Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad divum Lucidum Phosphorum Fazinum | Antonii Septumuleii Campani epigrammatum libellus

Non Tagus aurifero tingit mea tecta liquore,
Squalet et a turpi cellula fusca situ,
Pulchraque, quod nollem, dandi sublata facultas,
Et miser alterius vivere cogor ope.
5Hinc tibi non aurum, non gemmas, Lucide, mitto:
Quas tibi dat nugas Septumeleius, habe.
Cetera tempus edax vorat et cariosa senectus:
His pretium maius saecula multa dabunt.


2. ad eundem

Primitiae frugum Cereri vinique Lyaeo
Dantur, ut accipiat dantis uterque fide;
Et tibi primitias gracilis do, Lucide, Musae,
Ut mea cum versu sit tibi cara fides.


3. ad Tullum

Detrahis haud Latio dum quae memoranda leguntur
Falsa putas, falso credita iudicio,
Sed te nec doctum nec sanum, Tulle, fateris,
Et dum vis sapiens unicus esse, furis.


4. ad Phineum

Quid vitare cupis Saturni tempora, Phineu?
Esse negas nostris commoda principiis.
Non opus est stellis, opus est non augure nobis:
Quodlibet inceptum dat mihi sidus idem.
5Addeque, si placeant tibi nunc primordia nostra,
Illa placere deis sideribusque puto.


5. de avicula ingeniosa ad Achillem

Aspice ut ingenium volucri sensusque ministret
Venter et argutam quam bene reddat avem;
Aenea quae tenuis suspendit vascula funis,
Plena cibo et lymphis, attrahit ore sibi.
5Quod natura vetat fieri, gula cogit, Achille,
Et volucri vetitos concitat illa sonos.
Non mirere, trahit populum si mensa patresque,
Cum iubeat nostrum pectus inesse feris.


6. ad Cosmicum

Omnes dum Veneti luti colonos
Audax, Cosmice, dicis esse ranas:
Ranam te quoque iure nominare
Possum, sed lepidae sonus Thaliae
5Dulcem te mihi dicit esse cygnum.


7. ad Tibullum

Saepe mihi: "subeas templorum limina - dicis -
Ut tibi sint faciles in tua vota dei".
Non est quod credis, flectunt nec talia divos,
Nec superos, demens, ista movere putes.
5Grata deo mens est et conscia pectora recti:
Haec tribuunt nobis, culte Tibulle, polum.


8. ad Appium

Di faciant, Appi, ne sint tua somnia vera
Et procul a nobis hoc, precor, omen eat.
Non quia fatalis fugiam fera tempora leti,
Et nolim extremo reddere membra rogo;
5Ante sed exopto rerum cognoscere causas
Et duce quo mundi vertitur iste globus.
Tunc ego, deposita durae formidine mortis
Conquerar extremum non properare diem.
Post cineres magno surget mihi fenore nomen,
10Clarus et a sera posteritate legar.


9. ad zelotypum

Sunt tibi complures forma praestante ministri,
Qui magnum possent sollicitare Iovem.
Anxius observas omnes et lumine torvo
Non sinis ut quisquam munera tanta petat.
5Deceptus dum servat acer sibi credita vaccae
Argus tam multis cornua luminibus.
Quid facies oculis lippis caecaque lacuna?
Efficies vigiles in tua damna canes.


10. de puero galerato

Quam bene nigranti premitur coma fulva galero
Quamque decent flavum pillea sumpta caput!
Tu licet aetherei vincas Ganymedis amores
Et nimium casto sis prior Hyppolito,
5Tegminibus capitis factus formosior ipse es
Teque magis faciunt pillea conspicuum.


11. in Cinnam

Iliaco similem pedicas nocte ministrum,
Podice iam lasso deperit ipse puer.
Tu quoque, dum vigilas natibus coniunctus eburnis
Et capiunt dentis lactea colla notam,
5Non dormis somnumque negas tibi: cogeris ergo,
Proh pudor, in medio stertere, Cinna, die.


12. ad Marcellum

In reditu, Marcelle, tuo rediere Camenae,
Etrusci fuerant quae modo fama soli:
Invidiosa nimis quae te modo terra tenebat
Vitantem Icarii fervida signa canis!
5Cesserat e Latio doctarum turba sororum,
Ad Tuscos dominum iure secuta suum.
Non potuere dei nostras perferre querelas,
Noluit et vanas Iuppiter esse preces,
Teque exoptatum Latiam revocavit in urbem
10Adventusque tui gaudia plena dedit.
Hic maneas vivasque diu, nec tecta Quirini
In pretio fuerint quam tibi Sena minus.


13. ad Glaucum

Sollicitas causam formosi, Glauce, ministri:
Res agis illius, res agis ipse tuas.


14. ad Bassum

O cui non tetricae producunt fila sorores,
Cuius vita nihil, Basse, timoris habet,
Utere felici perque omnia tempora sorte,
Ne doleas laetos praeteriisse dies.


15. ad Cestum

Os et labra tibi roseo suffusa rubore,
Lactea colla micant purpureaeque genae;
Pulchrior humano vultus flavique capilli
Sive tui, Phoebe, sive, Lyaee, tui.
5Longa manus nitidique tibi sunt, Ceste, lacerti,
Pectora non tacta candidiora nive.
Denique quicquid habes praestanti in corpore totum est
Aut ebore aut Pario marmore candidius.


16. ad Lucidum

Ausa est grande nefas, scelus et modo Parca cruentum,
Dum voluit vitae frangere fila tuae:
Nam scelerata lues iugulo consedit eburno,
Turpis et invasit candida colla situs.
5Consilio superum servatus, vive, diesque,
Lucide, venturos lucida gemma notet.


17. ad Kyriacum

Cum fora te laudent, cum sis per compita notus,
Et iam Kyriacum tota theatra sonent,
Esse putas nihilum, nisi te laudaverit ille,
Cui lux in vultu est, lux et in ingenio.


18. ad Lucidum

Cum venies, venient rari sub tecta lapilli,
Auriferum et capiet cellula fusca Tagum.
Non ego, si in nostrum descendant sidera limen,
Vultibus illa tuis praeposuisse velim.


19. ad Acastum

Si me turba frequens primo consistere cogit
Limine gymnasii, tu penetrale petis.
At cum densantis turbae discesserit agmen,
Si penetrale peto, limina prima petis.
5Cur facis hoc dicas, et qua ratione rogamus:
Ne prope me sedeas, esse ut ubique velis.


20. ad Marcum Antonium

Pingue solum decies si rescindatur aratro,
Cultori utilius credita grana dabit.
At si neglectum segnis sinet esse colonus
Nec colet, in pingui surget avena solo.
5Te quoque, si ingenio cultus adhibere pigebit,
Quod magnum est, facies protinus esse nihil.


21. ad Fabullum

Quas dictant mihi calculationes
Magnorum et strepitus negotiorum
Magna voce probas, Fabulle, nugas.
Sic pulchra referes nitere forma
5Thersiten niveumque sic vocabis
Nigrum Memnona, sic erit disertus
Nunquam verbera qui tulit magistri.


22. ad Appium

Mittat cum tibi villicus capellam,
Venator leporem ferat fugacem,
Piscator calamo tremente captos
Donet pisciculos, nec urbe tota
5Sit qui te vacuo sinu salutet,
Daturum tibi quid putas poetam?


23. ad Splendophorum

Sordida cur nimium sit cellula nostra requiris,
Splendophore, et multo pulvere mersa domus.
Ille meus, sine quo non horam vivere possum
(Nec iuvat), a nobis pulcher Acastus abest,
5Cuius ob adventum radiabant limina tota
Non aliter Clarii quam face tacta dei.


24. de natali filii ad Voconium

O lux candidior beatiorque
Illa qua peperit Iovem Cybele!
Signanda et niveae nitore gemmae,
Qua natus tibi filius, Voconi,
5Claram qui faciet domum suisque
Attollet titulis lares avitos:
Virtute ingenio decore felix
Insignes Latio dabit triumphos.
Quod solum superest, precamur ut te
10Di servent diu filio, tibique
Filium diu sospitem reservent.


25. ad Parthenium

Quamvis te labor urgeat molestus
Et rerum assiduo teraris usu,
Scribis carmina tu tamen diserta,
Tamquam Pieria fruaris umbra.
5O magni ingenii potens acumen,
Quod mille faciunt latere curae!
Vates cum tibi denegetur esse,
Non potes tamen esse non poeta.


26. ad Calvum

Cur obscura domus mea sit, rogo, quaerere noli,
Cum mea non ullus hostia pulset amor.
Quis, nisi mentis inops, quaerat cur nocte tenebrae,
Dumque latet Phoebus, nubilus aer eat?


27. ad Aeneam

Quis furor, Aeneas, placidam turbare quietem,
Ad matutinum dum cupis ire senem?
Nondum venturae praesagit tempora lucis
Gallus et invisis cantibus ora movet.
5Anxius, attonitus surgis pallensque tremensque
Vixque suum cernit mollis ocellus iter.
Nonne vides duro corruptam frigore formam
Hibernosque imbres iam violasse genas?
Sic teneros vultus Phoebi formosaque membra
10Admeti in campis horrida laesit hiems,
Sacraque duratis temeravit membra pruinis
Imperio Alcidae dum famulatur Hylas.
Quare, si sapies, calido requiesce cubili,
Ne minuas formae dona superba tuae.


28. ad spernentem Parthenium

Qui non vult docti celebrari carmine vatis,
Adversum laudi velle videtur opus;
Et in Parthenii cum nolis carmine famam,
Accipies illum quod tacuisse velis.


29. ad Alcidem

Accidit horrendus duro sub sidere casus,
Alcide, ingenii calcar et aura mei,
Cum tua crudeli percussit dente catellus
Non tactis nivibus candida crura magis.
5Ille meos potius vellem saevisset in artus
Et caput intrasset pestis acerba meum.
Non tamen ut credam virus corrumpere formam:
Nunquam formosos laedit acerba lues,
Nec fulvum turpi rubigine carpitur aurum,
10Nec vitiat magnum gutta profusa mare.


30. in formosum

Crede mihi, quamvis niteat tua forma, volente
Parthenio fiet protinus illa nihil.
Te nitidum faciet, faciet te carmine turpem:
Si sapis, in pretio carmina vatis habe.


31. ad Perithoum

Sum Vaticani factus novus incola montis,
Nec piget extremi tecta habitare iugi.
Cur placeat, quaeris. Dicam: prius unda rigabat
Me tenuis, pleno nunc ego fonte lavor.


32. ad Aeacidem

Cum sit pulchra tuo virtus coniuncta nitori,
A superis nihilum maius habere potes.
Haud aliter fulvo praecingitur alba metallo
Gemma vel argenti candidus orbe lapis.
5Virtutis tamen est quam formae gloria maior:
Vincitur haec annis, illa perennis erit.


33. ad Cassium

Dum nimium muliebre genus, Parmensis, amabas
Dumque tibi solum femina nota fuit,
Reddidit exhaustam meretrix tibi saepe crumenam
Fetidaque innumero constitit aere Venus.
5Vendisti tandem patrimonia tota, fututor,
Et quidquid dura sorte reliquit avus.
Quid facies opibus cunctis vacuatus et aere?
Non dabit amplexus ulla puella tibi.
"Quid faciam?" dicis. "Vertetur nostra voluptas:
10Praecidet teneros mentula tenta mares".
Et pueri accipiunt, demens, et munera quaerunt;
Afferet et damnum sexus uterque tibi.
"Non damnosa mihi gratis manus ipsa placebit
Inque meis digitis hermaphroditus erit".


34. ad Nestorem

Parva meae quamvis sit, Nestor, gratia Musae
Possit et ingenium grandius esse meum,
Non tamen idcirco fieri, pulcherrime, credas
Ut nostra assurgat non aliquando chelys.
5Naufraga casurum mergat licet unda natantem,
Ter quater interdum surgit et ille tamen.
Me quoque, cui gracilem genius concessit avenam,
Argutis credas surgere posse iocis.


35. de Nestore

Os male odoratum fert se dum Nestor habere
Et porrum et cepas alliaque atra vorat;
Huic ait argutis sicut solet omnia verbis
Notus ab arguto carmine Callimachus:
5"Allia posse putas oris vitiare nitorem:
Falleris et vanum te tua forma facit.
Nectar erit quodcumque bibes: aconita licebit
Sint data, vertetur virus in ambrosiam"


36. ad Zetum

Esse tibi carum me dixi, Zete, per urbem;
Id tamen insano lividus ore negat,
Ostendam et quamvis sera vigilata lucerna
Scripta meis a te reddita versiculis,
5Perstat adhuc viridi mordax aerugine tinctus
Ter quater insultans clamat et usque negat,
Quod mihi praeteriens tacito nil ore loquaris
Desque mihi nullum pignus amicitiae.
His ego non valeo totiens obsistere dictis,
10Vexat et immeritum turba proterva caput.
Quid faciam? Ostendas fieri quo pignore possit
Lividus ut carum me sciat esse tibi.


37. ad Lucidum

Si non blanditus vero me dixeris ore
Laudari a culto, Lucide, Parthenio,
Hoc magis esse puto, quam si me Smyrna probaret,
Aut Clarii laurus ingeniosa dei.
5Nunc mihi contempto possum livore placere.
I, liber, ingenii est causa probanda mei.


38. ad Iulium

Romanae decus unicum Minervae,
Flaccum qui revocas diu sepultum,
Nec tubam sinis interire Sili,
Vive perpetuo tuis Latinis,
5Donec te duce sentiat peremptos
Redditos sibi Romulus poetas.


39. ad Crepidam

Cum te fama frequens vatum ferat esse parentem,
Ulterius non est quaerere cura mihi:
Publica vox satis est, populoque auctore probari
Iudicium magni credimus esse Iovis.
5"Nil - inquis - tangor vulgaris murmure famae:
Sat mea si laudet carmina Parthenius".


40. ad Fundasium

Quid mihi, Fundasi, lautissima fercula ponis,
Uno cum possit cena placere cibo?
Allia si dederis, puero veniente, placebunt,
Et sat erit vultu si fruar ingenuo.
5Ambrosia et nectar formoso absente Severo
Esse videbuntur dira venena mihi.


41. ad Iulianum

Cum tu sis mihi quod Paris Politi,
Quod caesus fuerat Remus Quirino,
Cur te carmine, Iuliane, nostro,
Germane, obticeam tuumque nomen
5Nostris nec semel inseram libellis?
Vis dicam? Proprio nitore fulges,
Et cum sat faciant tuae Camenae
Ne totus pereas, meas rogare
Musas desine, quae nihil perenne
10Possunt efficere aut beare quemquam,
Nec possent Culicem Maronianum
Angusto revocare de sepulcro.


42. ad Lentulum

Mittere cum possis nostro sine nomine carmen,
Si titulus prima nomina fronte gerit,
Excusare nihil te syllaba sexta videtur
Longaque multiplicis nominis aura mei.
5Interdum exposcunt praelonga vocabula vates,
Neve sonent versu verba minora cavent.
Cum longum possent tibi carmina claudere nomen,
Non belle in versu nomina curta petis.
Nomine mutato, labor alter carmine surget,
10Et dat scribenti Septumeleius opem.
Nec bene in exiguo luctabitur orbe Camena,
Claudere si versum dictio sola potest.


43. de Severo

Apros capreolos levesque cervos
Non magni putat esse Galliarum
Legatus, dederit quia Secundus,
Pulcher sed quoniam tulit Severus.


44. ad Ligurram

Quid me saepe iubes dominum perferre, Ligurra,
Servitii et totiens vincla pudenda pati?
Aspice ut insuetos nolint animalia frenos
Et fugiat primum taurus adire iugum.
5Ah, pudeat mortale genus servire paratum
Liberius multo pectus inesse feris!


45. ad Lucidum

Sic formica potest elephas te iudice dici
Et similis tauro parvulus esse culex,
Iungere cum temptas priscis mea nomina Musis:
Vel minima oceano iungitur unda mari.


46. ad Nervam

Non cervus tua pinguior valere
Fecit munera, gloriose princeps:
Nam munus nihili tuum fuisset,
Portasset nisi candidus Severus.


47. ad Tacitum

Non quod ab indocto veniant haec carmina vate,
Lividus ista salis credit habere nihil,
Sed quoniam gelida veletur veste poeta,
Brumalem Icarium qui putat esse diem.


48. de Severo

Sint apri licet Umbriae remotis
Capti finibus et pares Britannis,
Hos laudat minime caduceator
Gallorum et pretii putat pusilli.
5Sed cum reddidit aureus Severus,
Miratus pueri nitentis ora,
Munus auriferum vocare coepit.


49. ad Phineum

Cum soleant domini quotiens novus incipit annus
Felici auspicio tradere dona suis,
Tu mihi das nihilum verbisque minacibus ardens
Me vacui capitis terque quaterque vocas.
5Tristia cum dederis Iani mihi tempora prima,
Tristis ab inceptis mensis et annus erit.


50. de Severo

Non casses laqueique circitorum
Cepere has lepores levesque cervos,
Ultro sed nemore et iugis relictis
Sectati ingenuos pedes Severi
5Mortem non timuere nec capistros.


51. ad Cosmicum

Myrtea dicentur te iudice pallida, cum tu
Videris Aeacidae roscida labra mei.


52. ad Fabullum

Non has compositas, Fabulle, nugas
Sera credideris diu lucerna,
Aut ter et quater unguibus remorsis,
Verum post epulas, iocos, trientes,
5Magnos cum movet Euchius furores.
Quare sobria si parum Thalia est,
Mirari, rogo, desine et poetam
Defende invidia gravi premente,
Uno versiculo subinde dicto:
10"Scripsit ebrius has poeta nugas".


53. ad Cassium

Veste putat fieri cultissima carmina Cinna:
Corporis a cultu iudicat ingenium,
Hac ratione, cupit vates quia Cinna videri.
Dic mihi: "Quid Cinna stultius esse potest?"


54. ad Severum

Non si Sarmaticas coles pruinas
Extremum aut Tanaim bibes, Severe,
Nostro pectore decides: manebit
In te mens mea semper et remotum
5Horis omnibus usque te videbo
Et ficta fruar allocutione.
O, quae candidulum meis remittes
Votis incolumem, dies notanda,
Dum vivam, oceani nitente gemma!


55. ad Parthenium Umbrum

Ut freta concipiunt tenui de flumine lymphas
Quidquid et exiguus miserit amnis aquae,
Plenus et argento tenuissima munera sumit
Et data non larga dona minora manu,
5Sic te posse puto cithara meliore canentem
Suscipere exigui carmina vatis opus.


56. de corona Nestoris

O utinam aeternum viridi stet fronde corona
Ramus et hic nunquam languidus esse queat,
Sertaque florescant nullis violanda pruinis,
Quae modo Nestorea texta fuere manu;
5Temporibusque meis decus immortale corona
Ingenium vatis testificata ferat,
Quae, licet ex hedera non sit, nec ab arbore Phoebi
Lecta, nec aut gemmis aut adamante gravis,
Auctoris pretio placet: haec lauroque hederaque
10Argento et gemmis est pretiosa magis.


57. ad Voconium

Progeniem Martis nullos generare poetas
Plurimus Ausonia livor in urbe refert,
Et dominam rerum vacuatam vatibus urbem
Ac nihil in Latio surgere Pierium.
5Scilicet ignorat quanto canis ore, Voconi,
Qui veteres aequas, vincis et ipse novos.


58. ad Catullum

Ibis maxima pars mei, Catulle,
Nostri sed memor: hoc satis dolenti,
Si memor fueris, dabis sodali.
Heu sors instabilis tenore nullo,
5Quae nil quod placeat facis perenne!


59. ad Aulum

Postquam formosus Tuscis aestivat in oris
Cynthius et fruitur candidiore polo,
Immemor est nostri, non illi cura suorum,
Lethaeas pleno gutture potat aquas.
5Non mirere tamen, multo maiora reliquit,
Maiores animo deposuitque faces:
Aeacidem, propriam solitus quem dicere vitam,
Liquit et absentis nil meminisse fuit.
Hac ratione potest propriam nec amare salutem
10Et fieri vitae non memor, Aule, suae.


60. ad Augustum Caesarem

Iam volucri diffidit equo patriisque sagittis
Parthus et esse fugam non putat auxilium:
Nam modo, quae sensit, formidat Caesaris arma,
Signaque non victi iam reditura ducis.
5Quam facilis veniet victoria! Fortiter armis
Vixdum collatis conspiciendus eris,
Cum famula Ausoniae submittet colla securi,
Frena recusati perferet imperii.
Hoc mihi non cecinit Delphos, non fibra deorum
10Conscia, non fati nuntia vexit avis,
Sed rosa, diffundens auratis frondibus umbras,
Imposuit capiti quam pia Roma tuo.
Haec mihi venturi certissima signa triumphi
Cunctaque portendit candidiora deo.
15Quantus eris, cum tu Parthorum rege subacto
A septem dominis excipiere iugis!
Ardua cingentur florentibus atria sertis
Et dabit augustas aurea pompa rosas.
Horridus Arsacio sudatus pulvere miles
20Ludet, quae festus verba triumphus amat.
Ante alios celsus curru vectabere eburno
Densaque candentes turba tenebit equos;
Obvius excipiet Tyria te veste senatus
Et patriae patrem vox numerosa feret.
25Aureus intrabis Capitolia celsa triumphans
Inque Iovis pones aurea serta sinu.
Di, precor, ante meum veniat victoria funus
Et quae vaticinor vera videre iuvet.


61. ad Calenum

Flores nubilus ut perurit auster
Et laetas segetes vorax retundit
Et vites populatur et racemos
Densa grandine concitatus imber,
5Autumnum sterilem ferens colonis,
Sic nati ingenium tui, Calene,
Indocti schola conteret Suilli.


62. ad Caecilianum

Non ego quo versu maior mihi gloria surgat
Post cineres, opto, Caeciliane, mori.
Sat mihi viventem si laudet Lucidus et me
Pierio dignum censeat esse choro.
5Hoc duce sat famae, nec scombros charta recondet,
Auspiciis cuius hoc lucubratur opus.


63. ad Platynam

Esse deos nullos credebam, Platyna, nullum
Numen et a sacris mens aliena fuit,
Sacra deum matris sed postquam limina adisti
Attonitusque refers facta verenda deae,
5Incipio tonitrus et fulmina saeva timere,
Quae Iovis irati suspicor esse minas.
Maior me multo superum reverentia cepit:
Qui neglector eras, cultor es ecce deum.


64. ad Lucidum

Signavit tabulas tuus supremas
Ille Septumeleius, inter omnes
Quondam praecipuus tibi sodales.
Expectat sitiens relictus heres,
5Heres ut rapiat tui poetae
Consumptas tineis situque chartas.
Ascripsit cineri locum sub alta
Lauri perpetuo virentis umbra.
Iam levis Libitina cum papyro
10Empta est, et struitur rogus poetae.
Nil prosunt medicae salutis artes:
Frustra sollicitus petit Machaon.
At si veneris et tuo nitore
Cellam reddideris sereniorem,
15Sanatus subito vigens resurgam.


65. ad Phrygem

Mos mihi di facerent teneris, Phryx, esset ab annis
Velatum nullo tegmine habere caput.
Non haec Augusti possent edicta nocere
Et vox in cunctis ter repetita foris,
5Purpureo ne quis praecingat tempora amictu
Neve caput cuiquam coccina lana tegat.
Quid faciam? Est aliud capiti mihi tegmen emendum
In me si nolim tela venire Iovis.
Sed mea non auro, non est gravis aere crumena,
10Cogor et edictum nolle timere dei.
Da mihi quo possim permissos sumere cultus:
Concessum a magno Caesare vellus emam.


66. ad Callimachum

Rem dignam auribus et tuo cachinno
Audi, Callimache, elegantiarum
Princeps et Latiae lepos Thaliae.
Bacchi dum pateras capaciores
5Et Phryx pocula crebriora siccat,
Vacillant oculi manus pedesque.
Huic dicunt "Bibe parcius" sodales.
Ridens Phryx petit alteros trientes
Et servo iubet afferat lagoenam,
10Quam nymphae Numa condidit sub antro.
Tandem multiplici madens liquore
Et vino miser hinc et inde plenus
Lasso corpore debilis tremensque
Adiutus socia manu cubile
15Ascendit crapula movente somnum.
Vix horae spatio quiete functus
Assurgens medio toro resedit
Et prensa digitis virilitate
Bacchi flumina iecit in sodales,
20Nec soli nocuit sibi bibendo.
Arrident socii, iacens sed ille
Laxo podice ter quater pepedit.


67. ad Appium

Quis furor ereptam fletu vexare sororem
Atque supervacuo fata dolore queri?
Non lacrimis revocanda soror nec fletibus ullis
Flectitur inferni ianua nigra dei.
5Indefessa ratis semper nova pondera sentit,
Ducitur et nigro semper onusta lacu.
Aeacus innumeris licet urnam impleverit umbris,
Umbras non fessus gaudet habere novas.
Hac rate vecta soror, hanc illa admissa per urnam,
10Et fixum cunctis illa peregit iter.
Tu quoque, sed sero, similem patiere ruinam
Et Latia ad infernas umbra trahere domos.
Ipse ego seu sero vel sim cito raptus: iturum
Protinus excipiet nigra carina caput.
15Pone modum lacrimis: fuerit sat habere nepotes,
Pignora quos, Appi, certa sororis habes.


68. ad Lucidum

Torvus ab incultis rediit modo vallibus Argus
Et nimium nostro laesus amore furit.
Non datur, ut quondam, formosi intrare Severi
Limina, quae multo durior hospes habet.
5Roma relinquenda est, si non licet ore Severi
Et facie nivibus candidiore frui.
Nunc aestus pulvisque mihi sentitur amanti
Meque magis tepidi territat aura Noti.
Nunc Scythiam videor Pontumque habitare rigentem,
10Nunc mihi sentitur, sed sine sole, dies.
Omnia sunt invisa mihi mutataque rerum
Semina non solita condicione manent.
Vivere me credis conclusum faucibus Aetnae?
Non vivit si quem, Lucide, torquet amor.


69. ad libellum

Sit iam nequitiis modus, libelle,
Nam bilem totiens pudet movere
Doctis auribus et choro diserto.
Nugarum satis et facetiarum:
5Hos lusus fugiunt severiores,
Notant naribus et subinde aduncis.
Sit iam nequitiis modus, libelle.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: