Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. AD FERDINANDUM MEDICEM CARDINALEM ET AD PETRUM | FRATRES MEDICES COSMI MAGNI DUCIS HETRURIAE FF.

Nulla ne vos hyemis species iam certa propinquae,
Nec saevi Boreae vis inimica fugat?
Et tamen excessere istis e finibus omnes
Setigerique sues capreolique leves.
5Ac iam prata rigent niveis incana pruinis,
Et nulla est, quae non torpeat unda gelu.
Ecquid vos igitur nudis remoratur in arvis?
Ecquid, ubi nihil est quod iuvet, esse iuvat?
Hic soles tepidi assidue coelumque salubre,
10Hic viridis multo gramine ridet humus.
Laetaque coturnix foecundus pervolat agros,
Et multo gelidae pisce natantur aquae.
Hic fruges passim depascitur improbus anser
Rimaturque amnes ingluviosus anas.
15Haec etiam Lydo non invidet unda Caystro,
Cycnorum innumeros, quos alit ille, greges.
Quin damae et lepores inter fruticeta vagantur,
Inque volutabris plurimus horret aper.
Ecquid adhuc statis, Tyrrhenae o regia gentis
20Germina et Ausonii spes rediviva soli?
Vos nemora et silvae, placidi vos aura Favoni,
Vestraque vos Tusci littoris ora vocat.


2. AD VESPASIANUM GONZAGAM DUCEM SABLONETAE

Innumeros potui merito Gonzaga labores,
Aestusque et brumae frigora dura pati,
Sive per horrentis Pindi iuga, sive per Haemi
Anfractus varia persequor arte feras:
5Cum modo tantum in me decoris, cum tanta redundet
Gloria, cum tantus tamque petendus honos,
Quantum et quale decus, quanta est ea gloria, quantus,
Qui mihi vel vita est carior unus, honos,
Dum dignum statuis, quem per nemora alta sequaris,
10Qua nulli e nostris contigit ire via.
Hunc tu igitur si non plane reprehenderis, ipse
Conatum incipiam iure ego amare meum.
Namque uni placuisse tibi quibus evenit, iisdem
Evenit, ut placeant iam sine fraude sibi.


3. DE XIII ITALORUM CUM XIII GALLIS PUGNA IN | PEUCETIIS EX PROVOCATIONE COMMISSA

Quisquis es, egregiis animum si tangeris ausis,
Perlege magnorum maxima facta ducum.
Hic tres atque decem forti concurrere campo
Ausonios Gallis altus adegit amor,
5Certantes utros bello Mars claret et utros
Viribus atque animis auctet alatque magis.
Par numerus, paria arma, pares aetatibus, et quos
Pro patria pariter laude perisse iuvet.
Fortuna et virtus litem generosa diremit:
10Et, quae pars victrix debuit esse, fuit.
Hic stravere Itali iusto in certamine Gallos,
Hic dedit Italiae Gallia victa manus.


4. AD ISABELLAM MEDICEM COSMI MAGNI DUCIS | HETRURIAE F.

Quam modo multiplici contextam ex arte corollam
In manibus pono dia Isabella tuis,
Ante mihi intacta legere e valla Napaeae,
Quo ferrum nemo, nemo agit ausus oves.
5Sola apis Hyblaeos delibat Hymettia flores,
Dum strepit et dulces construit inde favos.
Tu vero decora ista tuae cape debita fronti,
A casta veniunt quae tibi dona manu.
Mollis odoratas hic fundit amaracus umbras,
10Illius et circum plurimus extat honos.
Quique thymus varios inter viret unus odores,
Excoluit puris hunc pudor unus aquis.


5. AD EANDEM

Si tibi quae praestans animus, quae gloria gentis,
Quaeque adeo eximiae formae honor usque tuae
Postulat, o veterum decus immortale parentum,
Magnorum o proles suspicienda ducum,
5Pro meritis Isabella tuis fortuna dedisset,
Unica terrarum tu domina orbis eras.
Sed timuit, ne te rerum potiente iaceret,
Victaque virtuti cederet ipsa locum.


6. DE HIRUNDINE, QUAE PULLOS STRANGULAVIT SUOS

Avolat e pueri manibus ludentis hirundo
Pone trahens nexo pendula fila pede.
Utque refert dulcem natis implumibus escam
Et nidi in summo margine laeta salit,
5Arentes tenuis longo subtegmine lini
Perdita festucas implicuisse videt.
Heu quid agat? peritura fame circumvolat, et quam
Attulerat miseris damnat et odit opem.
Ergo illis laqueum cervici innectit et omnes
10Interimit natos, pignora cara, suos.
Proh scelus infandum! quis iam te barbara Progne
Credat Itym manibus non iugulasse tuis?


7. AD FERDINANDUM MEDICEM CARDINALEM

Venaris Fernande lupos atque omnia late
Reddis Amyclaeo pascua tuta cane.
Roma igitur tantae plaudit laetissima praedae.
Cur ita? non Martem, sed colit illa Iovem.


8. DE AQUILA IN AERE INTEREMPTA A MARIO URSINO

Dum pedibus leporem fulvus Iovis ales aduncis
Fert celer et liquidum radere pergit iter,
Vulnere letalis (quis credat?) in aere baccae,
Quae Chalybe e medio protinus acta ruit,
5Labitur; in praecepsque imum per inane volutus
Et vitam et vitae gaudia linquit humi.
Labentem vidit Divum pater aethere ab alto:
"Et sua mortales fulmina (dixit) habent".


9. DE EADEM

Aerias aquilae nubes atque astra petenti
Letali Marius pectora glande ferit:
Fistula quam media discludit ahenea flamma,
Cum primum iniecto sulphur ab igne micat.
5Atque illam excipiens tellus memor: "En mea proles
In Superos (inquit) fulmen et ipsa iacit".
Quod quamquam fratres non ulciscetur ademptos,
Haec tamen haud posthac suggeret arma Iovi.


10. DE LUSCINIA AVE

Luscinia in summo consueta quiescere ramo,
Cui vitem agricolae iunxerat ante manus;
Dum partim somno indulget, partim excita cantu
Exercet questus irrequieta suos,
5Capreolis alte serpentibus, unde racemi
Pendentes stabili sustineantur ope,
Vinciri crura imprudens non sensit et arcte
Innecti alterutri vincula dura pedi.
Quo decepta dolo et detexto in vimine clausa,
10Conticuit multos moesta silensque dies.
Delicias sedenim postquam sese esse puellae
Vidit et a rosea pascier usque manu,
Facta loquax iterum cantus integrat amicos,
Et dominae somnis obsequiosa favet.


11. AD FRANCISCUM MEDICEM MAGNUM DUCEM HETRURIAE

Iustitiae nullus cum iam locus esset in urbe,
Dux magne, imperii quae caput una tui est,
Cunctaque muneribus donisque oppressa iacerent,
Et, nisi non inopis, gratia nulla foret:
5Fers legem poenasque graves certissimus addis,
Ne donari aliquid, ne recipive queat.
Protinus ergo aditus sancto patuere pudori
Et turpi a quaestu se abstinuere manus.
Inde tibi grates agimus, Dux optime, quorum
10Iniustos sumptus non patiuntur opes.
Quaeque aliis erat atque aliis exposta rapinis
Urbs tua, nunc demum se videt esse tuam.


12. AD MARIUM URSINUM DE CICONIA INTEREMPTA

Unguibus et duro dum forte ciconia rostro
Versantem colubrum lubrica terga rapit,
Percutitur bacca, media quam ferrea flamma,
Ceu fulmen, tereti fistula ab ore iacit.
5Ergo cadit: prodestque nihil coluisse parentem
Et quod cum dira praelia gente gerit.
Tu vero, qui totum uno certissimus ictu
Alituum sternis, cum libet, agmen humi,
Quem fugisse nequit manni post terga latentem
10Seu mergus, seu sit grus, olor, anser, anas:
Parce pias posthac placidarum in caede ferarum
Sanguine tam innocuo conscelerare manus.


13. DE EADEM AD EUMDEM

Candida dum medium curvis rapit unguibus hydrum
Grataque longaevo fert alimenta patri:
Labitur heu dira percussa ciconia glande
Et duro coluber liber ab ore fugit.
5Proh scelus! exitium pietas illi attulit: ast hic,
Cui vita in primis noxia, sospes abit.
Quae nam igitur te, saeve Mari, non praedicet aetas
Insonti tinctas sanguine habere manus?


14. EX GRAECO

Concreto ut pueri rapiunt e flumine crustas,
Cum Brumae atque hyemes obriguere gelu;
Post autem, ut digitos pervasit frigus et una
Torpor iners molles occupat articulos,
5Nec quod obest retinere queunt, nec ponere norunt,
Dum glacies teneras urit iniqua manus.
Gaudia sic primum iuvenes in pectore versant,
Quos Placito Veneris contigit igne puer.
Dein vero, ut pestem mediis hausere medullis,
10Quae cunctas animi depopulatur opes,
Discupiunt miseri renuuntque extinguere flammas:
Et piget et lenta morte perire iuvat.


15. IN SPES

Dum circumvolitant animum spes et tibi votis
Omnia promittunt uberiora tuis,
Tu procul, ut moto muscas aestate flabello,
Dum facto hinc illinc agmine in ora volant,
5Fac abigas. Aliter misere torquebere teque
Iam vixisse aliis, non tibi flebis inops.


16. AD FRANCISCUM PANICAROLAM

Orantem qui te non audiit, Attica nescit
Et Romana tuae quantum facundia linguae
Cedat et eloquio devicta assurgat Hetrusco.
Affluit at quicumque semel dum dicis et asper
5Exterres sontes, aperisve arcana Tonantis,
Nec se immutavit, nec sustulit ardua supra
Sidera: vos talem terris avertite pestem
Coelicolae, indignum vos mergite pondus Averno.


17. AD PAULLUM MANUTIUM

Quantum Roma sui Ciceronis maxima linguae,
Tantum lingua tibi debet Ciceronis; et uni
Una tibi quod vivit adhuc, quod floret ubique,
Et colitur, refert acceptum culte Manuti.


18. AD EUMDEM

Exorta est tecum culti Ciceronis imago:
Et vivit tecum et tecum moriatur oportet.
Vive igitur mi Paulle diu, diu ut illa superstes
Vivat, et hoc uni praesens tibi debeat aetas.


19. AD LAURENTIUM IACOMINIUM

Laurenti, o pulchris virtutum insignibus aucte,
O, et Tyrrheni flos et ocelle soli.
Quid prius ipse in te mirer? studii ne labores?
Queis tibi sublimem sternis ad astra viam.
5An vero ingenium? cuius vim saepe sororum
Aonidum dulces obstupuere chori.
Externas quoniam dotes, quibus affluis, ipse
Consuesti haud propriis adnumerare bonis.
Ast ego, cui virtus summis est proxima Divis,
10Illa prius, mox haec singula suspicio.
Omnia namque in te qui non miratur amatque,
Quaeque tacens novit dissimulare potest,
Ille uni sibi vim nimirum iniurius affert
Splendidaque invidiae dat documenta suae.


20. IN EFFIGIEM BENEDICTI VARCHII

Sacravit primam primo qui flore iuventae
Aedibus aetatem Ractius hisce suam;
Quod memoris gratique animi dare signa satisque
Officio factum, qua potis, esse cupit,
5Hic ipsum Varchii posuit de marmore vultum:
Atque uno in vultu tres tibi nosse dedit.
Historicum qualem quisquam vix legit, et ulli
Qualem oratorem nec meminisse queant,
Vatem autem, cui pauci audent contendere vates,
10Sive illos Latium, Tuscia sive tulit.


21. AD IOANNEM ALBERTUM I.C.

Si medicum merces sequitur sua, cum sua ab arte
Vitae aliquot nostrae prorogat ille dies,
Cur vatem, immortale aevum nomenque perenne
Cum parat, Alberti, praemia nulla manent?
5Scilicet haud multi (neque enim res parva neque omnium
Corpore depressos apta movere animos,
Ni quos ad coelum stimulat contendere gressum
Gloria praeclarae mortis amica comes)
Dum luxu indulgent et somno, posse sibi se
10Praestare hac tanta conditione putant.
Nam quicumque bono dat praemia digna poetae,
Ille unus numquam iam moriturus obit.


22. AD ANTONIUM LANFREDINUM I.C.

Si quem optare licet, qui cum traducere vitam
Possim atque aetatis tempora transfigere,
Ipse unus certe es, mi Lanfredine, diesque
Ac noctes, qui cum dulce sit esse mihi.
5Namque ii sunt mores eaque est doctrina tuique
Mirifice exculti tanta animi probitas,
Ut quicumque semel tecum est congressus et inde
Non te amat ac sese quisque adamare solet,
Nesciat is quantas virtus habet aurea vires,
10Quamque adeo vehemens vis sit amoris amor.


23. AD COSMUM MEDICEM MAGNUM DUCEM HETRURIAE

Invicti paulo ante hostes, rex optime regum,
Opponunt castris dum sua castra tuis
Et late innumero populantur milite campos
Diripiuntque avida templa beata manu,
5Nusquam moestae urbes, nusquam moesta oppida pro te
Cessarunt summo vota vovere Deo.
Nunc autem, postquam caesis tot millibus, ipse
Solvisti ingenti tristia corda metu,
Passim laetae urbes, passim laeta oppida pro te
10Festinant sancta solvere vota fide.
Ut dubitemus utrum populo sis carior ipsi
Cosme tuo, an populus carior ipse tibi.
Sed certe haec laus est, haec gloria magna, superbos
Sternere humi et populis esse in amore parem.


24. AD EUMDEM

Dum te, Cosme, diu nimium Labrone morantem
Invidet Hetrusci littoris Arnus aquis:
Exit et aggeribus ruptis lata aequora tranat
Spumeus et tumido gurgite vastat agros.
5Iamque avidis molem aggressus sese apparat undis
Vertere et antiquas obruere amne domos.
Seu nos ergo istuc fugientes excipe, seu tu
Huc, ut subsidat, maxime Cosme veni.


25. AD EUMDEM

Viderat, Hetruscum qua se ora extendit in aequor,
Arnus, et opposita mole minatur aquis,
Iucundas te, Cosme, moras et tempora laetum
Conterere et ripas deseruisse suas:
5Protinus ingenti concepta turbidus ira
"Praefertur, video, iam mihi pontus (ait)
Quare agite, o Nymphae, cunctas effundite habenas,
Quosque ego ditavi, nunc populemur agros.
Quod si perstiterit spretis precibusque minisque,
10Mox Arnum is pelago sentiet esse parem".


26. VOTUM PRO SUSCEPTA VENATIONE, AD DIANAM

Sic tua Panchaeis fragrent altaria donis
Venantique omnes dent tibi terga ferae;
Sic te nocturnas terrae incedente per umbras
In triviis ululet sedula turba canum.
5Susceptum da Diva mihi decurrere munus
Et facili, quo iam coepimus, ire via.
Instructi ut nostris venantes artibus olim
Audaci subeant horrida tesqua pede.
Non ego tum variis spargam modo floribus aram
10Suspendamque alto plurima dona tholo,
Sed caput immanis praefigam postibus apri,
Nec non et Scythicae cornua vasta ferae.
Adsis, o Diana: tuus iam retia ponit
Et praedam toto littore Cosmus agit.


27. AD PETRUM VICTORIUM

Si quem felicem ac vere statuere beatum
Quicumque expendunt cum ratione bonum:
Ipse ille es certe Victori. Nam tua primum
Clarat te veteri nobilitate domus;
5Deinde valetudo firmum vegetumque senectae
Tradit et a puero continuata venit;
Postremo virtus sese tibi pulchra suasque,
Nixa quibus graditur, sedula pandit opes.
Caetera non referam: quando omnes undique terras
10Plurima doctrinae sic monimenta tuae
Complerunt, ut te quoddam ceu numen ab astris
Delapsum cuncti mente animoque colant.
Perge igitur, veterumque libros artesque iuvato
Ingenuas omni qua potes unus ope;
15Perge, inquam, nobisque aperi quorum aurea magno
Cum damno in tenebris scripta sepulta iacent.
Ipsaque tot meritis devincta fatebitur aetas
Nulla umquam tantum secla tulisse virum.
Nam si opus heroum proprium est prodesse futuris
20Atque hominum praesens velle iuvare genus,
Extinctis vitam lucemque afferre tenebris,
Quis Phoebi et summi iam neget esse Iovis?


28. AD MARIUM COLUMNAM

Et domus est Italis non ulla vetustior oris,
Quaeque vel ingenti nobilitate potens
Sit magis et summis heroum illustrior actis,
Pluribus et quae se claret imaginibus,
5Quam tua, perpetuo magnorum e sanguine nobis
Orte ducum, o Latii spesque decusque Mari.
Et nemo est, seu dulciloquas coluisse Camoenas,
Et facta ad coelum fortia ferre virum,
Seu luctantis equi duris calcaribus armos
10Frangere, seu libuit tela movere manu,
Atque urgere acrem virtute et viribus hostem,
Audax qui sese praeferat ipse tibi.
O felicem igitur fortunatumque Columnam,
Qui facere et docte scribere facta queas.


29. AD IO. BAPTISTAM ASINIUM

Tu ne igitur verbis Asini me docte putasti
Parere et precibus non voluisse tuis?
Eadem opera potes et solem quoque credere coelo
Et nasci et radios fundere nolle suos;
5Aut etiam matrem puero nutricis egenti
Poscenti suetos posse negare cibos.
Non ego sum, sceleris qui tantum suscipere in me
Ausim et tam turpis criminis esse reus.
Non, si me duris in cautibus ipse tulisset
10Caucasus et Scythici barbara terra soli.


30. AD CHRISTOPHORUM CRESSIUM

Ipse leves cernis Cressi conantur ut alae
Incudem ad coeli sidera ferre gravem.
Conantur nimirum illae fecisse, quod omnes
Posse ulla fieri vix ratione putant.
5Quantum etenim levitate sua tolluntur in altum,
Tantum haec ingenti pondere vergit humi.
Sic animo solet esse suo cum corpore pugna:
Dum corpus terras, dum petit astra animus.
Verum illud praeclarum, in quo victoria laudem
10Victori et victo tempus in omne parit.


31. IN VITEM

Quae nam autem infelix regio, quae nam invia soli
In Scythicis vitem hanc educat ora iugis?
An Celtarum alpes glacie nivibusque rigentes,
Fertilis an ferri nutrit Iberus ager?
5Quae tam immaturos progignere sueta racemos
Commendat miseris tristia vina cadis.
At tu quid cessas illuc properare Lycurge,
Et stirpem invisam deiicere ultor humi?


32. AD ANTONIUM CIOFIUM I.C.

Quas te horas vitae genio tribuisse Ciofi,
Vixisse et quando dicere te potero?
Numquam equidem. Nam te modo ius civile Quiritum
Explanandi ad se publica cura rapit;
5Et modo solventem dubiarum aenigmata legum
Sevocat a nobis nobile Gymnasium.
Quin etiam interdum turba importuna clientum
Obsidet, atque domi detinet assiduum:
Ut suspirandi nullum nullumque iocandi
10Momentum videam temporis esse super.
O vere studium sibi inutile, quod requietem
Nusquam habet ipsum, aliis quam peperisse solet.


33. IN INGRATUM

Si laesus doleo, si, quem minus esse decebat,
Nunc illum in primis immemorem experior:
Vos, o, perfidiam quicumque haud fertis inultam,
Impia nec sinitis facta latere diu,
5Vos o vos, inquam, coelestia numina, vos nunc
Testor et has imo pectore fundo preces:
Ut, si nil feci, si mens sibi conscia culpae
Nullius est, cur me fallere debuerit;
Debuerit misero furtim subducere sese,
10Et nostrae foedus frangere amicitiae,
Ipse olim infidi verbis deceptus amici
Accuset tacitus seque suamque fidem.


34. AD PETRUM ANTONIUM IACOMINIUM

Aoniis o cura puer gratissima Nymphis,
Ante annos Cirrhae cui iuga culta patent:
Adventantem ad se quem iam miratur Apollo,
Exceptum gremio quemque Thalia fovet.
5Perge celer, nec te revocet labor arduus usquam,
Quo te nunc primum gloria dulcis agit.
Tempus erit tanto cum se Florentia alumno
Iactet et increscens altior Arnus eat,
Cum laudes nomenque tuum vivensque vidensque
10Gaudebis ferri docta per ora virum.
Ipse ego tum certe, seu iam per molle vagabor
Elysium, seu mi vita superstes erit:
"Nil quidquam Lethaea timens oblivia (dicam)
Deleri nomen non sinet iste meum".


35. DE IOLA

Ille tuus, Pan semicaper, crinitus Iolas,
Ille, tuos cantus quem superare ferunt,
Dum capit umbrosae somnos sub tegmine pinus,
Solus Amor vigili pectore servat oves.
5Iamque cadunt altae summis de montibus umbrae,
Et prodire ferae, quae latuere, parant.
Vestrumque aliqua, heu, Dryades, Dryades illum excitet, ut ne
Fiat Amor saevis cum grege praeda lupis.


36. DE THYRSI PASTORE ET LAELAPE CANE

Iniussae rediere et oves simaeque capellae
Pascuaque ingenti deseruere metu.
Sub quercu iacet extinctus cum Laelape Thyrsis:
Iupiter hos saeva sustulit ipse manu.
5Eheu, quis posthac aget in nemora alta capellas?
Aut quis lanigeras iam tueatur oves?
Ille decus nemorum et pastorum gloria Thyrsis
Occidit et Laelaps gloria prima canum.


37. DE LACEDAEMONIA MATRE, EX GRAECO

Effugit exanimis nudato corpore, cives
Dum miscens dubio praelia marte, Lacon.
Obvia quocirca iuvenem transverberat hasta
Mater et hos audax fudit ab ore sonos:
5"En patriam mentite tuam, mentite parentes,
I nunc, atque hosti cedere disce locum".


38. AD DIONYSIUM LAMBINUM

Lambine, implicitos cui vatum solvere nodos,
Cui datur exculto suaviter ore loqui,
Bargaeus tibi gratus agit doctissime grates,
Si non quas debet, quas tamen ipse potest.
5Quodque prius notae virtuti debuit, en se
Praesto offert meritis officiisque tuis.
Tuque tibi constare voles si nunc quoque, munus
Quam levius, gratum tam magis istud erit.


39. AD BONAM VALETUDINEM

Si genio indulsi, si vitam suaviter omnem
Traduxi, nostram dum colis ipsa domum,
O, quam circumeunt unam lususque iocique,
Et cum lasciva matre protervus Amor:
5Hunc mihi da tetrum e membris deponere morbum,
Qui cunctas imo pectore laetitias
Expulit et, centum inducens uno agmine curas,
Mirificis mentem ludit imaginibus.
Da tetram hanc pestem, toto quae corpore saevit
10Improba, in extremos reiicere usque Getas.
Et te redde mihi: spargam mox floribus aram
Ipse tuam et multa limina sancta rosa.


40. AD PHILOMELAM AVEM

Ne cantus Philomela tuos, ne proiice ad auras.
Has quercus, haec tu robora dura fuge.
Nec te decipiat, blandis quod saepe Napaeis
Ornarit varium querna corona caput.
5Hi tibi dum rami fundunt e cortice viscum,
Exitium miserae perniciemque parant.
Sunt virides Bacchi vites, est proxima myrtus,
Intra quas versus dicere tuta potes.
Auratae teneris pendent e vitibus uvae,
10Myrtus odoratas spargit opaca comas.
Adde quod et numeros et dulcia carmina vatum
Et Venus et toto pectore Bacchus amant.


41. DE LUSCINIA AVE

Aucupe dum trepide surgunt clamante volucres,
Et caecae properant accelerare fugam,
Implicitae maculis alas exolvere tendunt,
Et miserae impediunt se magis atque magis;
5Sola inter cunctas elapsa effugit et altas
Luscinia in sylvas libera facta volat.
Ecquis, io, vates sacrum genus esse negabit,
His avibus cum dent retia et ipsa viam?


42. DE IOLA VENATORE

Semicapri Panes et montivagi Satyrisci,
Quaeque alitis Dryades per nemora alta feras,
Hanc pharetram, hos arcus pinu suspendit ab alta,
Retiaque et Triviae cornua rauca suae.
5Utque caprae passim leporesque vagentur, Iolas
Constituit vobis hic iugulare canes.


43. DE DEMAENETA, EX GRAECO

Octo olim natos bello Demaeneta raptos
Eodem omneis fertur contumulasse loco.
Spargeret atque adeo lachrymas cum in funera nullas,
"Hos (inquit) peperi terra Lacaena tibi".


44. IN OBITUM MYCONIS PUERI

Extinctum Dryades puerum flevere Myconem,
Castalii puerum spemque decusque chori.
Utque inter sylvas, inter nemora ardua quondam
Nomine sub tanto secula cana forent,
5Has illae inscripsere notas radicibus imis:
Pieridum periit spesque decusque Mycon.
Ergo dum flabunt venti, dum robora vivent,
Induet et virides dum nova sylva comas:
Non Thyrsis, non Daphnis erit, non notus Iolas,
10Non alii, quos iam fama canebat anus;
Audiet at coelum hoc vocem fundentibus ornis,
Pieridum periit spesque decusque Mycon.
Haec Dryades et cum laevum intonuisset Olympo
Iupiter: "En vota haec iam rata (dixit) erunt".
15Altaque per Stygii iuravit flumina fratris,
Nomine sub tanto secula cana fore.


45.

Pulcher Hylas Acmen, Acme pulcherrima Daphnin
Deperit; et Daphnis Chlorida, Chloris Hylan.
Acme spernit Hylan, Daphnis pulcherrimus Acmen,
Et Daphnin Chloris candida, Chlorin Hylas.
5Filius hasce vices Veneris, Venus hasce Dione
Saeva iubet poenas legibus esse ratas.
Idcirco horum alius, quantum ferus odit amantem,
Tam est alii tristis tamque odiosus amans.
Discite vos igitur, qui vos male fertis amari,
10Ultorem vobis post caput esse Deum.


46.

Qua patet aequoreas longe hinc prospectus in undas,
Cunctaque caeruleis impediuntur aquis.
Mira fides: quondam sylvae montesque fuerunt,
Oppidaque et rarum fertilis uber agri;
5Quodsi (namque potest nil non longinqua vetustas)
Nunc ubi sunt fluctus, pascua rursus erunt,
Cur ego non sperem Lalage mutetur ut olim?
Et veniat supplex, quae modo dura fugit?


47. TUMULUS

Et paucis natura mihi contenta meumque
Imbutum nullo crimine pectus erat.
Non livor, non ambitio mala perculit, ut nunc
Hinc quoque mandarim nomen abesse meum.
5Denique nil pravum placuit. Si mentior, ipsa,
Qua tegor, aeternum sit mihi terra gravis.


48. IN OBITUM PHILIPPI TORNABONI EPISCOPI

Qui vatum obscuras voces, qui scripta piorum
Suetus et ad sedes Divum aperire viam,
Et morum integritate et vita puriter acta
Aequavit (si fas dicere) Coelicolas,
5Exuperans, qua parte potest, cuncta astra Philippus
Tornabonus adit mente animoque Deum.
Dumque illic vitae gaudet divina beatae
Gaudia, divinis perfruiturque bonis,
Oblitus mortalem animum sensusque rebelleis,
10Spectat ovans, illinc se sine quicquid agunt.
Tum secum: "Aeternae pars o contraria luci,
Offudit tenebras nox mihi quanta tuas?
Iamdudum condaris humi. Me mole relicta
Corporis, aeternum sidera habere iuvat".


49. TUMULUS LAODAMIAE PUELLAE

Vita fuit, mea nata, brevis tua: cum tamen esset
Dignior in terris vivere forma diu.
Sic, iniusta tibi iustos quos abstulit annos,
Mors addet lachrymis, Laodamia, meis.


50. IN OBITUM HENRICI VALESII GALLORUM REGIS

Henricum tristis cum iam Bellona videret
Cepisse invicta regna superba manu,
Moxque sibi generum partis emisse Philippum
Austriacum et populis otia longa suis:
5Indoluit celebrisque inter spectacula ludi
Obvia perfracta casside fudit humi,
"Atque in connubii pacisque hoc foedere (dixit)
Quae caderet, nusquam victima maior erat".


51. IN IMAGINEM DIDONIS, EX GRAECO

Quam cernis, vera est magnae Didonis imago,
Haec Paphiam formae vincit honore Deam.
Talem me Tyrii quondam genuere parentes,
Nec mea, quem credis, corda perussit amor.
5Numquam etenim Aeneam vidi, neque tempore eodem,
Quo cecidit Priami regia, Byrsa fuit.
Ipsa mihi, ne me Libycus poteretur Hyarbas,
Conscivi mortem fortiter ausa manu.
At vos impuro Musae favisse Maroni
10Non pudet et tantum sustinuisse nefas?


52. IN AMMANNATI ANTAEUM

An ne hoc Alcides in signum est versus? et ille,
Terra novas vires cui modo tacta dabat?
An ne Ammannatus coelo vim fecit? et aeri
Spirare ac voces edere posse dedit?
5Namque, animam pressus qui nunc (viden') efflat ab ore,
Iam iam pondus iners proiicietur humi:
Cedet et hinc, duris hostem qui dura lacertis
Urget et invictis pectora pectoribus.
Quod si forte suum differt victoria finem,
10Et fracti nondum pectoris ossa crepant,
Longam huius decet esse moram tempusque palestrae,
Quando hic Neptuni est filius, ille Iovis.


53. PUERPERIUM

Haec ego formosa Lycidas pro coniuge vota
Persolvo et capiti myrtea serta fero.
Vos foetam servate precor, vos nocte silenti
Custodes vigili numine adeste Lares.
5Hic pilo, hic valida feriat contusa bipenni,
Deverrat celeri limina at ille manu.
Tu procul in montes Sylvane atque avia cedas
Improbe: culta hic sunt omnia, culta domus.


54. PRIMITIAE

Et Pani et Cereri et Baccho dat rusticus Aegon
Primitias ruris munera parva sui:
Lac Pani, Cereri spicas Bacchoque racemos,
Ut vitem, ut segetes, ut tueantur oves.
5Quod si nec grando, mala nec rubigo luesque,
Nec fures poterunt, nec nocuisse lupi,
Debita tum vestras felix cadet hostia ad aras:
Pani hoedus, Cereri sus, tibi, Bacche, caper.


55. AD LAELIUM TORELLIUM

Quem modo perscriptum Laeli legis optime librum,
Ultima suscepti cura laboris eram.
In quo plus multo tibi me debere fatebor,
Quam, cuius nuper sum satus ingenio.
5Nam, ni illum de spe depulsum animoque iacentem
Erigeres, egomet non modo non poteram
Quicquam esse: ast id, quod miserum foret, ilicet omnes
Absumpset fratres iam quoque flamma meos.


56. IN ALPHONSI ATESTINI FERRARIENSIUM DUCIS II | ET LUCRETIAE MEDICIS COSMI F. NUPTIAS

Exitium Europae miserati instare propinquum
Iunxerunt dextras Arnus et Eridanus.
Quod tantum in foedus nunc quis dubitare potest, quin
Pacati veniant et Tagus et Rhodanus?
5Coniungent illi (inquam) animos hoc foedere: et una
Coniungent magnis flumina fluminibus.
Gaude Ister, gaude Hebre, tibi iam vincula rumpent
Arnus et Eridanus, et Tagus et Rhodanus.
Tuque adeo Europa auspiciis felicibus aucta,
10Coniugio huic laetum laeta precare Deum.


57. AD MUSAM

Si nihil in nostris positum scis esse libellis,
O, quae Parnassum blanda Thalia colis,
Quod non primores linguae dixisse Latinae
Constet, sive Maro, sive sit is Cicero,
5Seu Carus, cultusve Terentius atque Catullus,
Et reliqui, quos tum pertulit illa viros
Heroum acta astris valde felicibus aetas,
Illa aetas virtutum omnium amica parens:
Da, si iusta precor, quaecumque ita scribimus, esse
10Aeterna et ferri docta per ora virum.
Nosque tibi ante aram ponemus in igne quotannis,
Quos facit indoctus Cacula versiculos.


58. IN OBITUM IOANNIS MEDICIS CARDINALIS | AD MARIUM COLUMNAM

Nec lachrymas oculis, tristes nec pectore questus
Ullos in tanto funere, docte Mari,
Rupi ego. Sed subito stupefactus fulminis ictu,
Et cecidi et iaceo nunc quoque mutus humi.


59. IN EIUSDEM OBITUM AD EUNDEM

Heroum qui facta Mari paulo ante parabam
Dicere et aeternis concelebrare modis,
Oppressus foeda hac coeli subitaque ruina
Ceu saxum in gelidis montibus obrigui.
5Elatusque eodem, quo maximus ille, feretro,
Maxima pars tanti funeris ipse fui.
Et modo, qui loquor haec, vereor sim vivus, an huius
Iamdudum extincti corporis umbra levis.


60. IN EIUSDEM OBITUM

In magno patris imperio quam vixerit insons
Quamque incredibili relligione pius,
Qui modo vix quarti ingressus vestigia lustri
Ultima Ioannes flosculus orbis erat.
5Testantur gemitus passim lachrymaeque bonorum,
Inque ipso populi publicus ore dolor.
Sed, cui vel Latium meminit, vel Hetruria nusquam
Nec vidisse ullum, nec genuisse parem,
Flagitia ille hominum et scelera importuna perosus
10Et misera innumeris secula nominibus,
Debuit ad Superos tum primum atque astra reverti,
Cum reliquis vita haec gratior esse solet.


61. IN EIUSDEM OBITUM

Non te tam pulchro spoliatum corpore tamque
Orbatum innumeris flemus abisse bonis
Ioanne: nam cui Superi non ulla negarunt
Dona, super coelum, quod peteretur, erat.
5Nos ipsos ipsi flemus, qui amisimus in te,
Quantum nulla umquam secula restituant.
O fragilem fortunam hominum! quam saepe repente
In primo spatii limine lapsa ruit.


62. IN EIUSDEM OBITUM

Quem Cosmus Medices unum quemque Helionora,
Magna Toletanae gloria honosque domus,
Innumeris ambo iuvenem virtutibus auctum
Spem Latio fuerant se genuisse rati,
5Occidit extinctus subito. Nos vivimus? inque hac,
Hac aliquid vita credimus esse boni?


63. AD COSMUM MEDICEM MAGNUM DUCEM HETRURIAE

Qui primum bene suscepta, Dux maxime, et inde
Tam pulchre educta prole beatus eras,
Amisti subito geminos, tua lumina, natos:
Terra quibus nusquam sustulit ulla pares.
5Oraque cum passim lachrymis manantia cernas,
Tu tamen immoto vultu animoque manes.
Idque, quod in rebus iam te fecisse secundis
Constat, in adversis vis modo constet idem.
O praestantem animum dignumque heroibus illis,
10Unde tibi illustres dinumerantur avi.
Sed quorsum haec? (eheu) nostra haec sunt vulnera: et isti
Non tibi, sed populis interiere tuis.


64. IN CACULAM

Cacula tam placet ipse sibi, tam se ipse celebrat,
Quam, qui se magnis vatibus esse parem
Credit, quod tantum conscripto epigrammate, quemdam
Terruit e doctis conspicuisque viris,
5Ne tractaret idem, quod iam tractaverat ipse,
Deplorans Pepuli funera acerba ducis,
Quem primae primo versantem in flore iuventae,
Eximiisque auctum dotibus ingenii
Et praestantem armis et nobilitate potentem,
10Improba mors campos misit ad Elysios
Ante diem, longam tam dignum vivere vitam,
Quam sunt istius carmina digna mori
Aeternisque tegi tenebris et nocte profunda,
Et mergi obscuris cuncta voraginibus.
15Quare Cacula se fallit. Nam, qui sua non vult
Conferri ipsius carmina carminibus,
Impuri metuit propter contagia versus,
Ne qua suis labes haereat in numeris,
Ac se postilla Parnassi e vertice sacro
20Musae furcillis praecipitem eiiciant.


65. IN EUMDEM

Saepe mihi dubio versanti in pectore multa
Constitit ipsa sui nescia mens animi:
An tot campivagi fluctus, cum Iupiter olim
Effusis terras obruit aequoribus,
5Delerint homines; an tot Phaetontius ignis,
Cum sata, cum sylvas, cum maris ussit aquas;
Quot, qui ceu funesta lues grassatur in omneis,
Ipse suis perimit Cacula versiculis.
Ut, quid praecipue vita sit noxium in omni,
10Ipse egomet sane quam sim animo ancipiti,
Sed tria sunt certe mala maxima: pontus et ignis
Quosque facit saevus Cacula versiculos.


66. IN EUMDEM

In cycno quicumque leves, vel in ansere plumas,
In torvo setas qui numerabit apro;
Inque coma excultae crines undante puellae,
Ad teretes suras dum spatiosa fluit,
5Mox levi collecta manu sinuatur in orbes,
Et multo nitidum vestit honore caput;
Qui guttis quo Vere pluit; corpuscula qui quot
Grandinis in terras aethere lapsa cadunt;
Qui, praeceps cum saevit hyems, quot prata pruinae
10Urunt; quot torpent stagna lacusque gelu,
Noverit; et Libycus pelagi quot fluctibus Atlas
Tunditur; et pontus monstra quot altus alit;
Ille idem poterit turpissime Cacula mendas,
Carminis et labes enumerare tui.
15In quo nec verbis quicquam est impurius ipsis,
Quodque minus, quod vis, significare queat.
Non res egregiae, non sensa, sed omnia plane
E vulgi media faece petita rudis,
Omnia et illepida et numeris confusa Latinis,
20Ruris et insulsis omnia plena iocis.
Et tamen o Musis Phoeboque infense poetam,
Te ipse poetam inquam Cacula saeve vocas.


67. AD RANERIUM BOCCAM

Qui cupis aeternum laudis praecerpere fructum
Et tenebras numquam mortis obire malas,
Virginibus da te Aoniis, quae flumina propter
Permessi assidue carmina docta canunt.
5Sic tibi sublimi contingere vertice coelum
Et dabitur Divum nectare posse frui;
Unde ipse immortale aevum iam nactus et exsors,
Nominis effugies funera acerba tui.
O felicem igitur fortunatumque laborem,
10Cuius ope a mortis lege solutus eas.


68. AD ALBIAM PUELLAM -

Carminibus mihi si duram vis flectere mentem
Albia, voce tua consocianda lyra est.
Laetitias ego tum magnas iam sentio, cum mi
Liquida vox sensus et sonus exhilarat.


69. DE PHLOGILLA

Dianae Phoeboque novum decus addita et ingens
Gloria Tyrrheni culta Phlogilla soli,
Audiit ut primum magnum rediisse Columnam
Incolumem ad ripas, Arne beate, tuas,
5Laetitia exiliens: "Hoc est (ait) ilicet, hoc est,
Bruma quod hic vernas gignit alitque rosas".


70. DE DAMONE ET PHLOGILLA

Damoni dum forte subit nova cura Phlogilla,
Dianae et Phoebi grata Phlogilla choro:
"Ne me (ait), o ingens honor et nova gloria Florae,
Sperne, quod obrepit cana senecta comis.
5Ipsae etiamnum doctae adhibent ad sacra sorores
Immiscetque suis me Cytherea choris.
Quin ego, quod tecum licet admirere, Columnae
Gratus et in primis grata Thalia mea est.
Ille meos versus magni facit, ille poetis
10Me quoque doctiloquis adnumerare solet.
Ille etiam, si quam canimus, fore censet, ut olim
Canescat seclis innumerabilibus".


71. AD ALEXANDRUM PUCCIUM

Venor ego, o Pucci, et venandi captus amore
Persequor assidue per nemus omne feras.
Nec piget horrentes indagine cingere saltus
Et cava sollicitas ducere ad antra canes.
5Ac, licet interdum frustrentur inania venti
Vota, neque in casses praeda petita cadat,
Dum tamen eliciam, quae tu mihi carmina nuper
Misisti, Ismaria carmina digna lyra,
Certe usquam non ullus erit, qui dicat inanem
10Venatu e tanto me rediisse domum.


72. AD CYPRIANUM SARACINELLIUM

Difficile est, Cypriane, illum, quem diligis ipse,
Odisse atque inter non numerare bonos.
Ut me, perpetuo quem tu dignatus amore es,
Esse putem dignum, quem bonus omnis amet.
5Et certe, cunctis qui se cupit usque probari,
Ille uni totum se probet ante tibi.


73. AD HIERONYMAM ARAGONIAM

Nec cantu tibi Sirenes Hieronyma certent,
Nec tibi se forma praeferat ipsa Venus.
Nam, tu dum celeri percurris pollice chordas
Summaque clarisona sidera voce feris,
5Horrida deponunt rapidi sua murmura venti
Et sistunt cursus flumina praecipites.
In quem autem dulces ridens convertis ocellos,
Efficitur gelidus protinus ille lapis.


74. DE LAELI TORELLI CARMINE

Cum Laeli Angelius legisset amabile carmen,
Admirans tales edidit ore sonos:
Si iuris legumque unus doctissimus hic est,
Qui pote Castalios sic coluisse choros?
5Quod si tam doctos didicit conscribere versus,
Primum in iudiciis obtinet unde locum?
Sed, cuius voluit fidei committere Cosmus
Totius imperii sceptra regenda sui,
Non modo consilio reliquis praestare decebat,
10Verum aliis etiam dotibus ingenii.
Afflueret quo laeta bonis Hetruria cunctis,
Et Cosmi aeternum nomen in orbe foret.


75. AD FRANCISCUM MEDICEM ET IOANNAM AUSTRIACAM | MAGNOS PRINCIPES HETRURIAE

Innumeras alii statuas dum ponere vobis,
Ornare et pictis compita imaginibus
Fornicibusque vias properant coniungere, qui ab se
Fortia vestrorum facta patrum memorent;
5Ipse ego, vos inter sanctos quod cantet amores,
Quod celebret fausti gaudia coniugii,
Conscripsi, o regum gratissima germina, carmen,
Et medio veniens ex Helicone tuli.
Vos animis capite id laetis. Nam laeta canenti
10Omina, vos laeta fronte favere decet.






Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: