
20Quod pisces coeant pelagi pelagusque relinquant,
Flumina qua primum Nerei confinia tangunt,
Caucason Hyrcanae maculent quod sanguine tigres
Et Libyes coluber quod squama verrat arenas,
Non miror, nam cuique placent conformia vitae,
25Tityre; sed Mopso miror, mirantur et omnes
Pastores alii mecum Sicula arva tenentes,
Arida Cyclopum placeant quod saxa sub Aetna."
Dixerat, et calidus et gutture tardus anhelo
Iam Meliboeus adest et vix "En, Tityre," dixit.
30Inrisere senes iuvenilia guttura, quantum
Sergestum e scopulo vulsum risere Sicani.
Tum senior viridi canum de cespite crinem
Sustulit et patulis efflanti naribus infit:
"O nimium iuvenis, quae te nova causa coegit
35Pectoreos cursu rapido sic angere folles?"
Ille nichil contra, sed, quam tunc ipse tenebat,
Cannea cum tremulis coniuncta est fistula labris,
Sibilus hinc simplex avidas non venit ad aures,
Verum, ut arundinea puer is pro voce laborat,
40(Mira loquar sed vera tamen) spiravit arundo:
Forte sub inriguos colles ubi Sarpina Rheno;
Et, tria si flasset ultra spiramina flata,
Centum carminibus tacitos mulcebat agrestes.
Tityrus et secum conceperat Alphesiboeus;
45Tityron et voces compellant Alphesiboei:
"Sic, venerande senex, tu roscida rura Pelori
Deserere auderes, antrum Cyclopis iturus?"
Ille: "Quid hoc dubitas? quid me, carissime, tentas?"
"Quid dubito? quid tento?" refert tunc Alphesiboeus;
50"Tibia non sentis quod fit virtute canora
Numinis et similis natis de murmure cannis,
Murmure pandenti turpissima tempora regis
Qui iussu Bromii Pactolida tinxit arenam?
Quod vocet ad litus Aetnaeo pumice tectum,
55Fortunate senex, falso ne crede favori,
Et Dryadum miserere loci pecorumque tuorum.
Te iuga, te saltus nostri, te flumina flebunt
Absentem et Nymphae mecum peiora timentes,
Et cadet invidia quam nunc habet ipse Pachynus;
60Nos quoque pastores te cognovisse pigebit.
Fortunate senex, fontes et pabula nota
Desertare tuo vivaci nomine nolis."
"O plus quam media merito pars pectoris huius,
(Atque suum tetigit) longaevus Tityrus inquit,
65"Mopsus amore pari mecum conexus ob illas
Quae male gliscentem timide fugere Pyreneum,
Litora dextra Pado ratus a Rubicone sinistra
Me colere, Aemilida qua terminat Adria terram,
Litoris Aetnaei commendat pascua nobis,
70Nescius in tenera quod nos duo degimus herba
Trinacride montis, quo non fecundius alter
Montibus in Siculis pecudes armentaque pavit.
Sed quamquam viridi sint postponenda Pelori
Aetnica saxa solo, Mopsum visurus adirem
75Hic grege dimisso, ni te, Polypheme, timerem".
"Quis Poliphemon" ait "non horreat" Alphesiboeus
"Assuetum rictus humano sanguine tingui,
Tempore iam ex illo quando Galathea relicti
Acidis heu miseri discerpere viscera vidit?
80Vix illa evasit: an vis valuisset amoris,
Effera dum rabies tanta perferbuit ira?
Quid, quod Achaemenides sociorum caede cruentum
Tantum prospiciens, animam vix claudere quivit?
Ah, mea vita, precor, numquam tam dira voluptas
85Te premat, ut Rhenus et Naias illa recludat
Hoc illustre caput, cui iam frondator in alta
Virgine perpetuas festinat cernere frondes".
Tityrus arridens et tota mente secundus
Verba gregis magni tacitus concepit alumni.
90Sed quia tam proni scindebant aethra iugales,
Ut rem quamque sua iam multum vinceret umbra,
Virgiferi silvis gelida cum valle relictis,
Post pecudes rediere suas, hirtaeque capellae
Inde velut reduces ad mollia prata praeibant.
95Callidus interea iuxta latitavit Iollas,
Omnia qui didicit, qui rettulit omnia nobis:
Ille quidem nobis et nos tibi, Mopse, poimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: