Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


dedicatio

Pubens, perlege. Ponticus dicavit.
<A>t tu tam breve cingulumque carmen
<Si> custodierisque cluserisque,
<Ce>latu tener exolescet ut flos.
5 <Se>d nec commodites precariove
Concedas; facile est perire parvo.


1. C. Ponticus Facinus Marco Longo

Ille hominum moremque potest legesque tueri,
Qui tenet in propria conditione modum.
Vota deo casti vates, foelicia mittit
Regibus ac dominis munera quisque suis.
5Votane concipiam quom tu me, Marce, bearis,
Victorem voti reddiderisque mei?
Nunquid opes aurumve, quibus tu semper habundas,
Semper ego indigeo, tradere coner inops?
Quidnam igitur dandum est? Hae nugae. Quor ita nugae?
10His nugis tibi nil gratius esse potest.
Hae tibi enim cordisque mei penetrale recludunt,
Ipsius efficiunt participemque mei.
Insidet his nostri non debile pignus amoris,
Sed solidum, reliquis nobiliusque bonis.
15Per te ego sum foelixque fui foelixque futurus,
Tu dominus vitae rexque deusque meae.
Accipe quod nec tu potius cupis esse, tibique
Nec tradens potius quod dare possit habet.


2. eidem

Quonam te aut quali discrimine, Marce, futuris
Mandabo, Longae gloria summa domus?
Quandoquidem in Venetis isto praenomine fastis
Multi de vestra gente loquuntur avi.
5Quae nota te nobis numero distinguet ab illo,
Ipsum te pingens quem modo concipimus?
Tu tamen hoc studium noli contemnere, noster
Dulcis et immensus quod tibi praestat amor.
Non nihil est digito signari posse, iuvatque
10Quamlubet absentis posteritatis honor.
Neu dubita; vives semper, noscere seorsum.
Hoc tibi dant mentis munera certa tuae;
Insolitae hoc dotes, hoc impromiscua virtus,
Natus et ad magnas non nisi res animus;
15Hoc probitas, mores, gravitasque pudorque senexque
In perquam tenero pectore consilium.
Addo duas laudes quae te diducere vulgo
Gentili et coelo constituisse queunt.
Non est in Veneta iuvenis te doctior urbe,
20Nec quoi foecundum sit magis ingenium.
Non est qui melius cunctas percalleat artes,
Nec quoi Parnasi sint iuga trita magis;
Id quod candidulo collecta epigrammata libro
Demonstrant, noster quae probat Hermoleos.
25Ob quae te tantum laudant, quibus asserit orbis
Te longe aequales destituisse tuos.
Praeterea non est te magnificentior alter;
Quae tua sunt, non sunt, Marce benigne, tua.
Indonatus abit nemo, nudumque poetam
30Cernere, ubi tu sis, non licet aut lacerum.
Hoc tibi testabor semper numquamque silebo,
Hoc tibi praecipuum est, hoc quoque, Marce, tuum.
Stemmata sunt nostri, sunt haec discrimina Marci,
Quae nulli e Longa contigit esse domo.
35Nec tua sunt, quod sis Leonardo patre creatus
Quodque ille in patria clareat usque sua.
Haec tua sunt quae te reliquo discludere coetu
Et magnis possunt consociare viris.
Nil metus est nobis quin cognoscare, periclum est
40Maiorum obscures facta decusque tuum.
Quam vereor posthac celebrandum nomine Marci
Ne quem habeat praeter te tua posteritas.
Ergo vale, et virtus qua per compendia ducit
Nominis aeterni grande capesse decus.


3. ad Iovem

Iupiter, indignum est, tua sunt haec quae omnia mergis.
Prospice; nam officiet quod struis ipse tibi.
Mortales miseram meruerunt forte ruinam.
Vivere quoi poena est, morte perire bonum.
5Quodsi diluvio terras absumere mavis,
Est opus ut coelum corruat imbre tuum.
Est opus ipse pluas, sed non est, crede poetae,
Fas, aurum fuerit qui prius, esse mare.
Ipsa Iovem pluvium propellet ferrea turris,
10Contrahet et gremium cauta puella suum.


4. Marco Longo

Desine mirari quidnam malus ille sacerdos
Tam probet insani dulce Maronis opus.
Hinc illi laus est, illi non ulla supellex
Gracior; hinc vivit. Tollito, nullus erit.
5Mentula in hoc canitur; Martinus mentula quom sit,
Quor non huic carus debeat esse liber?


5. Marco Longo

Quod tibi non redeat donis honeratus amicis
Servus, ais, vitium non leve, Longe, meum.
Hoc mihi non turpe est, verum est miserabile quando
Haec mala nascenti sors inimica dedit,
5Scilicet ut tantum nos acciperemus ob id quod
Nil praeter grates reddere pauper habet.


6. Roberto Urso oratori Ariminensi

Si mane occurris, si vespere, debita poscis
Carmina, idem repetis si mediante die.
Desine mirari quod non do. Carmina possum
Mittere, quem totum lisque forumque tenent?
5Conquiro testes, tabulas, decreta, citorque
Atque cito, huc illuc trudor agorque diu.
Nocte eadem somnus praesentat tedia, vexat
Par animum et corpus nocte dieque labor.
Has si non recipis causas, elinguis et infans
10Sum factus; credi nolo poeta; tace.


7. Marco Longo

Propter holus pisces si reddis, Longe, Facinis,
Munus ob hoc pisces raetiaque ipsa dato.
Si vero rogites quid sit quod demus amico,
Hortulus est pomis consitus atque holere.
5Si pisces dat planta, dabunt mihi poma coquinam,
Et quod habes ficus, hinc mihi panis erit.
Da panem; decet hoc; si dant mihi talia piscem,
Vitis culta tibi est; tu mihi redde merum.
Copia iam quoiusque tibi est; maiora remitte
10Munera; sic optat qui tibi magna dedit.


8. Iacobo

Mirabar Conti iam concessisse Iacobum.
Qui totiens victus vincere posse putas?
Quin gentilicios porcos agis atque capellas
Atque in Fertinis pectis oves gregibus,
5Si modo quid superest pecoris quod pectere possis,
Quod tibi non turpis ambitus abstulerit?
Si tamen hinc abeas, nil perdes; namque etiamnum
Istic, sed pecoris, Barde, magister eris.


9. Hieronymo Donato

Salve nec minimo canende plectro,
Sed qui tempore tam carente vatum
Dignus vivere nec tuba carere
Possis Pindaricaque Homericaque,
5Quae te maxima gesta factitantem
Per multum mare plurimasque terras,
Per ventos sequeretur et per ignes,
Quae te per spatium novem globorum
Aut septemgeminos agat planetas
10Aut per mille alios poli meatus,
Aut si sint quoque milies ducenti.
Sic Parcae voluere; nam libellos
Fatorum tibi multa pollicentes,
Donate optime, non semel redegi.
15Qui, seu divitias et optimarum
Terrarum regimen vel expolitum
Naturae ingenium tibi reposcis,
Nil contra statuunt. Sed inter omnes
Consensus fuit esse te beatum,
20Amplum, magnificum, pium, potentem
Clarum pectine, voce clarum et arte,
Quae nos saltibus aptat expeditis,
Nec non et dialecticum et sophistam
Inque omnis logicae matheseosque
25Praestantem egregiumque disciplina.
Quem civilia iura consulentem
Et ius pontificale dictitantem,
Naturaeque aditus et implicatas
Causas atque elementa ruminantem
30Et quicquid superest scientiarum,
Aetas funditus omnis obstupescet.
Quod si praeteritis tibi diebus
Nullos hendecasyllabos dicavi,
Concedas veniam meo pudori.


10. Marco Longo

Seu nos, Marce, forum retinet sive umbra domusve,
Caedo ego; tu semper, Sum tibi servus, ais.
Hoc ego servitium culpo nec ferre potis sum.
Aut igitur caedas, aut male missus abi.


11. ad hospitem

Fortunam Patavi si te cognoscere tangit,
Hospes, ab exiguo carmine doctus eris.
Hoc uno indicio foelix sit necne videbis,
Quom quanto fuerit praesule tuta scies.
5Phoscharus hic ille est; homines qui et moenia sanctis
Moribus et vitae religione fovet.


12. in culicem

Scilicet humanae deerant incommoda vitae,
Nec fuerant homini mille pericla satis.
Vos quoque, vesani culices, in parte venitis,
Sed vobis nihil est quod simile esse putem.
5Nullum deterius, nullum truculentius usquam
Terrarum in toto pascitur orbe nefas.
Nam quom alias armet pestes natura veneno,
Quomque aliae vel nos dente vel ungue petant,
Multarum insidias tecto vitamus et urbe,
10Multarum infestas trudimus ense minas.
Balatus aliae pecudum sectantur inanes,
Exercent aliae per loca sola minas.
Sed quisnam a vobis sese defendier ausit?
Quo clypeo vel qua cuspide tutus erit?
15Quae legio, quae me securum moenia reddent?
Quae fuga, secreti quod penetrale laris?
Non assis gladium facitis, non bella timetis
Cinctaque militibus moenia adire suis.
Non castum nuptae thalamum teneramve puellam
20Poenitet aut tremulum solicitare senem.
Pauperis et tegetem premitis Tyriumque cubile
Divitis, egregios nobiliumque toros.
Vos dulcem eripitis furiali murmure somnum,
Vulnera vos acri plena dolore datis.
25Arguet hoc iuvenis, quo non praestantior alter
Doctrinae superest ingeniique bonis.
Vix primae dederat languentia membra quieti,
Mollibus avectus Pieridum studiis.
Quaque levis Zephyri se crederet aura, fenestrae
30Consulto fuerat pars adaperta suae.
Hac iter arripitis propereque irrumpitis, ac si
Tota domus vestra sit populanda manu.
Et iuvenem circum fremitis ceu multa luporum
Milia deserta si potiantur ove.
35Nec modus aut numerus fit morsibus; illius autem
Senserunt tenerae spicula amara genae.
Surgit et attonitus, Quae me circumstat Erinnys,
Quae me, ait, offensi numinis ira premit?
Vix ea, quom pennis agitatus inhorruit aether
40Et deus imperio Palladis Archas erat.
Ut stetit in medio, pugna instauratur utrinque,
Utraque pars dubio praelia Marte gerit.
Vos fremitu morsuque deum laceratis, at ille
Falcato plures comminus ense necat.
45Tandem ausi crudele nefas ausoque potiti
Una omnes celerem carpitis inde fugam.
Ille opibus iuvenem genere et cognomine Longum,
Florentem ingenii nobilitate sui,
Solatur doctaeque fovet dulcedine linguae
50Prostratum et tota surgere mente iubet.
Candida neu turpi facies livore periret,
Ter quater aetema lavit in ambrosia.


13. Sebastiano Priulo

Perquiris cupidus, Quid hic patrabit
Novi criminis improbus maritus,
Ut quoi non pote pristinum tenorem
Mutando dare saeculum pudicum?
5Nam si transigitur malis cinaedis
Ne possint vitio suo repulsi
Sancti coniugis abrogare leges,
Quor non deciditur, puella, tecum
Una cum aliis bene ac beate,
10Si pulcher tibi, si maritus unus
Spondetur tibi, quoi satis superque
Molles pro scapulis dabis papillas?
Tantum prospice filiis tenellis,
Ne quod parturis hoc edat maritus.
15Nam solet pueros vorare, ut audis.

14. Marco Longo

Obsecro, quom parvo sis corpore, nomine magno,
Nonne fit ut longus sis simul atque brevis?


15. eidem

Hoc rogo me doceas quor, quom sis corpore parvo,
Nominis effigiem grandis ubique feras?
Si te aliquis prisco proavorum nomine cantat,
Longus es et magnum nomen ab inde tenes.
5Seu quis magnificum te dixerit, hoc quoque magnum est.
Unde fit ut magnus sis simul atque brevis?


16. ad eundem

Et pro carminibus veniunt tibi carmina, Longe,
Et pro muneribus carmina semper habes.
Et pro carminibus vestis pascisque fovesque,
Et pro muneribus tu quoque munus habe.


17. eidem

Iam dudum pueri iuvenes matresque senesque
Tempora concelebrant praetereunda iocis.
Hic canit, hic ridet, hic pectine pulsat eburno,
Hic alternatim nobile iactat ebur.
5Hic Syrio pultem chariphyllo et melle refertam
Devorat et suavi +structea cum casia.
Ingerit hic vinum conditaque zachare citra
Imponit mensae, quae hic rapit, alter edit.
Omnia sunt tandem ludis permixta pudicis,
10Nos et adhuc tetricis degimus in studiis.
Ipse ego, qui potui iam pridem enigmata sphingos
Solvere, iam tandem succubui, fateor.
Tu quoque si ulterius nugis iis esse vacandum
Credideris, parvo tempore asellus eris.
15Haec hominum possunt mutare sophismata formas
Et non implicitas perplicuisse queunt.
Non credis nobis; nodum hunc dissolve. Vel ergo
Hic non est animal, Marce, vel est asinus.
Quor tu non timeas formam mutare virilem?
20Caedo, inquis; res haec quippe timenda fuit.
Marce, sapis libros; nugas age desere sacro
Tempore et ad nostras currere perge domos.
Nostra domus risu plena est; fallacia nusquam,
Sed chorus et cantus et cithara apta sonat.
25Hanc tu quom intrabis secura mente, rogatus
Dices, Non timeo quod fieri nequeo.
Sic neque clitellas nec honus nec scaeva timebis
Verbera, nec stimulum nec iuga nec stabulum.


18. Marco Longo

Marce, decus vatum, patriae spes una patrisque,
Facino sydus praesidiumque tuo,
Surge age, nec nitidos somnus pervincat ocellos,
Quo stetit ignotis Cnossia littoribus.
5Surge age, et evigila nobisque edissere causam
Quor hoc visantur tempore templa magis,
Quor sua nunc properat populus delicta fateri,
Quor nunc ante aras victima multa cadit.
An quia nos hodie Christus moriendo redemit,
10Admittit nostras absque Iabore preces?
Tu quoque si monitus non aspernabere nostros,
Virgilii pones et Ciceronis opus.
In manibus sumes divina volumina Mosae
Scriptaque sanctorum ter veneranda patrum.
15Templa petes moestus culpasque efflendo lavabis,
Te sciat ut summus poenituisse deus.
Inde sacerdotem pronusque et stratus adibis
Summissa errores prodere voce tuos.


19. in discessu Litavici Odaxii

Inclytus Italiae princeps virtute decorus
Expetit Euganea quicquid in urbe boni est.
Hoc decet, hoc aequum est; socio iungantur amore
Inter sese homines, quos deus ipse facit.
5Hos manibus finxitque suis qui condidit astra,
Moribus et iunxit Iupiter ipse suis.
Et tamen alter habet claras Antenoris arces,
Urbinum; alterius regia celsa viget.
Unde tibi Odaxi, dux inclyte, nomen ad aures?
10Unde hominis quaeso cognita fama tibi est?
Anne quod egregii mores probitasque decusque
In parva nequeunt sede manere diu?
Haec sunt quis coelum vivendo ascenditur ipsum;
Nedum ausint tanti principis ire lares.
15An magis hoc opus est terras, mare, et astra regentis
Inter se dignos conciliare viros?
Mirum ni tanti ducis ingens cura laboret
Ut teneat toto nobile in orbe iubar.
Pulchrior est nusquam gemma, aut preciosius aurum;
20Altera et alterius crescere honore solet.
Quam grato radiat viridis fulgore smaragdus
Tantum auro gestit nexa decere magis.
Aurum es tu, princeps; hic est preciosa smaragdus.
Non habet ornatum te sine gemma suum.
25Te nihil est uno quod sit praeclarius usquam.
Hoc quoque nil melius creditur esse viro.
Relligione Numam credas, probitate Catonem,
Et priscam Attili vincere posse fidem.
Eloquium et linguam Ciceroni cedit, at ipse
30Ingenio cunctos praestat et arte viros.
Tam fovet humane Latiam Graecamque Thaliam;
Laetior atque alio fomite neutra magis.
Tam bene cuncta tenet linguam redolentia utramque;
Sic potuit culto nobilis esse duci.
35Nemo suis melius tenuit se finibus unquam;
Graeca velut Latiam nesciat, ipse sapit.
Carminis ingenium, candorem, et sordida nullus
Uno in coniectu tam bene nosse potest.
Veridicas in se sortes habet, undique ad illum
40Concurrunt homines, hinc puer, inde senex.
Quae morum gravitas, quaeve est praestantia in illo,
Ut nequeat sciri quicquid inest melius?
Attamen hic nervis complectitur omnia plenis,
Sorte pari Musas excolit atque deos.
45Hunc tu hominem quoniam, princeps generose, requiris,
Id facis, ut multa laude superbus eas.
Iustius hunc hominem poterunt carique parentes
Et desiderio docta caterva sequi.
Non decet alterius Litavicus stare sub umbra.
50Urbine, hunc habeas possideasque virum.
Quod si instructa foret classis tibi, debuit illum
Classis honorato suscipere in gremio.
Sic quondam voluit vittata nave Platoni
Obvius atque albis ire tyrannus equis.
55Sic quondam excepit classis legata Menandrum.
Hoc illis laudi est, hoc tibi pluris erit.
Ergo age ab umbrosis caedantur montibus Idae
Pinus; nam fabricam Daedalus ipse dabit.
Ancora Tyrrheni est, vela Icarus ipse parabit,
60Daedalus antennam, Copaque remigium.
Non aberit Tiphys, qui puppim provehat undis,
A rapidis fratrem qui tueatur aquis.
At tibi Nereides placandae, et plurima magno
Neptuno atque aliis vota vovenda deis.
65Nanque etiam divis ventisque est cura poetae;
In regnis foveant usque precare suis.
Hunc servate virum, qui vobis tradere vitam
Aeternam et mortem quom volet ipse potest.
Hunc servate virum, fama super aethera notum,
70Quoi coelum prorsus syderaque ipsa favent,
Quem mors ipsa potest venerari et credere divum,
De quo laetantur diique hominesque loqui.
Hunc hominem, Neptune, tibi studiosa iuventus
Tradit, ut incolumem restituisse velis.
75Qui pariter dictanda legunt relegendaque dictant,
Hunc optant votis iure vacare suis.
Hunc Patavina cohors, fratres fidique sodales
In placida cupiunt vivere pace diu.
Undique ad hunc veniunt nasi melioris egentes
80Carminaque in iusta lance notanda ferunt.
Undique facta ferunt scriptis lustranda disertis
Ac veluti toto solus in orbe sciat.
Non tamen hic sacri rumpit pia foedera ponti,
Non violat facto iusque piumque suo.
85Non aurum, non gemma hominem, non purpura honorat,
Nec praeda, tibi quam portet, honustus erit.
At pietas, et cana fides, constantiaque alti
Pectoris hunc solita est integritasque sequi.
Hunc, oro, servate virum, si iusta petuntur,
90Si pia, si dignum est vota valere mea.
Denique si divi precibus flectuntur amicis,
Servate hunc hominem corpore, mente deum.
Hunc, Antenorei, pariter servate, penates,
Ut celebret vestri fortia facta laris.
95Tu vero ante alios, princeps memorande, precare
Quae canat hunc scriptis posse vacare suis.
Actutum nostros adeas, Litavice, penates.
Dic age, iam nymphis nostra referta domus.
Huc docti venere homines, venere puellae,
100Et tibi iam faustum praemeditantur iter.
Da dextram caris, redde oscula dulcia amicis.
Et celerem dextro numine carpe viam.

20. Marco Longo

Vestes Caesaribus prius rogatis
Ferebant veteres suas poetae.
At tu, Longule, non rogatus ultro
Das, quo tam bene sim togatus ac tu.
5Hinc te Pierides ament colantque,
Interque innumeros prioris aevi
Vates eminulos vocere primus.
Hinc te Fulvia non ut ante pellat,
Sed vultu aspiciat sereniore.

21. Evangelium

Dum leges populis Dominus mandataque ferre
Suscipiens quaedam de coetu foemina dixit,
Foelix infantem quae te gestaverit alvus
Et quae primiparae desuxeris ubera matris.
5Olli Christus ait, Mulier, quin immo beatus,
Audit qui verbum Domini et custodit in aevum.


22. Christo

Christe potens rerum, nutu si aspexeris uno,
Quem non servavit mors tua, me eripies.
Annue, et incipiet, pro quo cruce passus in alta es,
Vivere; neu votis, Christe, resiste meis.


23. Marco Longo

Munera non corpus sed nomina magna sequu<n>tur,
Munera sic Tydeus cuncta superba dedit.
Tu quoque si parvus magno donabis amicum
Munere, de parvo sic, puto, magnus eris.
5Convenit ex aequo, magnis quem dotibus ipse
Iupiter ornarit, maxima quoique dare.
Multa coquo interea reddatur gratia versu,
Saepe modo imperiis pareat ille tuis.


24. Hieronymo Donato

Hactenus hic sum te Patavi, Donate, moratus,
Venturo ut possem basia ferre tibi.
Sed quoniam dominae retinent te vincla, memento
Oscula multa tibi nomine ferre meo.
5Quod tibi si forsan fuerit grave, reddere saltem
Ne pigeat sponsae suavia multa tuae.

25. Marco Longo

Reddita sunt nobis placidissima carmina, quis tu
Facundus, prudens census es et facilis.
Sed tibi non aequum nascenti contigit astrum,
Quom posses tanti pingere quam caneres.
5Quippe si ab unguiculis didicisses pingere primis,
Te nihil in toto clarius orbe foret.
Ergo qui multas tam recte amplectitur artes,
Huic uni incumbens, dic mihi, quantus erat?
Hercule ne abnueres; positis Othomanus ab armis
10Et precio et precibus duceret ipse suis.
Mirum, qui populis quique omnibus imperet olim
Gentibus, illum artes appetiisse tuas.


26. de Conte Facino fratre

I pete nunc sylvas, speluncas, ardua montis
Semota ut dictent carmina Pierides.
Navigat adversis et vento et numine et unda
Contes, et populus quae canat usque facit.
5Funera iam poterunt agere et componere carmen,
Si inter tot turbas cantibus iste vacat.
Carmina iam lacrimis quivis dictabit abortis,
Et cum funeribus carminis auctor erit.


27. ad Cynthiam

Oscula quom, mea lux, animi sint signa benigni,
Atque ideo haec poscat munera quisquis amat,
Suavia da nostris tanto potiora labellis,
Quanto amor est quovis maior amore meus;
5Qualia saepe suo quondam donabat amanti,
Quoius honoratum, Cynthia, nomen habes;
Quantaque poscenti dare Lesbia sueta Catullo,
Quantaque Nasoni ferre Corinna suo;
Quaeque fero Marti foelix Cytherea dedisse
10Dicitur, aut fratri prodiga sancta suo.
Et meus historias supra furor eminet omnes,
Oscula quoi non sunt deteriora satis.
Atque ideo maiora petit; maiora volentem
Suscipe; multa cupit, multa meretur amans.
15Et dare si non vis, saltem ne sperne ferentem;
Nam quod polliceor dulce erit omne tibi.
Tu permitte mihi teneras tractare papillas
Atque aliqua in lecti parte iacere tui.
Quid fugis, aut quid me poscentem blanda repellis
20Oscula, quid si me diligis (inquis) abes?
Hinc abes, importune, precesque averte molestas,
Nam me compellunt oscula tanta mori.
Ast ego, te quanti faciam, quibus ignibus urar,
Non alio possum te docuisse modo.
25Quod si dura negas misero solamen amanti,
Perge age, festina, morte perire iube.
Quidnam opus est miseris longam producere vitam?
Dulcior in tantis mors erit atra malis.
Quid non et longis consumptus amoribus Iphis
30Duritiam scaevae fregit Anaxaretes?
Ille perit laqueo, postquam nec fletibus ullum
Nec fidei aut meritis sensit inesse locum.
Tu quoque ni, mea lux, animum mutabis acerbum,
Principium nostrae causaque mortis erit.

28. de insana

Aspice quam loquitur sine corde, ex corde puella.
Ergo ubi cor non est, cor tamen esse potest.


29. ad Marcum Longum

Sic placida me, Marce, potes diducere ab urbe,
Quem mea non tenuit Cynthia, rarus amor.
Sit quodcumque cupis, mihi sed succenseat illa,
Ni mea quam celeri remige trabs remeet.
5Ergo sit nostri tibi mutua cura; sequemur
Quo vis, dum sit herae gratia salva meae.


30. Propertio

Saepe doles, quod te dignetur carmine nullus,
Quom sis e numero tu quoque Pierio.
Nos veniam petimus si non tibi scripsimus usquam;
Tam magnas aures carmina nostra timent.

31. Hermolao Barbaro

Barbare, quid reseras tam multa in nocte fenestras,
Et somnum strepitu, me quoque semper agis?
Si te nil removent nostri haec incommoda, saltem
Parce soporiferum laedere velle deum.

32. de mergo

Insipidum Veneti mergum sectantur ubique.
Nil mirum; mergus rex aliquando fuit.


33. de Vico Vespilione

Mittitur Euganeam Vespilo Vicus ad oram,
Inde tibi ut medicas hauriat, aeger, aquas.
Dum redit, aeratam oppignerat axe lagellam
Ne minus officio perfruerere suo.


34. Marco Longo

Qui dat Erithreos lapides tibi, amice, vel aurum,
Divitias aperit prodigus ille suas.
Divitias alii mittant; ego pignus amoris
Quod potui, misi Persica poma; vale.


35. Bonifacio

Quod te non proprio resalutem nomine semper,
Nil mirum; mendax cogerer esse tibi.
Sit quoque et hoc minimum; qui non benefecerit usquam,
Rite sibi nomen vendicat iste malum.


36. Marco Longo

Seu cupis Eoas mundi disquirere partes,
Astra ubi nascuntur ocyus et pereunt;
Seu cupis occiduas fessique cubilia currus
Astra ubi nascuntur serius et pereunt,
5Parte fatiscentem qua terram insanus hiulcat
Bosphorus, Herculei grande laboris opus;
Seu lubet Assyrio porrectas littore Sirtes,
Hic ubi Cisipadum barbara terra iacet;
Seu loca, quae solis sita comminus orbita torret,
10Perpetui flamma syderis usta lubet;
Seu lubet audacem pharetra immitemque Gelonum
Et latus aeterno stansque rigensque gelu;
Dispeream, si quo tecum comes ire recusem.
Omnis mi duce te tuta brevisque via.
15Dispeream, si non sine te comes ire recusem.
Omnis mi sine te scaeva gravisque via est.


37. amico

Phosphore, marcescunt torpentia corpora somno,
Sit nisi qui cogat pervigilare labor.
Marcescunt animi, nisi sit quae cura iacentes
Sollicitet, nisi quae torqueat ingenium.
5Te quoque ni moveat virtutis cura perennis,
Marcescet toto tempore vita tibi.


38. Marco Longo

Marce, quid Adriaca tantum retineris in urbe?
Continet urbs Patavi quod petis inde; redi.
Haec tibi virginea redimitos tempora lauro
Rhetoras, haec tellus grammaticosque dabit.
5Hic sacer astrorum cursus, hic dogmata divum,
Hic et Aristotelis scripta probata vigent.
Adde, mathematicas vir plurimus excutit artes.
Quas colimus dominas persequimurque deas.
Ars tua, quae nexus plicat explicat, arsque medendi
10Hunc sibi praedives vendicat arte locum.
Hic ius quoique suum tribuit quae sydera linquens
Esse suam voluit barbara tecta domum.
Hic est ille tuos Galeatius inter amicos
Maximus, hic cordi fixa puella tuo est.
15Parvi cuncta facis, sed tu nisi caveris undas
Thiodamanteo mox comes ibis Hylae.
Nymphis ardor eris, quae quom tentabis abire
Te rapient, nec eris postmodo, Marce, tuis.
Dii, quibus Adriaci maris est tutella, volentem
20Reddite; si nolit, sit suus ac valeat.
Sic coma cerulea semper redimita sit alga,
Sic fugiat vestros nulla puella toros.


39. Marco Longo

Tradere parva negat, qui non dare magna recusat.
Magnificus nescit munera parva dare.
Parva dabunt pueri, parvo donabere ab illis.
Si modo parva cupis, foemina parva dabit.


40. eidem

Quor tam saepe mihi veniunt tua munera pisces?
Desine piscari, Longule, mitte merum.
Nunc Bacchi est celebranda dies nec tempora poscunt
Piscem, sed vinum; desine, mitte merum.
5Mitte merum; venit ecce deus, venit ecce puella
Cnosia littoribus, Dia, relicta tuis.
Ecce puellarum circumstrepitantibus hastis
Copia pampineis; eia age, mitte merum.
Ebrius ecce venit properatque Silenus asello;
10En cadit, immo ruit; eia age surge, pater.
Clamitat en Lotis, num scurra, Priape, deorum
Quam me credis, ait, sumne Suburra tibi?
Oscula surripies, mihi tu dabis oscula; certe
Non impune dabis, si dabis ulla mihi.
15Sed bene libratis vecors dabis oscula pugnis,
Et qui nunc lipis, improbe, caecus eris.
Ecce venit satyrus, venit en Pomona, venit Pan,
Vertumnusque simul ecce Mimallonides.
Ad nos, Bacche, venis; venit ad nos ille reditque.
20Longule, quid cessas mittere? Mitte merum.
Sum Bacchus, sum cura tui, sum cura tuorum.
Tu quoque cura mea es; funde, refunde merum.
Differ, Bacche pater, paulum; nam victima quamquam
Hircus adest, aris victima grata tuis,
25Desunt vina tamen quis frigida cuncta calescunt
Et quis laetitiam tristia cuncta trahunt.
Differ; nostra penus lympharum toxica sentit.
Portentum est Baccho promere deuterias.
Mitte merum; properat, maledicit, et instat Iacchus;
30Impatiens sitis est impatiensque morae.


41. in caveam

Sum bonus aspectu, sum gratus voce domoque.


42. in caveam

Foelix hac cavea quaecumque habitaverit ales.


43. eiusdem

Foelix servitium tam pulchro in carcere claudi.


44. eiusdem

Par libertati servitium hac cavea est.


45. eiusdem

Non est servitium tam pulchra includier aula.


46. eiusdem

Dulcis avis pulchra conspicienda domo.


47. Marco Longo

Ut rabidus liquidas horresco Ponticus undas,
Si te sic fugiat Fulvia, tristis eris.
Lympham tolle, precor, vel me patiaris abire.
Vina beant; lymphis plebs Patavina furit.


48. Propertio

Miraris merulum rauce cecinisse, Properti,
Si inter potores quenque madere decet.
Pluribus hic praestat, qui se conformat amicis.
Ergo age concinnum carpere parce virum.


49. amico

Ede quid in curru temo prior, inque carina
Posterior. Quor non uno eodemque loco est?

50. responsio

Currum temo suum trahit, ast a puppe trahatur
Est opus; iccirco est hinc prior, inde sequens.


51. responsio

Ipse suo trahitur currus temone, sed ipsa
Temoni ratis est duxque comesque suo.


52. repetitio

Quod petii dubito, neque te docuisse putato.
Quod peto ne dicas, atque petita doce.


53. Bonifacio Bembo

Ite et Praxagatho referte nostro,
Quantum laeter eum redisse tandem
Ad nos incolumenque candidumque,
Ac me illum cupere admodum videre,
5Quoi me litterulas dedisse nescit
Ullas praeteritis retro diebus.
Quod ne sit capitale mi misello,
Ante ad me veniant vades necesse est.
Qui si forte suum venire praedem
10Ad me noluerit volens libensque,
Secum dicite mente ut ipse volvat
Me posse aequo animo carere amici
Ipsa sede superflua ac sacello.


54. Marco Longo

Haec sunt quae dones pueris ientacula terrae,
Si modo nunc quantos edidit ante parit.
Sed tamen utcunque est, stomacho vel maxima nostro
Conveniunt; grates non refero, ast habeo.


55. ad Cynthiam

Iamdudum placidam vixi, mea Cynthia,vitam.
Nunc vivo, ast vita est durior exequiis.
Euganea solus spatior miserabilis urbe,
Nec quenquam excepta te alloquor aut video.
5Nec me Pierides solantur luce nec umbra,
Nec coma nec comites nec cithara ulla placet.
Nocte cadunt lacrimae, nulloque pudore retenti
Emittunt oculi flumina magna mei.
Excitor a stratis pavidusque emergere cogor,
10Ne nos vorticibus obruat unda suis.
Sed quotiens cedit nitidis nox alma quadrigis,
Devorat assiduus pectora nostra dolor.
Nocte dies peior, nox luce est tristior ipsa,
Et iubet alterutram vincere saevus amor.
15Hei misero quoniam pro me tristantur et illi,
Tristities quibus est cognita nostra minus;
Et tu quae me intus discernis et in cute, tantum
Cruda eris ut nullo tempore mitis eas.
Nam quae me miserum vexant incommoda amantem,
20Tu modo sis mecum, ventus et unda feret.
Vive precor mecum; sic virgine dignior omni,
Sic sis Thespiacis semper amica deis.
Sic coma splendidulo semper sit fulta capillo
Atque genas nullo tempore ruga terat.
25Nam mihi non desunt montes et flumina, quaeque
Me matutino tempore mulcet avis,
Veste nitens nivea nigrisque ornata capillis,
At ruffo capite lusca decensque simul.
Audiet hanc dulci modulamine nulla canentem,
30Visceribus positam quin velit esse suis.
Ut tamen et fluvii, montes, nemus, omnia desint,
Tu tecum fontes, tu nemora alta feres.
Delitiaeque aderunt nobis optantibus omnes,
Si venies celeri, Cynthia rara, pede.
35Quod si etiam natura parens mihi cuncta negarit
Commoda, quae tecum tu neque ferre queas,
Ne nostrum longo pereat tibi tempore nomen,
Deposita debes accelerare mora.


56. Marco Longo

Vera refers, scriptis quae sint signata tabellis
Carmina ab ingenio, Longule, facta tuo?
Gratulor, ingenio moliris maxima semper.
Perge, et eris patria primus in Hadriaca.


57. Quor Ponticus

Scipio vix meruit cognomen grande, quod illi
Africa victori maxima victa dedit.
Quem nundum vidi, tribuit mihi nomina Pontus.
Hunc si vicissem, quod mihi nomen erat?

58. Marco Longo

Tardior est servus, quarn sit mora longa, repertus;
Quam iubeat dominus, rem tamen ante facit.
Nam modo tu summo properaret mane iubebas,
Stertentem stratis excuteretque meis.
5Necdum iucundae dederam mea membra quieti,
Quom mihi mandatis astitit ille tuis.


59. ad Hesperum

Hespere, tolle moras, noctem lature diemque.
Nox tenebras, lucem Longulus ipse dabit.
Hic violas simul atque rosas et veris honores,
Praeterea ingenii plurima pulchra sui,
5Afferet et mores summa probitate refertos,
Cumque deo totam Pallada Castalio.


60. amico

Iram vince, precor, quoniam qui caetera vincit,
Non debet misero succubuisse sibi.
Rex est qui posuit quod mentem laedit et aufert.
Nam qui se nequit vincere, nil superat.

61. in nuptiis Bernardini Paganini

Vertite iam vultus animosque ad nostra benigne
Carmina, praestantes nobilitate viri.
Nec me coniugii sacris de rebus agentem
Credite tam tenues sponte subire modos.
5Quod quom olim magni strueret primordia mundi
Tradidit aeternus constituitque deus,
Quom primum ficto generi mandata dedisset,
Crescite et humanum multiplicate genus.
Quor se divinis hominum solertia rebus
10Applicet, ignotam sollicitetque fidem?
Quor quae non potuit cognoscere, tentet adire,
Aut plus quam satis est, plus penetrare velit?
Mortali satis est mortales noscere causas.
Haec erit in numeris gloria sola meis.
15Magna alios moveant; vos, quae me cunque subibunt,
Accipite attentis auribus ista, precor.
Nardino consors hodie Lucretia nostro
Sponsa erit, aeterni lege volente dei.
Hanc sua formosam Vincentia gaudet alumnam
20Et genere atque animo labe carente piam.
Hic Antenoreae doctissimus urbis alumnus
Et genere et cultu splendidiore nitet.
Ergo age iam tedas affer, Paganine, iugales.
Hic tibi nunc tota voce vocetur Hymen.
25Ipsa nec averso facilis Saturnia vultu
In votis veniat saepe vocanda tuis.
His ducibus pulchra decoratam dote puellam
In thalamos speres semper habere tuos.
Et quia tu foelix, foelix ducatur et uxor
30Virgineas multo sparsa rubore genas.
Sunt tibi cum multa mores probitate benigni,
Quos puto longaevos posse decere senes.
Et procul a duro mens est placidissima fastu,
Canaque iucunda cum pietate fides.
35Est tibi quae multa virtus nitet indole, quaeque
Non nisi sunt clari pignora certa viri.
Sic tibi foelici relevanda est coniuge proles,
Quae possit patrii nominis esse decus,
Quaeque tuos omni studeat conamine mores
40Nosse, nec in patriis degener esse bonis.
Quandoquidem tali te digna erat illa marito,
Tu bonus et tanta coniuge dignus eras.
Ergo quod superest, superos, formose, precabor
Tempora continuis dent veneranda iocis;
45Vestraque et ut longos solvenda trahantur in annos
Mutua concessi gaudia coniugii;
Vestraque concordes producant stamina Parcae,
Sentiat extremum donec uterque diem;
Vestraque quom triplices infringant fila sorores,
50Spiritus Elysias noscat uterque domos.
Interea dextram da iungere, neve volenti
Basiolum sponsae surripuisse time.
Tu quoque legitimo nequicquam obstabis amori,
Quin cupias sponsi iura tuere tui.
55Brachia multiplici coeant liventia nexu,
Lingua micet iunctis conduplicata labris.
At vos quom egeritis sponsalia vestra, parentes,
Una omnes sancta plaudite laetitia.


62. de Attalico

Attalicum pronis veneror, non Attalum, ocellis.
Attalicum, quisquis hunc resalutat, amat.


63. Pontici aetas

Est mihi qui decimum frater quater egerit annum;
Cognita vix bene sunt lustra quaterna mihi.
Quem non hic vidit, vidi tamen ipse parentem.
Sic maior natu posthumus esse potest.


64. de presbytero

Venerat ad claras Patavini praesulis aedes
Presbyter, eximii ceu foret hospes heri.
Atque ita quom longas tererent sermonibus horas,
A docto fuerat coena parata coquo.
5Caeperat et lautae nidor penetrare culinae;
Nec mora, quom primum presbyter orsus ait:
Quor non instructae te dedis, episcope, mensae?
Quor potius tu non hinc agis? ille refert.
Macte, o magnifici mores, si perdere coenam,
10Si per convivam praesul obire potest.


65. ad Litavicum Romanum

Quor dudum fuerint tantae tibi raetia curae,
Nunc nihil admiror, sed mihi causa canis.
Quem quotiens video, vellem mutare figuram
Et praedam fieri me simul atque canem.
5O tantum valeam forma mutarier, ut me
Depereat canis hic tuus atque habeat.

66. Pierio

Accipitrem Hermoleo properas donare, sed haec res
Praetori ostendet milia furta tuo.
Res tua nunc agitur, tibi prospice, habeberis inde
Pedico, mechus, fur, homicida, latro.
5Adde quod et scaevo maiestas crimine laesa est,
Et quod non nihil est carcere tentus eris.
Namque tibi poterit succur(r)ere quodque fatenti
Ignis, crux, laqueus, hamus, humus, gladius.


67. Hermolao Barbaro

Barbare, tot petii quot sunt donata Catullo
Basia, vel totidem quot Venus apta dedit.
Tanquam progrederer, quae non sunt danda rogando,
Desisti ulterius querere basiolum.
5Quod quom plura feras quam quis quaesiverit usquam,
Iam dicam, Ferto quot tulit Hermoleos.


68. Marco Longo

Unde fit ut nullas des nobis, Marce, tabellas?
Anne tuo quod sim pectore lapsus ego?
Quid porro immemorem nostri te reddit amoris?
An dolor affecti dentis, an ipsa salus?
5Dira salus, nostri immemores quae reddis amicos,
Pernities prope iam nec vocitanda salus.

69. Hermolao Barbaro

Ranarum murumque simul fera proelia quondam
Concinuit grandis buccina Meonidae.
Tedia vesparum, celeberrime Barbare, cantas,
Tedia Meonia non reticenda tuba.
5Verum haec quae magno cedunt dumtaxat Homero
Admiraturum terque quaterque scio,
Si scierit quisquam subito de pectore fusa
Atque inter medium prosiluisse merum.
Dumque ea dictanti vellem librarius esse,
10Dictantem tardae deseruere manus.
Vix prima excipio, quom tollor et obruor undis
Ingenii et multas conbibo mersus aquas.
Finieras; quom tu transcribere cuncta parabas,
Non fecisse fuit sed meminisse labor.
15Ergo lusa tibi perierunt carmina vixque
Haec sunt de multis pauca reperta tibi.


70. Marco Longo

Dum petis a nobis quid agas, petis an sit iniquo
An potius recto tramite eunda via.
Virtutem dubitas igitur vitiumne sequaris,
Dedecus et veniat lausne petenda tibi.
5At non hoc Megareus animosus et impiger idem
Pascere Cecropium sustinuisset herum,
Quom scaevas patriae leges mortisque pericla
Proderet et vetitum saepius iret iter.
Tu quoque si fas est, tibi consule meque revise,
10Segnitiam et patriis, Marce, relinque vadis.


71. Hermolao Barbaro

Quom tria temporibus steterint miracula nostris,
Barbare, iuditium de tribus ede tuum.
Anne quod uxorem Theatinus duxerit, an quod
Donato nupsit pulchra puella suo?
5An potius castam Contem traducere vitam?
Quid tibi sit mirum de tribus ede magis.
Si bene te novi, lepidissime Barbare, dices,
Nil mihi nunc affers, Pontice, quod dubitem;
At tu quod magis est mirabere, quom tibi rumor
10Perveniet, thalamos sponsam iniisse meos.


72. Marco Longo

Contem nulla tenet, Theatino est foemina coniunx,
Iam petit Hermoleum blanda puella suum.
Donatus placidam degit cum coniuge vitam;
Tu quoque quam ducas, Longule dulcis, habes.
5Aetereos rerum dominos quis deneget orbes,
Haec hominum praeter quom sciat esse fidem?

73. de nuptiis Hieronymi Donati

Omnia iam timeat maneatque horrenda necesse est,
Pectore qui memori dicta Tonantis habet.
Tunc quom prodigiis terrarum implebitur orbis,
Extremum, populi, credite adesse diem.
5Pax erat in populos; Hieronymon attulit ecce
Fama puellari succubuisse iugo.
Phisicus uxorem duxit Theatinus, at o vos
Coelicole tantum dii prohibete nefas.
Quid non astra queunt? Tam libera pectora vinci!
10Iam iam de coelo corruite, astra, precor.


74. Marco Longo

Iurat amicorum quisquis par vivere nullum,
Fallitur; indicium si petis, ipse dabo.
Ponticus en ego sum, carus tibi, Longule, amicus,
Quoi possunt omnes cedere am<i>citiae.
5Non tamen hic amor est tanti, moriatur ut alter,
Longe, sed ut sotio vivat uterque suo.
Nullus enim prodesse potest nisi vivus amico.
Vita, ades; a laribus mors procul esto meis.


75. eidem

Tu licet invisas Veronam, Marce, nitentem
Atque Athesim media qui fluit urbe colas,
Te licet oblectent Benaci divitis arva,
Seu modo seu mox tU pergere ad illa paras,
5Hic ubi ad excipulas transmissa Mintius unda
Per Venetum placido labitur amne solum,
Quamquam tu positis curis animoque fugatis
Nactus sis toto pectore delicias,
Si conferre velim nostris tamen illa, dolebis
10Veronam nobis praeposuisse tuis.
Laeta hic planicies, laetissima pabula, et unde
Nomen, perpetuo gramine prata virent.
Hic rivi, hic fontes, hic invitantia somnos
Murmura saxoso calle fluentis aquae.
15Circumdant placidi naturae munere colles,
Amphitheatrali cingitur orbe locus.
Huc non ulla pedem fert noxia bellua, non mus,
Non e longinquo vecta locusta mari.
Hic nec aratoris rodunt vestigia corvi,
20Non aliae segetem depopulantur aves.
Hos non urit hyems, non dira canicula campos,
Non hic imperium noxius Hauster habet.
Sed tempestivas tophus tener educat herbas
Et sera aeternis frons cadit arboribus.
25Daulias hic toto vocalis visitur anno,
Hic avibus cantum tempora non adimunt.
Huc ego crediderim cunctas migrasse Camoenas
Atque ipsum intonsa qui viget usque coma.
Parnasum Aonides liquerunt, liquit Apollo,
30Postquam illos pressit barbara planta locos.
Si potes hos igitur contemnere, Marce, recessus,
Te puto posse ipsas spernere Pieridas.

76. epitaphium

Qui nulli fueram patriis virtutibus impar,
Ipse sub hoc iaceo marmore Nicoleos.
Gens mihi Maurocena fuit; mutasse penates
Et patriam coelo non piget, immo libet.


77. epitaphium

Caesar, Alexander, Turchus de sede queruntur;
Quisque habet unde loci munera prima petat.
Minos Pelleum, Turchum fovet Eacus, ipso
Caesare sed maius nil Rhadamanthus habet.
5Ad quos Soncinus, statuit sic rector Averni,
Arbiter accessit iusque piumque ferens.
Heu tua te pietas, tua te sapientia, Petre,
Sustulit, heu, Superi, iam nocet esse pio.


78. eiusdem

Accubat hic Petrus Soncinae gloria gentis,
Consilio tori cognitus Italiae.


79. epitaphium

Quam patriae quisquam genitrici debuit unquam,
Tam, Domiti, debet lingua Latina tibi.
Atqui se obstrictam loquitur Verona doletque,
Quod tibi quam licuit contigit ante mori.
5Quid non mors ausit? Periit quem vivere semper
Optabat votis terra polusque suis.


80. eiusdem

Quam, Domiti, Verona tibi debere fatetur,
Tam tibi debetur linguae utriusque decus.
Verior interpres nullus fuit aut erit usquam.
Quare etiam invita morte superstes eris.

81. epitaphium

Hic Antonius ossa Lilianus
Componi sua iussit atque condi,
Iuris Caesarei peritus atque
Assessor, comes et latrunculator
5Praetorum probus Adriaticorum
Cecinnae patria Vitelliani.


82. Paulo Ramusio

Quid quereris, quod te decepit quaestor uterque?
Verba petis? Nescis sic tibi verba dari?


83. Marco Longo

Pessima ne stomachum moveant tibi carmina, Marce,
Offendantque aures turpia verba tuas,
Mittitur iste tibi chartaque et pumice cultus
Et titulo plus quam nobiliore liber,
5Ut saltem aspectu solo pascantur ocelli,
Si minus auditu gratior esse potest.
Quandoquidem hic igitur talis pervenerit ad te,
Dum tunicam spectes, interiora fuge.
Respue contentum, quod continet aspice tantum.
10Hoc pacto a fatuo carmine tutus eris.
Hoc fruere, haud aliter quam si tibi, Marce, daretur
Purpurea corvus turpior in cavea,
Nec bonus aspectu nec gratus voce, sed esset
Turpis avis, sola conspicienda domo.
15Sic liber hic, pulchro tantum contentus amictu,
Non aliud, quare se tibi iactet, habet.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: